Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

DIs P v TATIO TERTIA.

rationem formalem boni esse perfectionem ipsam rei. aut aliquid ad persectionem Or- UiRatum , ut hac ratione defendat, ens & bonum reciseo cari. Contingit enim , rem aliquando non esse absolutam , & perfectam: quia tamen nulla est , quae non habeat aliquid . ad suam perfectionem ordinatum, ideo nulla est quae non habeat bonitatem. Verum non opus erat hoc effugium cXco gitare, ut statim capitesequenti patebit, Heruae autem phrasim Augustini secutus videtur , qui ut paulo ante dicebamus tria illa , quibus res perficitur , nempe modum, speciem , es ordinem,appellat tria bona aut tres bonitates, non quia unumquodque illorum sine alio consti tuat bonum sim pliciter : sed quia ad plenum,& absolutum e sse , in quo simpliciter boni et ias Consistit, conueniunt ; & in hoc sensis dixit Hermaeus, bonu seu bonitatem esse finem aut aliquid ad finem ordinatum . perfectum cnim,& finis reciprocantur: quare sicut bonum aut est perfectum, aut ad persectionem ordinatum, cetiam aut est finis, aut ad finem ordinatum. C Ap. VI.

u Medam oppositiones contra praedictam sententiam. REliquium est , Ut quasdam obiectiones contra ptaedictam sententiam diluamus, quoinagis ac magis perspicua reddatur. Prima est, quia ex praedicta doctrina videtur sequi,

72쪽

ε a Q v AE STIONUM M E T A p Η Y s. ens & bonum non reciprocari,si quidem non Omne ens Integrum est, neque habet omnia ad sui perfectionem necellaria ; quocirca Maliqua entia mala erunt, in quo Manichaeo consentire videremur,qui docuit aliquas subitantias m alas esse. Ut huic obiectioni occurramus,notandum est primum, Manichaeum non solum docvita. se aliquam substantiam , seu naturam , quod

idem est,ut ostendemus I 2.quaest. TI .art.6.ess. malam verum etiam substantialiter esse malam,quatenus talis natura, & substantia est, ratione propriae entitatis,ut constat ex Augi inino lib.a.de moribus Manichaeorum a cap. I. -- ad 8. θ' lib.de natura boni,cap. I6. Quare solum contra Manichaeum contendit Aqui liniis illis aeusim locis, S atibi saepenumero momstrare , nullam naturam , quatenus natura& ens est, este malam; concedit tamen aper te in eo tib. de narura boni,cap. q. aliquam naturam . seu substantiam esse malam , quando, scilicet, corrupta est. Corruptam Vero appellat, non quae omnino iam non est , sed quae aliquam sui diminutionem patitur. M, quo infert, aliquam naturam malam , quae ex suo genere excellentior est . meliorem esse bona alterius generis 3 ut aurum corruptum ex parte , & imperfectum, perfectius, Mmelius est argento bono & perfecto. Subdit

autem cap. s. haec verba: Corruptio autem si Omnem modum , Omnem speciem , omnem ordinem rebus corruptibilibus inserar, c nulla

73쪽

DH pvT AT IO TERTI A. nulla natura remanebit: malam igitur natu ram inquit esse non omnino, sed ex parte cor

ruptam.

Deinde obseruandum est, rem multis modis perfici posse,& bonam tale. Primo esseniatialiter,ut hominem corpore, & anima rationali. Secundo,substantialiter, partibus videlicet ad integritatem substantiae ipsius spectantibus,ri mebris.Tertio accidentarie, facultatibus nimirum,quibus ad operandu sit potens, operationibus item immanentibus,& aliis accidentibus, quibus bona ipsius habitudo constat. Cum vero malitia opposita nihil aliud sit, quam priuatio,vel corruptIo i vegritatis,totidem modis in rebus malitiam reperiri necesse est. Primo igitur, malitia est rei si cuius comis. pleta corruptio:& hoc modo cum res ipsa, ω substantia non supersit,cui talis malitia , aut priuatio insit, ita res potest esse mala r quo fit,ut omnis res, eo quod est,bona sit,natura, 1cilicet,&essentia fila, cui nunquam docile possimi, quae necessaria sunt ad illius esse tialem constitutionem,si ipsa permaneat. Id

scribit. Non ergo mala ost, in quantum natura est, ulla natura: sed cuicunque naturae no est malum,nisi minui bono . quod si in mundo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla

Matura relinqueretur. Secundo malum con

tingit in ipsa substantia ex desectu alicuius

74쪽

M QUAESTIONUM METAPHYS.

membri,aut partis latcgrantis. Tertio ex priuatione alicuius qualitatis , aut operationiS, quae ad rectam ipsius constitutisnem pertinet , &Vtroque modo , secundo Videlicet, Mtertio multae substantiae, Sc naturae sunt malae : atque id voluit Augustinis libro .de natura boni,capite illo A. cum concedit, aliquam naturam , seu substantiam esse malam . Patetigitur, ens & bonum reciprocari, quia omne S,eo ipso quod est bonitatem habet esten

b. Deinde obi j cere potest aliquis hoc modo: si bonitas est perfectio alicuius rei,& integritas ex pluribus constans, nec Deo , nec rebus sinplicibus. conuenire possient, siquidem ad ipsinim esse perficiendum,plura non conue- .

niunt sed sicut se ipsis sunt, ita se ipsis perfi

ciuntur idem igitur erit ipsarum entitas , seu natura, & bonitas : & in uniuersum etiamsi loquamur de bonitate , quae consequitur. Sccomitatur essentiam , siue in rebus simplicibus, sine etiam in compositis,bonitas ab enti tale distingui nequit. Bonitas enim consurgit ex conuentu partium essentialium , veluti materiar δc formae, sine quibus neque essentia esse ncque considerari potest.Idem igitur erit bonitas hoc modo , atque ipsa essentia rei, ita ut solo nomine differant, de reciprocentur non denominatiue, sed essentialiter. tu a ea, quae diximus primo capite hint dissutationis quam bonitas tanquam passio eritis assignari non

poterit.

75쪽

Respondeo primum, hoc argumento solum probari bonitatem, quae consequitur essentiam entis, ex natura rei non distingui ab es sentia iesius : nihil tamen obstat, nostro modo intelligendi distingui. Alio namque modorem aliquam concipimus sub conceptu entis confuse , non considerando, an ex alijs constet, aut perficiatur, Vel habeat omnia , quae ipsam integrent, δc consummant: quo pacto solam rem ipsam, essentiamque concipimus secundum rationem entis. Alio vero modorem intell1gimus distincte, considerantes eam aliquibus constare, & exris, quibus constituitur , ei nihil deesse.Tunc autem ipsam non solum ut naturam , sed etiam ut integram , &bonam consideramus quan uis intellectus non affirmet, rem aliquam essentialiter posse subsistere sine integritate partium essenti altu, potest tame rem confuse considerare, non attendens ad illius integritatem,quae ex partibus essentialibus conflatur: id quod fatis supemue est, ut ratio entis. & boni intellectu nostro distinguatur, quod videlicet unum possit sine alio cogitari. . Haec tamen, quae diximus iiitelligenda sunt.

de bonitate, quae proxime consequitur rerum essentia. Alia namque boniins, quae ex partibus integrantibus , aut accidentibus constat, 'distinguitur a re ipsa catque ab ea separari po

test. Ideoq: Gregoriu/ met an . orar.38 atque Nice- , taw commentator illitis in illa verba: Immesius 'itur egnellus cum eodem ceta in orat. 2 in illa verba: I-E mensus

76쪽

menses igitur, Sc. dixerunt, Dei simplicitatem non esse illius naturam, sicut neque composi torum nδtura est ipsa compositio. Addunt vero Nicetas, ta Pssim aliud esse naturam Dei, aliud simplicitatem, quae circa naturam consi deratur, & ipsam circunstat; quod sane dixerunt propter solam distinctionem rationis nostrae Si ergo ita simplicitas & compositio cum re simplici seu composita comparantur, eode quoq; modo integritas rei cum re ipsa coferri debet. Argumentum igitur non probat in uniuersum ens,& bonum nulla ratione distingui. Deinde dico , rebus simplicibus conuenire Posse rationem boni,non tanquam aliquid distinctum ex natura rei ab eoru es essentia , sed solo intellectit nostro r ham utroq; modo pro

xime explicato eas conssiderare possumus.Νe

que obstat quidquam eorum simplicitas, quominus quasi ex suribus perfectas eas cocipiamus. Sicut enim apprehendimus in ipsis plures rationes intellectu nostro distinctas : ita quoque ipsas tanquam integras ex omnibus spectantibus ad ipserum entitatem cogitare possumus, instar earum , quae ex pluribus realiter distinctis constituuntur.Ex quibus etiam colligere licet, ens & bonum non essentialiter reciprocari , sed denominatiue, iuxta notata inprimet ca ite. in quo mihi probatur Durandi sententia relata . cuius oppositum putauit JIer s, docens, posse bonum conuerti cum . Onte essentialiter, tu tunc esse quia abstractum ab absoluto, & relativo.

77쪽

DIs PUTATIO TERTIA,

CAP. VII. corollaria praecedentis doctrinae. .

VErum rogabit aliquis, vim ratio bonitatis sit abso ta, an respectiva vel ab utro que abstracta Respondeo ex superiori doctrina, bonitatem hoc modo esse relationem, non quidem conuenientiae unius rei cum altera, ut putavit Durandussed integritatis ex plueribus . conuentus enim omnium absq: defectu ad licuius ter eonstitutionem relatae significatur. Haec autem relatio non est ad ipsam cssentiam tanquam alicuius ei conuenientis; sed est intes ea, quae ad integritate conueniunt ipsam quoq; essentiam quodammodo respicis es tanquam eae eis consummata, & perfectam. Vtrii

autem haec rellitio sit rationis tantu, an realis, non curor certum tamen est, in robus simplicibus esse solum rationis: nam conuentus eoru ,

quae sola ratione discinguntur, non potest esse realis .ut patet. Quare si haec bonitas esset relaetio realis, in rebus tantum compositis esse postset. Duae vero rationes, quae cotrahanc doctrinam pugnare videntur; nullius ponderis sunt. Itimius sic arquiti nulla relatio habet perfectione .sed'ndifferens est perfecto,& imperfecto : ergo bonitas rei non potest esse formali ter relatio siquidem bonitas rei est eius perfe-i ctio. Respondeo , perfectio alicuius duobus modis dicitum Primum. integritas alicuius rei:

deinde id , quod ad illius integritate pertinet,' Ea Quan-

78쪽

Quanuis igitur relatio , ut quibusdam placet, non sit perfectio posteriori modo, quod tamen falsum esse monstrabimus , disiis. I 22. nihil tamen obstat, quominus perfectio priori modo sit formaliter relatio;Idem enimest perfectumvatque omnibus numeris absolutum, quod sinere1pectu aliquo intelligi non potest. Altera ratio recentiorum eli huiusmodi: si bonitas est relatio realis , vel illa est bona vel

non; si non est bona , ergo bonum non con- Uertitur cu ente: si vero eis bonamergo alia relatione bona, & sic in insin1tum. Respondeo Primum , non omnem bonitatem esse relationem realem, ut ostensum est, sed aliquam ςsserationis, ac proinde non erit processus in infinitum . . Deinde dico, bonum ita reciprocari Cum ente etiam relato , ut tamen cum eo soloente, quod intelligitur ad modum subiecti recipientis perse:ctionem, conuertatur: non au- tem cum ipsamet entis perfectione. Caeterum, ut finem imponam huic dispu

tationi, id quod praecipue ad nostrum spectat

institutum, ex dictis inferamus, Deum, videlicet , esse bonum , ininio summe bonum hoci genere bonitatis , quae confiituitur veluti pata fio entis : est enim integer, & persectus in suo esse, ut nihil ei deesse possit,ssiue ex iis, quae ad essentiam, siue ad perlonas , siue ad operationeS.& emanationes pertinent. Haec autem Dei bonitas superat omnium rerum bonitates: Ca-

,rum enim essentia ita semper bona est, ut licet ab ea eristente bonitas separari non possit: habeat

79쪽

beat tamen malitiam sibi oppositam , nempe sui corruptionem. Porro permanenS creata es sentia in suo esse cum sua essentiali bonitate, aliunde potest esse mala, defectu aliorum , qu gipsam accidentarie perficiunt, iuXta ea , quae capite praecedenti dicta sunt. Deus autem ita ne cessario semper est, ac proinde bonus, ut eius bonitas nulla possit omnino malitia deleriuesicut neque essentia,& existentia eius corrumpi Tum etiam existens in rerum natura ita necessario bonus & perfectus undequaque est, ut ex nullo defectu malus esse possit rex qua plenitudine bonitatis , quam in genere entis , &moris in se ipso habet, prouenit, ut omnibus rebus creatis bonus sit.

DISPUTATIO QI ARTA. es bonum per essentiam sit proprium Dei t

CAP. I. Sententia sancti Thomae,&Caietant C A P. II. Exponitur difficultas praedictae sententiae. CAP. III. Cui conueniat bonum per essentiam.

Sententia sancti Thomae, & Caietani.

P Roposita controuersia ita facilis videbatur, ut nulla circa illam esse posset varietas Opinionu: nihilominus circa modum eam CX- . E a phcan

80쪽

plicandi non est omnium eadem sententia. Prior sit S. Thomae, quam sequitur Caiet. in hoc om. 3. nempe, proprium esse Dei, esse bonum 'er essentiam ; ita ut nulla alia res per elsentiam bona esse possit. Cuius rei graxia notat Caiet. particulam illam , per essentiam , in ea propositione ad diuersa referri posse. aut enim refertur ad subiectum, scilicet,. Deum. &ita sensus erit: Deus per suam essentiam ita est bonus, ut non sit per aliquid ei additum : aut particula , per essentiam refertur ad praedicatum, scilicet ad bonu. & ita sensus erit: Deum esse bonum bonitate non participata, sed quae pur essentiam talis est: dicitur autem, inquiecimanus, bonitas participata, quae non habet plenitudinem persectionis conuenientem ration ormali bonitatis, & haec est finita, & . ab alio pendens. Contra vero bonitas per essentiam emnfinita secundum sq, δ ὲ nullo a

Deinde notat Caiet. in pSesenti difficultatetatione materiae , haec duo idem omnino esse: nam quod est bonum per essentiam priori modo , est Quam bonum per essentiam poste riori modo. Sed quia haec duo per essentia esse tale , & esse tale per essentiam uniuersimnCn in idem recidunt, sed formaliter distin-

Euntur. Socrates enim per suam essenti m cst homo, & tamen non est homo per essentiam.

Tum etiam, quia praesens quaestio apud S. πο--am cst de bono , quod per essentiam est bo,

e ny in , non det essentia Dei, utrum pςrΦ ip

SEARCH

MENU NAVIGATION