장음표시 사용
101쪽
mittuntur. Interca corpus Antiochi intersecti a rege Parthorum, in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum supervenit : quod cum ingenti studio civitatium et regis Alexandri, ad firmandam sabulae fidem, cxcipitur. Quae res illi magnum savorem popularium conciliavit, omnibus non fictas in eo, sed veras lacrymas existimantibus. Demetrius autem victus ab Alexandro. quum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictus igitur cum paucis servulis, quum Drum religione templi se defensurus petisset, navi egrediens, praesecti jussu interficitur. Alter ex filiis Seleucus, quoniam sine matris auctoritate diadema sumpsisset, ab eadem interficitur; alter, cui propter nasi magnitudinem cognomen Grypo fuit, rex a matro hactenus constituitur, ut nomen regis penes filium, vis autem omnis imperii penes matrem
H. Sed Alexander, occupato Syriae regno, tumenS successu rerum, spernere jam etiam ipsum Ptolemaeum, a quo fuerat subornatus in regnum, superba insolentia coepit. Itaque Ptolemaeus, reconciliata sororis gratia, destruere Alexandri regnum, quod odio Demetrii, viribus suis acquisierat, summis opibus instituit. Mittit
igitur ingentia Grypo auxilia, et filiam Tryphaenam
Grypo nupturam, ut populos in auxilium nepotis, non societate tantum belli, verum et amnitate sua sollicitaret. Nec res frustra fuit; nam quum omnes Grypum instructum aegypti viribus viderent, paulatim ab Alexandro deficere coepere. Fit deinde inter reges proelium, quo victus Alexander Antiochiam profugit : ibi Diqitiam by Cooste
102쪽
inops pecuniae, quum stipendia militibus deessent, intemplo Iovis solidum ex auro Victoriae signum tolli jubet, facetis iocis sacrilegium circumscribens; nam a Victoriam commodatam sibi ab Iove esse cebat. Interiectis deinde diebus, quum ipsius Iovis aureum simulacrum infiniti ponderis tacite evelli jussisset, deprehensusque in sacrilegio, concursu multitudinis esset in fugam versus, magna Vi tempestatis OppreSSuS, ac desertus a suis, a latronibus capitur; perductusque ad
Grypum, interficitur. Grypus porro, reciperato patrio regno, externisque periculis liberatus, insidiis matris appetitur. Quae quum cupiditate dominationis, prodito marito, Demetrio, et altero filio interfecto, hujus quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret, venienti ab exercitatione poculum veneni obtulit. Sed Grypus, praedictis jam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam jubet; abnuenti instat :postremum, prolato indice, eam arguit, solam desun-Sionem sceleris superesse affirmans, si bibat, quod silio obtulit. Sic victa regina, scelere in Se VePSO,
Veneno, quod alii paraVerat, exstinguitur. Parta igitur regni securitate, Grypus octo annis quietem et ipse habuit, et rcgno praestitit. Natus deinde illi est aemulus regni, frater ipsius Cyzicenus, eadem matre genitus, Sed
cx Antiocho patruo susceptus : quem quum Veneno tollere voluisset, ut maturius armis cum eo de regno Contenderet, excitavit.
ΙΙΙ. Inter has regni Syriae parricidiales discordias moritur rex 2Egypti Ptolemaeus, regno AEgypti uxori et altori ex filiis, quem illa legisset, relicto; videlicet quasi
103쪽
quietior Egypti status, quam Syriae regnum eSSet, quum mater, altero ex filiis electo, alterum hostem esset habitura. Igitur quum pronior in minorem filium esset, populo compellitur majorem eligere : cui priusquam regnum daret, uxorem ademit; compulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram, minorem sororem Selenen ducere jubet, noli materno inter
filias judicio, quum alteri maritum eriperet, alteri daret. Sed Cleopatra, non tam a Viro repudiata, quam a matre divortio viri dimissa, Cygiceno in Syria nubit;
eique ne nudum uxoris nomen afferret, exercitum G pisollicitatum, velut dotalem, ad maritum deducit. Parigitur viribus fratris Cy Eicenus proelium committit, ac victus in fugam vertitur, Antiochiamque venit. Τunc Antiochiam Grypus, in qua erat CyZiceni uxor Cleopatra, obsidere coepit; qua capta, Tryphaena, uxor Grypi, nihil antiquius quam sororem Cleopatram requiri jussit:
non ut captivae opem ferret, sed ne effugere captivitatis mala posset, quae sui aemulatione in hoc potissimum regnum invascrit, hostique sororis nubendo hostem serius effecerit. Τum peregrinos exercitus in certamina fratrum adductos, tum repudiatam a fratre, contra matris voluntatem extra Egyptum nuptam accusat. Contra Grypus orare, une tam foedum lacinus sacere cogatur :a nullo unquam majorum suorum inter tot domestica, tot externa hella, post victoriam in seminas saevitum, quas sexus ipse et periculis hellorum, et saevitiae victorum eximat : in hac vero, praeter commune bellantium fas, accedore necessitudinem sanguinis : quippe ipsius, quae tam cruente Meviat, Sororem equidem germanam Dissiliam by Cooste
104쪽
ΗISTORIARUΜ LIB. XXXIX. 93mS , Suam vero consobrinam; liberorum deinde communium materteram. n Ilis tot necessitudinibus sanguinis adjicit superstitionem templi, quo abdita profugerit, u tantoque religiosius colendos sibi deos, quo magis his
propitiis ac faventibus vicisset : tum neque occisa illa, se virium quicquam Cyziceno dempturum, nec servaturum reddita .n Sed quanto Grypus abnuit, tanto soror muliebri pertinacia accenditur, rata, non misericordiae haec Verba, sed amoris esse. Itaque, vocatis ipsa militibus , mittit, qui sororem confoderent. Qui ut in templum intraverunt, quum evellere eum non POSSent, manus amplexantis deae simulacrum praeciderunt. Τunc Cleopatra exsecratione parricidarum, mandata Violatis numinibus ultione sui, decedit. Nec multo post, repetita proelii congressione, victor CyZicenus uxorem Grypi Tryphaenam, quae paulo ante sororem inter cerat, capit; eiusque supplicio uxoris manibus parentavit.
IV. At in Egypto Cleopatra quum gravaretur socio regni, filio Ptolemaeo, populum in cum incitat; abductaque ei Selene uxore, eo indignius, quod ex Selene jam
duos filios habebat, exsulare cogit, arcessito minore filio Alexandro, et rege in locum fratris constituto : nec filium regno expulisse contenta, hello Cypri exsulantem persequitur. Unde pulso, interficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus dimisisset : quanquam Pt lemaeus verecundia materni belli, non viribus minor, ab insula recessisset. Igitur Alexander, territus hac in atris crudelitate, et ipse eam reliquit, periculoso regno securam ac tutam vitam anteponens. Cleopatra voro timens,
105쪽
m. IUSTI XIno major silius Ptolemaeus ab CyZiceno ad reciperandam Egyptum auxiliis juvaretur, ingentia Grypo auxilia, et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti mittit; Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat :cui quum occultis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur, spiritumque non fato, sed parricidio dedit : digna prorsus hac mortis infamia, quae etiam matrem toro expulit, et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio secit; et filio alteri in exsilium acto bellum intulit, alteri, erepto regno, exitium per insidias
V. Sed nec Alexandro caedes tam nefanda inulta fuit. Nam ubi primum compertum est, scelere filii matrem intersectam, concursu populi in exsilium agitur, revocatoque Ptolemaeo regnum redditur e qui neque cum matre hellum gerere voluisset, nec a fratre armis repetere, quod prior possedisset. Dum haec aguntur, frater ejus ex pellice susceptus, cui pater Cyrenarum regnum testamento reliquerat, herede populo romano instituto, decedit. Iam enim sortuna romana porrigere se ad orientalia regna, non contenta Italiae terminis, coeperat.
Itaque et ea pars Libyae provincia facta est: postea Creta Ciliciaque piratico bello perdomitae, in sormam provinciae rediguntur. Quo facto, et Syriae et aegypti regna,
romana Vicinitate arctata, quae incrementa de finitimis hellis quaerere solebant, adempto vagandi arbitrio, vires suas in perniciem mutuam converterunt : adeo ut, assiduis proeliis consumpti, in contemptum finitimorum venerint; praedaeque Arabum genti, imbelli antea, fuerint. Quorum rex Erotimus, fiducia septingentorum fili Diuitiros by Corale
106쪽
DISTORIARUM I IB. XXXIX. 9srurn, quos cx pellicibus susceperat, divisis exercitibus , nunc aegyptum, nunc Syriam, infestabat ; magnumque nomen Arabum, viribus finitimorum exsanguibus, secerat. Diuitig Corale
107쪽
I. I l uicis fratrum odiis, et mox filiis inimicitiis parentum succedentibus, quum inexpiabili bello et reges, et regnum Srripe consumptum eSset, ad externa populus auxilia concurrit, peregrinosque sibi reges circumspicere coepit. Itaque quum pars Mithridatem Ponticum, pars Ptolemaeum ab AEgypto arcessendum CenSeret, o curreretque, quod Μithridates implicitus bello romano esset, Ptolemaeus quoque semper hostis suisset Syriae, omnes in Tigranem, regem Armeniae, consensere, instructum, praeter domesticas vires, et Parthica societate, et Mithridatis affinitate. Igitur accitus in regnum Syriae, per xvIH annos tranquilliSSimo regno potitus est, neque hello alium lacessere, neque lacessitus inferre alii bellum necesse habuit. II. Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terraemolu Va Stata est, quo centum septuaginta millia hominum, et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices responderunt. Igitur Τigrane a Lucullo victo, rex Syriae Antiochus, Cyziceni filius, ab eodem Lucullo appellatur. Sed quod Lucullus dederat, postea ademit Pompeius : qui poscenti regnum respondit, rene volenti quidem Syriae, nedum recusanti daturum se regem, qui XvIII annos, quibus Diuitiam by Corale
108쪽
IUSTINI HISTORIARUM LIB. XL 9 Tigranes Syriam tonuit, in angulo Ciliciae latuerit; victo autem eodem Tigrane a Bomanis, alieni operis praemia postulet. Igitur, ut habenti regnum non ademerit, ita quo cesserit Τigrani, non daturum, quod tueri nesciat :ne rursus Syriam Judaeorum et Mabum latrociniis inses- tam reddat .s Atque ita Syriam in provinciae formam redegit; paulatiinque oriens Romanorum, discordia
consanguineorum regum, factus est.
109쪽
I. LART II, pones quos, volui divisione Orbis cum Romanis facta, nunc Orientis imperium est, Scytharum exsules fuere. Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur; nam Scythico sermone Parthi exsules dicuntur. Hi et Assyriorum et Medorum temporibus, inter orientis populos obscurissimi fuere. Postea quoque quum imperium orientis a Medis ad Porsas translatum est, veluti vulgus sine nomine, praeda victorum suere. Postremo Macedonibus, triumphato Oriente, servierunt; ut cuivis mirum videatur, ad tantam eos felicitatem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio, veluti servile vulgus, sucre. Α Romanis quoque, trinis bellis, per maximos duces, florentissimis temporibus lacessiti, soli ex omnibus gentibus non pares solum. Verum etiam Victores suere : quanquam plus gloriae sit, inter Assyria et Modica Persicaque, memorata Olim regna, et opulentissimum illud mille urbium Bactrianum imperium, emergere potuisse, quam longinqua bella vicisse; praeterea quum gravibus Scythicis, et vicinalibus bellis assidue vexati, variis periculorum Cortaminibus urgerentur. Hi domesticis seditionibus Scythia pulsi, solitudines inter Hyrcaniam, et Dahas, et Areos, et Spartanos, et Margianos furtim occupavere. Fines deinde, non inter- Di ili co by Corale
110쪽
dontibus primo finitimis, postea etiam prohibentibus,
in tantum protulere, ut non immensa tantum jam ac prosunda Camporum, Verum etiam praerupta collium, montiumque ardua occupaverint. Ex quo fit, ut Parthiae pleraque finium, aut aestus, aut frigoris magnitudo possideat; quippe quum montes nix, et campos aestus infestet.
II. Administratio gentis post desectionem Macedonici imperii sub regibus suit. Proximus majestati regum populorum ordo est : ex hoc duces in hello, ex hoc rectores in pace habent. Sermo his inter Scythicum
Medicumque medius, et ex utrisque mixtus. Vestis oli in sui moris : posteaquam accessere opes, ut Medis perlucida ac fluida. Armorum patrius ac Scythicus mos. Exercitum non ut aliae gentes liberorum, sed majorem partem servorum habent : quorum Vulgus, nulli manumittendi potestate permissa, ac per hoc omnibus servis nascentibus, in dies crescit. Hos pari ac liberos suos cura habent, et equitare, et sagittare magna industria docent. Locupletissimus ut quisque est, ita plures inhello equites regi suo praebet. Denique Antonio, hellum Pariliis inserenti, quum quinquaginta millia equitum
occurrerent, soli CCCC liberi suere. Cominus in acie proeliari, aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant aut procurrentibus equis, aut terga dantibus : saepe etiam sugam simulant, ut incautiores adversum vulnera inse. quentes habeant. Signum his in proelio non tuba, sed tympano datur. Nec pugnare diu possunt : ceterum intolerandi sorent, si, quantus his impetus est, Vis tanta et perseverantia esSet. Plerumque in ipso ardore certa-