Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sem , an per aliquid aliud sit bona. Iam enim

quaest. 3. demonstrauerat , Deum esse summe simplicem , ac proinde nihil ei inesse accidentarium : Sc ita constabat, Deum per suam essentiam esse bonum , non per aliquid additum: ideo in hoc actissio particula, per essentiam, referenda est ad praedicatum non ad subiectum:o sensus sit: Deum esse boj num bonitate , quae est per essentiam bonitas. Verum licet haec doctrina Caietani vera sit,

ea tamen non est iuxta mentem saniti Thomae, quem interpretari conatur: nam quanuis ex

argumento , sed contra, colligi videatur, loqui de bono per essentiam , quod a bono perparticipationem distinguitur ; quia tamen in omnibus alijs argumentis particulam , per essentiam , plane refert ad subiectum propositionis, non ad praedicatum, idque ex cioctrina .articuli manifeste colligitur , ut mox ostendemus : ideo quod ex argumento , sed contra, deduci videtur , minoris momenti censeri de bet. Saepius enim hoc genus argumenti non tam ponitur a S. Thoma; ut confirmet id quod docet in articulo, quam ut quaestionem propositam more solito ex utraq; parte dubiam reddat: quare illius sententia ex solutionibus argumetorum, & doctrina articuli semper conq-cienda est. In aniculo igitur docet S. Thomaς, tres esse bonitates , aut perfectiones in unaquaquere. Ρrima , inquit, est integritas ipsius , prout existentis,atque adeo iam constitutae E a essen

82쪽

essentia, & existentia. Secunda est accidentium , quibus res bene disponitur. Tertia esstassecutio proprij finis. in lapide ista tria OL. tendit , qui primo perfectus ςst suo esse &xia sentia. Secundo grauitate , & alijs qualitatibus. Tertio centro & fine sui' motus. Inquit ergo S. Doctor, nulli creaturae per suam essentiam conuenire aliquam ex ijs bonitatibus. Si enim aliqua hoc modo conmeniret, esset prima , ea Vero nequaquam conuenit, quoniam in nulla creatura , ted in solo Deo esse est sua essent1a. Nulla igitur creatura per suam essentiam habet aliquam bonitate , ted solus Deus. videtur quidemsanctin Thomas docere,primam honitatem, quae consequitur rem in rationς entis ante aduentum existentiar, & alicuius accidentis nulli rei consideratae secundum es sentiam, & secundum esse possibile conuenire: si enim ante existentiam bona esset, nomdiceret, nullam esse bonam per essentiam sua, quia nulla essentia creata esset seum esse. Hoc ipsum colligitur ex doctrina eiusdem sancti Thomae insta. quaest. r9. artis 3. ut paulo inferius notabimus. Vt autem hanc sententiam defendat, asserere debet, essentiam in rebus creatis ab existentia realiter distingui, ut ipse

atque cum eoscholasticiatu , quos referemus 3. p. q. .17. art.2. nam si non distinguatur nisi sola

ratione, omnis res esset bona per se ipsam , id est, non aliquo ei adueniente ab ea distininio. arum autem reserint dicere, bonitatem rec

83쪽

in a

rum Creatarum ratione distingui ab essentia,

xanquam passionem consequentem: nam in

Deo etiam hoc modo a nobis distinguitur, nihilominus dicimus, Deum esse bonum peres sentiam suam: eodem igitur modo res omniSCreata diceretur bona,atque Deus ipse. C A P. ΙΙ. Exponitur dissicultas praedictis ententiae.

OPinio praecedens, hoc modo expficata,

difficultatς non caret. Primo, quoniam honitas est passio entis , & cum eo conuerti-ltur: ergo de quocunque vere enuntiatur en S, praedicari poterit bonum : de qualibet autemesentia, antequam eXtur, Vere enuntiatur Cns: ergo & bonum. Copula namque harum propositionum non signincat existentiam. sed Connexion a ex natura rei inter subtemina, α praedicatum , ac proinde de rebus nondum existentibus talia enuntiari possunt. ιSecundo, ut probabitur 3. 4rq.I7.art. a. CXir stentia idem omnino secundum rem est comessentia: si ergo res sunt bonae per existentiam, erunt etiam per essentiam re ipsa bonae, tametsi bonitas ab essentia.& existentia ipsarum per modum passionis sola ratione distinguatur: nisi quod quemadmodum re . antequam eXistant actu , dicuntur esse possibiles secundum eandem existentiam sub esse possibili, ita etiabonitas ante existentiam , rei ipsi conueniet

' V E s sub

84쪽

sub esse tantum possibili: cumque verbum est, in illa propositione , homo est bonus,aut ςquus est bonus; non denotet existentiam,sed

connexionem e tremorum, essicitur de homi-

, & do equo antequam existant, praedictam propositione enuntiari posse. Porro sicut qu-

Cumque essentia creata, quanuis cum existentia idem omnino sit secundum rem,quia tameab alio pendet antequam fit,& postquam exi- sistit, potest non existere, ideo peculiari ratio ne dicitur existentia, non esse cie essentia illius formaliter i ita quoque debemus dicere, cre*turam sic esse bonam per suam essentiam , ut interire possit, & corrumpi, gique ita aliquod malum ei oppositum sit, ut Auenti capite magis explicabitur. εTertio,eadςm sententia dissicilis est, quia ut dicemus dissut 9. Deus ita amax creaturas secundum esse possibile amore simplicis commplacentiae, ut eas necessario diligat: est igiturip illis ante existentiam , etiam futuram , ali- . qua bonitas, in quam actus diuinae voluntatis feratur. Fateor nihilominus ex sententiasncti Thomae, creaturis possibiles non diligi a Deo, sed solum aliquando futuras, qua ratione Cum

iacterius quaest. 1ρ. art. 3. docuisset, creaturas a

Deo libere diligi, necessario tamen cognosci, statim influi. s. inter scientiam, & dilectionem discrimen assignat, quia scilicet res co- gnoscuntur a Deo, quatenus sunt in ipso , diliguntur vero quatenus sunt in se ipsis; & quia

in Deo nece stario sunt. sed in Q ipsi non ne-,

85쪽

cessario , ideo necessario cognoscuntur, sed non necessario diliguntur.Id quod verumnon esset, si res d1ligerentur a Deo secundum esse possibile. Hoc enim ita necessarium est,& in

Deo necessario rep sentatur, sicut entitas &VeritaS rerum , ac proinde eodem modo diligerentur sicut cognoscuntur. Idem omnino docuit arric. s. illius quaest. M a. S r. contra gent. . II. in ultima ratione. concordat etiam doctrinabulus articuti, cum dicit, in rerum essenthsante aduentum existentiae non esse aliquam bonitatem. Consentit etiam Ferear. sn e cap. ιι. U . contra genta .i3 g. dicitur a quanuis enim cap. F. ρ Re fondetur illi is primi libri. dicat, creaturas diligi a Deo in seipso, quatenus etiam se. diligit, idemque repetat . contra gent. Cay. 13. f. non obsunt. mea tamen sententia non loquitur de creaturis secundum rationes pro

prias, & formales obiectas diuino intellectui, sed detreaturis , quatenus dicuntur esse ipse Deus , aut virtute in ipso contineri. Quo pacto lapis in Deo dicitur vivere vita Dei, ut

velle omne bonum . nisi quatenus vult se ipsum , in quo virtute est omne bonum. Qid vero in hac re sendat Castianii dicendum estiis radiri'. ys aediffut 1 4. ' ' '. . Haec tamen doctrina difficilis vi detur. Nam quanuis res antequam existat non habeat actu bonitatem , sicut non habet esse actu, neque

quidquam aliud: nihilo minus dici debet quae

86쪽

γε QUAESTIONUM METAPH.

cunque res bona simpliciter, etiam secundum esse possibile, quia verbum, est, in ea propositione non significat existentiam praedicari insibiecto , sed conuenientiam, & conneXionem cum illo: & quemadmodum essentia rei secundum esse possibile simul intelligitur cum existentia etiam possibili, immo re ipsa idem cum ea est, sic etiam intelligitur bona et quare nihil obstat, quominus Deus diligat res solum possibiles: quin imo voluntas Dei efficax, qua Vult, rem aliquam esse futuram , non supponi-xistentiam futuram tanqua obiectum, in quod feratur per modum dilectionis , sed so lum supponit possibilem. Posterius enim est,

rem esse futuram quam Deum illam velle esse futuram. Cum ergo intelligiturDeus velle rem

esse futuram, iam integigitur illam diligere,ut

possibilem.

Ρostremo contra superiorem sententiam haec ratio potest confici: Bonitas rei idem est quod integritas illius: omn1s autem essentia' antequam existat, intelligitur integra, aut se ipsa, sit simplex sit ; aut partibus essentialibus, ut materia & forma, si sit composita, ergo per se ipsam ante existentiam bona eli. Huic rationi Caiet. in hoc articulo respondet, duobus modis rhm dici bonam . primum secundum quid, atque hoc modo quancumque essen, tiam, antequam sit in rerum natura, esse bonam per se ipsam Deinde simpliciter , sic autem nunquam esse perfectam & bonam , do- uec sit in rerum natura ; quapropter esse exi

87쪽

stentiae,esse de integritate naturae, & ad bonitatem illius hoc posteriori modo pertineret non tanquam partem essentiae, sed ut adtiam illius : & cum dicitur essentia alicuius rei perfectior alia, non debet ita intelligi inquit C . iet. quasi essentia alicuius rei per se ipsam sit bona, absque aliquo alio, nisi tantum , ut ipse ait, radicaliter. Cum vero negat S. Thomas rem aliquam creatam esse bonam per uam essentiam, intelligit simpliciter, & 1ufficienter abs -- que alio . . Verum ex ijs, quae diximus perspicue patet, hanc distinctionem Caiet. nullius e1se momenti; nam rerum estentiae siue per se ipsas , siue per aliqu1d aliud sint bonae, absolute , & sim liciter dicendae sunt honae, antequam CXiant. Quia verbum,est, in propositione non significat existentiam. Esse autem per se ipsis bonas rerum essentias simpliciter , ex eo probatur,quia simpliciter entia dicuntur ue bonum autem, & enS reciprocantur. CAP. III:

Cui conueniat bonum per e sentiam.

B Espondeo igitur ad quaestionem proposi

tam , esse bonum per essentiam quodammodo soli Deo conuenire , & quodam modo etiam creaturis i id quod explico in hunc modum. Primo .non solum Dem persitam essen-tiam absque ullo alio per se realiter distincto est bo-

88쪽

est bonus bonitate, quae consequitur essentia, sed quacumque bonitate creaturae vero licet sint nonae per suam essentiam,hoc est, non addito aliquo , quod realiter ab ipsis distinguaiatur eo genere bonitatis, quod consequitur essentiam:non tamen sunt bonae per suam essen- tiam, quacunque bonitater perficiuntur enim accidentarie aliquo distincto k sua essentia, ut superius explicatum est : Deus autem hoc modo non perficitur, quia quidquid in Deo est,

de illius essent a est. Secundo quaecunque res creata etiam spiritualis, tametsi eius essentia , & existentia non distinguantur ex natura rei, potest non existere,& interire, non discessu.& secretione ipsius esse, & essentiae,quiniunctione aliqua ante teneantur, sed quod ex Dei voluntate efficiente pedeat,ut inferius disp. 182. dicemus. Quare actu existere non debet numerari a nobis intor praedicata creaturae quς nostro modo intelligendi, essentialiter dicuntur, atque necessario , & semper de ipsa praeda cantur. Homo namque non 1blum intelligitur a nobis secundum essentiam, non intellecta eXistentia ipsius, Verum etiam intelligere possumus, essentiam hominis corrumpi, interim , & non existere. Deo autem ita necessario conuenit exi ostere , Vt quanuis , nostro modo intelligendi, eius existentia ab essentia distinguatur , sicut etiam di sitinguntur attributa & personae: tamen re ipsa non possit non existere atque adeo de eius essentia nequeat enuntiari , non esse: qua

89쪽

qua de causa existentia Dei dicitur esse de es. 1entia illius, sicut etiam attributa, quantiis ab ea ratione distinguantur, eo quod re ipsa ita etiam comitentur, ut implicet contractictionem sine illis esse. sTertio,ex his colligitur, Deo peculiari quadam ratione conuenire,esie bonum,qua createris no conuenit primo etiam illo genere bonitatis, quod consequitur essentiam. Deus e-' nim ita est bonus , ut sicut eius essentia non potest non existere, ita quoque eius bonitas non possit actu ipsi non inesse. Quocirca non tantum est necessaria haec pmpositio: Deus est per essentiam bonus, si particula, est , denotet connexionem .sic enim necessaria etiam est de quacunque re creata, verum etiamsi particula, est, significet existentiam : quo pacto

nulli creaturae conuenit, per suam essentiam esse bonam: sicut enim quaecunque Creatura potest non esse , sic etiam potest non habere actu bonitatem.

Quarto,ex eodem principio infertur, bonitati Dei re ipsa nullam malitiam opponi, cum essentia ipsius non possit non esse: creatae autem bonitati opponi malitiam , quae est corruptio , aut interitus ipsius substantiae: hac enim sublata omnis rei bonitas de medio tollitur. Ex quibus liquet, oua ratione proprium

90쪽

Irum haec veritus enuntiationis si conues nientia concepim formatis , an obiectivi cum re ipsa.'CAP. I. Veritas intellectus est conformatio conce plus obiremi cum re. CAP. II. Corollariasuperioris doctrinae. CAp. I. Veritas intellectus est conformatio conceptus obiemu cum re .

EX dissutatione praecedenti solum habemuS, V

ritatem esse conformationem intellectu venuntiantis.cum re ipsa. Caeterum cum in intellectu sit qualitas ipsa cognitionis, quae dicitur conceptus formalis, & res cognita, quae dicitur obiectivus ; non satis constat inter L ctores, cuiusnam conformatio, seu conuenientia sit veritaS. Prior igitur sententia est Caiet. in art. a. g. ad euidentiam infecunda notatione, qui censet, Veritatem esse conformationem Conceptu S forma-lIS cum re , siue conceptus formalis sit species expressa , siue cognitio ipsa Itaque qualitas illa, quae repraesentat rem esse, sicut est . dicitur vera ex sententia Caietani, quia conformis est cum re, quam repraesentat. Hanc opinionem

SEARCH

MENU NAVIGATION