장음표시 사용
151쪽
ne nocendi ; ergo neque in casu nostro. Negatur enim consequentia; Et disparitas est ex eodem Lug. , quia in iis casibus licite , & iuste mors illorum procuratur, & soluin est malitia
in.pravo animo, unde solum peccatur contra charitatem; secus vero in casu nostro , in quo secundum se datur Obligatio impediendi alterius mortem ;unde sit eo animo ponuntur, quae de so possunt causare mortem , licet per accidens . si talis mors intendatur . Peccatur contra justitiam , eo quod causa illa remota mortis conjuncta cum tali animo dicitur esse causa moralis talis homicidii; atque adeo in his tantum casibus , quando mors per accidens secutura non solum praevidetur , sed etiam intenditur, peccatur contra iustitiam: Quicquid in contrarium sentiant apud Lug. laudat. Less. cap. 9.
VI. Respondeo nunc ad quaesitum: Tam ex homicidio casuali , quam ex indirecto culpabili graviter contra justitiam, eandem reititutionem facie
dam esse . ac ex homicidio volunt, Tio . Ita communiter . Et ratio est .
quia omnis culpa gravis contra juslitiam fert onus restitutionis ; ergo sive talis culpa habeatur in homicidio v luntario directo, sive in voluntario in directo, sive in casuali, idem prorsus onus restitutionis consurgit . Ex quo fit, ut si homicidium sine culpa gravI fiat, puta si ex leviter culpabili negligentia volens Occidere feram occidat nominem. aut si homicidium fiat cum culpa gravi, sed non contra justitiam,
puta si Clericus contra praeceptum grave Superioris venetur, di venando casu hominem occidat, ad nullam rest, tutionem teneatur. Sicut etiam qui non est vera causa moralis, ut homicidium alteri imputetur , sed tantum vult, ut alteri imputetur , in quo casu tantum Peccaret contra charitatem , ut duci
VIL Praeterea si Titius graviter via.
neravit Petrum , hic tam in ex negligentia medicorum periit, Titius non est reus homicidii, sed vulneris; unde solum damna vulneris tenetur com- sensere ; ut notat Bonac. punct. a. sessi dub. I s. contra Nauar. , Avit. .
Henr. : Esset tamen reus homicidii . si eo loco illum vulneraret , ubi non adsunt Medici, qui possint illum curare, & non steterit per vulneratum , quin
curaretur. Supra autem docuimus cum
Lug. disp. 8. sect. 7. num. 86. , & νlibi contra Bonac. hic, & alios, quod quamvis comburens domum Caji . quam putat esse Titii. teneatur ad restitutionem, eo quod erret non circa
substantiam actionis , sed solum circa dominium ; nihilominus Occidens Cuium , quem putabat esse Titium , juxta nonnullos nec irregularitatem , nec
onus restitutionis incurrit , si omnem diligentiam adhibuit, ne alius occideretur ; quia scilicet talis actionis su stantia , nempe occisio Caji , suit o. mnino involuntaria . non secus ac si volens Occidere seram , & adhibens omnem diligentiam, ne homo occida tur , hominem tamen occidat ; esto peccarit animo interno contra just, tiam adversius Titium, quem occide re volebat ; Huic tamen sententiae non censui astipulandum , cum vere deliquerit in eo occidendo; Et in foro e terno hic tanquam homicida cogitur ad tastitutionem , ex leg. Eum quo nocentem S. Si injuria, de injuriis, quia vel praesumitur malus animus erga C tum , vel punitur malus animus contra
Insertur ex dictis , quid dicendum
de eo , qui in ebrietate alium occidit, an scilicet ad restitutioncm tenea tur Certe non tenetur , quando aut non peccavit inebriando se, aut cavit solum contra temperantiam ; Tenetur vero ad restitutionem , quando
peccavit contra justitiam, seu quando
152쪽
De Rsiturione ab Homicidium, oe mutilationem. I 4 raevidens , quod facile poterat in e-rietate alium occidere, voluit se inebriare non adhibendo cautionem ad homicidium praecavendum ; In tali enim casu homicidium dicitur volitum in causa, & imputatur ad culpam cum obligatione restituendi .
V1lL Quaeritur tertio , Quibusnam facienda est restitutio pro homicidior
Respondeo cum Less. dub. M., Bonae. hic, & aliis , pro homicidio dinplicem faciendam esse restitutionem , alteram propter damnum illatum Occiso in curatione Vulnerum, & ob lucrum, quod illi ante mortem cessavit; Alteram vero propter damnum, quod aliis consurgit ex homicidio . Prima restitutio facienda eli haeredi, &si nu, Ius sit haeres, pauperibus, ut prosit,nimae occisi : Ita communiter apud
Tambur. β. 3. num. 9. . Secunda r
1litutio iacienda est solum haeredibus necessariis occisi, non vero aliis; quia scilicet illi solum tam stricto vinculo
cum occiso sunt conjuncti , ut reputentur una persona cum illo: Dicuntur autem haeredes necessarii, qui non
possunt Privari in totum haereditate , ut sunt filii, uxor, Pater, & Mater , ut docent Doctores cum de Testamenistis Illi vero, qui succedunt in haereditatem ab intellato , sed privari tamen possunt haereditate , ut sunt se tres, sorores, & alii, dicuntur haere. des non necessarii, & illis nihil rest,
mendum ; quia cum non censeantur una persona cum occiso, non dicitur occisius esse laesus in re sua per hoc quod damnuin aliquod fratribus obveniat ex homicidio . Ita etiam communiter contra Sanch. , & Dian. ς Nec restitutio facienda est, ut supra diximus. creduroribus occisi, nec pauperibus, qui ab illo alebantur ; nisi tamen occidens haberet animum iis nocendi , ut omcent Clavis Regia , & Salon. contra
IX. Quaeruur quarto . In quo casu Iicitum est seipsium, vel alios occidere , vel mutilare pRespondeo, neminem posse seipsum,
aut alios directe occidere, vel mutit, re . cum homo non sit dominus vitae, aut membrorum; Sapientiae enim I 6.
habetur θ- solus vita . st necis potesatem habea . Potest tamen aliquis ex praecepto divino seipsum occidere, ut de Sampsone probat D. Th. a. a. quaest. 64. art. q. aut publica auctoritate ad mortem suam cooperari iis actibus, qui non habent crudelem m dum poenae , ut eli sumptio veneni acum talis cooperatio, si sit coacta, nota sit contra jus naturae, ut docet Sa ,& Bonac. hic contra Less , Salas . Valq.: Potest etiam ex rationabili causa permittere mortem suam, puta non occidendo invasorem, quando non pintest aliter vitam defendere , modo Lpse invasius non sit Reipublicae utilior rPotest pariter pro amico, pro Patria, pro fide vitam exponere periculo ἔVerbi gratia in naufragio potest quis
dare talaulam Patri, vel amico, quam
vis ipse non habeat aliam spem evadendi : Potest etiam detentus in ca cere Don fugere , quamvis sciat esse
morte plectendum , si non fugiat rDamnatus ad pereundum fame potest cibum oblatum respuere Potestque malefactor offerre se Iudici plectendum; Nec tenetur aliquis exquisitissimis cibis, aut medicamentis vitam com servare, aut immenso pretio redimere Vitam , etiamsi caeteroqui occidendus sit i Nec tenetur relinquere Patriam , ut ad aerem salubriorem is transseis rat. Demum ex Lest. cap. 9. dub. 6.num. 3a. licitum eli militibus , di sociis navalibus de communi consensit, gnem pulveri injicere, & la mari committere, ne ipsi , & navis veniant in Infidelium holitum potestatem ; ne scis licet hostis cum publico damno navi
153쪽
i t cvastio 'L. Arriculus L. Inserenda eripiant ; Necnon possunt milites injicere ignem in pulverem ad
evertendam turrim hostilem, etsi ceditissime momento dissipandi sint; in hoc enim casu non se ipsi interimunt. sed permittunt ob rationabilem causam Mortem suam; non secus ac qui se objicit telo , ut corpus Principis salvet : Qua de causa Ambrosius iam
dat factum EleaZari . & multi dicunt Sampsonem sine spiritus sancti jussione
potuisse permittere mortem suam ; Si- cui potest quis mortem suam permittere serviendo peste insectis. quando impossibile moraliter est mortem e V
Circa mutilationem vero dico, nulli licere membrum sibi amputare , cum vita constet ex Integritate membrorum : Tunc solum licitum est, quando membri amputatio necessaria est ad salutem totius corporis: Immo in tali casu datur obligatio amputandi , si dolores sint exigui, quia quilibet tenetur vitet suae opitulari remediis ordinariis non valde disticilibus: Non licet tu men membrum amputare ad sedandas tentationes carnis , aut ad peccatum fugiendum ; quia non est hoc medium necestarium ad talem finem. Si tamen alia via non suppeteret ad fugandam meretricem solicitantem ad libidinem, quam particulam linguae mutilare. Scm faciem expuere, Iicitum est, ut de quodam adolescente testatur D. Hieronymus de Vita Pauli. Dices: Matth. 4 habetur. Si ocu Ius scandalitiat te, erue eum; ergo i, citum eli amputare membra ad pec- catum fugiendum. Relpon duo cum Sol. lacum hianc non cise IntelIlgendum de corpora,i abscissione . sed cic spiritu
li. videlicet de remotione occasionum Et quod dicitur Matth. Io. Sunt . quisecastrave uni propter Reinum Calorum,
non dii intelligundum de reali lectione . sed de illis , qui se addixcrunt c, ilitati per votum, ut not ni Auguli,
& Chtriost. apud Bonac. hic. Dubium est; An licitum sit Patri λlium castrare ad vocem conservat
cum Laym. . Tanner. , Bonac., LEEan .sDian. pari. ε. tract. s. num. 36., quia nemo est dominus membrorum suorum, S solum ad conservationem viistae rescindi possiunt. Pasqualig. tamen
quaest. 63. id permittunt, si absit periculum vitae quia videtur esse sui i- ciens caula talis decisionis, ut possit Eunuchus voce, & cantu Eccletiae deservire, I ut possit cum honore apud Principes. & cum amplo proventu vitam sustentare; pluS enim commindi inde percipit , quam si sit habilis
ad generandum . X. Quaeritur quinto, An liceat albquando occidere innocentem p Rei pondeo , nunquam licitum esie directe illum occidere; quia solus Deus. ut diximus, est vitae dominus: Potentamen aliquando aliquis cooperari ii directe ad mortem innocentis, verbi gratia si Tyrannus minetur urbi e cidium , nisi occidatur innocens, certe non potest Respublica illum occiderc, potest tamen illi praecipere, ut
Tyrannum' adeat, nisi obediat. 1llum in poenam interficere : Ad eum
modum, quo potest praecipere militi, ut in statione sua perii ilat, etiamsi sit interficiendus. Eodem modo si Prin ceps sit in extrema necessitate constitutus, nec suppetat nisi unus panis hominis privati, potest hic cogi ad cedundum panem Principi. uti anili sit fame moriturus. Possunt etiam in bullo justo subverti maenia, etiamsi multi innocentes occidendi sint, quando hoc est necellarium ad victoriam ; Et qui fugit inimicum , potest fugere perangulium iter. ubi conculcet infantem bapti Eatum, si aliter non potest eu durc, ut docet Leis. cap. 9. dub. '.
154쪽
D. Resti utione ab Homicidium , sdi Arutilationem. Iaa contra Petrum Nauar. ; non tamen si non sit baptiZatus, quia praeserenda est vita spiritualis alterius vitae Pro priae temporali: Eodem modo si invasus non possit se defendere, nili occidendo tam invasorem, quam innocentem, quo invasor se protegit tanquam clypeo, ut notat idcira Leis. Dices : Si tyrannus minctur urbi excidium , nisi detur sibi virgo ad illam violandam. non potest virgini praeci Pi, ut tyrannum adeat; ergo neque id praecipi potest innocenti. Respondeo
nego conlequcntiam. Disipatatas eli, quia virgo non tenetur cum periculo animae suae adire tyrannum c contra innocens leuetur cum pcriculo vitae illum in tali casia adiret Quamvis autem Rc spublica non possit virginem illam cogere, ut tyrannum adeat, po teli tamen Illam ex urbe excludere, quia non tenetur cum tanto suo incommodo illam desundere . Rogabis. An liceat pueros Saracenorum , qui in bello jullo capiuntur, aut alios innocentes occidere, ne postquam adoleverint . fiant holhes Christi anorum pRespondeo negative cum Bonac. hic, Victor. . Aragon. . & aliis ; potuit e- nini tali periculo occurri damnando illos triremibus, nemo enim occidi
potest pro injuria futura, sed soluin pro delicto praeterito. Hinc nec licet occidere oblides innocentes , licci qui eos miserunt, non sic ni promissis. Rogabis secundo. An possit dari
Pharmacum praegnanti, quando perbculum est, ne moriatur icctus Respondeo cum communi apud Sanch. de Matrim. lib. 9. disp. zo. Lessi, Bonac. hic, nunquam licere dare pharmacum ordinatum ad abortum I pharmacum tamen Ordinatum ad servandam vitam matris , licet mors sectus nondum animati per accidens secutura sit, dari potest ἱ Eo modo, quo potest dari aegroto medicamentum ,
quamvis per accidens secutura sit pollutio , aut ebrietas: Unusquisque enim habet ius servandi vitam per remedia ordinaria, quamVis per accidens sequatur mors alterius; Si tamen fetus eli animatus, aut dubitatur. an sit animatus anima rationali , non potest tale pharmacum adhiberi, quia vitae matris praevalet bonum spirituale scelus extilentis in extrema necessit, te: Quando vero non est spes. quodiaetus edatur vivus, tunc potest adhiberi pharmacum illud , quod sit aeque sanativum matris, ac occisivum foetus, eo quod cesset ratio adducta boni spiritualis . Animatur autem anima rationali masculus die quadragesimo,scemina octogesimo, ex Aristot. lib. s. de Anim. cap. 3. & s. i Et ex Hi ocrate masculus aliquando trigesimo te, aliquando autem usq; ad quadragesimum quintum. scemina aliquando trigesimo quinto, aliquando pariter usque ad quadragesimum quintum. XI. Quaeritur sexto, An liceat, Se teneamur occidere alios in defensionem nostram. vel proximi r Respondeo, di dico primo, regu lariter loquendo. nunquam nos teneri ad occidendum invaserem. Si enim possumus ex charitate exponere laudabiliter vitain nostram pro aliena, consequenter non tenemur alios occidere ad vitam nostram defendendam; Teneremur solum in aliquo raro casti, videlicet quando invasus est valde utilis Reipublicae, vel quando elt valde necessarius suae familiae, vel quando putat esse in peccato mortali, &timet damnationem aeternain, &c. Dico secundo; licite possumus occidere injultum aggressorem in de sensionem vitae, & membrorum nolito rum . Ratio est, quia vim vi repetilere permittitur in omnibus legibus, ut ait Alex. III. in cap. Si vero, Desententia excommvn. Debet tamen id fieri, primo cum moderamine incul patae
155쪽
patae tutelae, haut non inseratur inu, denti majus damnum, quam fit necesse ad declinandam invasionem, Iioquin non esset defensio, sed ultio; secundo, ut invasus probabiliter credat se graviter laedendum , si vim non repellat; non enim possiimus in serre grave malum alteri ad declinandum
leve malum nostrum . Tertio, ut Occisio non fiat neque ante, neque post aggressionem inicitam, sed in ipso Dctu aggressionis ; quia jus naturae sinlum concedit vim vi repellere, dum actu vis infertur. Hinc sequitur primo, ut notat Minlin. , non esse licitum occidere eum, de quo vehementem suspicionem habemus, quod nobis paret mortem, nisi forte admonitus aut nolit desistere ab iis actionibus, quae talem suspi-
Cionem ingerunt, aut non reddat lus ficientem cautionem, qua timor reperulatur .
Secundo, neque est licitum praevenire aggressorem propriae Vitae, anteis quam inceperit moraliter ipsum actum aggressionis ; Unde adultera, quae mor rem sibi a marito timet, non potest illum occidere , si maritus nondum separavit ad illam occidendam, verbi
gratia, aut parando venenum, aut
collocando pugionem sub cervicali ad
ejus necem, aut mandando illius occilionem Sicario, vel maleficae. &c.; in hoc enim casu potest illum occidere , antequam injuste occidatur, si non
sit alia spes evadendi. Tertio, non positam occidere illum, qui postquam me percussit, fugit desistendo jam a percussione; haec enim esset ultio, non defensio; Sc ideo damnata est ab Innoc. XI. propos. 3O.
dicens: Fas es viro honorato occidere snvasorem , qui nitisur calumniam im
ferre , A aliter haec ignominia vitari nequite Idem quoque dieendum, si quirs ingat alapam, vel fuste percutiat, σ post impactam alapam, vel re um lieulus R.
Quarto, tunc possunt occidi satellites, qua o injuste invadunt innocen rem, α ipsis constat eum esse innoce tem : si enim bona fide suum munus obeant, non possimi occidi; nam bonum publicum postulat, ut ministris bona fide publicum ossicium obeuntiis bus injuria, aut damnum non infe
Neque dicas, prohiberi in script
ris occisionem in propriam de sensi nem ; Elcnim Christus Dominus Matth. 26. Petr9 volenti se , S ipsum Domianum de sendere dixit; omnis, qui acceperit gladium, gladia peribit; Et ad
Roman Ia. dicitur : Non vos defendentes chari mi, sed date locum ιra .
Nam haec loca intelligenda sunt de vim
dicta, aut de defensione non necessa ria, aut de aggressione, ut ait S. Α
gust. apud Lessium; vel important
consilium, non praeceptum. Neque dicas lecundo ; Plus tene mur diligere aeternam salutem proxumi , quam nostram vitam ; ergo invadens non potest occidi in de sensimnem propriae vitae, dum est in discrumine mortis aeternae.
Nam antecedens tunc est verum.
quando proximus est in extremo dic crimine , nec potest se ab illo, nisi mea ope liberare , puta si infans esset moriturus sine baptismo; Non est at tem verum. Fando proximus liber ponit se in discrimine salutis, di potest se libere ab eo eximere, & ex malitia sua vult in eo versari. Dico tertio; omnibus, etiam Cleri cis, licitum pariter est occidere cum moderamine dicto invasorem suarum facultatum, dummodo sint magni V loris. Ratio est, quia licitum est vitrivi repellere non soluin a propria vita, sed etiam ab iis, sine quibus comm de , aut convenienter sustentari vita non potest, ut habetur in cap. Dilecto.
De Iententia Excommunie.; Damnatis a Lem
156쪽
Da Restitutione ob Homicidium, re Muιilationem . Is Item est ab Innoc. XI. propos 3I. di- Sequitur secundo, non solum non cens, Regulariter occidere possum furem esse contra justitiam , sed aliquando
pro conservatione unius aurei Molin. neque contra charitatem occidere su- tamen, Reginald. , & Bonac. hic do- rena Invadentem res meas, quas non
cent, quod si rem parvam quis fure- positim deinde recuperare . nisi matur, faciendo vim domino, vel custo- gnis molestiis; quia ordo charitatis di, possit occidi, quia invasor non non obligat ad negligendas res pro- solum aufert rem, sed magnam intert Prias Valde conducentes ad corporis,&contumeliam, quae potest per vim re- antini quietem propter proximum non pelli; Damnata etiam est ab Alex. VH. existentem in necessitate. propos. 8. dicens: Licet interficere ac- Dico quarto. Α sortiori licitum est cusatorem , falsos reses, ac etiam Im occidere invasorem inserentem injuste
dicem, a quo iniqua certo imminet sen- ignominiam , quae aliter vitari nequit; tentia, si alia via non potest innocens Nam melius es bonum nomen, quam damnum evitare; Et ab Innoc. XI. divitia multa, Pr Verb. 22. Quare po-
damnatur propos. 3 a. dicens: Non test occidi, qui alapam impingit, aut solum lictium es defendere defensione magnam infert ignominiam; Nec te- occ3 a, qua aetu possiamus, sed eι- nemur fugere, quando fuga est igno- iam ad qua ius inchoatum habemus, miniosa, ut notat Molin. , & Less a-σ qua nos possessuros speramus : Neo pud Bonac. hic: Immo qui alapam a non 33. dicens: Licitum est tam hare- cepit. potest speculative loquendo re-
.i, quam ieratario contra injuste impra percutere, & insequi fugientem, quandientem, ne hareduas adeatur, vel le- tum satis est ad recuperationem hingara solvantur, se taliter defendere I SL noris, quando aliter recuperari nequincuti sus habenti in Cathedram . Oel hoc enim non est ulcisci, sed hon Prebendam contra eorum pusulorem im rem defendere; quia dum adversarius
suse impedientem. fugit, & percussiis insequitur, durae Ex dictis sequitur primo, posse congressiis, & invasio, ut docent u- occidi furem, dum fugit, quia tunc terque Nauar. . ROdriq., Bonac. hic censetur aggressio adnuc durare; Si contra Less, Molin. . AZor. , contra tamen surie in tutum recepit. & rem quos idem Petrus Navari, & Rodriq. incepit quiete possidere, non possim docent posse etiam occidi, qui alia illum occidere, quia non dicitur vim quem inicie contumeliis atrocibus i inferre, sed intulisse ; unde non esset Ue per verba, sive per signa, qua de sensio, sed ultio. Notant tamen Less , do honor aliter defendi nequit. Com- Regin. Vasq., Bonac. hic probabile muniter tamen docent, doctrinam hanc esse, quod possit dominus ingredi do. este nimis liberam , praseritin quiamum furis, &rem suam in individuo contumeliae istae possunt aliter repel- extantem per vim contra furem resi- li: Immo si inserantur Clericis, Reli- sentem recuperare, quando dominus fiosis, aut personis infimet noti, quς non non potest illam ob Reipublicae per- subeunt ignominiam fugiendo, aut pa- turbationem aliter retaperare. Ratio tienter sultinendo, certum est, quod sit, quia haec non videtur aggressio, peccent contra justitiam, si occidante sed defensio rei propriae; nam quam. unde ab Alex. Vll. damnata est prindiu fur retinet rem meam in indivi- pos. II. diccns: M licitum Religioso.
duo, Videtur res meas invadere. In vel Clerico calumn atorem occιdere a
Pr-i tamen id est periculosum, di quando alius modus defendendι non sup-ἰcandalis obvium. petit. Nec laicis ad impediendam in iia
157쪽
ssasis VII. Anseulus II. famiam licitum est acceptare duellum, uia hoc non est medium ad id or-inatum , cum potius Trident. scss. I . cap. Iq. decreverit perpetuam in iam, alia certantibus in ducllo. Unde damnata est ab Alex. vli. propos a. dicens r
is enuesris ad duellum provocatus po- ros illud acceptare, ne timadriatis notam apud alios incurrat.
Dico quinto, pro de sensione puducitiae licitum est occidere invasorem , sit vocistrando, aut aliter defendi non potest. Ratio est, quia praulantius bonum est castitas , quam facultates. Molin. tamen notat, posse condonari vitam invasori patiendo violationem sui, si non extat periculum consensus; nam teste D. Lucia, non coinquinatur corpus nisi de consensu mentis.
Dico sexto, Etiam pro de sensione vitae, pudicitiae, aut bonorum proximi, possiimus invasorem occidere, si ea aliter defendi non possint. Ratio est, quia possiimus suscipere partes innocentis; innocens autem hoc loco dicitur, tam qui gratis invaditur , quam qui licet dederit causam in v xsioni, aut invaserit a principio, tamen deinde vult desistere. Rogabis Primo, tenemurne sic pro
ximum defendere ρRespondeo cum communi Doctorum contra Less , nos teneri, quando possumus sine nostro notabili incommodo, quia tenemur ex charit te diligere proximum, & suscipere causam innocciatis indigentis nostro auxilio: Verum sicut non tenemur secuniadum se occidere invasorem ad de sendenda bona propria, ita nec tenemur illum occidere ad desendenda bona proximi. Rogabis se cundo: An teneamur de fendere proximum. Qui non vult de
Respondeo, quod cum invasus non sit dominus suae vitae, non potest illam alteri donare, unde tenemur iblius vitam, etiam cum morte lava .ris, si opus est, defendere, quando possiimus sine notabili incommodo rContra vero, hona proximi non tenemur, nec possiimus defendere, si ipse nolit, cum possit ea donare invasori; Demum possumus, & non tenemur defendere alicujus conjuncti pudicitiam, etiamsi ille nolit defendi; quia ipsius injuria redundat in nos; unde possumus illius infamiam a nobis avertere.
ΑRΤICULUS II. De Restitutione propter detractionem
I. In quo diFerat de Iractio a contum lia , susurratione, or derisione pH. Detrahis directe Imponens, Amgens . Manifestans, in mala vertens ; Indi recte vero Qui negat, aut minuit, reticet, laudatque remisse. III. Quanam in detractione dicatur maisteria gravis λLV. Num liceat Mni , vel alteri viro
prudenti verum crimen alterius ma-mfestare citra moriale ν Quod si ab eo deinde aliis manifestetur imis crimen , quid faciendum a priamo detractore γV. Num D mortale citra abseverantiam referre alterius crimina audita pVI. Ad vitandum grave damnum imnocentis occulta erimina delιnquenia
iis detegi posunt. VII. Num citra martale possit dititium Petri publicum in una loco, aue tempore publicari ubi , σ quando
VIII. Infamatus in uno genere nΜm possit citra mortale in alio genere imfamari pM. Regularιter non es mortale seipsum s amare . Nec est de se moriau imponere sibi falsum crimen cim aperiurium ad vitanda gravia tor:
158쪽
mreMa. meum autem alterius cri
men occultum detegere possumus ad vitandum grave damnum. Numis quam tamen citra mortale potest grave crimen alteri imponere ad sed endendum a
X. Ad quid unetur qui audit detrahem
n. Quonam pacto fama restimenda si prasertim si famosis iisellis A su lata XII. Octo de causis potest quis a res
turione fama excusari , nempe si desur impotentia ρε ca. F moratis , si compensatio, si Condonatio.
se crimen fit oborum . si infamia sublata. si erimen factum est publicum , si detractio fuit ine ax.
XIV. Impotens famam restituere non te netur illam pHcunia compensare ;quamvis probabiliter pum infammeus clam accipere aliquid ab illo
nem contumeliae, de inhonorationis , quae non fit occulte, sed coram obji. citur alteri aliquod crimen, unde De- tradito tollit famam, seu bonam opinionem apud alios, Contumelia vero tollit honorem, seu reverentiam qua quis testatur, & manifestat ve his, vel signis bonam opinionem . quam habet de alterius virtute, di e cellentia. Differt etiam Detractio a Susurratione, & Derisione; nam per Susurrationem non solum laeditur fama, sed etiam seminantur discordiae, seu narratur alterius crimen animo dissolvendi aliquorum amicitiam e per Derisionem vero intenditur, ut Pro ximus, cui detrahitur, pudore suffundatur, vel animo perturbetur. Porro
detractio alia est formalis, qua quis intendit tollere famam proximi; Alia vero materialis, quae fit absque intemtione austrendi famam; Et utraque
ob defractionem. ε 3 est peccatum mortale P nisi excuset materiae parvitas, vel indeliberatio; utraque enim per hoc, quod sit imiusta laesio famae, infert notabile damnum proximo. Demum octo modis
fieri potest detractio, qui duobus iblis Fersibus comprehenduntur. Imponens, Augens, Manifestans .
in mala vertens , Qui negat, aut minuis, reticet,
laudatque remisse. II. Primis quatuor modis tollitur fama directe, videlicet imponendo ab teri falsum crimen, amplificando v rum crimen , manifestando crimen ocis
cultum, S interpretando in sinistram partem factum honestum Aliis m dis tollitur fama indirecte , videlicet
negando, aut minuendo recte facta, audes. & bona alterius, vel reticen
do, quando reticentia accipitur pro tacita Vitu eratione, aut demum la
dando Uside, unde id potius cedat
in vituperium laudati. Iub Quaeritur nunc primo, Quaenam sit materia gravis in Detractione pRespondeo esse id, per quod graviter laeditur fama proximi; unde quia narrando de milite, quod commiserit duellum. habeat concubinam, die. . de adolestente, quod sis deditus amoriabus , ut plurimum non laeditur notabiliter istorum fama a Contra tamen quia aliquando dicendo de viro probo , quod sit solitus mentiri, graviter laeditur ejus famae idcirco aliquando
non habetur peccatum mortale dere monis narrando peccata mortalia interius. aliquando Vero habetur tum mortiae etiam narrando venialia: Immo etiam desectus naturales animae,
vel corporis; ut si quis vel olijiciat licui, quod sit imprudens. parvi iudi
cii , nothus , vel natus ex Hebraeis.
&c., vel aliis id dicat, quando rei est occulta, & manifeste seri periculum notabilis contristationis proximo.
159쪽
asylo VII. Araicatas II. II Rii sit mortale manisestare uni, vel alteri viro prudenti crimen alterius prii lirmant communius, quia aliquando magis displicet, quod crimen ma- nisellatur uni prudenti, praesertim sinperiori, quam multis externis. Negant tamen Cajet. , Petrus Nauar. , & Λ-ZOr. apud Bonac. , quia haec videtur
secundum se parva de traditio, S leve
Neque obstat, quod judicium temerarium de se sit mortale, quamvis Miud solum temere judicantem laedaturona existimatio proximi . Nam per iudicium temerarium ex levibus indiciis imponitur alteri falsium crimen . di ideo est gravis injuria ; Econtra per hanc detractionem manifestatur
viro taciturno crimen verum . Unde
fit, quod qui resert alteri injuriam sibi factam . probabiliter non peccet mortaliter, si solum manisestet iis, a
quibus vel consilium capiat, vel sol, men ; Durum enim videtur, quod i jurias non possimus cum amico prudenti conserre ad dolorem mitiganaum, & leniendum . Et ideo communius docent licitum esse manisestare complicem in consessione , quando opus est vel ad integritatem consessionis , vel ad consilium a Consessario capiendum
Dubitatur secundo, Num qui revelavit crimen alterius Cajo , teneatur non solum restituere famam apud Cain jum , sed etiam apud illos, quibus CDius tale crimen manisestavit Respondeo cum communi non teneri, si Cajus habebatur taciturnus, &Prudens, quia damnum secutum cenisietur omnino casuale respectu primi revelantis ; Contra vero si revelans sciebat, vel dubitabat, quod Cajus esset aliis illud revelaturus, tenetur C iam apud illos famam restituere; quia sua detractione censetur causa ei icax infamiae apud illos. : V. Quaeritur secundo . An sit moris tale reserre citra asse verationem eriis mina alterius audita Respondeo cum Leg, ct aliis communiter, tunc Qtum non cile more, te, quando reserens non est tantae auiactoritatis, ut facile credantur ea esse
.vera, nec audita auget, aut confirmat,
nec resert audisse a persona fide digna, nec relari coram iis, qui eadeinsuit aliis manifestaturi, & exaggeraturi. nec narrat crimina Valde enormia, ut haeresiin, sodomiam, dcc. Nam suspicio, quae ingeritur de crimine atroci. potest esse peccatum grave. Quando
autem omnes ista conditiones concurrunt , non est Peccatum mortale detractionis , & contra justitiam, narrare aliena crimina audita sine asseveratione: Quod si narrentur coram iis, qui ex sua levitate sunt ea credituri. non peccatur contra iustitiam . quia talis narratio non est de se laesiva fa-- proximi, sed peccatur contra charitatem. eo quod quilibet ex charit, te tenetur cavere sine suo incommodo , quantum potest . notabile damnum proximi. VI. Quaeritur tertio. Utrum liceat maniis stare alterius crimina ad vita dum damnum notabile proximi ρRespondeo cum communi licere ;sicut enim licitum est ea manisi stare ob bonum ipsius detractoris, ita a fio tiori in bonum Tertii innocentis . Immo tenemur ista manisestare , quando damnum, quod impeditur, est magni momenti. nec potest aliter vitari. re damnum , quod sequitur ex reve latione , non Praeponderat damno , quod impeditur. Ratio est, quia tenemur confluere bono publico, & b no innocentis, & delinquens non habet jus retinendi famam cum damno gravi alterius. Ex quo sequitur. Αει vocatum . aut Medicum imperitum ,& Pharmacopolam infidelem in pha macis dandis esse revelandum iis, quibus damnum impendet: Sicut quI n vit
160쪽
De Re tutione vit aliquem esse se rem, debet admonere eos, cum quibus habitat, ut sibi caveant : Et capientibus informationem de aliquo, ut ad dignitatem alia quam provehatur. vel ut ineat matriamonium, mani seliandi sunt ejus defectus, quando nec per correAionem fraternam, nec aliter damnum Impediri potet .
tale contra jultitiam crimen in uno lo-CO. vel tempore publicum manifest, re ubi , vel quando est occultum p Respondeo cum communi apud Dian. pari. q. trin. reuol. II 8., &Part. 3. tract. I. resolis IT. nesative stum quia per criminis publicitatem quae per notorietatem iuris, aut per notorietatem facti , aut per famam
publicam habetur, , delinquens amisitius ad famam; tum etiam quia consuetudine receptum est . ut delicta publica historiis commendentur. Peccari tamen graviter poteth contra charitatem . quando scilicet ex mam sestatione delicti delinquens graviter contristaretur; nam qui est causia gravis maeroris proximi, peccat graviter contra charitatem , ut docent communiter apud Bonac hic planet. 6. Praeteris ea peccatur contra justitiam . si reveletur crimen praeteritum alicujus . ostendendo quod etiam nunc iste sit improbus, quando vere resipuit. Unde historiographi narrantes peccata
publica mortuorum tenentur narrare etiam emendationem, si vere resipu
Fagund. tamen a. praecept. lib. I. cap. 3. num. Ιε haec habet : Vera sententia docet , non esse peccatum mortale , neque contra charitatem , neque contra jul itiam detegere 'notorium crimen facti, vel juris hoc est vel per rumores. & famam publicam, vel per sententiam Judicis, in alio loco. & regione , ubi ignorabatur, &personis , quae nihil de illo sciebant ;
sive fama illue brevi, sive post Iongum tempus, sive nunquam Perventura sit : Esse tamen veniale contra charitatem resticare vulnera alterius
nemo dubitat; Immo probabilius es, se, quod sit mortale. docet Nugneae apud eundem Dian. . si id fiat ex lovitate . & non ex bona fide. VIII. Quaeritur quinto, An infam tus in uno genere possit citra mortale in alio genere infamari λRespondeo, si delicta habeant connexionem , non peccari mortaliter.
puta si de concubinario dicas, quod miterit literas amatorias , de iure , quod rapuerit aurum hoc tamen inia telligitur, modo non manifestetur crumen atrox, puta , quod expilarit aer rium Regium, quia praviter fama trideretur. Si tamen delicta non habe ant connexionem, Sylvest. putat, quod non peccet mortaliter, qui infamatumia delicto graviori unius generis ins mei in leviori, aut etiam simili alterius generis , puta si de publico h micida dicas . quod fornicatus sit e Communius tamen docent esse mortale , quia fama, seu bona opinio non
consistit in indivisibili , sed constat
ex multis partibus, quarum una PO
est amitti sine alia; Sicut potes h alia
quis amittere vestem non amisso e
IX. Quaeritur sexto, An sit mortale seipsum infamare pRespondeo reguIariter non esse mor tale , sicut non est mortale secundum se disperdere. aut donare suas facultates; etenim quilibet ita dominus est suae famae. sicut est facultatum , nam sicut acquiruntur divitiae propria industria, ita &fama; ut communiter do cent contrae Cajet. . & Valent. οῦ qui putant, infamantem seipsium peccare mortaliter, quia sicut nemo est Omianus suae vitae, sic nec suae famae. Dixi, regulariter non peccari mortaliter . nam quando infamia redundat in comis
