Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ab omnibus cognosceretur Vtrum autem nortitiai euidenti, an sesum probabilissima nihil curat. Quod vero utatur vςrbo, conmciun- ωrv8c verbo,videri, parum interest haec nam,

que com nunt quadam,& magis ysitata significatione , quamlibet intellectus notitian sum assensu determinato significant, in qua Communi significatione haec , & similia scrip tura passim usurpat. ' . . Prietere , quod dicit 'u's,Vsapiens inii

nuat, gentes, quae DeuP non cognouerunt, excusari non posse, nonprobat potuisse Om- nes demonitiationem habere. Ad hoc enim,

ut non ppssint excusari, satis est, si probabi- lissimam quanda'a , & prudentem notitiam potuissent habere. Sic enim hac habentes notitiam. Deum rerum colare debebant. Nai's aliquis modo Christum negaret, non prop terea excusati non posset, quia euidentem rationem illius hahere potuissiet, sed quia fideae notitia prudenti potuisset credere. Ex ebergo ge'tes excusari non possunt, quod rationibus probabilibus ηpud prudentes non

acquieverunt. Quocirca Nax anet enus orationa' .quae est a.de Trioloria ali antulum a principio. inquit .Etenim quodDeus sit.ac princeps quedam caua , quae res omnes procrearir, at que consetuetaum oculi ipsi.tum lex naturalis docet : illi , dum rebus in aspectum cadentibus , aciem affigunt: haec autem , dum per ies oculis jsubiectas,ac recto ordine collo. catas,

302쪽

F tas , auctorem earum contemara quadam colligit. Vbi non dixit, euidenti ratione, sed Conlaetiura quada ex rebus visis colligi ,Deum esse. Est enim optima ratio , etiamsi non sit omnibus euidens , ex rebus creatis deducta,

quae fere omnium animis statim haeret. Graece utitur Natianx enus participio deducto a velaho , quod non significat euidenter colligere,

aut demonstrare , sed simpliciter ratiocinari. Haec igitur sententia connmanda nobis tibia Ium erit sequenti capite , adductis rationibus, ad probandum, esse Deum, quas demonstra-siones esse putamus : nunc argumentis Alliacensis satisfaciendum est. Prius argumentum nullius esse momenti ex ijs, quae dicemus fauenti capite, constabit. Ad aliud vero respondeo : etiamsi demonstrari non possit, Deum esse unum posse tamen dir- monstrari, Deum esis,hoc est aliquod numen super omnia visibilia, & creata , ut sequenti capite videbimus. Deinde respondeo, demonstrari posse, Deum esse Unum , & quas . M. patebit, non minus facile , quam Deum esse in

rerum natura. Circa ea tamen,quae diximus,& quae siequenti capite dicenda sunt, aduertendum est,talis naturae esse demonstrationes, in eis ea vis, & euidentia requirenda non sit, quae in Mathematicis reperitur: sed quae naru ratis , aut Metaphysica , vel moralis scientia

exposcit: ad haec enim tria capita omnes,quas '

binde adducemus, referuntur.

303쪽

CAP. IV.

Deum ese rationibus demonstratur.

FNitendum nobis est.rationibus ductis solum ex principiis naturalibus , Deum dein

monstrare: naha I seologicis rationibus cori-tra Atheos frustra disputaremus. Caeterum, cum plurimae afferri soleant, quas congerunt

sanctus Thomas I . contra gentes, c. in articulo 3 . huius ι' estionis, Henricus, ta Scotus locis allegatis , omissis nonnullis , eis solum utemur, quae efficaci ores sunt,& Theologum magis decet. Illud autem praetermittendum duxi, quod avitis magnae auctoritatis accepi , nempe , in Gallia, & Anglis, ubi nupc Mneismus maxime viget, perditissimos homines ab Atheismo facile reuocari, dum Magicis artibus in alijs, aut in se ipsis , mirabiles effectus eXperiuntur , qui omnem humanam, & visibilem potentiam superant: quibus coacti credunt,prg-terea, quae sub aspectu cadunt, aliquid ipirituale,& potentioris virtutis ei Ie quo admisso facilius ita eam sententiam adducuntur ut numen aliquod fateantur: hoc enim ideo negat, quod nihil aliud, pruer illa corporea,& visibilia esse putent: peiores quidem S adducaris, qui quanquam spiritum creatum , & animae immortalitatem negabant, Deum tamen sacrifici js agnoscebant. Quare testantur viri. grauissim , eo magis in Gallia, & Anglia homines ab Atheismo detineri,quo auidius Ma-

304쪽

gicis artibus student, quod nisi inter haereticos Deus permisset, paene omnes iam in Atheismo versarentur. Prima igitur demonstratio talis est : Omne, quod .est in uniuerso, aut est a se , aut ab alio: prius dici non potest : videmus enim permulta nuen tantum ab alijs fieri, sed eriam conseruari, & multis indigere, ut a contrarijs se defendant: neq; omnia ab alio pendere possimi: sic enim fieret, ut causarum ordo infinitus esset: id quod omnes Philosophi cum Armotele a. Metaphysi. c.2. meis rito putant absurdum. Ptimum,quoniam essentialis ordo causarum efficientium , de quibus modo loquimur , non posset per infinitam seriem , virtutem superiorum ad inferiores deferre.' Tum etiam non videtur possibile , unam quamque rem infinito numero causarum admi conseruationem indigere : habet enim Vnaquaeque determinatam naturam , ac proinde determinatam etiam postulat caulam, tuae huius , vel illius naturae sit ; quare a coniausa , & infinita multitudine causarum pendere non potest. Ad haec, cum nihil primit in eo ordine causarum assignetur, & unaquaeque ab Ilia pendeat, cogimur fateri,totam hanc reru machinam veluti a casu & sine causa ita esse dispositam, cum nihil fit firmum, & stabile, ad quod

caeterp rQuo centur cuius natura et voluntate

caetora producta sint. & conseruentur: nulla enim citet causa, nulla ratio , ob quam rerum

305쪽

univcrsitas serie illa infinita esset disposita:

um quia non esset Voluntas superior, tum quia nulla esset natura: quia natura in Vna quaque re determinata est: ac proinde ex sedeterminatam causarum multitudinem postulat. Omnium autem simul non esset una natura. quae talem inficitum ordinem expos .ceret ut manifestu est: esset igitur quasi chaos.& marama confusi dum qua haec rerum pul. .chritudo, & conueniontia cum debita conitrariotate,quam Vidumus,eostare non posset. Νeque vero intendo modo pluralitate Deorum excludere: de hoc enim quae . 1 redissere

dum est meque an sit corpus , vel spiritus , de quo sequenti doutatione qicemus et solum generatim probare Volo , in hac rerum uniuersitate, esse numen diuinum id quod praedict ratione facile colligitur Si enim est ens aliquod ,quod non sit ab alio , sequitur necessario semper fuisse: neque enim ab aliqua caus determinari potest, yt in tempore incipiat, &aliquando desinat. Sequitur praeteroa , illudens esse causam. Si enim in effectibus,& causis status dari debet, tandem ad primam, quaesit huiusmodi, deueniendum est: hae autem proprietates soli Deo conueniunt: ergo qui fatetur, hoc modo esse ens necessarium, re ipsa concedit, Deum esse , licet ipsum Dei nomine non appellet. naec ratio eri principijs Metaphysicae, &Philosephiae,quae Aristoteles 2. Metaph sic , cap. tradigit, petita est. Aristoteles enipa probat, Nos

306쪽

. DI P v ' A T I o x I v. . t impossibilem elle pro usium in infinitum ii causis efficio tibus per te ordinatis ua etiam tetigilsanctus Thomas se V Aj sis ita comm morati, ta Damasceam ι. de me, caps. Secunda demonlinatio ex Philoiophia mo-

ali deprompta , huius inodi est . Qui Deum dmedio tollit,necesse est,ut eziam aut at praermia virtutum,& Vitiorum supplicia post nancivitam: quis enim iudex in ea causa elae potu-rit: praeterrim quod qui Deum negat,immo ealitatem etiam animae negare debet Θ His moim sublatis virtus , quam etiam perditiss1mihomines in alijs venerantur , sine digno praemio maneret. Acci dic eum Interdum, magis modestos, & studioses hamC vitam milerrime trantigere. Si ergo post mortcm praemium verae laudis , quod natura tua VirtuS exposcit, nullus retribueret, manebit Virtus sine praemio: virtutem autem praemium mereri, tacinorosi etiam fatentur. Felicior quoque essecille qui in vitiis enutritus cute curarer, quandoquidem nulla eum manerent supplicia. Qui' ergo semes negat Deum , ac proinde animarimmortalitatem , aufert etiam culium erga Deum , religionem iuramenti, denique omnem virtutem e medio tollit: optimum enim esset, vitae corporalis commoditas , si praeter ipsam nec Deus , nec res alia immortalis iu

peresset.

Tertia demonstratio satis acut , quam An-stesmus prosequitur 1 cap. a U iάlibro pro insipiente,

haed est. Deus est id, quod melius sxcogivari

307쪽

nota potest: quod melius excogitari non potest , nequit esse in sola cogitatione. sic enim non osset melius . id enim melius est, quod in cogitatione, & in reapsa est, ergo Deus est iii rerum natura. Caeterum in re apud gentes etiam barbaras adeo nota aduertus AtheΘS, qui lume rationis vident ar amisisse ; hae rationes sufficiant.Vt enim dixit Aristoteles r.Topico myn, cap. q. circa finem, non omne problema disputat uest, sed quod indiget ratione aliqua,& examine est enim aliud, quod in dubiu reuocare,poena dignum est,quale est,inquit Arastotelm an oporteat; Deum honorare.

f A p . I. Varis errores. CAP. II. Catholica τό ti Scripturae; U Pa--. . trum ainoritate dimata. c A r. IIL Ragiones eiusdemsententiet.

Pari' errores.

TAnta est humani ingenij imbecillitas, &

morum peruersitas , ut si lumine diutive gratiae non praeparetur a Domino , non tantum circa ea, quae sola reuelatione supernatu

rati constant,sed etiam circa ea, quae natural ε ' raticia

308쪽

rationi contentanca stmr, turpi stiris 'abatura Ideoquesupra di futatione I capita a. notaui, sacram doctrinam necessariam esse, non solium ad mysteria supernaturalia.sed etiam ad naturales veritates line errore intulligςndas. Sicut ergo non defuer int, qui in pro dum ma lorum prolapsis,Deum negarent,ofae omnium veritatum notissima est, itae imium' esse non debet, fuisse aliquos adeo stolidos' haereticos, qui Deum corporeum esse affirmareri. Inter Ethni eos autem philosophos,ut resteri Damasice mulibro de haereFbus, . huius erroris auctores primi Stoici fuerunt. Dicebant enim , Corpua esse omnia, atque Deum esse hunc mundum,

qui sensu percipitur. In qua sententia ruisse

Thaletem, narrat Eusebius libro de praeparatio. Euangelica, capite sed Epiphanius haeresi s. affirmat, Stoicos docuisse,Deum esse animare unis

di id quod Damascenm non omnibus,sed quibusdam illorum tribuit. Nihilominus docere

potuerunt, ipsum esse corporeum, ut constabit ex articulo ..hinus qua boni sicut docuit D mocritus, quem in. eo articulo referemus.

Inter Christianos vero huius erroris maegi iter, teste Diphanio haeresi Io. suit tempore

Arri' Audius , vel Audaeus monachus, Vir an istea religiosus , Sc pius , qui Chritisana libertate , S Zelo religioni , non solum sui ordinis religiosos, & Presb teros, sed Episcopos

etiam de male saetis acriter increpabat: Postea Libinon occasione quadam, quam narrat Epiphanos, ab Eccleua discedens , docem - coepit

309쪽

ccepit illud senes i. Faciamus hominem ad ima ornem , &' militudinem nostram: impletum fuisse iecianaum corpus , in quo dicebat, hominem Deo assimilari, ac proinde Deo hominis corpus, & membra tribuebat. Hunc errorem eidem Aude ascribit Theodoretus libro .haeret

carum fabularum .cap. 13. θ' lib. Iriser. c. I9. Eum tamen refert sub Valentiniano , et Valente IN satoribus: cui confestit etiam Tripartita . lib. . cap. tr. Nicephorus autem lib. t t. c., t . sub Theodoso iuniore. Recentiores vero inter se variant. Sed

'ψhani3 sententia in hac re apud me maiori momenti est , quem securus Damascenus post haeresin Arrii statim ponit sectam Aurianorym. Sectatores huius erroris dicti sunt Audiani ai ue Odian, , quos eluxato vocabulo Augustinus vocat radianos et alii vero Anthropomorphitas, suod est quassi Deum instar hominis figurantes. De his Damastenus libro de Mnresibus, inquit, A Hiamrum schisma, & dissensio est, non ha resis. Id quod Aulustinus etiani libro de haeresibus

es.so. ex Epiphanio sibi videtur colligere. Uerum, cum illud Genesis i. faciamus hominem. V . cundum corpus intelligerent, eX quo ne cessario sequebatur, Deum esse corporatum,

non selum schismatici, sed etiam . haeretici censendi sunt. Quare miru est, cur illos schismaticos tantum appelIet. Damascenus . non

hi reticos, cum dicat illud Genes. 1. durissimeqb eis explicari. ' phanius vero , cum ipsos schismaticos appellat, non negat, haereticos

etiam fuisse nata & diuisi sunt ab Ecclesiar' i ' gremio,

310쪽

- DIs PUTATIO XV. 289

gremio, & obedientia,& errorem praedictum

docuerunt.

Hunc etiam errorem antea tradidisse Meliatonem Episcopum Sardentiem indicant verba Theodoreti, quaest .ao: in Genesim post medium, quae sic habent: Est autem ,ut antea dixi, prius disia cutiendum , ubi consistat illud ad imaginem, in corpore , an in anima , & in primis videamus, quibus utantur, qui prius asserui, e quotum numero est Metiton, qui scripta reliquit, quibus asserit, Deum corporeum esse, &c. Verum , & optime aci uertit Sinus Senensis sib. r. bibliothecae sianctae annotat. ιδ. Credibile noni est, talem virum in eo errore unquam fuisse. Nam Eusebius lib. s. historiae, cu 23. alias a . prae claram huius viri mentione facit: refert enim Polycratem. qui Praeses fuit in quodam Concilio Aiiς ubi de die, quo Pascha esset celebraniadum, disputatum fuit, ag Pontificem Romanum Vibotorem scripsisse, se adhuc velle retinere suorum antiquam traditione, inter quos Melia. tonem Commemorans, ita inquit. Quid porro Reat ιm Papyrium , U Melitorem Eunuchum recenseam p qui Spiritus sancti instirictu afflatus totum vitae sine tempus pie, sancteq; eXegit, qui Sardis conditus est Θ Hic textus Eusebis in antiqua Manslatione sitis corruptus est: transtulit enim Inter es non Beatum Papyrium, sed Panrium,& Macharium. litonem, propter Regnum Dei, Eunschum: ubi quatuoris a namina, tanquam prcpria, Interpres accepit: cum re vera duo illa Ma harium , es Eunua: T chnis

SEARCH

MENU NAVIGATION