장음표시 사용
61쪽
ss euasti. II. Ar reisus Vadeo poteris carnem comedere r Eis contra die Saturni , siquidem prior tempore est obligatio abstinendi a carinne , quam libertas comedendi illam die dominico; Eodem modo , si du-hites , an tenearis ad solvendum de-hitum , ad satisfaciendum voto , ad consessionem peccati mortalis, Sc. , si libertas praecedat obligationem , non teneris: Contra vero, si certo scias , quod contraxeris debitum , emiseris votum , commiseriS mortale , &c. , ct dubites an satisfeceris , teneris ;quia prior tempore est obligatio, quam Iibertas . Item si dubites, an compleveris vigesimum primum annum, non
teneris ad jejunium ; Sin dubites, an attigeris annum sexagesimum, teneris jejunare et Si dubites . an jurisdictio expirarit , poteris absolvere ; sin du-hites an illam habueris, absolvere non
XII. Si vero certus sis de voto, sed dubites an emiseris illud ante septen. nium, putat Pal. contra Sancti. , quod non tenearis, quia prios est libertas, quam ut obligeris a voto: Sanch. a tem putat votum stare in possessione quia certus es de illo, & dubius an emissum sit tempore . quo posses o, ligari i Probabilior autem videtur sententia Pal. . quia dubium est , an sit emissum votum obligans, & praecedit tempore libertas: Ideo si dubitetur .an vota filii fuerint emissa ante aet tem requisitam, scilicet personalia ante decimum quartum annum , & realia ante vigesimum quintum st probabiliter poterit Pater illa irritare , quia praecedit tempore libertas, ut irritentur et E contra si dubites, an habeas aetatem requisitam ad Ordines , non poteris illos suscipere, quia praecedit temp. Te obligatio non suscipiendi ordines ante legitimam aetatem . Similiter si dubites nocte Nativitatis Domini, an elapsa sit media nox, non poteris celabrare , quia non praecedit temporc libertas eelebrandi, sed obligatio non celebrandi, nisi post mediam noctem e Eeontra si dubites an comederis pos
elapsam mediam noctem. poteris ma ne communicare, & celebrare , quia post elapsiam mediam noctem prior suit tempore libertas celebrandi, quam obligatio non celebrandi post sumpti nem cibi . Quia tamen alii cum Lug. apud Dian. pari. 3. tract. q. resOl. 29. putant, in tali casu praecedere tempore hanc obligationem , ideo consequenter docent , quod non possis mane communicare , & celebrare .
Mihi probabilior videtur prior lententia Laym ., Bardi, Medin. apud eundem Dian.; quia sive praecedat o Iigatio non communicandi post e mestionoen, sive praecedat libertas communicandi, tamen semper verum est.
ruod si dubium sit , an fuerit appo
itum impedimentum ad communi nem ex comestione, semper praesumi tur, quod tale impedimentum non sit appositum , ut dicemus in regula sequenti , & si e stat in possessione libertas communicandi.
Sed prosequamur in aliis materiis dubiis exemplificare r Si dubitas , an
beneficium sit pingue, non teneris aurecitandas horas, quia praecedit libe ras et Contra vero si dubites , an h neficium. quod erat Pingue , evas rit tenue, teneris ad horas; quia pra
cedit obligatio. Si dubitas an data sit tibi facultas absolvendi hoc peccatum. non poteris illud absolvere, quia praecedit obligatio , seu negatio facult tis ; Econtra si data tibi facultate a diendi confessiones, dubitas an rese vatum tibi sit hoc peccatum, poteris absolvere, quia praecedit libertas, seu facultas. Si certa sit censiira, sed ci bium an sit justa , vel an a legitimo superiore, iambur. cum aliis proh biliter putat, quod in foro interno illa non Obligaris, quia praecedit libe
tas ι sicut diximus probabile esse, quod
62쪽
Qaid resti uendam a Possessura dubia Mei 3 1
praeee dat libertas in dubio, an votum merit emissuin ante , vel poli septennium; Quamvis probabiliter etiam Bardi cum aliis putet, quod tali censura lueris, quia probabile etiam est, quod Praecedat obligatio, cum superior stet In possessione praecipiendi: Et eadem est dilhcultas, dum quaeritur an te ne atur solvere gabellam, qui dubitat, an sit justa ; Et an teneatur re Ondere sine aequivocatione . qui dubitat, an legitime interrostetur a judice. Si dubites, an influxeris tuo consilio ad occisionem Clerici, quamvis irregularitatem incurras, quia haec in Dritur etiam in dubio homicidii , tamen quando dubium est prudens , docent probabiliter aliqui contra SamCh. lib. a. de Matrim. di . 4r. , quod
non tenearis ad restitutionem , nec debeas te gerere ut excommunica
tum, quia praecedit libertas; Eodem modo si aeaificium corruat sub artifice , si causa perdatur sub advocato , si aegrotus pereat sub medico, si de-Positum, commodatum, locatum apud te pereat, & dubitetur , an haec acciderint ex gravi culpa artificis , as vocati , medici, aut tua, probabiliter non datur obligatio rcstitutionis, quia
probabile est , quod praecedat libe
Si certus de dispensatione impedimenti obtenta, dubites an sit valida, non poteris ea uti , ut docet proba biliter Molin. , quia videtur P cede re obligatio; at probabiliter etiam ex Dian. Part. q. poteris ea uti, quia iudubio temper iudicandum est pro valore actus, ex leg. Quoties, f. De re bas dabiis r unde si dubium sit, an pro sessio religiosa fuerit valida , docent
communiter Doctores contra Car muel. , & Tambur. . quod censendast valida; Et si dubium sit, an vat, dum luerit matrimonium jam contractum , censendum est validum a possidet enim matrimonium , undet non
est sita possessione spoliandum propter dubium superveniens . Demum similes dubitet ae justitia belli, Suar. . Diau. , & alii apud Tambur. lib. I. cap. 3. S. 7. Probabiliter putant, quod possit pugnare, quia Princeps stat in possessione praecipiendi ; & miles e iamsi non sit vastallus, stat in possessione volendi libere servire in militia; Quamvis Vasq. , Lug., di alii putent, quod pugnare non possit, quia vide tur stare in possessione lex non Pugnandi contra iustitiam , & non exponendi se periculo alios occidendi injuste. XIII. Altera regula assignari solet ad dignoscendum, pro quo stet possessio , juxta doctrinam Sanch. lib. I.
Decalogi cap. I.. num. II. dicendor
Pro eo stare possessionem in utroque soro, pro quo stat praesumptio: nam, ut supra diximus. ex cap. Ad decimas.
in o. , Legitima possessio dicitur illa. cui nec iuris dii positio, nec praesium. ptio resistit; Quoties itaque praesulmptio stat pro una parte, Pro illa esiam stat possessio et Ut autem dian statur . pro qua parte stet praelumptio. inspiciendum est, cuinam parti competat onus probandi , di pro altera parie dicendum est stare prinsiumptionem I idcirco enim uni parti competit Onus probandi id, quod intendat, quia pro altera parte stat praesumptio , & possessio, a qua non PO est divelli, nisi per certam rationem
in contrarium. Exemplificemus nunc a Dubitas , an compleveris vigesimum primum annum, unde tenearis ad jeiunium quia praesumitur te non complevisse illum, donec probetur Oppositum, dicitur praesumptio , & postessio stare pro libertate, unde poteris non jejunare: Econtra, si dubites, an attigeris annum sexagesimum , Praesumptio dicitur stare pro Praecepto jejunandi, quia donec probes te illum attigisse, praesumitur, Quod non ait,
63쪽
seris, unde tenetis ad ieiunium. Item g dubites. an sis legitimus, non eris irregularis. quia praesumitur, quod sis
legitimus , donec probetur culpa Paetris; unusquisque enim praesumitiir ho-nuS . donec probetur , quod sit m Ius . Eodem modo debitor ex contractu morosus , si dubitet an esset rectituturus pecuniam debitam, si filasset monitus a creditore, iuxta dicta art. 3. non tenetur rearcire damnum eme gens , S lucrum cessans creditori, quia Praesumitur, quod non esset delictum commissurus Sic quando dc bitum est dubium . non teneris solvere , quia
uilibet prauumitur liber a debito , t alteri incumbit onus probandi de-hitum ; Si vero post contractum de-hitum , dubites , an sitisfeceris . teneris alisiacere, quia presumitur, quod non latisfeceris, & tibi incumbit.onus probandi satisiactionem . Similiter si post diligentiam sufficientem, dubite S. an promiseris alteri matrimonium , non teneris promissionem implere ;quia onus probandi illam competit
Iromissario. unde praesumptio, S po
essio stant pro libe rinte r Contra Vero si constet de promissione matrimonii, sed dubites, an volueris te obiugare , teneris ἱ quia cum praesiumptionabeatur ex communiter contingentibus, & communiter contingat, quod
qui promittit. vult se obligare , hinc praesumptio sat pro obligatione , &adeo pro illa in foro externo iudicaretur et Propter eandem rationem in dubio de valore actus , ut diximus , puta de validitate matrimonii , Pr
fessionis religiosae, dispeniationis, dic. .
Articulus V. praesumendum , quod ea sint valida , uia communiter contingit esse valia, Sex communiter contingentibus habetur praesumptio. Demum si dubites, an sit elapsa media nox nocte nativitatis , non Pot ris celchrare, quia tibi incumbit onus probandi, quoci sit elapsa, ut habeas Iibertatem celebrandi: Econtra, si dubites, an comederis post mediam noctem. probabiliter poteris communicare , quia post elapiam mediam noctem habes libertatem communicam
di , si non si appositum impedimen tum Per comestionem . & praesumitur, quod non sit appositum tale impedimentum . nisi probetur ab eo . qui vult tibi communionem prohibe
Neque dicas, si dubium sit , an eis
lapis ut media nox , non potes celebrare , quia incumbit tibi onus probandi, quod non sit hoc impedime tum temporis; ergo si dubium sit, an comederis post inediam noctem, neque poteris communicare , quia tibi pariter incumbit onus probandi, quod non adsit hoc impedimentum comestionis. Nam concesso antecedente , nego consequentiam. Disparitas est quia in primo casu tibi incumbit probare , quod sit elapsa media nox, quia non Iraesumitur elapsa , donec a te prinetur: Econtra in secundo casu onus probandi comestionem post mediam noctem incumbit illi, qui vult tibi communionem prohibere , quia non praesumitur appositum tale impedimem tum , donec probetur.
64쪽
De Cooperantibus ad damnum alterius.
Examinabimus primo, Quinam dieantur cooperari ad damnum alterius pSecundo. speciatim agemus de mandante damnificatriciem. Tertio, De Consulente. Quarto , De aliis positive ad damnificationem concurrentibus . . qui sent Consentiens. Palpo, Receptator, de Participans. Quinto, De comcurrentibus negative, seu indirecte, qui sunt Mutust non Obilans , non m nise stans. Sexto quaeremus. Quantum singuli teneantur ad restitutionem, qua do plures concurrunt ad totum damnum ρ Septimo, Quonam ordine restitu teneantur, qui tenentur in solidum restituere e
Quinam dicantur cooperari ad damnum alterius pI. Ad remistione, tenentur tam positiave concurrentes ad damnum ah riss , quam concurrentes negative qui omnes ad subsidium memoria celebri disticho conιinentur . II. Tria requiruntur, mi talis obligati
consursat, re quod damnum secuisium Isi , re quod illora m couer tio prace ferit , oe quod hae fueris causa e cax damni citra dubieta
III. An , re quomodo ad restituendo,
obligetur, qui concurrit ad damniis scationem proxιmi . qua eateroqui etiam sine suo concursu feret m. Num teneatur ad restitutionem , qui ad damum aherius concurrit se tum quoad modum, videlicet ut celerius μι , ct non quoad subsa
tiam pH. Qui suo suffragio eum aliis concumrie ad sententiam iniustam , qua ianam a restiturione deObligatur pG Qui dubitat . an suo si fragio ad
sentem iam iniustam e cacrter con--rrerit . adhuc Ῥιdetur cum iurasis soli , Obligandust Esto verum sit, quod adulter non teneatur aleis re prolem , de qua dubitat , num M sua , an maratι VIL Deobligatur a restitutione, qui ἀπ-bitat , an damnum sit secut- , velam ex aliqua sua actione graviter
peccaminosa, vel an ad damnum snfluxerit ' nise tamen in eat pr sumptio, unde non habeatur dubium . sed moralis certitudo ; ut solet aceidere, si eonsilium detur de
VIII. Quando damnum est secutum, Odubstatur . num ex actione hujux , veI illius . uterque tenetur ad restitutionem .
I. T latinus. 9uod praeter impedi- entes injuste alteri bonum .& immediate causantes iniuste alteri damnum , teneantur pariter ad restitutionein omnes illi is qui mediate co currunt ad damnum alterius: Quinam autem dicantur sic concurrere duobus illis versibus continentur. Iussio. Consilium, Consensius. Pasto. Recursus, Parncipans, Mutur. Non obstans. Non manifestans. Tenentur itaque ad restitutionem primo Mandans damnificationem . H. a b Diuitigod by GOoste
65쪽
Secundo, Consulens Tertio, Consentiens, nimirum suo suffragio . vel auctoritate. Quarto , Palpo, scilicet
adulator laudando . quasi strenuum, qui damnificavit, ex quo hic movea tur ad novam damnificationem . Quinto . Recursum praebens, seu receptans da mnificatorem, eique qualitercum
que auxilium serens dando refugium.& securitatem damnificanti , ut d mnificet ; aliter ad restitutionem non tenetur, si solum recipiat illum, vel titulo hospitii , cum sit Caupo. vel
titulo amicitiae, aut consanguinitatis, Wum sit amicus . aut consanguineus. Sexto, Participans . videlicet socius criminis . seu adjuvans realiter damnificantem , vel ut executor , vel ut mediator , vel ut explorator. Praeter hos positive concurrentes ad damnificationem , tenentur etiam ad restitutionem, qui negative se gerentes indirecte ad illam concurrunt ; Quare tenetur Septimo Mutus, qui
scit. verbo potest impedire damnum, reprehendendo, prohibendo, conse-Jendo, clamando , quando ad id x justitia tenetur & tamcn tacet . Uctavo, Non obitans, videlicet qui facto non prohibet damnificationem, mi ex iustitia tenetur. Nono, Non mani se stans , nimirum dum fit d,
mnum , aut postquam factum est, quando tamen tenetur ex justitia mani sextare, ut explicant communiter Din Hores cum D. Th. quaest. 62. Ratio autem , cur omnes isti ad restitutionem teneantur, est, quiae non sint mera occasio, sed sunt vera camsa iniusta damni alterius ; ctura enim ad illud c currant. & quidem enicaciter actione, vel omissione injusta, censentur esse causa injusta damni keuti, juxta axioma illud Philosophorum , C ausa causa es causa causali.
Quod si essent mera occasio, vel cauisia inesticax, non tenerentur ad rest,
irationem ; Sicuti ad restitutionem
non tenetur Titius impingens es pam Cajo, qui ob impatientiam I suus in morbum moritur; aut si peris equens illum , hic case in foveam cadat. & moriatur ; Dicitur enim Titius in his casibus mera occasio ,
non causa mortis, eo quod raro, non
ut plurimum , in iis circumstantiis seouatur mors, ct ideo nec est irregularis I Immo si eo animo alapam ampingat, ut forte ex illa moriatur, si alapa de se non est inductiva mortis, neque dicetur homicida , cum
suerit tantum causa inestico mortis , ut communius docent apud Tambur. lib. cap. 4. 8 II. Porro tria requiruntur, ut hujusmodi cooperantes teneantur ad restitutionem . Primo, quod vere damnum proximo secutum sit. Secundo, quod praecinerit eorum cooperatio .
Tertio, quod haec fuerit causa morulis , & efficax damni secuti quoad su stantiam, ita scilicet ut damnum si cutum imputabile sit cooperanti .
Quod si aliquid ex his tribus nota
praecesserit, aut moraIiter non sit ceristum, quod praecesserit, non habe lux
onus restitutionis in cooperante ; quia damnum non est, cur illi imputetur .
His explicatis III. Quaeritur primo, An teneatur ad restitutionem, qui adjuvat alterum ad delicium damnificativum, quod e
iam ab illo fieret sine tali socio, sea
juvamine P Respondeo astirmative cum Bonac.. Vas . , & aliis communiter contra
Paludan. , S Sylvest. Ratio est, quia in tali casu hic adjuvando esticaciter influit in damnum. Hinc est , quod
teneatur ad restitutionem miles, qui occidit Petrum, etiamsi ab alio Potrus esset occidendus; Et qui furaturrem, quam alter furaturus estet, si relinqueretur a primo, adhuc ad re
Non negaverim tamen, quod docet
66쪽
nuinam dieantur ad aliarias damnum Ooperari γ 6rcet Laym. cap. q. num. a. , quod si tur ad restitutionem , qui volenti fu- miles diripiens cum sociis domum rari centum consilium dat, ut cai Titii auserat vestem valentem cen- te, & occulte faciat; aut Volenti oc-l tum aureos, quam alter certo mora- cidere dicat, ut veneno Potius, quam
i liter sustulisset, si ipse non praevenisi gladio id faciat, non movendo illumi set, non extante tali veste nec in se, ad substantiam, sed mere ad circum-l nec in aequivalenti, non teneatur mi- stantiam damni Idem quaeritur, sit les restituere integrum pretium ve- volenti occidere cras dicat, quod Oci stis, videlicet centum aureos, sed δε- cidat hodie, itaut solum influat ali tum valorem vestis, quanti scilicet accelerationem, non ad subitantiam . , aestimabatur tunc, quando illam ra- homicidii, eo quod non sit spes, puit; Res enim valet pluris, vel mia quod homicidium dilatum impedi,t noris juxta Varias circumstantias; In tur. ' , si illo itaQue periculo constituta vestis. Respondeo, Nauar. Medin. , Rebel. i itaut ab incursu hostium sit certo probabilius putare. quod teneatur, moraliter rapienda, parvi aestimatur. quia de facto damnum infert, & c
i ct ideo non centum, sed id, quod influit in illud; & sententiam istami vestis tunc aestimaretur . restitueru putat Less regulariter in praxi sequeni debet talis miles. Ubi adverte, quod dam , ut iniqui cooperatores abstii ut parvi tunc aestimaretur vestis, neant a tali cooperatio ne . Laym. t pus erat, quod publice innotesceret men trach. a. cap. 3. , Lug., Dicallit., i incursus hollium; aliter aestimatio ve- Tambur. excusant hujusmodi coopestis non decrevisset. rantem a restitutione, & Hurtad. ex-l At hinc non sequitur, quod si meo cuiat etiam ab irregularitate, quia nuru mandato, vel consilio 4 vel tenendo latenus videtur influere in subitantiami statas, verbi gratia . adjuvo furem delicti, sed solum in modum . Ad caeteroqui paratum ad iurandum sine quod confirmandum Ioseph dg Aut meo mandato, aut juvamine, ego ad gustino utitur hoc exemplo; S, sege- integram restitutionem non tenear, te s. verbi gratia, . tui hostis consi eo quod decrescat in hoc casu valor serarent sine spe auxilii. & tu ex odio rei, quae surripitur; Neque sequitur, flammas adderes, ut citius conflagrai quod si duo unanimiter conveniant rent, peccares certe, sed non Oblia ad damnificandum, & alter praeve- gareris ad restitutionem, quia nouniat, non teneatur uterque in soli- inserres novum damnum . Haec ta- dum ad restitutionem; Etenim tunc men ratio non convincit; intantum solum ad integram rellitutionem non enim in hoc casu non tenereris ad re- tenetur mandans, aut consulens d, stitutionem, quia segetes in illis ci mnum, quando nullatenus a mandato, cumstantiis existimantur pro nihilo.
vel consilio movetur damnificans ad Addit Laym. contra Cajet. , Μedin..damnificandum; ut dicemus in arii- apud Dianam p. 3. tract. s. res culis sequentibus. Sicut etiam si um quod etiamsi tuo consilio, vel hori lenti furari centum dicas, quod su- tu magis confirmetuo damnificator adretur centum quinquaginta, solum te- damnificandum, non per hoc tenea neris restituere quinquaginta, si s ris ad restitutionem, si caeteroqui illum sueris causa efficax furti relate ad te esset determinatus quoad substan- quinquaginta, & non relate ad cem tiam 1 quia vere non milli causa ei tum quinquaginta. O . ficax damni quoad substantiam; quan-IV. Q ritur secundo , An te ina: doquidem etiam sine tuo consilio ib
67쪽
s, s sio m. Arrieulus Liud inserendum fuisset. Sed Vasq. iadocet. quod sicut ad restitutionem tenetur qui Hrem adjuvat tenendo scalas, quamvis fur adhuc sine socio esset furaturus, ita qui dat considium iaut damnificator damnificet confirmam do illuni. tenetur ad restitutionem tiquamvis etiam sine tali consilio, damnificaturus esset, nam ita utroque ca- is habetur de facto. c Peratio, ast
Illud autem certum est quod si Paratoe occidere hodie suadeas ut occidat cras. & solum intendas diis
lationem. occisionis in bonum occidendi , non pecces , nec ad restiti tionem tenearis; secus vero si intendas dilationem, ut melius homicidium.
V. Quaeritur tertio. Αα teneatur ad Gititutionem .. qui. suo sitffragio, Cooperatur ad damnum alterius, Vem hi gratia ,. ad sententiam injuriam ἀad amiasionem officii, beneficii, cathedrae, vel ad impositionem ga laeinjustae, &α quando, etiam secluso tali sust agio. ferretur sententia injusta, eo quod reliqua suffragiae satis sint ad illam serendam Respondeo quod si sententia i justa a prioribus suffragiis publicis. sit
conclusa ,. & tu nullate uus possis illandi impedire sustragio tuo ia uuamvis pec ces contra iustitiam addendo tuum suffragium iniquum tamen probabialiter ad restitutionem. nota teneris , ut
M alii apud Diau. Part. I. tLact. 3.resoh I6. ,. & 3 . Sicut diximus .. nomteneri ad restitutionem , qui addit Bammas segetibus omnino conflagran das . Ratio est, quia in ptiori actuum suffragium praesupponitur causa damni jam determinata ,. itaui tuae cooperatio sit omnino inenicax . Quod fisuifragia priora essent revocabilia iaprocul dubio ad restitutionem tene. ruris sicut etiam si suffragium tuum esset ex primis . quamvis eert gnosceres exsequentibus suffragiis lai quis sententiam injustam esse concludendam , ut eommuniter docent co irae Saloa. am1 eundem Diau. , quia. qui primum suffragium tulitia posuit causam etficacem damni & concuristit positive at illud; Noα secus. ac Squis primoe vulneret Petrum ,. certo. advertensia quod a reliqais. vulneribus.
infligendis ab aliis sociis sit confodiendus, est vere homicida L & tenetur ad restitutionem ἀVI. Quod si suffragia fuerint secreta, & tibi incertum sit utrum tuum suffragium, iniquum fuerit ex non ne incessariis ultimo locci datum, Merol. apud Tambur. lib. I. cap.. II., Na-var.., & BOnac. disp. I. quaest. a. Punctia 8. putant, quoc omnes, qui suri gium tulerunt , teneantur ad restitutionem in solidum; tum quia omnex conflant unam causam adaequatam, sicuti fi centum trahant navim ia licet nonagintae sufficerent, omnes tamen.
simul trahunt; tum etiam quia posseNsio videtur stare pro damno, quod constat illatum, esse .. & dubium est a quonam sit illatum ; tum demum quia
in foro externo judicaretur contra simgul OS ,. ergo etiam in soro interno,
cum idem sit utriusque sori judicium ,
quoties sorum externum nota nititur in falsa praesiumptione . Rebel. tamen , SVr. , Henr. , Dian. Part. 3. traeti S. resol. 84. apud Lun disip. Io. sis, xvinum. 2O. videntur deObligare omnes,
quiae singuli sunt in certa possessione
suae Pecuniae , quam non tenentur a teri tradere ,. nisi obligatio sit luce meridianae clatior; cum autem incer. tum sit, an sufflagium cujuslibet fuerit. ex primis . nemo habet certitudinem, quod damnum irrogarit,. atque adeo nemo tenetuD restituere.. Huic tamen sententiae altipulari nullatenus pollum . Demum Molita, dc Lug. obli gant quidem omnes , non tamea Iin
68쪽
Γuinam dieantur ad asterius damnum eouerari ν ει
Lot Quin ad totum, sed solum ad Pa tem pro rata dubii, quod quilibet habet, num fuerit proprium sustragium ex primis inserentibus damnum,
an vero ex ultimis non necessariis. ει consequenter damnum non inserentibus. Equidem tamen censeo, Omnes in solicium qsse obligandos, quia nat in possessione damnum resarcie dum, dc dubia eis uniuscujusque --cusatio. Dices: Adulter non tenetur alere
filium adulterae, quando dubium est, num sit filius suus. an vero sui patris ; immo neque tenetur ad medietatem alimentorum per hoc praecise , quod in dubiis melior sit conditio Possidentis; ergo neque in cassi nostro ulla dabitur obligatio restitutio
Respondeo, nego consequentiam, Disparitas est, quia in primo casu dubium est , an secutum sit ullum damnum: Econtra in casu nostro ce tum est. quod sit secutum damnum, ec solum dubium est, a quibusnam suffragiis illud sit secutum, de ideo omnes , qui tulerunt suffragium, obligantur ad restitutionem ; Sicuti si duo jaciant sagittam ad occidendum Petrum , de illum occidant, quamvis neuter sciat an sua sagitta sit Occisus, uterque tamen ad restitutionem tenetur e Et ideo si duo cum eadem foemina adulterentur, uterque in sol, dum tenetur prolem alere, si dubit tur de illis, α non de marito, qui
VII. Hic autem adverte , quod universim si dubites primo , an da mnum sit secutum, Secundo, si dubites, an damnum, quod secutum est, sit ex aliqua actione tu ; Tertio, si dubites, an damnum secutum ex MLqua actione tua contigerit ex graevi tua theologica culpa. seu eX Pec Cato mortali tuo ; Quarto, si dubi-2eS, an damnum secutum ex aliqua actione tua mortaliter peccaminosa ita secutum fiterit , ut tua actio fuerit causa, Sc influxerit in damnum,
an vero fuerit tantum occasio Iuliis omnibus dubiis probabiliter ad
restitutionem non teneris, ex Sayr. , Rebel. , Tambur. lib. I. cap. 9 7. V. Damnum securum. Ratio est, quia
in his omnibus dubiis stat in posiussione certa tua libertas, cum incertum sit. an sueris causa damni. Non negaverim tamen , quod si ali quando adeo urget praesumptio, ut non sit dubium, sed habeatur mor, lis certitudo, quod fueris causa d mni , tunc ad restitutionem tenearis et Sicuti si quem associaveris ad homicidium , diceris moraliter certus, quod concurreris ad illud, quia comm niter qui ais iant, sunt cooperamis res delicti: Et ideo Sanch. lib. a. M trimonii dis . AI. num. IT. . Molin. , de alii putant in quarto dubio asducto regulariter quemlibet obligari ad restitutionem, quippin cum certa sit actio tua graviter injulta, Puta consilium, vel associatio, prae mendum est , quod concurreris ad damnum, quod Ralem actionem gravia ter injustam consequi solet a Quia tamen aliquando pollunt adesse rati nes ellicaces dubitandi, an consilium,
vel associatio influxerit; ut si consilium dederis, quando homicida erat capitalis inimicus occisi, & omnia erant jam parata ad homicidium, in
tali casu probabiliter excusaris. a restitutione , quia es in vero dubio. an interfuerit tua cooperatio. VIII. Dixi, te non teneri ad restitutionem, quando dubitaS, an exactione tua damnum sit secutum puerbi gratia. si dubitas, an tuo consilio influxeris ad homicidium, an depositum. tua culpa perierit , &c. I Si tamen certum est, quod ex acti ne aliquorum damnum sit secutum,
di solum dubium est, utrum ex acti
69쪽
sustragiis, & in casu de duobus jacientibus sagirem ad Petrum occidendum, videntur omnes ad restit tionem obligati. si minus in solidum, saltem pro rata dubii. Ratio est, quia cum certum sit damnum esse secutum. nec sit major ratio, cur hic, & non ille obligetur, nec videatur rationabble, ut nono ad restitutionem obligetur , ideo omnes sunt obligandi: Pr Pter eandem rationem, si scemina. it diximus, a pluribus adulteris c gnoscatur, filius videtur alendus ab illis pro rata dubii, cum non sit rationabile, ut omnes deobligentur . Ratio disparitatis inter hos, ct pri res casus bene assignatur a Reginata. apud Bonac. disp. I. qua vi. 2. punctq. . quia quando dubitas, an consilium tuum, verbi gratia , influxerit ad homicidium, possessio stat pro ILhertate . cum cceteroqui homicida certe obligetur ad damnum resarcie dum i Econtra quando dubitatur, Petrusne, an Paulus sua fagitta occide rit C um, possessio stat pro delicto, quod constat ab alterutro patratum esse, nec est major ratio de uno. quam de altero, nec est rationabile. ut uterque de obligetur.
De Mandante damnificationem. ι Tam explicitum, quam implicisum
mandatum de proximo damnificam do , secuto effecto, trahit onus re silutionis. n. Mandans, revocato mandato, Ave explicite, Ae implicite, riam re
vocationis notitia ad Mandatarium perveniat. non tenetur ad resisutionem.
Articulas II. 'IV. Si mandatarias ἐκ damni an
excedat limites mandati, num , O quando mandans teneatur etia- excelsum compensare V. Non tenetur mandans ad comen sanda damna mandataris , qui sponte, aut accepto pretis manum
VI. Raeshabilia damnificationis de sonon trahit onus restituendi. Sol relate ad poenas fori exterioris r i abitis solu aquiparari man is
VII. Imregularitas tamen, qua incurriatur a mandante homicιdium , non extenditur ad raιihabentem .
L particulari de cooperantibus ad alterius damnum, & initium silmiamus a Iubente, qui scilicet manci vit damnificationem . Vel explicite . vel implicite, dicendo Verbi gratia. si quis id secerit, carus mihi erit utinam quis id facereti ; vel etiam tacite, ut si quis tibi dicat, se in tui
gratiam Occisurum alterum, & tu non contradicas. Et sane, quod mandans secuto effectu ad restitutionen I tene tur , non est dubium, cum sit vera causa moralis efficax damni. II. Quaeritur nunc primo, An manis dans revocato mandato teneatur ad
restitutionem . si mandatarius adhuc damnum intulit Respondeo negative, dummodo re vocatio mandati innotuerit mandatario, & deinde illius non obliviscatur, sive revocatio fiat explicite , sive e iam tacite ; ut si Titius mandet Crio. ut occidat suum inimicum, & deinde Titius pacem ineat cum suo inimico;
in quo cassi tacite mandatum revocatur, atque adeo si Cajus mandatarius
occidat inimicum , non vi mandati , sed ex sua malitia illum occidet . Idque verum est , etiamsi Cajus fingat. ndati revocationem non habuit e . Digit Corale
70쪽
De Mandante damnum alterius. ε Si tamen notitia revocationis vere ad mandatarium non perveniat. aut ejus deinde obliviscatur , procul dubio vi mandati sequitur damnum, atque adeo mandans ad renitutionem tenetur .
is cato consilio tenetur ad restitutionem ;ersio etiam mandans revocato man-
Respondeo transmisso antecedente , , quod negatur a Petro Navarro, Me- , din. , Reginald. lib. Io. num. Io8. . &aliis, praesertim si consulens, postquami revocavit conlilium , pro virili admo- neat tam eum , cui consilium dedit , quam illum contra quem consilium datum est, ut sibi caveat, ct consilium i tanquam perniciosium repellat ἱ nego consequentiam . Dis paritas e st , quia
mandatarius operatur in gratiam mam dantis, & ut ejus voluntatem exequa tur ; Revocato autem mandato iam non exequitur voluntatem mandantiS.
unde mandatum non influit in damnum: E contra consiliarius . seu qui habuit consilium, non operatur in gratiam considentis, sed in gratiam sui ,
uamvis ex rationibus a consulente adisuctis I unde fit , ut etiam revocato
consilio possit ab iisdem rationibus moeveri ad damnificandum ἰ atque adeo consilium vere influat in damnum. Dicemus tamen in de Censeris, quod si revocato consilio rationibus validis adhuc sequatur homicidium Clerici .
probabiliter neque censura, neque i Tegularitas , neque onus restitutionis incurratur a consulente , quandoquidem in tali casu consiliarius ex pr Iria malitia potius , quam ex cons Lo, aut auctoritate consulentis move
tur ad occisionem Clerici. Opponi solet , quod propinans venenum alteri incurrat irregularitatem, ει onus restitutionis , si mors sequatur , quamvis conatus sit post propia natum Venenum extinguere illud ant dotas ergo eum in casu , quo con-Pars III. Qiens conetur rationibus validis revocare consilium. Sed respondetur , dic
paritatem esse inter venenum, & comsilium, quod venenum Operatur natuaraliter, & ut causa neces laria; consilium vero moraliter causat suum essectum , non necessitando consiliarium
ad ponendum quod consulitur. Quare u venenum antidotis non extinguutur, certe mors. quae sequitur, causis
tur a veneno, & tribuitur propinanti illud : Contra vero si consilium redineatur inefficax a consulente adducem te rationes validiores in contrarium . tunc damnum provenit ex malitia coninsiliarii libere operantis, non ex ellic ela consilii; unde con filiario, non comsilenti tribuitur mors .
IV. Quaeritur secundo, An si mam
datarius excedat limites mandati, te neatur mandans ad restitutionem debitam pro tali excessu ; Verbi gratia, si solum mandet occisionem Petri, κmandatarius post occisum Petrum cominhurat illius domum , teneturne ma dans resarcire damnum incendii pRespondeo cum communi apud Dian. Part. 8. tract. 7. resol. 33. , quod si excellus tribuatur soli arbitrio inanis datarii, non teneatur mandans ad restitutionem pro tali excessu ; ut si mandet Titio percussionem Petri levem ,& Titius illum occidat . Quod si exqcessus damni est ex communiter contingentibus, poteratque facile praevid ri a mandante , certe hic obligabitur ad restitutionem et Verbi gratia, si j beat Titio , ut graviter vulneret P trum , & Titius illum occidat; vel si
mandet , ut occidat Petrum , quem mandans advertit esse similem Paulo,& casu occidatur Paulus ; Si tamen ad hanc similitudinem non adVerteret mandanS. excusaretur a rettituti ne , sicut excusatur ab irregularitate a Sacra Congregatione, ut notat Dian. Part. 9. tract. q. resol. 3I.