Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

his verbis: ita unius , quidem est ) quemadmodum , & in diuisione contrariorum descripsimus idem simile, & aequale : multitudinis vero , diuersum, dissimile, & inaequale est: de quibus statim disierit, & varias ac-deptiones illorum affert. Verum enim vero si Aristoteles verbis allegatis vellet significare, unum, & multa opposita inla multis modis oppositionis,etiam ut significantur sicut diuisum, & indiuisum: hoc non

obstaret, quominus non opponerentur contrariae , Vt nos contendimus : immo sequeretur, non solum opponi priuatiue , Vt aduersarij defendunt: & haec satis de testimonio An titelis, quod instar omnium, quae afferri possunt, nobis esse debet. Sed ratione probatur Drimum quidem argumento ad hominem : Henim verum est, ut san tias Thomas fatetur locis citatis, unitatem, quae

est principium numeri in Praedicamentis qualitatis , significare aliquia positiuum formaliter , quod alio modo explicari nequit, quam quod siit principium numeri ; cur ergo unitas,

quam vocant transcendentalem, quae non solum in rebus quantitatis , sed in alijs etiam reperitur, non erit formaliter quid positiuum, quod principium multitudinis esse dicaturpQuod si respondeas, Vnitatem numeri, qubest in praedicamento quantitatis , supra substantiam addere aliquid positiuum re ipsa distinctum, scilicet, quantitatem corpori S conti-

yuam, suppii illam tamen nihil possitiuum ad- - si s dere,

52쪽

dere , sed solam negationem diuisionis et Scita quod ad hoc spectat, eandem esse rationem utriusque unitatis: sequitur magnum absurdum, nempe numerum de praedicamento quantitatis formaliter non nisi priuationibus Constare : quod vero unitas numeri, qui col- Iocatur in praedicamento , sit in quantitate continua, parum refert. quantitas enim continua non est ratio formalis unitatis, sed materiale subiectumet alioquin una species quantitatis secundum rationem formalem, scilicet, secundum continuitatem, componeret aliam, nympe numerum. unitas vero consideratur aMathematico abstracta a quavis m teria , & a quantitate corporis : ergo quanuiSunitas negatione commodius a nobis expli- Cetur propter rat em superius assignatam, eius tamen formaus ratio est quid possitiuum,

quod explicari potest per puncipium multi

tudinis. . . t

Deinde probari potest, quoniam omniS negatio , quae eii in subiecto , nascitur ex aliquo fundameto positiuo,ut patet inductione: illud ergo formale possitiuum quod consequitur negatio divisiqnis , erit formalis ratio unitatis: amq; , Ut sePenti capite dicemus , ens Vten , vel eue , significatum extra numerum singularem, & pluralem, abstrahitur ab uno, & pluribus : ergo ut ei coniungatur negatio diuisito pis , aliquid etiam positiuu ei accedere debet talioquin non magis ei conueniret negatio fli-

uisionis quam ipsa diuisio, sic ut titudo

53쪽

- Postremo si v*itas est priuatio , aut ne - 'tio non potest esse alterius , quam multitudinis , ac proinde prior debet esse multitudo, quam vn1tas: quia prior est habitus quam priuatio e consequens autem est absurdum , quia unitas potius est principium multitudinis . Respondent aliqui unitatem formaliter consistere in negatione multitudinis non formaliter aeceptae . sed pro fundamento et fundamentum autem multitudinis dicunt esse hanc , 8c illamentitatem. Verum haec solutio seisiola est: nam unitas non priuat hac, 3c illa entitate , alioqui unitas , quae est in Petro & Ioanne esset negatio entitatis ipsius Petri, & Ioannis , quae est multitudo pro fundamento. Dices, non esse priuationem entitatum secundum rationementis, sed secundum rationem huius , R illius simul: verum hoc nihil aliud est quam asserere Unitatem esse priuationem huius i S illius entitatis, quatenus diuisae, & plures sunt: i& ita 'secundum illam rationem unitas erit

priuatio multitudinis formaliter , ac proinde multitudo erit prior, quod tafivam absurdum is a inferebamus. Porro aUtem negationem diuisionis , & multitudinis idem esse, . quia multitudo, & diuisio formaliter idem sunt disputatione patet it .

C A P.

54쪽

Re findetinfundamento prioris sententiae. AD rationem prio's sententiae respondeo , cogitari quidem posse , rationementis praecisa aliqua ratione positiua , etiamsi non intelligatur ratio unitatis, aut pluralitatis : ita enim unitas, & bonitas sunt passiones . entis , ut ens sine illis possit intellectu apprehendi , etiamsi cum illis reciprocetur. Quin immo aliter ponitur bonitas passio entis,

. quam unitas : haec enim sola non reciproca . tur cum ente sed unitas vel pluralitas : boni- . taS autem sola cum ente conuertitur , & illius passio esse dieitur. Intelligitur autem ratioentis, non intellecta unitate. , nec pluralitate, quoties concipimus ipsum ens, nec in numero plurali, nec in singulari,ut significatur verbo infinitiuo , esse: quod si ens alijs nominibus , aut verbis significatum , non potest cogitari nisi aut sub unitate , aut sub multitudine, non ideo est, quia ratio unitatis fit nega..tio nam licet ita esset, postet sine negatione apprehendi: sed quia nomina per numerum

singularem , & pluralem disposita sunt, ut significent ens tanquam unum , Vel tanquam multa. Quare idem argumentum contra priorem sententiam confici potesti & eodem mo- do soluendum esset: nempe quacunque ne-

satione praecisa, semper quodlibet ens ap-

55쪽

' DIs P v TATIO TER et I A. 4ς prehendi ut unum , & singulare , ac proinde rationem unitatis non posse in negatione constitui. '

pacto Deo conueniat.

C A p. I. Sententia Durandi. C A P. II. Refutatio praecedentissententia.'C A p. III. Duae adiae sententiae de eadem re. C A p. IV. Prior pars verioris sententiae. C A p. V. Posterior pins verioris sententiae. C A p. VI. uuaedam oppositiones contra praedicta. CAp. v II. Corollariapraecedentis donisinae A. .

Sententia Durandi.

CVm in hoc articulo vera ratio , 3c defini

tio bonitatis nobis tradatur, ex qua col ligere debemus, Deum esse bonum , enitenda nobis est , ita dilucide eam eXponere , Ut caetera omnia, quae ad Dei bonitatem spectant, perspicua fiant. Ne autem iterum eadem repetamus, explicantes naturam boni in uniuersiim , simul etiam oscendemus , qua ratione Deus bonus sit. Iam igitur more solito singulorum de hac re opiniones expendamus. Prima vero sententia sit Duransiina dist. . quaest. r.

56쪽

num.aa. Vbi postquam late impugΚauit opinionem Hemaei, in explicationem suae duo docet' Primum est, bonitate, seu rationem formalem

boni in quacuq; entitate esse relationem conuenientiae. non cum appetitu, ut quida imponunt Durando, sed tu alia te: cum; assierat,bonitatem essp entitatem quandam resipectiva sentit cise realem.relatione, ut diserte assirmat eade quaest. nu. ii. in Deo tamen hanc relationem Conuenientiae, qua dicit essebonu , putat esse extrinsecam denominatione ,sicut est geno i- . natio creatoris . Addit postremo, in rebuS creatis non eodem modo reperiri bonitistem. Quibusda enim intrinsece, & primarie irvisse NusL.

fiunt, aut secun)um habitudinem cUsae ma- . terialis,vel formalis, aut partis integrantis,aut demum formae accidentariae etiam intueren- . tis: Alijs vero rebus secundarie,& extrinsece, 8s videlicet,quq bona dicuntur quia alteri optime conueniunt, & congruunt, Vel per mΟ- dum causis em cientis , vel alicuius eYtrinsecae conditionis. Priori modo sanitas dicitur in Atrinsece bona homini anima etiam materia dc partes ipsius. Ρosteriori modo medicina cit Dona aegrotanti per modum causae essicientis,& urina per modum signi. . Primo qui)em bonitatemh esse quid reale,

bus, sicut veru & falsum in intellectu . Secudo

esse relationem conuenientize P bat, quoniam

57쪽

DISPUTATIO TERTIA. 47

niam ratio formalis boni idem est, quod ratio

conuenientis: ratio autem boni est bonitas,ergo bonitas est ratio conuenientis r quae cum nihil sit aliud ,quam relatio conuenienti S, merito quoq; ipsa bonitas dicitur relatio conuenientiae. Tertio relationem hac conuenientiae Deo,& quibusda rebus creatis extrinsece tantum tribuendam esse,sic ostendit. Ratio conuenientiae eodem modo in rebus ei sicut ipse alijs conuenire , & congruere dicuntur: sed Deus eXtrinseca tantii denominatione dicitur rebus creatis conuenire, si res etiam creata alijs rebus creatis : ergo bonitas in Deo, & in quibusdam crearuris nihil est aliud, quam extrinseca rςlatio couenientiae, quam in Deo putat esse ad creaturas . Denique eadem ratione Probatur, quibusdam alijs rebus creatis boni late intrinsece conuenire, sicut1 31 r probatuest. Haec est prior pars sententiae Durandi. Deinde asserit eodem . num aa. bonum & ens reciprocari non essentialiter , sed denominatiue , id quod ex priori parte plane deducitur.

In cuius expositione supponendum est, ex doctrina Hemaei bifariam aliqua reciprocari, quod εοῦ ipse Durandus supponit incaquas. t.=rum. ρ. primum estentialiter, quoties unum est idem formaliter, Sc essentialiter cum alio, sicut realitas, d entitas, &in uniuersum,quae

solo nomine disserunt, & h nonima sunt, ut en iis & gladius. Deinde denominatiue, quΟ-ties duo ita se comitantur , ut unum sine alio non siit, unum tamen non sit aliud formalii ter:

58쪽

ter: & essentialiter, sicut homo , & risibile.

Quocirca in eorum sententia rationale,& homo reciprocantur denominatiue , & non eia sentialiter: quia homo aliquid aliud praeter rationale includit,ac proinde cum illo no est ideadaequate. Ideo autem hoc genus conuersio nis denominatiuum dicitur quia unum de alio instar accidentium in cocreto praedicatur, denominando illud eodem enim modo videmur dicere,homo est rationalis,atque homo est albus : cum tamen dici non possit,homo est rationalitas. Contra vero in his, quae essentialiter conuertuntur, & in abstracto, & in concreto , mutua consequentia unum ex alio insertur, & praedicatur : atque ideo dicimus , si res est , ens est: & contra: similiter si realitas

est, entitas est: & contra. Hoc iacto fundamento, probat Durand.in ea quaest r. n. rr. hanc posteriorem partem suae sententiae hoc modo: Illa essentialiter sonuertuntur quae non differunt ullo modo re, neque ratione : ens autem,& bonum, entitas, & bonitas ratione disserunt: ergo non conuertuntur essentialiter. Eorum vero disserentia patet:

nam alioqui dicere ens bonum , esset inutilis ciusdem repetitio: sicut si aliquis diceret, ensiς gladius : essientque ens & bonum senonima, ricutensiis, & gladius, quod est absurdum

Tum etiam entitas in sua ratione non includit relationem conuenientiae, quae est ipsemet ratio bonitatis, ac propterea bonitas ae entitate abstracta non praedicatur.

59쪽

, Refutatis praece enti sententiae.

HAEC opinio Durandi, quo ad posterio.

rem eius partem,si recte intelligatur,vera est , vzinferius apparebit: quo ad priorem vero mihi non probatur: quocirca quae in ea nisa videntur, paucis impugnabo i primo igitur, quod asserit bonitatem esse relationem conia uenientiae,sic refestitur: si bonitas, quae est pa1sio entis,esset relatio illa conuentcntiae,seqvd-rctu Deum non esu in se formaliter bonui

ex eo quod in se & ad se persectus sit, sed ex

eo, quod ordinem habeat ad creaturas 'quar non prius in se bonus esici,quam intelligerere tur dreaturae poss1biles,quibus. tantum bonus. ei Iet: ac proinde natura Dei tibn esset in se b nitas ipsa; sed bonitatem habriet pendentem ex creaturis possibilibus. Respondet Durauia is en e aestione . r. n M. Deum quidem hones Ebonum nisi per ordinem ad creaturas, nihilo minus non habere bonitatem pendentem ab illis: ac si dicat, eam non haberci communicata a creaturis, sed relatam tantum ad ipsas:& ita concedit hane propositionem : Bonitas Dei pendet ad creaturas : quia hoc modo loquendi solus ordo & relatio ad creaturas significari sibi videtur negat tamen hanc propositionem: bonitas Dei pendet a creaturis ,quia cae denotari videtur aliqua origo, & derivatio bonitatis Dei a creaturis. Absurdum autem D non

60쪽

so quis AE s T 1Ο N v M. M E T A F Π.non est, aliqua Deo concedere per ordinem ad creaturas: quo pacto multas persectiones ei attribuimus. Est tamen omnino fessum asserere,aliquam Dei perfectionem a creaturis derivari.

Uerum haec doctrina Duraudi dis itatem argumenti propositi no dissoluit: nequc' enim ex eius sentencia tanquam absurdum inserimus Deum in se,& ad se, non esse bonum, α perfectum sicut est sapiens , & infinitus. Antequam intelligantur creaturae possibiles: id quod absurdum etiam existimamus , ut latius patebit hs, quae dicemus disp. to . doe omnipotentia Dei, e disp. is . de pro'ietate doni, quae Spiritui sancto ex origine sua eo

nenit. Nunc autem hac breui ratione monstrari potest.quae Deum consequuntur eodem necessitatis gracu , quo ipse Deus , & Trinitas est , existunt, & Deo conueniunt. Quare sicut magis necessarium est , Deum esse quam possibiles esse creaturas : ex quo etiam per locum intrinsecum deducitur, Deum alias fore , etiamsi creaturae non essent possibilest

ita quoque Deus sic necessario est absolute bonus,& perfectus in se , ut si possibiles non

eiscnt creaturae, nihilominus bonus perfectus esset:non ergo est bonus, quia creaturis conueniens est: immo vero eo quod in se infinitate bonus, & perlactus est, creaturis etiam Conuenit,& bonus est. Secundo alijs rebus hoc modo non con uenire bonitate, quae est passio entis, sic ositem ditur

SEARCH

MENU NAVIGATION