Gabrielis Vazquez Societatis Iesu Disputationes metaphysicae desumptae ex varijs locis suorum operum

발행: 1618년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

DIS PUTATIO XXVIII. s snem, quam sua virtute operatur, ut ita suapte natura referatur ad illum : huiusmodi instrumenta sunt calor ignis ad ignem producendum , & calor animalis ad gignencias carnes, ct alia huiusmodi. Tertio dicitur instrumentum pars aliqua operantis ,per quam proxime derivat virtutem, & operationem , Ut manus ad scribendum, oculus ad videndum : tametti in tali parte sit virtus propria,& innata aequalis ad talem effectiim sic Arin9teles a. de anima

cap. . manum appellauit instrumentu coniunctum; remonem vero instrumentum separatum ad gubernationem nauis. Eadem ratione calorem naturalem vocavit instrumentum animalis ad nutritionem. Quarto sunt in strii - 'menta artis , quae licet proprie non habeant Virtutem ad operandum , ut late prosequitur Scotus loco citato, nihilominus ex se , & ex propria natura aliquid conferunt.

His omnibus addere possumus, si 'placci, quintum aliud genus instrumenti, nempe, facultates intellectus,& voluntatis ad actus su-Pernaturales, qualis est intellectus, ad videndum Deum,& ad credendum, & voluntas ad diligendum , & ad alia huiusmodi: nam tam respectu Dei mouentis & solo auxilio suo, &concursu supplente cocursum habitus supernaturalis, quam respectu ipsius habitus, facultas naturalis dici poteli instrumentum ad totam operationem : tametsi aliqui causam partialem non immerito eam appellent. In his guintem omnibus videmus, instrumenta ex se ali-

572쪽

sso et V AESTIONUM METAPHYs.

quid conferre natiua sua virtute, & ex ea par te causae propriae & naturales dici possunt rideoque non mirum est, si suapte natura referantur ad effectum, & effectus ad ipsa: nam,

ut omittam caetera genera instrumentorum,

in quibus manifestum est id, quod dicimus,in

hoc postremo id ipsum aperte probatur.Ιntellectio naq; , quamluais supernaturalis, qualis est visio Dei clara, ita efficitur a lumine supernaturali, ut a Deo supplente vices luminis, ut etiam intellectus ex sua nativa virtute aliquid conferat: illa enim in ratione visionis, & operationis vitae intellectui respondet: at genus

instrumenti, quod aduersarij astruere moliuntur, nihil omnino ex se conferre potest ad ef. sectum: ergo non mirum . si dicamus , intellectum, & voluntatem , in quibus sunt initi quaedam illarum operationum , eleuari posse a Deo , dum complet inchoatam illorum efficacitatem e caetera autem instrumenta, in

quibus nihil est natiuae virtutis respectu effectus,non posse omnino eleuari. Caetem, Cum in intellectu ; & voluntate ad actus supernaturales sit inchoata quaedam Virtus , eX se accommodata, &sufficiens ad producendam in effectu rationem aliquam, nempe,aut intellectionis , aut volitionis , visupra in hac di Fulvitione, Os difflutatione es cap. s. monstrauimus, ita debemus vocare intellectum, aut voluntatem, instrumenta ad actus supernaturales , ut non

negemus esse causas proprias & principales, quas partiales vocant respectu ilius rationis, qua

573쪽

uae in effectu ipsis respondet. An vero diciebeat intellectus , aut voluntas instrumentum adactus supernaturales, non rerum magna, sed parua vocum dissensio est, quae parum

interest, dummodo dicamus, visuperiori capite notatum est, intellectum proprium virtute nam curali ex se aliquid conferre adactum supernaturalem, & voluntatem similiter.

Sed obij ciunt nonnulli hoc modo. Quam uis intellectus ex se virtute habeat producendi intellectionem aliquam sub ratione communi intellectionis ; tamen non habet virtute pro ducendi rationem intellectionis , quae contracta est per differentiam summaturalem, qualis est visio : aut certe si sufficit habere virtute illam circa intellectione in uniuersum , Ut eleuetur ad talem intellectionem; si c etiam quaecumque res, quae habet Virtutem producendi aliquod ens, poterit eleuari, Ut producat hoc ςns; quia iam habet cx se initium aliquod: praesertim vero quaeliber qualitas, &substantia eleuari poterit, ut producat gratiam , quiacu ex se habeat inchoata virtute producendi qualitatem, copleri potest, Vt producat talem qualitatem. Veru haec obiectio facile diluitur, nam in intellectu nostro ita ponimus nos inchoata virtutem producendi intellectione, ut illa non solu ex se respiciat uniuersam intellectionim, ut intellectio est, tanquam opus sibi adaequatum , sed quaecumque intellectio etiasupernaturalis, fieri nequeat, nisi cooperatio jue intellectus, cum essentialiter ab ea pedeat.

574쪽

Ex quo etiam probauimus intellectionem illam supernaturalem manare ex parte a nativa virtute intellectus , neq; totam virtute operandi esse alumine: idq; necessario fatendum esse. Habet igitur intellectus ex se inchoatam virtutem,quae aliqua peculiari virtute addita , compleri possit ad tale effectum supernaturalem producendum : & non tantum producere potest quamlibet aliam intellectionem, sed etiam adiutus principio supernaturali sua virtute propria, cooperari, ad eliciendam intellectionem illam , quae supernaturalis est: quinimo illa fieri nequit a solo lumine nisi intellectus extam sua essicacitate naturali ad1uuet: alioqui si ex se nihil conferret intellectus natiuae virtutis aliud instrumentum posset assumi. At quaevis alia res, Ut serrum, verbi gratia, vel aqua, quae ex se producere potest aliquam qualitatem , vel aliquod ens , non propterea eleuari potest ad producendum quodlibet ens. Tum,quia nativa Vir tus illius non respicit ens, aut qualitatem uniuerse: quod enim potest producere calorem, non habet virtutem, neque inchoata ad aliudens, aut aliam qualitatem, sed respicit calore, ut effectum libi adaequatum. Tum etiam, non omnis qualitas , nec Qmne ens postulat este a serro , vel ab aqua; sicut omnis intellectio ab intellectu: signum ergo est, nec inchoatamessicacitatem esse in his rebus, ut Instrumenta

esse possint ad quemlibet effectum , sicut. est in intellectu ,ut esse possit ad quamlibet intellectio-

575쪽

Iectionem; idemque iudicium esto de voluntate. Quod vero nonnulli obij ciunt ex hac opinione sequi aliquid, quod Pelagio faueat,

nempe voluntatem nostram , ut causam pro- Priam partialem concurrere ad actus supernaturales,friuolum sane est. Errores enim I' leti' manifesti sunt,quos exacte retulimus disput. ρ8. cap.3. Affirmare autem ad actus gratiar,& supernaturales , nos concurrere ex Parte

natiua & propria nostra virtute , quid habet

Commune cum Pelagio, quI de nac re ne verbum quidem dixit Imo vero Catholica dos chrina Concili videntini sieglinesexta, cap. y:U Cmnone . est, hominis arbiureum cooperari sua libertate ad actus gratiar, nec esse sicut inanime instrumentum: libertas autem est natiua virtus nostrς voluntatis,& propria causa consensus,ut consensus est : tametsi quatenus talis ordinis sit a gratia.

Postremo alij sic arguunt; Multo magis est eleuari a Deo intellectum ad visionem Dei,&ad actus supernaturales , quam eleuari Calorem, Ut quatuor, a Deo ad produceὰum calore , ut octo sed is calor eleuaretur hoc modo, non esset ulla ratione causa propria caloris,ut octo, secundum excessum illum: ergo nec intellectus vlla ratione est causa propria Visio- nis Dei. Caeterum hoc argumentum facile di-' luitur. Primum, quia comparatio inutilis est, eo quod calor Vt quatuor, non potest eleuari a Deo ad producendum excessiim caloris , ut

octo , ut iam satis probatum est : intellectus M m s autem

576쪽

autem noster potest eleuari ad videndu Deia, hoc solum,quod virtus, quam habet ad intel- Iigendu, supernaturali aliquo principio compleatur: esto igitur inutilis comparatio adducta

in argumento. Deinde etiam posset calor eodem modo eleuari, non esset eade ratio utriuiaque : nam calor, ut quatuor, non haberet inchoatam virtutem ad illum excessum, nec excessus ille postularet natura produci a calore, ut quatuor. At intellectus certe habet inchoatam virtutem ex se .ad intelligendum, ita ut visio Dei non possit sine vi naturali intellectus produci, ac proinde minus distat intellectus a

vilionein ratione agoodi, quam cali)r, Vt qud tuor, calore, ut octo. CAP. VI. Solutio argumentorum prioris opinionis.

ARgumenta vero prioris sententiae nihil habent difficultatis. Ad primum,& teritu dicimus, neq: ad Incarnatione posse assumi instrumentu physice eoncurrens neq: igne . inferni ad imprimenda qualitate daemonibus, propter ratione praedicta, qua uniuersim pro- auimus, non posse rem assumi, ut physicum instrumentum, quaeex se non habeat aliquam praeuiam operationem , vel inchoatam virtutem ad talem effectum : hanc vero non habet vlla ereatura ad incarnationem , & unionem diuinitatis cum humanitate , nec ignis ad illam qualitatem. Adde,quod qualitas illa An

577쪽

gelis impressa commentitia est, ut infra diritat.

a a. cap.I. Ostendemus e quare ex illa nullo desumi potest argumentum. Eodem modo dicimus ad secundum , verba nimirum facerdotis in consecratione, & idem generatim de quolibet Sacramento sentiendum est) non operari phusice ad transsubstantiationem, aut ad effectum Sacramenti, sed solum ut instrumenta moralia, per modum impetrationis propter eandem rationem. Atque hinc patet solutio tertij , implicare nimirum contradictionem , rem aliquam assumi, ut instrumentum ad creandum, vi cap.3. ostensum est. Caetem circa secundu argumentum obiter obseruandu est, etiamsi verba consecrationis

essent physica instrumeta transsubstatiationis, id quod nouas etia habet difficultates , ut suo loco videbitur: nulla tamen ratione dicendum esse, ea operatura physice substantia corporis& sanguinis Christi ut nonnulli cominilcm-tur. Primo, quia ad defendenda ratione verar& propriae trasthbstantiationis, id prorsus superuacaneum est: vi enim definitur in Coiscilio Tridetino fefinie 13. cap 4. ex sola Veritate verboruuera dc propria trassubstantiatio colligitur: ac proinde cum sola veritate illorii constare potest atqui etiamsi verba non efficerent physice ipsam substantia corporis Christi, nihilominus essent vera: ergo esset vera & propria tras substantiatio. Si enim prolatis verbis Christus esset ibi, & simul non esset panis, vera essent Terba: ergo absque eo quod Producerent sub

578쪽

ss6 QVAEsTIONUM METAPHYs stantiam corporis Christi, possent esse vera. Quare superuacaneum videtur, physicam illam efiicaciam verborum circa substantiamissam corporis comminiscit verba Concilij sunt. Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus suum, id quod sub specie panis osserebat, vere esse dixit, ideo persuasum in Ecclesia Dei fuit, id quae nunc denuo sancta haec Synodus declarat, per consecratione panis & vini, conuersionem fieri totius substa tiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri: & totius substantiae vini in subsantiam sanguinis eius: quae conuersio conuenienter, & proprie a sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata. Quis

autem audeat asserere, ad inferendam veram

transsubstantiatione necessarium esse aliquid aliud praeter veritatem, cum ex illa sussicientet eam colligat Concilium , & Ecclesia semper COIlegeritpHoc argumento in disputationidus Theologicis ante annos quatuordecim usus sum,ut probare, ad vera transsiibstantiatione necessariam non esse physicamproductionem termini subitantialis , quae ex natura rei cum destructione panis connexa sit: quod non parum acuti, & docti Theologi , ut contrariam tuerentur sententiam, varie ditatuere postea conati sunt. Primo respondent Ecclesiam non collegisse transsubstantiationem ex sola virtute verborum , sed etiam tanquam notum supposuisse, Deum effecisse hoc mysterium modo maxime

579쪽

DIs PUTATIO XXVIII. fis conuenienti veritati verborum; hic aute erat

per actionem substantialem qua produceretur terminus ad quem: sicut etiam colligit Ecclesia, substantiam panis fuisse destructam , cum tamen esse posIent vera verba, si subitantia panis maneret separata ab accidentibus , & in locum peculiarem reposita: quia conueniens non erat, substantiam panis ita reseruari, sed omnino destrui: & ita Ecclesia non collegit

ex sola veritate verborum consecrationem factam fuisse. Fateor quidem, Ecclesiam supponere, couenienti modo consecrationem fieri, ut vera reddantur verba. At conueniens modus censeri debet,quem nos ponimus: si enim ex eo solum, quod vi verborum corpus Christi sit sub speciebus , & hac prasentia his verbis signi ata,panis destruatur, verba obtinet

suam veritatem ; multo conuenientius erit asserere,hoc modo factam fuisse conuersionem: cum modus hic multo facilior sit, quam asserere corpus Christi produci tali actione substantiali, quae suapte natura inferat ex se destructionem panis ; qui modus philosophandi nouiter excogitatus insuperabiles cotinet dita ficultates ; ille autem modus, qui facilior est, magis conueniens cesseri debet huic mysterio. Secundo respondent aliqui, Concilium ex sola veritate verborum no collegisse transivbstantiationem ; quia ad hoc necessario supponere debebat, non posse esse vera verba illa, si substantia panis & vini maneret sub acciden-τibus: quod principium valde infirmum est:

580쪽

ss8 QN Ag s Trosv M sed collegisse transsubstantiationem ex tradi tione Ecclesiis, qvie non solo naturali discuris' se, sed diuinitus illustrata intellexit, quiaCnri stus in sensu vero, & proprio dixit, esse compus suum, quod offerebat, ideo effecisse sita mul conuersionem unius substantiae in aliam Verum haec solutio ex verbis citatis Concilij confutari potest; & secum minime constarct videtur. Nam verbis citatis dicitur,Ecclesiam semper sibi persuasum habuisse hic fieri trans. substantiationem ex eo , quod Christus vere: esse dixit corpus suum, & nunc deduo ipsum Concilium definire; cum ergo tanquam causam huius sensus Ecclesiae assignet Concilium veritate verborum , non alia ratione hoc persuasum sibi habuit Ecclesia, nisi quia verba vera esse non poterant, si substantia panis & vi ni ibi maneret.Adde, quod si hac ratione non potuit Ecclesia sussicienter adducr, ut hoc existimaret, non potuit Cregere ibi fieri transis substantiatibnem, ex eo quod Christus insensu vero , & proprio dixit esse corpus , &sanguinem suum id, quod offerebat,sicut prς-

dicti Doctores assirmant: sed aliunde id credere debuit, ergo praedicti Theologi in hac

solutione secum non satis constant. . Tertio respondent aliqui, ex solaveritate non collegisse Conciliu conuersione substantialem, sed conuersione substantiarum, quam licet appellauerit transsubstantiationem, non tamen appellauit substantialem conuersione: dicunt autem in hoc Sacramento non solum esse

SEARCH

MENU NAVIGATION