Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

368 4vAEsTIONvΜ METAPHYS. idem prorsus sunt. Alterum est de praesentia Dei vera,& reali .non imaginaria.& commemtitia. nunc esse quςstionem .an scilicet Deo exatra caelum,& ante mundi creationem conue-Dir e potuerit. '

His igitur iactis fundamentis , Deum non esse extra caelum, nec in vacuo, probatur in hunc modum.Vastitas illa imaginaria , quam extra caelum nunc esse,& ante mundi creationem fuisse.& inanitas illa, quam intra latera' vacui corporis esse dicimus , est omnino nihili ergo vere, & re ipsa in ea Deus, aut Angelus esse non potest: aut si vere in ea esse dicitatur, cur etiam in chimaera non erit eque eam in inanitas illa est ens minus sistum. & hi hil quam chimaera.

Respondebit aliquis psimo, spatium illud

non e se purum nihil sicut est chim gra, sed dustantiam quandam interualli, ac proinde in eo aliquid vere esse posse. Caeterum hoc manife-

1he est falsum. Nam si vastitas illa est aliquid,

gebet esse aut substantia, aut quantitas alit aliud accidens. non substantia, ut satis constat: non accidens.quia deberet esse in substantia: non demum quantitas tum quia haec quoque in substantia aliqua esse debet, cum sit accidens tum etiam , quia posset intra quλntitatem corpus lili quod esse : duae enim quantitates simul se penetrarent. Qua ratione Aristiteles A. Physicorum cap.4. refellit sententiam eorum, qui dicebant, locum esse interuallum quoddam extensum intra latera superficiei continentis.

392쪽

hentis. Impugnat autem, quia adueniente lo- Cato duae quantitates se penetrarent, aut qua

ritas illa , quae est interualli & loci destrueretur: quare locatum non esset in loco. Nihil igitur est inanitas illa , nisi spatium imaginarium , sicut Doctores quae prioris sententiae appellant et ac proinde sola cogitatione nostrai confictum : quocirca in re ipsa erit nihil, atque idem omnino quod nullibi. Perinde ergo erit, Deum , aut Angelum in eo spatio imaginario constitu ere,atque la cogitation ri eosdem ibi considerare; cum re vera in nihilo hoc

est, non alibi sint, quans in se ipsis. At dicet aliquas secundo, inanitatem illam non esse omnino nihil. sed priuationem , quae est negatio Cu aptitudine aliqua, ita ut inane illud sit non

repletum, aptum tamen repleri; sicut ergo corpore aliquo creato, aut deleto , aliunde creari potest , cur etiam non poterit spiritu creato,

aut Deo repleri λ Eodem igitur modo dice tur Deus esse in spatio imaginario, & illud

replere, quo etiam corpus este potest. Atque huc spectare , videtur prima ratio , quam capitet pro priori sententia adduximus. Verum Due loquamur de spatio imaginario ante mundi Creationem, siue de eo, quod extra canum este dicitur,siue de vacuo intra superficiem corporis ambientis,luec solutio futilis est,& inanis. Quoniam,vt aliqua negatio sit priuatio , quae est cum aptitudine, debet esse in aliquo subiecto: aptitudo enim extra subiectum esse nequit : quare nulla negatio exir a subiectum po- .

393쪽

y c AESTIONUM 3im T A p π.test esse priuatio, atqui ante mundi creationε nullum erat si1bsectum illius negationis r e go nulla erat inanitas, quae esset priuatio , sed omnino nihil, & pura negatio. ,9 - ' Tum etiam inanitas extra caestum non erit priuatio, cum ibi nullum subiectum possit lia Dere r qua de causa Aristoteles r. de caelo, capit. q. recte dicit, extra caelam neque este lo- Cum, neque vacuum. Si autem inanitas illa esse set priuatio. vere esset vacuum , quod est non repletum , aptum tamen repleri.

Ad haec de acuo , intra latera superficiei continentis, bifariam loqui possumus: primu de ipse negatione , quae est intra superficiem, VOeatur spatium imaginarium , & haec non potest esse priuatio, sicut neque intra superficiem aliquias esse priuatum: illa enim negatio subiectum non habet, ac proinde priuatio noest. Deinde possumus loqui de illa negatione , quae est in supersicre ambiente , & haec dieitur priuatio. Nam sicut superficies , quae

intra se corpus continet , dicitur repleta ita etiam cum nullum corpus intra se habet, dicitur priuata , hoc est, non repleta , apta tamen repleri, quam priuatio m Vacuum appellamus. Ex quo tamen non fit, ut Deus, aut spiritus intra superficiem esse possit, Ripsam repIere. vacuum enim hoc modo est Iocus non repletus corpore,aptus tamen cor pore repleri: ergo negatio illa in corpore , audin superficie ambienti est cum aptitudine , vecorpus,non ut spiritum contineat: quare ra

394쪽

DISPUTAT Io x I x. Dettione huius aptitudinis, spiritus intra eam esse nequit. Quoasi aliunde intra illam esse posset. 1uhilomimis vacua , & cum aptitudine sua maneret. Ac propterea CXistimo, Augustinum: .liba.desermone Domini in monte avit. 9. de Deo dixisse: Vbique praesens est, non locorum spatijs sed maiestate potentiae. Si vero aliquis dicat, insuperficie esse etiam aptitudinem , ut spiritum eontineat, praeterquam quod inseritia ostendemus , spiritum suapte natura non replere spatium,& latera Ioel ambientis ς ficue absque fundamento illiud diceretur, sic etiam

absque alia ratione refelli posset. ; it Caeterum objciet aliquis tertio in hunc modum: no tantum super fi cies ambiens repletur Corpore, scd etiam spatium, seu interualis lum, quod intra est, si enim maneret corpulleontentum, tetat, destructa superficie continenti, sua quantitate repleret. non suDe elem, quae iam non emaxet , sed interuallum, quod occupare diceret reodem modo , quo suprema sphaera nunc replere dicitur, non superficiem, quam stipra se non habet,sed inter- , capedinem illam suae quantitati aequabem SOsicut corpuς si fieret extra caelum, replere dic

retur aliqua parte illius vastitatis imaginariae. Verum ex iactis fundamentis haee obieedo facile colatatur. Cum enim praeter superficio . ambientem illud interualliam nihil sit , nisi sola cogitatione , ut probatum manet, corpus, quod sitne superficie ambiente maneret, auu , absque ea produceretur , sua quantitate is

395쪽

vera non repleret aliquid, nec occuparet; ae proinde non in alio qua in se ipso esset.Ea vero solum ratione diceretur situm alterius comporis occupare, non quia seu . ille a sua ipsius quantitate distingueretur, sed quia simul cum tua quantitate; aliud corpus esSe non posset. . Quare si corpus extra caedum non dicitur es se in aliquo ipatio , nec in alio, quam in se ipso, nulla ratione dici potest Deus , aut Angelus extra cassum in alio , quam in se ipso esse. Quod si Doctores oppositae sententiae conten-' dant Deum in se ipso existere extra caenum,sicut existeret corpus, ita ut dicatur in se habere spatium. &stum, distantiam,& adverbia loci ei conuenire, concedemus quidem Deum es- 'se.in seripso : at caetera omnia , nempe situm, distantiam, adverbia loci, &extra caelum es.se, ei tribui nullo modo ut subinde patebit. Arῆμα : tamen aliquis quarto loco hunc in modum: quandis corpora non repleant sua

quantitate interuallumillud, quod solum est

imaginarium , dicuntur tamen etiam si sint. 'tra Castum aut iri vacuo,vere esse hic,& non alibi: sidue totum uniuersum est modo hic, &non alibi; a roinde intra vacuum , Vel eΣtrae Uum moueri Dossunt. Sic ergo spiritus , et iam si extra caestum existens, non sit in alio,

'uam m se , dicetur esse hic , & non alibi, &sicut corpus moueri poterit, ac proinde non minuS erit extra Cartam,quam corpus,Vt prior contendit opinio. zHoc argumentum adduximus . Primo lo- copr.

396쪽

eo pro priori sententia, cuius solutionem noluimus in posteriorem quqstionis partem cum alijs reflcere: sed ut plenius hic doctrinam totam explicemus , ex professo ipsum infirmare placuit. Quinuis igitur concedamus , extra caesum esse corpus , tamen non licet affirmare, corpus esse in aliquo spatio, vel interuallo a se distincto , ut ex praedustis satis probatum est: sed solunt ratione quantitatiS , ruapte natura interuallum in se habere , atque distantiam , ac proinde situm , & aptitudinem . vesuperficie, & loco ambiente, quem replere potest, contineatur is & ei adverbia loci. ubi, ibi, alicubi, &c. vere.& proprie conuenire. Ex quo fit,ut extra cglum,uel etiam in vacuo loco moueri possit , ut ex professo probabitur disputat. 1ρn cap. mutando, scilicet, non spatium aliquod a se distinctum , aut superficiem continentem , sed modum situs,quem ex natura suae quantitatis in se habet. Hic autem situs variatur,mutata distantia , quam ex pun- etis imaginarijs metimur Nec enim haec commentitia , & imaginaria solum est quod puncta fixa sola nostra cogitatione, designentur; sicut neque locus , qui dicitur esse superficies corporis ambientis prima, & immobilis, figmentum aliquod est, cum tamen eius immobilitatem , 8c distantiam , qua variata dicitur mutari locus , ex punctis imaginarijs solum metiamur. Ea vero , quae diximus , intellitenda sunt. sitie dicamus, per motum localem acquiri formam , aut modum intrins A a a Cum,

397쪽

3 Q V AE STIM NUM NE TAPHYs. eum qui dicitur ubi, siue solum extrinsecum respectum , de quo erit nobis i controuersia, disputat. i 9 s. nam licet respectus solus extrin .secus ponatur, ille saltem habebit fundamen tum natura sua in quantitate corporis , cui Scdistantia,& quaecumque alia, quae secundiam

locum dicu'tur,conueniunt.

Sic igitur Deus,aut alias spiritus esse non potest extra caelum in alio, quam in se ipso,icum extra caelum nihil prorsus sit,nec spatium aut interuallum , ut cimam est i quare nec in spatio imaginario est e dicendus est : in hoc

enim existere,perinde est atquς in nihilo esse. Deinde neque iratione suae naturae, aut substantia dici potest hic , aut alibi, aut extrac:elum esse, sicut corpus : quocirca nec eXtr

illud moueri poterit , Quoniam substantiae spirituali Dei, aut etiam Angeli secundum. Qnequit conuenire situs distantiae, vel propinn' quitas , sicut conuenit corpori: huic enim ideo conuenit distantja , vel propinquitas , qui δ ratione QK quantitatis inter ipsum , &aliud esse potest aliquod corpus tantae, aut tantae quantitatis , quo repleatur aptitudo illa

duorum corporum , quae alias vacua dicebatur. Dicitur ergo unum corpus ab alio magis , aut minus distare , quatenus maius , auri minus corpus inter ipsum , & aliud interpor ni potest. Dpnique quodcunque corpus sesercundum puncta sua dicetur magis., aut mi r ni)s distare , etiam si non sit aliud, a quo di-: Mamquδ rationς quantum est, aptum

398쪽

ess .eum alio continere latum aut tantum corpus;quare ab hoc vel illo tantum, aut tantum dicitur distare quo fit, ut corpus ratione suae quantitatis,moueri ,elongari, appropinquare extra canum, atque hic aut ibi est e possit. Haec enim omnia in distantia , vel variatione illius consistunt quae corpori ingenita esse videtur. At spiritus suapte natura talis est , ut inter ipsum , & alium nequeat aut Corpus, aut alius spiritus contineri. Non spiritus, quoniam ille quantitate caret,& extremiS. Unde non potest esse mensura distantiae inter unum , & alium Angelum , vel inter unum & aliud cor,

pus, nec sua substantia interuallum aliquod

constituere, ac proinde neque contineri: non corpus , quoniam licet corpus extrema habeat api ritus tamen , intra quos debet corpus contineri .extrema non habent, quibus extrema corporis respondeant ut adaequale inter ipsos spiritus corpus contineatur.

Verum dicet aliquis, Angelos substantia sua esse in indivisibili.& inter duo invisibilia posse

esse mensuram corpoream , qua constituatur

distantia. Sed huic obiectioni obstat ratio, quia Angeli non sunt indiuidui eo modo quo puncta, quae positionem habent in quanti- tate: sed sunt indivisibiles spirituali modo: at, que adeo quamuis inter duo puncta distantia esse possit,inter duos tame spiritus esse nequit,

sicut nec mensura quantitatis : quia indiuidua ratio spiritus politionem non habet in quanti- ate. Qua etiam ratione, fisp.rsta. cap. a. probari. , .c . . Aa 4 vimus,

399쪽

himus , non recte colligi. Angelum posse in puncto quantitatis collocari, quia ipse indiuis sibilis sit,quonia indivisibile spiritualiter proportionem non habet cum indivisibili quantitatis,ut ei aequari possit. Superest igitur;vt spirritus, & Deus, niti sint in corpore, non dicantur esse in alio , quam in se ipsis : & cum in sqnon habeant interuallum, nec vastitatem spatij, nec stilum,quod eorum substantia indiuisibilis sit spiritualiteri non sint hic,aut alibi, nerque spatia imaginaria repleant.. Quocirca spiritibus non conuenit primarie iin loco Se,sed secundarie ratione corporum,.quibus prςsentia substantiali primarie coniundiguntur,Vt paulo ante explicauimus. Deus igitur ante munal creationem in se erat, sed non re-Plebat aliquid, neque ipse. in se extensionem interualli aliquam habebat, neque hic, aut ibi elle dicebatur. creato aute uniuerso,in ipso incepit esse;& ratione illius hic,& ibi secundum eo orum distantiam existere. Cςterum respondent aduersarh: Deus reple bat substantiali,noncorporali praesentia spatiuillud imagina iv,antequa crearet uniuersum.

Tamen haec solutio inanis, & friuola est; si e- nila spatium illud nihil erat,nihil aliud a se re-Plere poterat. se autem solum replere dicebatur, quatenus substantia sua sibi sufficiebat; hoc tamen non satis est ut extra Caelum, quod sitii,& extensione indicat. esse dicatur;

sed tantum in se ipso in diuisibili. & spirituali. quod nemo inficiatur. Quod si in se ipso situm

. et ' . haberet,

400쪽

haberet, aut distantiam , vel adverbia loci ei Conuenirent, extensus est it,& diuisibilia; sed quoniam indivisibilis spiritualiter est, neque in aliquo alio, a se ipso existit, dici non posset esse totus in toto , & totus in qualibet parte, cum praeter ipsum nihil sit , in quo esse dicatur n se autem non sit totus in toto, & totus in quavis parte : siquidem in se ipso partes non habet, sed totus in toto indiuiso spitituali modo existit. Rebcienda ergo est illorum Doctorum sententia, qui Deum ante munis di creationem , & nunc extra cadum ita cogitant , ut sua praesentia repleat spatium aliquod infinitum , ac si ipse quantus , & extensiis essset.

CAP. IV. Re fondetur testimonim pro priori sententia altatis,

IAm vero opus est , ut fundamenta prioris

sententiae conuellamus. Ex testimonijs auiatem allatis primum erat Aristot .m cuius mente explicanda variant interpretes: an sciiscet dixerit, substantias illas separatas esse intra molem ipsius cassi,vel supra illius extimam superficiemi verba tamen illius plane indicant, supra caeli verticem eas esse. Verumtamen respondeo, aut illud dixisse , non quia putaret, Deum , & intelligentias in loco illo imaginario, alicubi, aut alibi, quam in se ipsis esse, sed ne ipsas , sicut corpora, intra caeli quantita Aa s tem

SEARCH

MENU NAVIGATION