장음표시 사용
431쪽
probatur,quia quoties dicimus, nomine unius rei aliquid aliua con notari, connotatum non est de essentia, sed aliquis ordo ad ipsum: alioqui nomine ipso non connotaretur. Quare quoties nomine unius aliquid aliud con- notatur, connotatum non potest esse respectus , sed quid absolutum: ordo autem ad illum est de ratione connotati. Adhibent autem exemplum suae doctrinae praedicti Doctores hoc modo : Sicut sapientia in Deo perfectio realis est , connotat tamen rationem attributi, quae est per intellectum: ita etiam aeternitas est realis duratio in Deo con- notat tamen rationem mensurae, qme est petintellectum. Verum hoc exemplum non est accommodatum: nam licet sapientia sit Dei
attributum , & ratio attributi sit per intellectum attributum enim dicitur, quia intellectus noster Deo aliquid attribuit ad modum
passionis) tamen sapientia , & quaruis Dei
perfectio nomine proprio significata non co- notat hanc rationem attributi, sed denominatiue solum dicitur attributum, sicut nome, animal, ita significat substantiam animalis, ut non connotet rationem generis , tametsi ipsum animal genus denominetur CAP. IV.
Opinio Ferrariens s. TErtia sententia est, ad rationem formalem aeternitatis pertinere aliquid reale, Cc s vide
432쪽
videlicet, durationem sine principio & fine.& aliquid rationis, nempe mensuram diu nae substantiae: δc ita rationem aeternitatis per intellectum essentialiter compleri: quemadmodum tempus duo habet, & duratio- 'nem motus , quae est quid reale, Ela numerum illius, qui est rationis numerantis. Hanc senstentiam tradit Ferrarien lis I. contra Gentes cap.
x s. non longe a principio: ex antiquis vero Scholasticis , qui huius dissicultatis non meminerunt ; nonnulli plane assirmant, aeternitatem esse mensuram diuinae substantiae. An vero tota illius ratio formalis sit ratio mensurae, vel sit complementum , vel aliquid con notatum, non explicant. Ita docent Santhus Th ναμ .n artiςulo a. huius quaenionis ad 3. Albe tus in T. distinctiose 9. articulo 8. V tractatu de quatuor coaevis, questione 3. articulo T. N Henria sin summa articulo 3I. questione 2- solum addit Sauctas Thomas, aeternitatem e Te mensuram, non realem, sed per intellectum: id quod an verius fit, inferius dicemus. Hane opinionem vix confirmat Ferrariensis. Et namque setis visim est, s eam explicaret Ze defenderet. Probari autem potest hac ratione : aeternitas praeter durationem , sicut etiam tempus formaliter habet rationem mensurae: haec autem conuenit ei per intellectum ; nam ςum non distinguatur a substantia Dei, cuius est mensura , non potest essi,
IIaec opinio facile inferius impugnabituri in-
433쪽
DIs P v TATIO TEI. II iterim tamen notandum est , quo m recentis- res non satis in sua doctrina Consi antes , per-l eram asserere , aeternitatem non esse forma-
iter durationem, sed mensuram durationis substantiae diuinae: id quod nulla ratione defendi potest. Si enim duratio ipse est , Quae sub mensuram cadit, non videtur quid aliud in Deo mcnsura illiu 3 esse possit: neque enim
uniformitas metiri potest durationem: illa enim est ipsa duratio permanens , ut praedictum est e neque immutabilitas, quia laaec ab aeternitate distinguitur, ut i .capite probauimus. Ratio ergo mensuric conuenit dur/tioni, si alicui conuenire debet C A P. V. Notationes pro veriori sententia. Μ Ea igitur in hac re sententia est, alternitatem aliqua ratione reali, Sc aliquo etiam rationis compleri, & essentialiter constitui. Reale est duratio manens ,& uniformis sine principio & fine : rationis vero est, non mensura , sed mensurae negatio. Quare aeternitas in hunc modum desinienda est: Duratio permanens , uniformis , sine principio & fine , mensura carens. Haec senternia
sonuenite videtur cum ea, quam tradidit Hr- rariensis, cum dixit,rationc aeternitatis, & liquo reali , dc aliquo rationis compleri: eo tamen differt, quod ille putat, illud rationis, quod dicit, ad ratione aeternitatis pertinere, esse
434쪽
412 c AESTIONUM METAPH. esse rationem mensurae: nos vero contra asse-TImUS , non esie mensuram , sed negationem illius: Quare autem dicamus hoc esse rationis, sequenti capite explicabitur. Ex quo etiam liquet, quantum haec nostra sententia ab alijs, quas commemorauimus , discrepet. Sed in eius explicationem & confirmationem aliqua sunt obseruanda. Primum est, si aliqua posset esse mensura realis alicuius rei, Oporteret eam a re ipsa, uius est mensura realiter distingui: idem enim se ipsum reali mensura metiri non potest. Idcirco omnes plane fatentur , nullam, mensuram realem Deo posse applicari, sed qui di-Cunt, aeternitatem esse illius mensuram , assir- mant, eam non esse realem,sed secundum rationem, & nostrum modum intelligendi. Secundo , praemittenda nobis eit definitio mensurae, quam dilucide colligit Aristoteles io. Metaphysicae capite a. U I. Quamuis autem nomen mensura apud probatos authores signi ficet etiam id, quod pondere, aut capacitate, longitudine , altitudine , aut latitudine , animoque finitur, quam Philosophi mensuram passivam, seu mensurabilitatem appellant; &instrumentum, quo metimur, quae dicitur activa mensura. Et quanuis Ariuoteles selum activam mensuram definiat ; inde tamen quid sit mensura primo modo facile quoque con stabit i, atque utrius eXplicatio non parum nostram sententiam illustrabit .i
Mensura igitur, inquit Aristoteles intelligit
435쪽
DISPUTATIO TXI. tistero activam) bifariam dicitur. Tum primum in Vnoquoque genero , quod caetera Illius generis quodammodo metitur, quatenus ea perfectiora dicuntur , quo magis ipsi assimilantur: & hoc modo quamuis prima species sit quid reale ratio tamen mensurae, quam ei tribuimus , eli rationis: nam re ipsa prima species non metitur alias, sed noster intellectus utitur prima specie , veluti instrumento ad cognoscendam & definiendam caeterCrum perfectionem. Tum etiam , Mensura proprie Sc maxime inquit Aristotelio dicitur quantitatis ; quantitatem vero intelligit, quidquid ad modum illius significatur,. id quod 3 capite non obscure indicauit. Dixit
enim , mensuram esse homogeneam cum eo,
ruod ipsa metitur : & ita mensuram longitumum esse longitudinem;Vocum vocem,grauitatum grauitatem. Constat aute vocem non
esse proprie quantitatem, aut saltem de grauitate, id nullus co cedet, cum sit qualitas, & tamen in pondere, sicut in longitudine,proprie dicitur esse mensura. Est igitur mensura homogenea, veluti est pondus cum pondere, non cum longitudine. Atque in eundem modum duratio cuiusuis rei, de qua nunc est controuersia , duratione aliqua , non grauitate metienda es ad quam mensuram etiam vocis, cuius longitudo, & breuitas, in duratione posita est, reduci potest. Quare miriel
ea Statuor modos quantitatis, quatuor etiam ν assignac
436쪽
perfectionis , quam Aristiteles primo locόrecensuit. Secundam vero , quam Arititoteles posvit .in quantitate , vel in ijs , quae ad modum quantitatis significantur, Gabriel in tres alias distribuit. Primam dicit esse multitudinis; secundam extensionis ; tertiam durationis. Sed praeter has quatuor est alia, ut ex dictis constat , nimirum ponderis. Quocirca meliuν est has omnes ad unam, quae
est quantitatis , vel ad modum illius reducere, & ab ea solum distinguere, quae est perfectionis. Definit autem mensuram proprie Aristiteles eo capite i. hoc pacto : Est id, quo cognoscitur quantum, id est, cuius quantitate persecta intelligimus , quantu sit' aliud, siue longitudine ,siue pondere, &c. mox subiungit haec verba : Vt quantum, aut numero, aut uno. Omnis vero numerus uno. Ac si dicat , id quo quantum cognoscimus , aut est numerus , aut unitas ; per quantum intelligit continuum , non discretum P continuum autem numero Optime cognoscitur, sicut quantitas panni numero Vinarum alia vero quantitate continua aequali non posset, quia nulla alia esset notior : numerus autem nequit alio Humero cognosci, sed unitate repetita: nam
si multitudini aliam .multitudinem applices, non poteris eam metiri, nisi repetita unitate , ad ultimam peruenias. Idcirco addidit
Aristoteles: Omnis vero numerus Uno. Et tandem colligit, mensuram primam esse unita e c
437쪽
cognosci, aut numero, aut unitate: nam tandem numerus ad unitatem, velmi ad primam mensuram reducitur. Ex qua doctrina in f-quenti capite facile deducimus, mensuram formaliter esse respectum rationis. Tertio notandum est ex Durando in a distimctione a quaestione q. numero tr. quantitatem,qua
extendit substantiam sibi subiectam , non esse
mensuram illius , atque eadem ratione durationem non esse mensuram substantiae, cui inest : mensura enim est id , quo aliquid cognoscitur: res autem quanta non cognoscitur quantitate sua , nec 1ubstantia durans duratione sua ergo neque quantita S , neque duratio sunt mensti ra substantiae, cui in stirit: quinimo quantitas ita extendit substantiam , atque 'iiratio suo quoque modo eam assicit, ut ipsam reddat mensurae subiectam , hoc est. mensurabilem : quantitas enim adhibita substantiae quantae illam mctitur, quia substan tia quantitate extensa est, quod fieri non potasset , si ea careret. Durettio etiam extrinseca, & aliena . per intellectum applicata metitur aliam substantiam, quae in se durarionem habet, ratione cuius sub mensuram eadere potest. At vero uniuscuiusque rei propria duratio eam metiri nequit, quia este non potest causa , ut illa cognoscatur ut
Deinde idem probatur ex Aristotele capite,do tertio: docet enim , mensuram debere talo
438쪽
homogeneam, id est, eiusdem rationis cunire, quam metitur, ut magnitudo cum magnitudine ; longitudo qum longitudine; pondus cum pondere , & eodem modo duratio cum duratione. Vbi semper assignat Aristoteles, unam magnitudinem esse mensuram alterius magnitudinis,& unam longitudinem alterius longitudinis,&c. nunquam vero quan- ρtitatem, ut mensuram substantiae nudae: sic enim mensura non esset homogenea. Quare
quoties substantia subijcitur mensurae, ratione propriae quantitatis , vel alicuius habent1s se ad modum quantitatis , subhcitur. Sic ergo substantia non subhcitur propriae durationi, tanquam mensurae, sed ratione propriae durationis sub mensuram alterius duotionis cadit. Proprietas igitur quantitatis , quae dici solet mensurabilitas , non est activa mensura
substantiadi, in qua est , sed passiuae qua diib-
stantia redditur capax mensurae, id Est, mensurabilis. Quod si aliquis nimium contendat, esse genus quoddam mensurae activae intrinsecae : &hoc modo quantitatem , & durationem esis mensuram substantiae, in qua sint. Aristotelens vero definisse mensuram , quam eXtrinsecUsaeplicamus. Oportet, ut definitionem huius. mensurae intrinlecae exhibeat, & nihil aliudesis inueniet,quam passiuam,quam nos libenter concedimus: quaevis enim res sua quantitate, aut duratione fit mensurabilis , non ab
ipsa, iud ab alia extrin*cus applicata.Quarto
439쪽
DIs PUTATIO XXI. 41 Quarto obseruandum est, sensum,& scientiam quodammodo dici mensuram rerum, ut docet idem Aristotel. 3. illo capite citato. Dicuntur autem mensura non suorum obiectorum, sicut interpretantur Averroes , Alexander, NSandius Thomas, S Alexander in eum locum: sed dicuntur mensura rerum omnium, quae sub . mensuram cadunt, quatenus sensu , & scientia applicamus unitatem , qua res metimur, cognoscentes quantae sint. Quare ad mensuram activam pertinere videntur , veluti Ariastoteles Physicorum capite i . textu ty . de anima dixit, esse numerum numerantem , quia cognitione diuidit, & numerat motum: sed mox si1biungit Aristoteles in eo 3 capite, quasi corrigens id quod dixerat: Atqui mensurantur magis,quam mensurent: sed accidit nobis, ac
si alio nos mensurante cognosceremus,quanti sumus, eo quod toties nobis cubitalis mensura admota est. Quae verba dissicilia, Sc ijs, quae dixerat, contraria videntur. Sic autem sunt intelligenda : Scientia & sensus potius sub mensura cadunt, quam aliorum sint mensura: perinde enim se habent, quando applicant mensuram adcognoscendam rem quantam , atque si ab alio nobis adhiberetur mensura, ut inde cognosceremus , quanti sumus.
Tunc enim scientia & sensas nosser se haberent quasi vastiue : ideoque Aristoteles dixit,
potius mensurari, quam mensurase: ergo eodem modo se habent, quando nos ipsi mensuram applicamus. Dicitur autem sensus suis
440쪽
Is Q v AESTION VΜ META FI . mensuram cadere, quatenus res cognita sub mensura comprehenditur, & finitur : sic enim ipsius etiam cognitionis eadem quodammodo, atque rei cognitae mensura est. Neque vero negat Aristoteles , cognitionem adactivam etiam mensuram portinere; sed in quit, eam potius sab mensuram cadere : ipsa enim duo habet, & applicare, seu conferre mensuram cum re , quae sub mensuram cadit: dc hac ratione ad activam spectati & inde cognoscere , quanta sit res , cui mensura ad hibetur , & hoc modo ad passivam videtur pertinere. Cumque hoc magis conueniat per se scientiae & intellectui, qua applicare mensuram, quae ab alio applicari potest ipsa scientia potius ad passivam , quam ad mensuram activam reduci debet. Postremo denique aduertendum est, mensuram semper esse aliquid extrinsece ad habitum ad metiendum, ut optime docuit Scotus1na.ristinctione a quae'. a. g.Adsecundam partem;sitici unitas, quae adhibetur ad metiendum, sit res,& substantia aliqua distincta, ut vina ad pannum metiendum : siue pars eiusdem rei, qua mensura finienda est , ut in motu coeli, cuius Unam parte accipimus, &eam repetentes su-Pra reliquam applicanans, totumque diuidentes metimur: liue sit sola ratio formalis unitatis, quas in multitudine repetita numerus di cernitur. Est igitur mesura, semper aliquid cxtrinsecum rei, quam metimur, neq; quidquam