Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

DIs P v TATIO XXV L 1. sostius operatur: quan uis ergo creare effectum

finitum , non sit indicium sufficiens potentiae infinitae, tamen ipsi in creare de nihilo, mani- feltum argumentum est potentiae infinitar. Si enim magis remota est potentia subiecti ab actu, maior debet esse virtus agentis, & educentis actum ex tali potentia, ac proinde necesse est, facultatem , quae producit formam, aut effectum , ex nulla potentia subiecti, esse infinitam,eo quod nulla est proportio nullius potentiae ad aliquem actum, sicut nulla est inter ens, & non enS. ἰHaec tamen ratio oon videtur conuincere

contradictionis oppositu allerentes. Respondent enim in primis Scotus. in dii tinctio. r.να stione i. g. Rario secunda: cs Durandus num . . inter non ens Sc ens finitum non esse infinitam distantiam,quia ens finitum non potest excedere no ens, nisi tota sua latitudine entis: suae

cum sit finita, distantia & excessus solum erit finitus ; praesertim , cum creatio inquit Durandus non procedat ex nihilo,tanqua ex termino: sed exiroedicatur ex nihilo, quia non de aliquo: sic enim ex sola perfectione rei produ- .ctae sine illa coparatione cum termino a quo, pensari debet virtus agentis: cumque perfectio rei productae sit finita, ex ea non potest colligi virtus agentis infinita. Veria, cum iam

concesterimus, diuulatrone 1 3 ωp. 3 terminum

a quo creationis esse ipsum nihil , prior pars rationis Duraudi nobis susticiat: hoc namque lapposito etiam vim habet: huia cum non

532쪽

QI AEset IoN M M E et A P A v s. probetur distantia infinita inter non ens , &eris inon video eX creatione, quae est productio ex nihilo, colligi potentiam infinitam ademandum. Caeterum Caieta.in hisc articulum, circasolutione 3. 4nfirmare rationem Scoti, & D

randi , erationi vero stac Tho=mo robur addere conatur. Notat igitus ά lationem praedictam principio communi Peripateticora inniti, quod est huiusmodi. Quoties duo extrema ita inuicem se habent ,ut quantum Vnu minuitur, alterum crescat, si unu minuitur usq; ad non gradum sui, hoc est,usq; ad nihil, oppositum crestaeit super omnem gradum, hoc est, in infinitum. Exemplum linius videtur Caietanossa. tum ab Aristotele . physicomm tm. 72. ita enim domparatur motus , & spatium plenum , Ut quo magis decrescit resistentia spatij, velocior fit motus: quare si nulla sit resistentia, quia sit Vacuuin , sequitur, motum esse in non tempore, quod est in instanti, & ita velocitatem motus augeri in infinitum. Caeterum,praeterquam quod doctritia Ariastotelis sbium procedit, supposita quorundam philosophorum opinione, qui dicebat, totam

motus successionem, velocitatem,& tardita . . tem,sumendam esse ex maiori, aut minori spatij resistentia, qtiar tamen est falsa,vt difflui. isyccaρite a. explicabitur. Exemplum ptaedi et M. etiamsi veram dominam cotineret nihil pro baret. Concedimus enim motum fumrum iminstanti, si resistentia medij prorsus euanesce rei. Verumtamen intermorum in instanti, S: motum

533쪽

inotum in tepore quocuqi determinato, non esset diitantia infinita, nec excessiis infinitus: 1olu differre postent ad summia, sicut una species differt ab alia. Hinc ergo non argueretur potentia infinitar virtutis ad movendit in non tepore : siquide distantia non est infinita; nis, aliunde repugnaret motus in non tepore. Nalicet motus,ut dicut philosophi possit fieri velocior in infinitu ,id tamen intelligitur,secundum partes proportionales, & communicantes : nam secundu non communicantes, tandeita crescere posset velocitas , ut feret in non tempore, si aliunde non repugnaret,Vt re vera repugnat,sicut dicemuS in eant putatione. Alio modo confirmare nititur Caietam tb

dem hanc rationem sancti Thomae, quia scilicet sequeretur , virtutem potentem producere ex nihilo, & virtutem potentem facere ex aliqua potentia posse esse aequales , quod est: absurdum : nam virtus producens ex nihilo finita sit, A verbi causa, virtus autem producenS ex aliqua potentia sit B, & virtus A , faciens ex nihilo , excedat virtutem Β, producentem ex aliqua potetia,quae dicatur C, in decupla proportione, deinde sumatur aliqua potetia subiecti, quae sit minor C, in decupla quoq; proportione, tunc Plane sequitur, virtutem, quae educeret effemi eae potentia illa minori in decupla proportione, qua C, esse decuplo maiorem, quam Virtutem B, quia de potetia duplo minori educit effectu .Erit igitur ςqualis virtutis, quae ex nihilo producit, siquide hac decu-

534쪽

sya QN AEITIONUM METAPHYs. plo tantum maiorem esse diximus, quam vi tutem B. Hac ratione videtur sibi Caietanui de aduersarijs laudem reportare, quae meo iudicio non minus infirma est, quam praecedens rvt enim aliquid probet, supponere debet necessario hoc augmentum, & decrementii virtutis ex augmento, aut decremento potentiae.

subiecti, seri secundii gradus eiusdem formae intensione, aut remissione , quo pacto assignari posset decupla illa proportio unius ad alterum , .atque argumentum vim haberet. At

hoc non est illi concedendum. Nam dicere possumus, Virtutem, quae ex nulla potentia educit effectum, finitam esse , & maiorem esse quacunare alia , quae ex aliqua potentia erietum educit: veru nec proportione. decupla, nec alia Geometrica ipsam excedere, sed quodammodo infinite , sicut una species excedit aliam; eo quod illa virtus est distinime speciei, a quavis alia virtute educente effectum de aliqua potentia: sicut virtus intellectus differta virtute sensus , non tamen in decupla , aut maiori proportione ipsam excedit, sed tali gradu specifico, ut quatumuis crescat in infinitum sensus, nunquam perfectionem intella-ctus attingat: id quod de omnibus speciebus . eodem modo dicendum est. Quomodo ergo infert Caietanus, virtute, educente effectu situ de potentia aliqua subiecti,aequalem fore virtuti producenti de nihilo si haec finita esset Nonnulli alis recentiores , ut rationem sancti et homae confirment, hoc modo eam formantis . . Maior

535쪽

Maior virtus requiritur ad producendum es sectum ex nihilo,quam ad producendum e aliqua potentia,quantumuis illa distet ab effe- et uisessi si potentia distet in infinituni aut propter impedimenta aut alia de causa, requiritur 'virtus infinita ergo ad preduce dum eriectum de nihilo , necessaria erit virtus infinita. Verum praetirquam quod hoc non est confirmare rationem sancti Thomae , sed nouam formare, nihil etiam praedicta ratio roboris habet. Primum quidem, nunquamsanctus Thom, loquutus est de effectu infinito,sed de finito. Sentit enim quaestione r. non posse fieri effectu

infinitum etiam a Deo,neque multitudine neque magnitudine. Quare ex modo faciendi, non ex facto, caeteris paribus colligere voluit, infinitatem virtutis,penes hoc videlicet: quod fieret idem, aut ex nihilo aut ex aliqud. Dixit nim virtutem agentis non solum considerari ex substantia rei factae, sed etiam ex modo

faciendi. Quod si potentia aliqua subieet, di

staret infinite ab effectu ex ipsa producenda

propter extrinseca impedimenta,infinitas vi tutis agentis esset solum consideranda ex substantia facti Jaoc est.ex impedimentis auferendis, quae essent infinita. Si vero distaret infinite effectus ex sua natura , infinitas quoque virtutis ex substatia facti deberet attedi Atque si haec omnia ex nihilo fierent,virtus etia esset infinita , no ex modo faciendi; quia scilicet ex

nihilo faceret,sed ex substantia rei factae. Cum

igitur racentiores assumunt in sua ratione , Ma

536쪽

ir4 L VAEsTION v Μ M E T A P E Yior virtus requiritur ad producendum ess ctum eX nihilo , quam ad producendum ex aliqua potentia,quantumuis illa distet ab enfectu, si intelligant effectum finitum ex nihi Io,&infinitum ex aliqua potentia,negandum est quia non sunt caetera paria. Si vero de e sectu finito, ita ut sola sit differentia in modo faciendi, concedi potest,sed inde nihil insertur,Vt hactenus satis probatum est. '. Posterior ratio , qua probari solet, soliust Dei esse creare, est sancti Thomae sn corpore huius articuli & a. contra Gentes capite at . in hunc

modum. Effectus magis uniuersati s postulant causas magis uniuersales, inter omnes autem maxime uniuersalis effectus est ipsum esse et ergo postulat causam omnium maxime uniuersalem, quae est Deus z producere: autem esse, non inquantum est hoc vel illucresse, sed in quantum est esse , est creare ir ergo solius Dei est creare, cui etiam solum conuenit producere esse inquant m esse. . Hanc rationem improbat Scorus in . dist. r. quas i. si sed istia rationes: quia a quocunq; agem te geheratur compositum,fit etiam esse copositi sed ab agente creato fit compositum;ergo α esse illius, non tamen per creationemrem esse rei non est proprius terminus creationis.

Caeterum Caietanus in hunc arr,culum , f. Ad euidentiam horum I ef Ferrariens a. contraeentes, cap. illo. ar. g. Circa hanc propositionem:derident Scotum quod mentem sancti Docteris non intellexerit. Asierunt ergo An bm Thomam

537쪽

non tantum triiniisse Dei iesie, ut effectum quomodocunquc i, sed vae proprium per se primo , in quo denuitur, Disum elle causam cu-

simplicitur, quatenus ello est referri ad Deum Vς. Obiectum a quatum potontiae ipsius pCum igitur esse, quaten us esse, iit ratio,vt aliquid creetur ut ad Doum reseratur, ut adcUium ymuςyl'lΗu, cordequitur, creationes 4 solo Deo si se poste : optime namque infertur Uinquiet Carvinus ex identitare termini μοῦ. primo fruationis, ea soli Deo couenire. Mihi tamen quanuis Scoti argumentum non ον γbetur,pitulominus Caietam ,'Ferraia

r cra arAuit : neq; mi anctus - auit, viIe compositi si eri a causa emia . ciumst ipsus compolitum : nam tam compotitiam quam ullo illlus est i rminus generatio nis. Dico autem tala compositi , non secundia quamlibet iiii partem componentem, sed se- Gundum quod est tertium quid ex partibus reis sistans hoc enim est, quod generatur οῦ quamlhoc esse non est redimendum in causam uniis uersialem, cum ipsam no sit uniuersala,sed par-iuculare. solum dixit seatus Thomas esse se cunis dum rationem communem Deo tribui Vt pro- , pris causae,& uniuersali. Deinde defensio Caietani N. Ferrariensis minus sufficiens vide pur: cuncedi mus enim clausecundum comunem,& yniuetralem ratione, quam habet respectu omnium,soli Deo tribur Κk a' vtyx

Di it

538쪽

ut propriae causis; nec ullam Causam creatam circa illud versari posse; .Ex oppEsto enim planu sequeretur, aliquam causam creatam se ipsam polle creare: nam quemadmodum , quia color uniuersim est obiectum proprium.& adaequatum visus, quicumque color videri potess, eo quod sub communi ista ratione continet hir siC etiam C eatura illa, cuius virtus versarethr circa esse secundum totam communi

ratem, se ipsam creare posset, quia sub eo contineretur a it si se ipsam non posset producere; virtus eius non posset complecti ens secudum totam latitudinem. VP

' Quod si obscias, oculum versari circadum pla colarratὁ uniuerse, & ththen se ipsum videre non posse', curti ramen sit lucidus . & Coloratus. Respondeo etiam se ipsum videre posse, si aut per reflexionemith speculo spleEse

sui recipiat, aut agio modo. Quare sub ratione etiam 'obiecti continetur, nisi quod non semper est in debita positione. O Hoc supposito, quod Caietanom Ferrariensilibenter concedimus, non recte colligitur soli Deo tribui creationem. Cum enim sic subsumunt, Causa t aliquid creetur, est esse seclin- dum risionem simpliciter ipsus esse; aut falsum subsumunt; alii nihil inde inferre possunt. Nam si ita dicant, ratio formalis termini crea tionis est esse secundum communem ratione, hoc est. vi complectitur sub se omnia entia, martifeste falsum asserunt neque enim . qui

539쪽

ticulare. Si vero sisas canx, ratio formalis termini creationis est uniuersa , R ipta entitas rei productae, hoc est res ipsa secundum omne sui part ,verissimum est i de tamen Hon fit, Vt terminus cre3tionis sit uniuersalis ratientis,aut esse hi quantum esse neque fit, ut si aliqua creatura produceret Angelum de nihil , vel compolitum aliquod ex materia , &forma secundum se totum,posset etiam face-

re omnem creaturam. Dicero namque aliquis

posset, Hrtutem sidus amplecti.totum este hu- ius rei,non auxem totum esse terius sicundia omnem illius partem 'ex quo sequeretur,posse creare hanc tam,non autem illam. Deum auteita posse creare totamentitatem rei,ut non so- .lum in hac re, sed in quacunque alia possit; &ita respectu virtutis creantis in illo ooieinim adaquatum ede ens secundum totam Communitatem,non autem virtutis creantis in aliqua creatura Hae sunt potissimae rationes,qugvidentur probare, non posse virtutem creandiumuersali creaturae conuenire. Mitto alias, quas seluit etia Durandus,quia faciliores sunt.

Nullam crearinam productam esse, vel produci posse,

quae habeat in se in irtutem creandi rem minimam,verior o nio ea.

Communis sententia amplectenda est,qus asserit,ita esse Deo proprium creare, ut nihil creatu sit nec esse possit,quod in se ha-

540쪽

asserit , lioc non posse probari ratione visa naturali: ex testimonijs retincti J scripturi, &sanctorum recte 8 edu ci eut eorisentiunt recentiores aliqui, quibus difficile eis, e fia8lctionem in rebus inuenire, Ied omnia facile secum componere arbitraritur In qua re illud in primis seruandum est . ut biseuerem ut,

aliquid a Deo AEti posse', non semper satis

esse non apparere nobis contradictionem quam, siquidem re ipsa esse Potest, etiamsi1 no- bis ni appareat. Ex Scriptura sane non video.quo pacto col- Iigi possit haec sententia: nam testimonia Gmnia solum indicant, proprium esse Dei, creasse omnia. Quod hihil obest, quominus aliqua creatura fieri possit,quae aliquid creare valeat.

At ex sanctis Patribus multo melius id colligi

videtur. nam Albanasius Sermone 3. contra Ama-- inquit, administrare creaturarum , & ser-Uorum est condere autem , & creare soldis Dei eiusque verbi,& sapientiae emat creatura quaecunque , quae producere, ur, seri. a esset;

SEARCH

MENU NAVIGATION