장음표시 사용
121쪽
IUSTINI HISTORIARUM LIB. XLII. nihil a Caesaro obtentum videretur, Phrahati filium sino pretio remisit; et Τiridati, quoad manere apud Romanos Vellet, opulentum sumptum praeberi jussit. Post haec finito Hispaniensi bello, quum in Syriam ad componendum Orientis statum venisset, metum Phrahati incussit, ne hollum Parthiae vellet inferre. Itaque tota Parthia captiviox Crassiano, sive Antonii exercitu recollecti, signaque cum his militaria Augusto remissa. Sed et filii nepotos tuo Phrahatis obsides Augusto dati : plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis alius imperator sacere potuisset.
122쪽
I. 1 ARTII icis, orion talibusque, ac totius propemodum orbis rebus explicitis, ad initia romanae urbis Τrogus, velut post longam peregrinationem, domum revertitur, ingrati civis officium existimans, si, quuIn omnium gentium res gestas illustraVerit, de sola patria taceat. Breviter igitur initia romani imperii perstringit : ut nec modum propositi operis excedat, nec utique origi nona urbis, quae est caput totius orhis, silentio praetermittat. Italiae cultores primi Aborigines fuero : quorum rex Saturnus tantae justitiae fuisse traditur, ut neque servierit sub illo quisquam, neque quicquam privatae rei habu rit : sed omnia communia et indivisa omnibus suerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. Oh cujus exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus, exaequato omnium jure, passi in in conviviis servi cum dominis recumbant. Itaque Italia, regis nomine, Saturnia appellata est; et mons, in quo habitabat, Saturnius : in quo nunc, veluti a Iove pulso sedibus suis Saturno, Capit lium cst. Post hunc tertio loco regnasse Faunum serunt
sub quo Evander, ab Arcadiae urho Pallanteo, in Italiam cum mediocri turba popularium venit : cui Faunus et agros et montem, quom ille postea Palatium appellavit, benigne assignavit. In hujus radicibus templum Lyceo,
123쪽
IUSTINI quom Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, Constituit : ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est, quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. Fauno fuit uxor nomine Fatua, quae assidue divino spiritu impleta, velut per surorem, sutura praemonebat. Unde adhuc, qui inspirari solent, saluari dicuntur. Ex filia Fauni ct Hercule, qui eodem tempore,
exstincto Geryone, armenta, Victoriae praemia, per Italiam ducobat, stupro conceptus Latinus procreatur. Quo tenente regnum, AEncas ab Ilio, Troja a Graecis expugnata, in Italiam venit : statimque bello exceptus, quum in aciem exercitum eduxisset, ad colloquium vocatus, tantam admirationem sui Latino praebuit, ut et in societatem regni reciperetur, et, Lavinia in matrimonium ei data, gener ascisceretur. Post haec commune utrique hellum adversus Turnum, Rutulorum reg m, propior fraudatas Laviniae nuptias fuit : in quo et Turnus et Latinus interierunt. Igitur quum aeneas jure Victoriae utroque populo potiretur, urbem ex nomine uxoris Lavinium condidit. Bellum deinde adversus Megentium , regem Etruscorum, gessit; in quo quum ipse occidisset, in locum ejus Ascanius filius Successit : qui, Lavinio relicto, Longam Albam condidit, quae trecentis annis caput regni sui l. II. Post multos deinde urbis hujus reges ad postremum Numitor et Amulius regno politi sunt. Sed Amulius, quum aetate priorem Numitorem oppressisset, filiam citis Rheam in perpetuam virginitatem, ne quis vindex regni sexus virilis ex gente Numitoris oriretur, demersit, addita injuriae specie honoris, ut non dam-
124쪽
HISTORIARUM LIB. XLIII. Hanata, sed sacerdos electa videretur. Igitur clausa in luco Marti sacro, duos pueros, incertum Stupro, an ex Marte conceptos, enixa est. Quo cognito, Amulius, multiplicato metu proventu duorum, pueros exponi jubet, et puellam vinculis onerat, ex quorum injuria decessit. Sed sortuna. origini romanae prospiciens, pueros lupae alendos obtulit : quae, amissis catulis, distenta uberarx inanire cupiens, nutricem se insantibus praebuit. Quum saepius ad parvulos, veluti ad Catulos, reverterctur, rem Faustulus pastor animadvertit, subtractosque serae inter greges pecorum agresti Vita nutrivit. Martios pueros fuisse, sive quod in luco Martis enixi sunt, sive quod a lupa, quae in tutela Martis est, nutriti, velut manifestis argumentis creditum. Nomina pueris, alteri Remo, alteri Romulo fuere. Adultis inter pastores, de virtute quotidiana certamina et vires et pernicitatem auxere. Igitur quum latrones a rapina pecorum industrie frequeuterque submoVerent, Remus ab iisdem latronibus
captus, veluti ipSe esset, quod in aliis prohibebat, regi offertur : crimini datur, quasi greges Numitoris insestare solitus esset. Tune a rege Numitori in ultionem traditur. Sed Numitor adolescentia juvenis permotus, et in suspicionem expositi nepotis adductus, quum eum nunc lineamentorum filiae similitudo, nunc aetas expositionis temporibus congruens, anxium tenerent, repente Faustulus cum Romulo supervenit : a quo, cognita Origine pucrorum, facta conspiratione, et adolescentcs in ultionem Inat ornae necis, ct Numitor in vindictam erepti
III. Occiso Amulio, regnum Numitori restituitur, et
125쪽
rys. IUSTIXI urbs romana ab adolescentibus conditur. Tunc et senatus Centum seniorum, qui Patres dicti sunt, constituitur : tunc et vicinis, connubia pastorum dedignantibus, virgines Sabinae rapiuntur; finitimisque populis armis subjectis, primum Italiae, et mox orbis imperium quaesitum. Per ea adhuc tempora reges hastas pro diademate habebant, quas Graeci sceptra dixere. Nam et ab origine rorum, pro diis immortalibus veteres hastas coluere : Oh cujus religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur. Temporibus Tarquinii regis, ex Asia Phocaeensium juventus ostio Tiberis invecta, amicitiam cum Romanis junxit : indo in ultimos Galliae sinus navibus prosecta, Massiliam inter Ligures et seras gentes Gallorum condidit : magnasque res, sive dum armis se adversus Gallicam seritatem tuentur, sive dum ultro lacessunt, a quibus suerant ante lacessiti, gesserunt. Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terra coacti, studiosius mare, quam .terras, exercuere PiScando, mercando, plerumque etiam latrocinio maris,
quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant. Itaque in ultimam oceani oram procedere ausi, in sinum gallicum ostio Rhodani amnis devenere. Cujus loci
amoenitale capti, reversi domum, reserentes quae viderant, plures sollicitaVere. Duces classis Simos et Protis suere. Itaque regem Segobrigiorum, Nannum nomine, in cujus sinibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes, conveniunt. Forte eo die rex occupatus in
apparatu nuptiarum Gyptis siliae erat : quam more gentis, electo inter epulas genero, nuptum tradere illic parabat. Itaque quum ad nuptias invitati omnes proci
126쪽
ossent, rogantur etiam graeci hospites ait convivium. Introducta deinde virgo, quum juberetur a patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc, omissis omnibus, ad Graecos conversa, aquam Proti porrigit : qui sactus ex hospite gener, locum condendae urbis a socero ac mpit. Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis, in remoto sinu, veluti in angulo maris. Sed Ligures incrementis urbis invidentes, Graecos assiduis bellis satigabant. Qui pericula propulsando in tantum eni- tuorunt, ut, victis hostibus, in captivis agris multas
IV. Ab his igitur Galli, set usum vitae cultioris, deposita et mansucsacta barbaria, et agrorum cultus, et urbes moenibus cingere didicerunt. Τunc et legibus, non armis Vivere, tunc et vitem putare, tunc Olivam screre consum Verunt : adeoque magnus et hominibus et rebus impositus est nitor, ut non Graecia in Galliam emigrasse, sed Gallia in Graeciam translata videretur. Mortuo rege Nanno Segobrigioruna, a quo locus acceptus condendae urbis fuerat, quum regno filius ejus Comanus Succe sisset, affirmat Ligur quidam, a quandoquo Massiliam exitio finitimis populis suturam, opprimendamque in ipso Ortia, ne inOx validior ipsum obrueret. n Subnectit et illam sabulam : re Canem aliquando partu gravidam locum a pastore precario petisse, in quo pareret : quo Obtento, iterato petisse, ut sibi educare eodem in loco catulos liceret : ad postremum adultis catulis, fultam domestico praesidio, propriolatoni loci si hi vindicasso. Non aliter Massilienses, qui nunc inquilini videantur, quandoque dominos rogi Onum suturos. η Ηis incitatus
127쪽
rex insidias Massiliensibus struit. Itaque solenni Floraliorum die multos sortes ac strenuos viros hospitii jure in urbem inisit; plures sirpeis latentes, Dondibusque superiectos induci vehiculis jubet; et ipse cum exercitu in proximis montibus delitescit; ut, quum nocte a praedictis apertae portae forent, tempestive ad insidias ades-Set, urbemque Somno ac vino sepultam armatis invaderet. Sed has insidias mulier quaedam, regiS COgnata, prodidit, quae adulterare cum Graeco adolescente solita, in amplexu juvenis, miserata formae ejus, insidias aperit, periculumque declinare jubet. Ille rem statim ad magistratus deseri; atque ita patefactis insidiis, cuncti Ligures comprehenduntur, latcntesque de sirpeis protrahuntur. Quibus omnibus intersectis, insidianti regi insidiae praetenduntur. Caesa sunt cum ipso rege hostium septem millia. Exinde Massilienses sestis diebus, portas
claudere, vigilias agere, stationem in muris ObserVare, peregrinos recognoscere, curas habere, ac, veluti hellum habeant, sic urbem pacis temporibus custodire. Adeo illic hone instituta, non temporum necessitate, Sed recte faciendi consuetudine servantur lV. Posc haec magna illis cum Liguribus, magna cum Gallis, suere bella : quae res et urbis gloriam auxit, et virtutem Graecorum, multiplicata victoria, celebrem in intor finitimos reddidit. Carthaginiensium quoque exercitus, quum bellum captis piscatorum navibus ortum PS-set, Saepe suderunt, pacemque victis dederunt : cum Hispanis amicitiam junxerunt; cum Romanis prope ab initio conditae urbis foedus summa fide custodierunt, auxiliisque in omnibus bellis industrio socios iuverunt.
128쪽
Quae res illis et virium fiduciam auxit, et pacem ab hostibus praestitit. Quum igitur Massilia fama rerum gestarum, et abundantia opum, et virium gloria virente florerct, repente finitimi populi ad nomen Μassiliensium
delendum, veluti ad commune exstinguendum incendium, concurrunt. DuX consensu omnium Catumandus
regulus eligitur, qui, quum magno exercitu lectissimorum virorum urbem hostium obsideret, per quietem specie torvae mulieris, quae se deam dicebat, exterritus, ultro pacem cum Μassiliensibus fecit; petitoque, ut intrare illi urbem, et Deos eorum adorare liceret, quum in arcem Minervae Venisset, conspecto in porticibus simulacro deae, quam per quietem Viderat, repente exclamat, a illam esse, quae se nocte exterruisset; illam, quae recedere ab obsidione jussisset. n Gratulatusque Massiliensibus, quod animadverteret, eos ad curam deorum immortalium pertinere, torque aureo donata dea. in perpetuum amicitiam cum Massiliensibus junxit. Parta Pace, et securitate landata, revertentos a Delphis Massiliensium legati, quo missi munera Apollini tulerant, audierunt urbem romanam a Gallis captam incensamque. Quam rem domi nuntiatam publico funere Μassilienses prosecuti sunt : aurumque et argentum publicum privatumque contulerunt, ad explendum pondus Gallis, a quibus redemptam pacem cognoverant. Oh quod meritum et immunitas illis decreta, et locus spectaculorum in senatu datus, et foedus aequo jure per
In postremo libro Trogus majores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium, Scr-
129쪽
1 i 8 IUSTINI HISTORIARUΜ LIB. XLIII. toriano bello, civitatem a Cn. Pompeio percepisse dicit; patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse; patrem quoque sub Caio Caesare militasse, epistolarumque et legationum, simul et annuli curam habuisse. Duiligod by Go dile
130쪽
Ι. IisPANIA sicuti Europae terminos claudit, ita et hujus operis finis sutura est. Hanc veteres ah Ibero amne primum Iberiam, postea ab Hispano Hispaniam cognominaverunt. Haec inter Asricam et Galliam posita, Oceani freto, et Pyrenaeis montibus clauditur. Sicut minor utraque terra, ita utraque fertilior. Nam neque, ut Africa, violento solo torretur : neque, ut Gallia, assiduis ventis fatigatur, sed media inter utramque, hinc temperato calore, inde selicibus et tempestivis imbribus, in omnia frugum genera foecunda est; adeo ut non ipsis tantum incolis, verum etiam Italiae urbiquePOInause, cunCtarum rerum abundantiam sufficiat. Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, Verum et
vini, mellis, oleique; nec serri solum materia praecipua est, sed et equorum pernices greges; nec Summae tantum terrae laudanda hona, Verum et abstrusorum metallorum selices divitiast. Iam lini spartique vis ingens : minii certe nulla feracior terra. In hac cursus amnium Non torrentes rapidique, ut noceant; sed lenes, et vineis cana-pisque irrigui, aestuariisque Oceani affatim piscosi; plerique etiam divites auro, quod in paludibus vehunt. Uno tantum Pyrenaei montis dorso adhaeret Galliae, reliquis