Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De Restitutione

발행: 1723년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ergo non videntur dari . nisi coacte

ratione ossicii; atque adeo talis donario, utpote meticulosa, ct involuntaeria . erit irrita. Negatur enim consequentia; Sicuti enim non ex eo, quod munera non darentur Titio, nisi esset amicus, inde fit, quod amicitia inserat coacti nem, quae reddat donationem meticulosam, & invalidam; ita in casu nostro, quamvis munera non darentur. nisi ille esset osticialis, non inde sequitur, quod dentur per metum, & covcte; clari enim possunt plene libere

ex eo motivo , ut ossicialis in nego-- tiis juste tibi faveat. Unde fit, quod si lis adjudicetur adversario, non Possint munera repeti , quia non data suerunt sub conditione, ut tibi lis ad-judicetur, sed absolute; Sicuti si quis

det munera mulieri. ut alliciat illam ad peccatum, etiamsi deinde non consentiat, donatio est valida, & munera repeti non pol Iunt.

Neque dicas secundo; ista munera conferri non possunt osticiali sine sca dato, & periculo injustitiae, juxta iblud Exod. a 3. Non accipias munera , qua etiam excoecant prudentes, re su vertunt verba iustorum ' ut proinde oblatio talium munerum humanis e

iam legibus prohibeatur. Nam primo salsum est , quod aliquando sine scandalo dari non possint, puta si dentur post sentcntiam latam, vel si dentur osticiali amantissimo justitiae, qui ipsos etiam donatores imis perterrite condemnare soleat ; vel sidentur ab iis, qui litem non habent, aut ab amicis, aut de rebus Ordina. riis , &c. secundo, dato, quod albquando sine scandalo dari non possint, non proinde fit, quod donatio talium munerum sit nulla; Sicuti si detur munus sceminae animo inducendi illam ad fornicationem, etiamsi cum scandalo laetur, adhuc donatio est valida ,

nec scemina tenetur ad restitutionem, Articulus M. etiamsi non consentiat VIII. Dico tertio; munera accepta contra leges humanas, quae non soluin prohibent acceptationem , sed etiam annullant donationem, dc reddunt a cipientes incapaces , &' inhabiles ad acquirendum illorum dominium , restituenda sunt in conscientia. Quod ii leges tantum prohibeant illorum acceptationem, sed non irritent accepi tionem, non sunt restituenda, etiamsi accipiens peccaverit Mortaliter illa accipiendo, tum contra obedientiam legis, tum etiam sacrilege contra juramentum sortasse factuin de non a cipiendis muneribus. Ita communiter cum Molin. loc. cit. . Ratio primae

partis est , quia potest Princeps ob bonum commune in conscientia obligare , ut bona unius subditi per donationem non fiant de dominio alterius . Secunda pars conclusionis, quae est contra Medin. , etiam probatur quia in jure ista duo fiunt valde di-Versa, prohibere, ne aliquid fiat, &irritare factum ; ut patet in innumeris casibus. Neque obstat lex Non dubium , ff. De legibus , & Reg. iurisin 6. , ubi dicitur. quod Qua can rategem fiunt, debeant utique pro infectis haberi. Nam hinc solum infertur, quod quae contra legem fiunt , debeant in judicio irritari, non vero quod sint,pso facto irrita, ct invalida. Juramentum autem de non accipiendis muneribus non fert Obligationem ea reis stituendi, si sacrilege accipiantur : sic iuramentum de non ludendo non fert,

quin ludens faciat sua . quae acquirit per ludum sacrilegum Ratio est,

quia aliud est juramentum de non accipiendis muneribus, aliud vero juramentum de non faciendis iis, ac reistinendis muneribus. Quare potest quis contra primum iuramentum lacrilege accipere munera, quin peccet contra idem iuramentum, si ea deinde retineat , ac non restituat: Quod si utruimque

102쪽

Quid de Fonis ineetas, derelictἰs, aut ιμὲ ese venatione. cte. que iuraret, & non accipere, dc non retinere munera, deberet quidem ea restituere, non tamen ex obligatione iustitiae . sed religionis, ut notat Min

IX. Rogabis hic: Cuinam restitinenda sint munera, quando lex irritat illorum donationem pRespondeo . restituenda esse ipsi danti. Ratio est, quia per talem d nationem non est translatum domin, iam a dante. Excipe tamen nisi lex aliqua propter inobedientiam privet illis ima jure dantem . & praecipiat restituenda esse pauperibus, vel fisco; nulla autem datur lex t te ste Molin.dIsp. I , SOL , 8e aliis contra nomnullos quae tollat dominium a dante ante latam sententiam; Nam lex a. ff.

De conductione ob turpem causam, quae

saluit eum , qui dedit munera pro sententia lusta, litem perdere, & lex I. se equens, quae statuit, datum pro sententia injusta non poste repeti , sunt Poenales. & non obligant in co scientia, nisi post latam sententiam in

λro externo. Quare antequam dans Pretium , vel munus contra leges condemnetur ad amissionem dati, cle-bet accipiens restituere illud danti , ut nondum dominium amisit; peronationem enim non est translatum dominium in donatarium ex juris impedi m nto.

An Bona incerta, Vacantia, derelicta, dc Animalia, quae piscatione , aut venatione capiuntur, rest, tuenda sint λI. Bona incerta, si acquista μι ex δε--ο. restituenda sunt pauperibus . Qua tamen si detreto ret1nentis , probabilius danda sunt etiam pauperibus , sed probabiliter retineri μι M., Para LILLI. Post factam eampositionem per Bal

tam bonorum incertorum, si iam nus compareat. probabiliter ea non sunt refouenda.

III. Etiam Epis pur potes insua Dir- eoi eompositionem facere Lebitorum

. inceri rum . .

IV. Bona vacamia , necnon derelicta sunt primo occupautis iure natura; rure tamen positivo abad decernisurde bonis vacantibus . V. Animalia, qua venatis e. καιρος tione capiuntur, secundum se μηρetiam primo occulantis.

n. Potes Princeps με venationem . ac piseationem reservare . or potessreddere Dbditos incapaces dominii relata ad feraι in suo nemore ca

ptas

VII. Ad restisutionem lauetur, qui ve natur in loco, ubi a Prιncipe ait ri concessum es ius venandi I non. quidem restituendo feras cap as se sed eompensando damnum . Podaturi probabiliter inintiι habeniλ

sus venandi.

VXLI. Animal alterius . quod damnu-isfert in tuo pradio, non potest o cidi , nisi aliter irave damnum impediri non possu .

I. π Iximus quaest. a. art. I., BOnBO incerta, utpote aliena, retin

ri non posse invito domino ; Unde quando dominus ignoratur, si ea a uuisita sint ex delicto, puta ex usura. nino, injusta emptione, de iure postitivo restituenda sunt pauperibus; Si

vero aut sint acquisita ex contractu iusto, puta ex donatione. aut linti venta, iuxta communiorem sententiam, etiam pauperibus restituenda sunt . quamvis nonnulli cum Nauar. apud

Less cap. IA. dub. 7. probabiliter putent posse post adhibitam diligentiam retineri ab ipso detentore cum oner restituendi ea .domino. si sorte deinde compareat 3 nam si paupςribus dentur.

N non

103쪽

., io m. Artisulas III. non potest ea dominus recuperam; etenim neque is . qui dedit pauperubuS, tenetur iterum ea dare domino comparenti, neque pauperes, quibus data sunt ; ut communiter docent Less , Va'. , Αχor. apud Bonac. tum quia pauperes acquisierunt jam dominium rei sibi per eleemosynam traditae; tum etiam quia aliter eleem syna illa non profuisset spiritualiter domino. si dominus adhuc retineret dominium illius rei, ipsique seret restituisenda. Μolin. tamen censet, quod si res adhuc extet apud pauperem , restitui debeat domino comparenti. II. Majus dubium est , an si facta compositione juxta Bullam compareat dominus honorum incertorum, debe ant illi restitui λ Molin. disp. 8ε, &alii eommuniter amrmant, quia Summus Ponti sex per Bullam intendit compositionem fieri juxta rationabilem do

minorum voluntatem . quae ceΓsetur

esse, ut velint sibi restitutionem fieri comperta rei veritate I Verum Sa, Truli., Dian. pari. q. tradi. 4. resoLII . probahiliter negant ; quia talis compositio aequivalet praescriptioni et Sicut enim Respublica traustert d minium rei a domino in possidentem hona fide post lapsum temporiS r qui siti media praescriptione in honum publicum ; ita Pontifex transfert pariter dominium media compositione , Propter bonum animarum. & pubi, cum ; Est enim Pontifex administrator bonorum temporalium, quatenus concernunt bonum spirituale. Ill. Λddit Dian. loc. citi. & Memdo V. Bulla campositionis, Poste eciam

ab Episcopis pro sua Discesi concedi Bullam hujusmodi compositionis; tum quia nullo jure constat illam este P,

Pae reservatam tum etiam quia credi potest, voluntatem creditorum esse ,

ut in debitis incertis Episcopus confiniat conscientiis subditorum; praesertim si non habeant factum aditum ad Poωtificem. Ita Villato, contra Sylvest,

nitui debeant bona vacantia, &bona derelicta pRespondeo , hona vacantia dici ,

quae remanent post mortem domini . non relictis haeredibus, nec consecto testamento I Bona vero derelicta diacuntur , quae injiciuntur sine intenti ne illa recuperandi ; ut sunt, quae jamdiu ex naufragio in mari amissa sunt. non vero quae ad navem sublevandam in periculo nauseagii ejiciuntur. His explicatis , dico cum Tambur. lib. q. cap. i. s. δ. . utraque haec bona tam Vacantia. quam derelicta jure naturae elle primo occupantis . ut diximus

quaest. Σ. art. I. etiam de thesauris i Ventis. Notandum tamen in lege δε- cantia , C . De bonιs vacamabas decerni, quod hona laicorum morientum ab intestato , & non habentium haeredes usque ad decimum gradum devolvantur ad fiscum , ct in Auth. omnes Peregrini, Cod. De Saccessoriabias decernitur. quod bona peregrini morientis ab intestato per Episcopum Ioci.tradantur haeredibus, si fieri potest ; aliter in pias causas distribuantur.

capta venatione, vel piscatione rest, tuenda sint δRespondeo negative; ea enim sunt Irimo occupantis, dummodo innu ius custodia detineantur ut serae ,

cervi, volucres; nec habeant contue ludinem redeundi in potestatem pri ris domini, qualem habent caneS, Dpes, columbae, &c. r Sicut autem in dubio. .an consuetudinein redeundi h

beant , si post diligentum inquisitionem perseveret dubium, piaesumendum est, illam non habere . ita in dubio, an illam amiserint . . praesumendum est , non amisisse; quia in priori casu posisessio stat pro libertate, in posteriori pro domino.

104쪽

IAn herum Restitutio facienda sit, quando dominu non habuit rem suam soceps reservare sibi venationem , aut

piscationem

Respondeo, Hostiensem, & alios

apud Bonac. negare . eo quod anima- ia libera iure naturae, & gentium ab omnibus capi possitnt . Sed communius affirmant, etiamsi Princeps non solum ad propriam sustentationem . sed etiam ob meram oblectationem eas reservet . Ratio est , quia cum Princeps pro Republica laboret, par est, ut habeat, quae suae necessitati , aut dignitati conserunt. Addit Covar., quod non solum possit Princeps prohibere aliis Venationem , aut aucui concedere jus venandi. sed etiam es ficere inhabiles ad acquirendum d

minium serarum captarum venantes

contra prohibitionem; Etenim lex j ita potest ellicere homines inhabiles ad dominium comparandum; in quo casu consurgeret obligatio illas restituendi , si caperentur. Addunt etiam

Communiter cum eodem Couar. , quod

non selum Princeps, sed etiam quili-het dominus agri possit prohibere , nequis in suo agro venetur, vel aucum tur , cum possit prohibere aliis , nestum agrum ingrediantur. Verum qui injuste venationem impedit , tenetur

ad restitutionem illius probabilis lucri,

quod venator' facturus esset VII. Dubium est secundo, An tene tur ad restitutionem , qui venatur , quando a Principe, vel domino sundi prohibita est venatio, eo quod alicui concessum est ius venandi pRespondeo . Vasq. cap. s. de resti tutione negare , quia hic in tali casu capit rem communem , nec impedit alterum . quin utatur jure sibi concesiis ; quamvis peccet faciendo contra Iegem prohibentem , ne Venetur ;Quam sententiam putat probabilem BonM. quaest. Ta punct. 7.: Communister tamen affirmant . quia violat jus concessum alteri a Principe. vel a Communitate, dic., ad capiendo reS com

a ia

munes; Alioquin sequeretur: quod fa

ciens magnam lignorum stragem in syl-V2 communi, aut piscans cum magno Communitatis detrimento, verbi gratia projiciendo in fluvium , aut paludem escas medicatas, quibus aquae inficiantur , dc omnes piscev moriantur, non veneretur ad restitutionem; quod est

eontra communem Doctorim.

Notandum tamen, quod venans in easu adducto non teneatur facere reis . stitutionem, habita ratione animalium captorum per Venationem prohibitam sed solum habita ratione damni, vel

lucri, quod cessavit illi, ad quem jus

venandi pertinet. VlII. Ex dictis sequitur , ut notat

Bonac. num. 24 quod Peccet mo taliter, & ad restitutionem teneatur, qui occidit, aut vulnerat animal est

rius . dum damnum infert in suo pra dio ', non enim habet jus occidendi, sed solum expellendi . & satisfacti nem exigendi; nisi Arte aliter grave damnum impediri non possit; ut in

simili casu docet Sa V. Resitutio num. 47. de eo, qui diruit domum vicinam, per quam incendium perventurum rat ad lam.

ARTICULUS IR

An iterum facienda sit restitutio ,

quando res furtiva data alteri, ut restituatur, non pervenit ad dominum p

L. Res debita ex delicto , si deferatur

per nuncrum a debitore electum .peris lase debitori, amequam ad dominum perveniat; Sed s nune

tis eligatur Credιtore, peris G ditori .

n. Res non debita ex delicto . sed ex contractu , β eadem in indiυidus debeatur . peris semper Credisoris non pereat ob culpam debitoris

105쪽

ssuas is M. Arriolus M. - s uis debeatur eadem is indi- vico , periis debitori , s per numerum a se electum transmittatur. H. Res ramen . qua filum debetur ex re accepta, quamvis ira semittatur per nuncium a debitore electum .perit semper Creditori , quamvis

non debeatur eadem in individuo , dummodo non pereat ob culpam debitoris a

Q. id si res debita iransmittatur per Pa ochum , vel Confessarium. σilla ad dominum non perveniat p i4 si post conventionem cum Creta

duore , quod res transmutatur per Petrum , deinde transimittatur per Paulum expertum sdelem, er res ad dominum non pervenias pΣ Uaeritur primo , Utrum res deinbita pereat domino creditori, an Vero debitori , s itaut debitor admovam restitutionem teneatur, si per-cat . antequam ad dominum perveniat p. Ante responsionem adverto, rem, quae restituenda est, vel restituendam esse ex delicto. vel ex contractu, vel Qx re accepta: Rursus vel restituendam csse eandem numero, vel in specie eandem . Praeterea notandum , quod

nuncius, qui ad dominum rem defert, vel eligitur a creditore , vel a debito- Te . HIS positis, Dico primo; Res, quae debetur e delicto, verbi gratia furto, si deseratur Per nuncium a debitore electum, ct pereat, antequam perveniat ad creditorem , petit ipsi debitori, sive e dem numero , sive diversa debeatur; Unde ad novam restitutionem debitor

tenetur. Si vero deseratur per nuncium electum a Creditote, perit ipsi

creditori, atque adeo debitor non tenetur ad novam restitutionem - Ita communiter apud Bonac. Ratio Pr,mae Partis est quia par non est, ut

Caedator damnum patiatur ob alteri delictum. Ratio seeundae partis est.

quia nuncius electus a creditore facit cum illo unam personam moraliter; ergo si restituatur res tali nuncio, ce

setur restituta ipsi creditori. Quare sicuti post restitutionem factam creditori res illa perit, ita post restitutionem factam tali nuncio. II. Dico secundo; Quod non debetur ex delicto, sed ex contractu, si non debeatur idem in individuo , s ut

quando debetur pecunia numerata perit pariter debitori, si transmittatur per nuncium a debitore electum: E- contra perit creditori, si transmittatur per nuncium ab ipso electum . Si vero debeatur eadem res in individuo, ut res pignori, vel commodato , vel deposito tradita perit semper creditori, per ciuemcunque nuncium transimittatur, dummodo non pereat per culpam debitoris. Ita etiam comminniter. Et ratio horum omnium sumdatur in illo principio, Res, qua st ris , domino periti quando autem transimittitur per nuncium a debitore electum res, quae non debetur eaden in individuo, puta pecunia numerata, tunc dominium illius xei manet penes debitorem, quousque Perveniat ad creditorem; Unde H Pereat, vel

surripiatur, perit ipsi debitori ; qui

proinde tenetur iterum restituere: Contra , si transmittitur per nuncium electim a creditore, dominium illius rei acquiritur a creditore statim ac pervenat talis res ad manus nuncii lactentis cum creditore quasi unam,

personam, di ideo si pereat, perit ,

psi creditori; unde non est facienda Iterata restitutio. Demum fi res, quae debetur, restituenda sit eadem in individuo, cum dominium illius semper sit penes creditorem , per quin'- cumque nuncium transmittatur, t nisi

pereat culpa debitoris , semper potit ipsi creditori ; Unde non est fascienda nova restitutio. Non

106쪽

, Non negaverim tamen. majorem

diligentiam adhibendam in custodie da, vel transmittendare commodata, quam deposita, locata, aut pignorata; eo quod contractus commodati sit solum in beneficium commodatarii: Ex quo sit , ut facilius possit res commodata perire per culpam debitoris in illa transmittenda. III. Dico tertio. Si res restituenda neque debeatur ex delicto, seu ex imiusta acceptione . neque e contractu,

sed mere ex re accepta s Verbi gratia , quia bona fide possederim illam, ct nunc cognoscam esse alienam sive eadem in individuo debeatur, sive diversia, puta quia rem alienam ita consumpserim, ut ex ea factus sim ditiori tunc si absque culpa debitoris pereat, antequam ad dominum perveniat , non perit debitori, sed perit domino creditori. Ratio est, quia ex dictis Possessor bonae fidei ita debet restim re , ut debeat servari indemnis; non

servaretur autem indemnis, si in tali casu ad novam restitutionem tene

aetur; ergo non tenetur .

IV. Ex dictis colligitur, in quonam casu debitor ad novam restitutionem teneatur , si debitum transmittat per Parochum, vel Confessarium, qui iblud sibi retineat. aut si alia ratione pereat: Si enim debitum est ex deicto, & Consessarius ab ipso debitore eligatur, ut debitum transmittat, facienda est nova restitutio, si debitum

non perveniat ad dominum. Αdverto tamen, Regiual. , Sol, ,

Gabriel. , de alios apud Less cap. 26.

sol. 2. putare non improbabiliter , quod si debitor per Parochum, aut Consessarium a te electum restituit, eo quod non possit id per seipsum exin equi sine sui infamia, non teneatur ad restitutionem, si consessarius rem illam sibi retineat. Ratio est, tum quia

debitor in tali casia restitutioncm ,

quantum est in se, lam fecit, ut debuit. α potuit'; tum etiam quia si credistor consensisset, ut per Consessarium

trasmitteretur debitum, certe non esset nova restitutio facienda; Creditor autem in tali casu implicite, & rati nabiliter censetur concessisse; ergo non est facienda nova restitutio.

Idem docet Dian. Part. Io. tracto 16. resol. I. contra nonnullos de eo,

qui vovit, verbi gratia, mittere cali-icem, Vel pecuniam ad domum Lai retanam, misitque illam per hominem fidelem; in quo cassi si deinde non perveniat, non Videtur teneri illum admittendum alium calicem, Vel Pecu

niam a

V. Quaeritur secundo; Utrum debutor teneatur ad novam restitutionem.

quando rem in individuo debitam non transmisit per nuncium, Per quem ex comentione inter creditorem, & deinbitorem transmittenda erat, sed per alium pluries expertum fidelem, qui

tamen cum re restituenda aufugit pRespondeo , Gomeae , & Bonac. quaest. 3. Punct. 9. alfirmare, sive res illa debeatur ex delicto, sive ex co tractu, sive ex re accepta. Ratio est.

quia debitor in re illa transmittenda non videtur adhibuisse debitam dilugentiam; Nam ex lege Cum qui, is Commodati, non videtur diligens, qui contra Brmam pacti agit. Ua'. t men, & Rebel. negant, quia debitoream diligentiam adhibuit, ad quam

tenebatur, dum rem transmisit per talem famulum alias expertum fidelem; nisi forte conventum esset de damno solvendo, si res per alium transmit teretur ab illo, luper quo convene

rant .

107쪽

An res domino nocitura rest, tuenda sit 3I. susque dubitetur, aut probabilest, rem esse domina nocumram , ut gla.dius furiose, non es restituenda . IL Probabilius est, quod peccetur etiasam contra iustitiam. se res isthae

eum alterius damno restriuatur.

III. Negative se habens ad injustam mitionem non tenetur ad resisutis-nem , nisi ex incia debear tuam -- pedιre . At in casu nostro reddens gladium domino furioso positive concurrit ad mortem innocentis, erideo ad resisutionem obtigatur. LV. Solvens urario usuras, quibus abis utatur ad novas Uuras exigenda s, rempte ad peccatum concΜrris , at in casu nostro proxime. V. Differenda pariter es restitatio rei aliena, etiam quanda dominus illa abusurus est ad peccantam contra alias virtutes a sustitia. VI. Non tenemur auferre a domino res

suas, quibus ille est abusurus. sed hu-1 modi rea tenemur non restituere.

HII. O ux illicise petenta debitumnum. O quando posse. iliud n η gare PUILL Nore videtur improbabilis sente tia ηonnullorum , quod scilicet cιν cu*am restiui posse domino res , qua ille abusurus sit contra alsas virtuter a. iustitia cI Uaeritur primo , ΑΔ restituen-

I dus sitia verbi gratia, glu

viuS , quo dominus vel alios sit o cisiurus . Vel ipse sit occidendus p Respondeo, fi dubium ,. vel solum probabile sit , non tamen certum

quod gladiu& domino nociturus sit, procul dubio restituendus est, quia in dubio . & in pari probabilitate melior est conditio domini; nisi tamen cis minus sit furiosus; quia in tali casa nullam iniuriam infero differendo restitutionem, & probabiliter illum emimo a gravi malo; Undς non potest

esse rationabiliter invitus. quod ei restitutio disserat . ut notat Tamburia trin. q. cap. I Si tamen certum sit gladium esse domino nociturum, Pe co contra charitatem illum restituendo . ut docet D. Th. hic ad primum. Et ratio est . quia si teneor etiam au-serre gladium ab eo, ciui vult occi dere innocentem. quando id postumis a fortiori teneor gladium denegare

eidem ..

IL Dubium tamen est apud Doct res . An si restimam huic gladium is

peccem solum contra charitatem , Raetiam contrae iustitiam t Molin. putavpeccari dumtaxat contra eliaritatem 3 sed probabilius Lessi cap. I 6. dis. q. s. Sa .. . Tamburi peccari etiam contra iustitiam. Ratio est . quia videor valde proxime cooperari ad injustanx actionem reddendo gladIum . quem possum negare, quanao dominus tali gladio interimendus est. vel alios est interempturus: Undesium veluti. complex homicidii praebendo inst nenia. quae facile negare posum, & ideo teneor ad restitutionem damni hujus in de secuti ἀIII. Neque dicas primo; Nemo tenetur ex justitia desendere innocentem, nist id illi ex officio incumbat; ergo neque tenetur Titius ex justitia negare domino gladium, quo innocens ei sed

occidendus. Nam concesto antecedenteia nega

tur consequentia. Disparitas est, quia in primo casu, qui nota defindit innocentem. tantum negative se habet ad homicidium,. qui autem negativ concurrit ad damnum alterius ,. nota Peccat contra iustitiam, nisi ex ostiacio illi incumbat tale damnum imp

dire: Unde fit, quod si quis e domo

108쪽

Nam resisum da sit rex 'domino no tura p aer mea accipiat gladium ad occidendum innocentem, & ego, cum possim. non impediam, selum peccem contra charitatem Contra vero in secundo

casu, qui reddit gladium, positive, &proxime concurrin ad homicidium prγbendo instrumenta, ct ideo peccat contra iustitiam, tanquam particeps injustae actionis. IV. Neque dicas secundo. Non peccat contra justitiam . qui reddit pecuniam usurario, quamvis advertat,

quod ille tali pecunia usurus sit ad n

vas usuras contra justitiam faciendas; ergo neque in casu nostro. Nam concesso pariter antecedente, negatur consequencia. Disparitas est, quia magis remote videtur pecunia

illa concurrere ad alios damnificam dos, quam gladius. Praeterquamquodsi non reddo pecuniam taurario. f, cile videntur oriri rixae, & habeor ab illo infidelis a Unde alia vice mutuum mihi denegabit; Ex quibus Q, pitibus excusor ab omni peccato, si pecuniam illi restituo , quae tamen non accidunt in casu nostro; in quo etiam non agitur de pecunia aliena, sed de hominis Vita. Neque dicas tertio. Scienti, & vinienti non fit injuria; ergo si reddam gladium domino, qui vult seipsum imterimere , non Pecco contra charit,

rem in

Nam contra est, quia hinc sequeretur, quod neque contra justitiam peci rem , si occiderem illum, qui petita me occidi: Quare, ut notat Bonac.,

α Tamburi, in tali Casii , quamvis non fiat injuria petenti, fit lainen injuria Reipublicae , & ideo peccatur contra juvitiam, saltem legalem, quae

respicit jus commune; Quod si petens gladium, aut petens, ut Occidatur. esset suriosus, quia non peteret voluntarie, & humano modo, procul dubio peccaretur contra justitiam Pamicularem. di commutat vam ad versus petentem, quia non esset sciens,& volens, sed ignorans, & nolens. V. Quoitur secundo, An restituenda sit domino res, qua ille peccatin rus est contra alias virtutes a iustitia; verbi gratia, an restituenda sit vestis, qua clominus certe abusurus est ad alliciendam sceminam affsornicandum Resipondeo pariter , nec debere nec posse, sed peccare graViter contra charitatem, si restituat, quando sine gravi incommodo potest debitor restitutionem differre. Ira Leg. loc. citi, D. Th. , Molii ., & alii apud

Tambur. lib. 8. trael. A. Cap. I. g. I. contra Sanch. , S Bonac. quaest. ultim.

punct. I. Ratio est, quia unusquisque tenetur succurrere gravi necessitati proximi, quando sine incommodo pintest; nam ut habetur in sacris literis,

Unicuique -andavit Deus de proximosvo ; ergo contra charitatem peccat, qui restituit rem domino , quando certe illa abusurus est ; quamvis a tem dominus habeat ex vi iustitiae jus repetendi vestem suam ; at non habet hic & nunc tale jus; cum justitia non opponatur charitati, quae praecipit, ut hic & nunc non restituatur. VI. Dices primo; Non teneor ex charitate, quamvis commode possint, auferre a domino vestem suam, qua scio abusurum ad peccandum; ergo neque teneor non restituere; satis enim est in utroque casu uti correcti ne fraterna, si est spes emendae.

Respondeo , negando consequemtiam . Disparitas est, quia nemo tene. tui impedire alienum peccatum, a serendo ab illo res, quibus peccatin rus est hoc enim esset onus magnum,& ex se valde incommodum fidelibus:

Contra vero tenemur impedire ali num peccatum, non praebendo materiam, S Instrumenta, seu non comcurrendo positive, cum hoc non sit valde onerosum, & incommodum. VII. Daces secundo cum Bonac. et

109쪽

Conjux tenetur reddere debitum aeteri conjugi petenti illicite ob solam ci Cumstantiam personae, verbi gratia quia habet votum castitatis; ergo et iam debitor restituere debet rem do. mino petenti, quamvis ille ab russit tali re in sui detrimentum. Respondeo eum Less cap. 16. diib. q. , quod quamvis conjux habeat ius petendi tale debitum, tamen si vult illo iure abuti, potest alter conjux debitum negare . si commode possit.&siperet hoc pacto peccatum illius imseditum iri, praesertim in posterum; ixi in posterum , ut advertatur .suod maiori tergiversatione utendumst, quando agitur de impediendo novo peccato interno, quam quando

gitur de impediendo solum peccato risulat L. externo post culpam iam interius eo

missam .

VIII. Non negaverim tamen, Prob hilem esse sententiam oppositam , quod scilicet debitor non obligetur ad diis rendam restitutionem, quando creditor vult abuti rebus Bis tantummodo in sui damnum , ut in libidines, compotationes . aliaque tum quia non ei ipsius curae inspicere . quo pacto dominus impensurus sit res suas . tum et iam quia potest creditor cogere deis hitorem in Hro externo. ut restituat. ergo probabiliter tenetur ille restituere in sero interno; tum demum quia dilatio restitutionis saepe parum efficax est ad impediendum malum credit ris. dc saepe etiam cum molestiis, &ctiumniis conjungitur.

QUAESTIO RDe Persona, cui laetenda est Restitutio, ac de reliquis circumstantiis Restitutionis.

O Uinque supersunt enucleandae circumstantiae restitutionis. Prima est, Cui facienda sit restitutio Secunda. Ubi, α cujus expensis Tertia, mando Quarta, Quomodo Θ Quinta, Quo ordine λ Sit itaque

ARTICULUS I. Cui facienda est Restitutio ἰI. Restitatio ex titulo rei aeee a facie da es dominor Ex tittito autem in

iusta acceptionis facienda es illi,

oui damnum es ιrrogatum. M. Oi eadem actione pluribus d mnum intulis. omnibus tenetur si

Iud resarcire ι Quid A malis artiabus plures quis impedieris a Beneia Acis consequendo

tam .sque ad morum donantuteneatur non solum donatario, sed etiam baredabas donotis resiluere pM. Surripiens rem alienam a C a b na με illam possidente, tenetur itilam non C s. sed domino restitue re. Similiter qui rem alienam do n. accepit a fure, non 'ri. δεήdomino restimere illam debra. Sed

i/ si a fure illam emerit pH. uri bona se in opera Ita impendis

rem domino restituendam,uum tenea

tur iterum restituere Est qui rem furtivam bona Me emit , oe re vendidit, ad quid tenetur VI. Restituens creditori sui creditoris immunil est a uisa restitutione ,

quam

110쪽

quanda est liquidum debitum ere- nationis faciendae, vel manifestandae , di oris immediati . si malitiose differat consignationem reim Ctira vim potes amicus Cati aceL donatae , vel manifestationem dona.

pere centum a Titio a utitoritate pro- tionis usque ad mortem donantis. pria, servaris regulis compensatranis, non solum tenetur restituere donata-

ut ea det Cato ereditori Titii. rio, quod omnes Doctores docent , VIII. Num possit dominus ingredi do- eo quod privaverit illum re donata , mum furar. σ per vim rem suam sed etiam probabiliter tenetur restitue- recuperare λ re integre haeredibus donantis . Ratio est, quia per mortem donantis expuI. Ertum est, restitutionem ex rat mandatum , de consequenter res is titulo rei acceptae faciendam donata debet a mandatario dari limesse domino; Restitutionem vero ex redibus donantis. si ante mortem ii titulo injustae acceptionis faciendam ius non sit consignata donatario. Ita esse illi, cui damnum illatum est, aut Molin. apud Diau. Part. 6. tract. 7. Pe-

bonum injuste est impeditum, vel illi, sol. q. contra Si, dc Tambur. lib. 8.qui successit in iure illius, cui d, cap. r. f. . . qui Putant mandatum mnum illatum est. Ratio est, quia sic, donationis, cum sit gratiosum, & f

ct non aliter ponitur per restitutionem vorabile, non expirare morte mandan-

aequalitas inter creditorem, de debi- tis ; unde in casu adducto restitutio torem: Quando autem incertus est facienda esset Qti donatario, cui res dominus . cui facienda sit restitutio, debetur, non vero haeredibus donan

diximus etiam quaest. superior, art. tiS.

II. Ex hoc principio jacto sequitur IV. Sequitur secundo, quod si C,

Primo, quod si una, eademque m ius Hr apud se habeat rem surtivam,ctione pluribus damnum inseratur. ω & tu illam vel surripias, vel bona fidenanibus illis restitutio facienda sit r accipias, tenearis illam restituere do- Vcrbi gratia. si quis vi, vel fraude mino . & non Caio iuri nullum juselliciat, ut beneficium, vel ossicium habenti ad illam. Ratio est, quia res: conferatur indigno, quia damnum inis domino restituenda est, nisi justa caufert non solum digno habenti ius ad se intercedat, propter quam alteri posillud, sed etiam Ecclesiae , vel Reipu- sit restitui; ut communiter docent ae blicae, quae jus habet ad ministros di- pud Bonac. hic contra Nauar. cap. ID

Enos, idcirco non solum tenetur re- num. 19.: Econtra, si rem apua CDitituere damnum irrogatum digno, tum depositam, vel illi commodatam. Cum Privaverit illum emolumento be- aut pignoratam , vel locatam abstul neficii. vel otticii, sed etiam damnum, sti, teneris ipsi Cajo , non domino quod eatitur Ecclesia, vel Respublica restituere: Ratio est , quia Cajus h ex deiectu ministri digni, juxta dicta het jus ad talem rem possidendam . quaest. a. art. I. Quod si quis vi, & unde illi faceres injuriam , si justa pos fraude inpediverit multos competit se 1sione rui , quam justo titulo posmres ad aliquod beneficium, vel oth- det, illum privares . Si demum C cium assequendum, tunc debet singu- ius rem aliquam alienam bona fidelis restituere quanti judicio pruden- possideat, & tu a Cajo illam surripias. tum spes illorum existimatur, ut ibi- teneris illam restituere , non Cajo .dem notavimus cum Dian. pard 3. sed domino , ut notat Rebell. contravrael. 6. resol. 33. nonnullos apud Layin. lib. 3. tract. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION