장음표시 사용
111쪽
IUATIΝIminis proelia deserunt, ac paulo post pugnam ex fuga repetunt, ut, quum maxime vicisse te putes, tunc tibi discrimen subeundum sit. Munimentum ipsis equisque loricae plumatae sunt, quae utrumque toto corpore tegunt. Auri argentiquo nullus nisi in armis usus.
III. Uxores dulcedine variae libidinis singuli plures habent : nec ulla delicta adulterio gravius vindicant.
Quainobrein seminis non convivia tantum Virorum, verum etiam conspectum interdicunt. Carne non nisi venatibus quaesita vescuntur. Equis omni tempore vectantur:
illis hella, illis convivia, illis publica ac privata osticia
obeunt : super illos ire, consistere, mercari, Colloqui.
IIoc denique discrimen inter servos liberosque est, quod servi pedibus, liberi non nisi equis incedunt. Sepultura
Vulgo, aut avium, aut canum laniatus est. Nuda domum Ossa terra Obruunt. In superstitionibus atque cura deorum praecipua omnibus veneratio est. Ingenia genti tumida, seditiosa, fraudulenta, procacia : quippe Violentiam viris, mansuctudinem mulieribus assignant. Semper aut in externos, aut in domesticos motus inquieti rnatura laciti: ad faciendum, quam ad diccndum prompliores : proinde secunda adversaque silentio tegunt.
Principibus melia, non pudore parent: in libidinem projecti, in cibum parci. Fides dictis promissisque nulla,
nisi quatenus expedit. IV. Post mortem Alexandri Μagni, quum inter successores ejus orientis regna dividerentur, .nullo Macedonum dignante Parthorum imperium , Stasanori, externo socio, traditur. Hi postea, diductis Macedonibus in hollum civile, cum ceteris superioris Asiae popu-Disitirco by Corale
112쪽
lis Eumenem secuti sunt : quo victo, ad Antigonum transiero. Post hunc a Nicatore Seleuco, ac mox ab Antiocho et successoribus ejus possessi : a cujus Pron
pote Seleuco primum defecere, primo Punico bello, L. Manlio Vulsone, M. Attilio Begulo consulibus. Hujus desectionis impunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit: qui, dum sibi invicem eripere regnum Volunt, persequi desectores omiserunt. Eodem tempore etiam Τheodotus, mille urbium Bactrianarum praesectus, defecit, regemque se appellari jussit : quod exemplum secuti totius orientis populi a
Macedonibus defecere. Erat eo tempore Arsaces, Vir, sicut incertae originis, ita virtutis expertae. Ilic solitus latrociniis et rapto vivere, accepta opinione, Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis metu, cum Praedonum manu Parthos ingressus, praesectum eorum Andragoram oppressit; sublatoque eo, imperium gentis invasit. Non magno deinde post tompore, Hyrcanorum quoque regnum occupavit : atque ita duarum civitatum imperio praeditus, grandem exercitum parat, metu Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis. Sed cito, morte meodoti, metu liberatus, cum filio rius et ipso Theodoto foedus ac pacem fecit : nec multo post cum Seleuco rege, ad
desectores persequendos Veniente, congreSSus, Victor
fuit : quem diem Parthi exinde solennem, velut initium libertatis, OmerVant. V. Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam, dato laxamento, regnum Parthicum sormat, militem legit, castella munit, civitatos firmat. Urbem quoque, nomine Daram, in monte Zapaortenon condit : cujus
113쪽
IUSTINI loci ea conditio est, ut neque munitius quicquaIn esse, neque amoenius possit. Ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat: et soli circumjacentis tanta ubertas est, ut propriis opi-hus expleatur. Iam fontium ac Sylvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia irrigetur, et venationum voluptatibus exornetur. Sic Arsaces, quaesito simul constitutoque regno, non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus , matura senectute, decedit. Cujus memoriae hunc honorem Parthi tribuerunt, ut omnes exinde reges SUOS Arsacis nomine nuncupent. Hujus filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum,
Seleuci filium, centum millibus peditum, et xx millibus equitum instructum, mira virtute pugnavit; ad postremum in societatem ejus assumptus est. Tertius Parthis rex Priapatius suit, sed et ipse Arsaces dictus. Nam, sicut supra dictum est, Omnes reges suos hoc nomine, secuti Romani Caesares Augustosque cognominavere. ΗiCactis in regno quindecim annis decessit, relictis duobus siliis, Mithridate et Phrahate, quorum major PhrahateS,more gentis, heres regni, Mardos, Validam gentem, bello domuit; nec multo post decessit, multis filiis relictis : quibus praeteritis, fratri potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio, quam patrio deberi nomini ratus, pol tu que patriae,
quam liberis consulendum. VI. Eodem serme tempore, sicuti in Parthis Mithridates , ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. Sed Parthorum sortuna selicior ad sum
114쪽
HISTORIARUM LIB. XLI io 3 in una, lioc duce, imperii fastigium eos perduxit. Bactriani autem per varia bella jactati, non regnum tau tum, verum etiam libertatem amiserunt : siquidem Sogdianorum et Drangianorum Indorumque bellis satigati, ad postremum ab invalidioribus Parthis, velut exsangues, oppressi sunt. Multa tamen Eucratides hella magna virtute gessit : quibus attritus, quum obsidionem D metrii, regis Indorum, pateretur, cuin CCC militibus, I x millia hostium assiduis cruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus, Indiam in potestatem redogit. Unde quia in se reciperet, a silio, quem socium regni secerat, in itinere interficitur : qui, non dissimulato purricidio, volui hostem, non patrem interfecisSet, et per Sanguinem ejus currum egit, et corpus abjici insepultum jussit. Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter Parthos et Modos bellum oritur. Quum varius utriusque populi casus suisset, ad postremum victoria penes Parthos fuit. His viribus auctus Mithridates, Mediae Bacas in praeponit; ipse in Hyrcaniam proficiscitur. Unde reverSUS hellum cum Elymaeorum rcge gessit : quo victo . hanc quoque gentem regno adjecit, imperiumque Parthorum a monte Caucaso, multis populis in ditionem redactis, usque ad flumen Euphratem protulit. Atque ita adversa valetudine correptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute decodit. Di iii rod by Corale
115쪽
I. losae necem Mithridatis, Parthorum regis, Phrahates, filius ejus, rex constituitur: qui quum inferre hel luin, in ultionem tentati ab Antiocho Parthici regni, Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua defendenda
revocatur. Namque Scythae in auxilium Parthorum ad-Versus Antiochum, Syriae regem, Incrcede sollicitati, quum, consecto jam bello, supervenissent, et, calumnia tardius lati auxilii, inercede fraudarentur, dolentes tantum iis itineris frustra emensum, quum vel stipendium pro vexatione, vel alium hostem dari sibi poscerent,
superbo responso Offensi, fines Parthorum VaStare coeperunt. Igitur Phrahates, quum adversus eos profiCiSCeretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quemdam, pueritiae sibi flore conciliatum : qui tyrannica crudelitate, oblitus et vitae praeteritae, et vicarii ossicii, Babylonios, multasque alias civitates importune vexavit. Ipso autem Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe crudeliterque tractaverat, in bellum secuin ducit; linmemor prorsus, quod hostiles eorum animos nec captivitas minuerat, et insuper injuriarum indignitas exacerbaverat. Itaque quum inclinatam Parthorum aciem vidissent, arma ad hostes transtulere, ci
116쪽
diu cupitam captivitatis ultionem, exercitus Parthici, et ipsius Phrahatis regis cruenta caede exsecuti sunt. ΙΙ. In hujus locum Artabanus, patruus ejus, rex Sub stituitur. Scythae autem contenti victoria, dupopulata
Parthia, in patriam revertuntur. Sed Artabanus, hello Τhogariis illato, in brachio vulneratus, statim decedit. Huic Mithridatos filius succedit : cui res gestae Magni
cognomen dedere : quippe claritatem parentum, aemulatione virtutis accensus, animi magnitudine supergreditur. Multa igitur bella cum finitimis magna virtute g sit, multosque populos Parthico regno addidit. Sed et cum Scythis prospere aliquoties dimicavit, ultorque injuriae parentum fuit. Ad postremum ortoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit. Sed quoniam in Armeniam
transitum facimus, origo ejus paulo altius repetenda est. Neque enim silentio praeteriri tantum regnum fas est, quum fines ejus, post Parthiam, omnium regnorum magnitudinem superent : siquidem Armenia a Cappadocia usque mare Caspium undecies centum millia patet, sed in latitudinem millia passuum septingenta Porrigitur. Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite; quem quum perditum propter insignem periculosamque regno suo virtutem Pelias rex cuperet, denuntiata militia, in Colchos eum abire jubet, pellem lucarietis memorabilem gentibus reportare, sperans interitum viri, aut ex periculis tam longae navigationis, aut ex bello tam prosundae barbariae. Igitur Iason, divulgata opinione tam gloriosae expeditionis, quum ad eum Certatim principes juventutis totius scrine orbis concurrerunt, exercitum sortiSSimorum virorum, qui Argonautae
117쪽
cognominati sunt, comparavit : quem quum magnis rebus gestis, incolumem reduxisset, rursus a Peliae filiis Thessalia pulsus, magna vi cum ingenti multitudine, quae ad famam virtutis ejus ex omnibus gentibus quotidie confluebat, comite Medea uxore, quam repudialam miseratione exsilii rursum receperat, et Medo privigno, ab aegeo rege Atheniensium genito, Colchos repetivit,
Socerumque etiam regno pulsum restituit.
III. Magna deinde hella cum sinitimis gessit; captasque civitates partim rogito soceri, ad abolendam superioris militiae injuriam, qua ot filiam ejus Medeam abduxerat, et filium aegialcum interfecerat, adjunxit; partim populis, quos secum adduxerat, assignavit : primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis suisse traduntur, eam coeli plagam domuisse dicitur. Populis quibusdam Recam et Ampli istratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces assignavit. Cum Albanis foedus percussit : qui Herculem ex Italia ab Albano
monte, quum, Geryone exstincto, armenta ejus per Italiam duceret, secuti dicuntur; quique memores Italicae originis, exercitum Cn. Pompeii bello Mithridatico si a- tr s salutavere. Itaque Iasoni tolus serme oriens, ut conditori, divinos honores templaque constituit : quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui jussit, ne cujusdam nomen in oriente venerabilius, quam Alexandri, esset. Post mortem Jasonis Medus, aemulus virtutis ejus, in honorem matris Medeam urbein condidit; regnumque ex nomine Suo Medorum con Stiluit, sub cujus majestate orientis postea imperium suit. Albanis vicinae Amazones sunt : quarum reginam Tha- Diutig Cooste
118쪽
lestrein concubitum Alexandri petisse, multi auctores prodidere. Armenius quoque et ipse Thessalus, unus denumero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae, amisso Iasone rege, passi in Vagabatur, Armeniam condit. A cujus montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur : interjecto deinde aliquanto spatio, subterraS mergitur; atque ita post quinque viginti millia passuum grande jam flumen in regione Sophene emergit; ac sic in paludes Euphratis recipitur. IV. Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum Armeniae, propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. Frater ejus OrodeS, quum regnum Vacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates consu- gerat, diu obsidet; et sanae coactos, in deditionem oppidanos compellit. Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit. Sed Orodes plus hostem, quam fratrem cogitans, in conspectu Suo trucidari cum jussit; et post haec bellum cum Romanis gessit, Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu roinano delevit. Hujus filius Pacorus, missus ad persequendas romani belli reliquias, magnis rebus in Syria gestis, in Parthiam patri suspectus revocatur :quo absente, exercitus Parthorum relictus in Syria, a Cassio, quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur. His ita gestis, non magno post tempore, Romanis inter Caesarem Pompeiumque civile bellum oritur :in quo Parthi Pompeianarum partium suere, et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico junciam, ut propter Crassi necem, cujus lilium in partibus Caesaris
esse audierant : quem ullorum patris, victore Caesuro,
119쪽
IUSTINI suturum non dubitabant. Ita luc victis partibus Pompeianis, ct Cassio et Bruto auxilia adversus Augustum et Antonium misere : et post helli finem rursum, Pacoro duce, inita cum Labieno societate, Syriam et Asiam Vastavere; castraque Ventidii, qui, post Cassium, absente Pacoro, exercitum Parthicum suderat, magna mole aggrediuntur. Sed ille, simulato timore, diu continuit se, et insultare Parthos aliquanti Sper passus est. Ad postremum in securos, laetosque partem legionum omisit : quarum impetu susi Parthi, in diversa abicro Pacorus quum fugientes suos abduxisse secum legiones romanas putaret, castra Ventidii, velut sine defensoribus, aggreditur. Tum Ventidius, reliqua parte legionum
emissa, universam Parthorum manum cum rege ipso
Pacoro interfecit; nec ullo bello Parthi unquam majus
Vulnus acceperunt. Haec quum in Parthia nuntiata essent, Orodes, Pater Pacori, qui paulo anto vastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat, victorem pie Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte, et exercitus clade audita, ex dolore in furorem vertitur. Multis diebus non alloqui quemquam, non cibum sumere, non Vocem emittere, ita ut etiam mutus
sectus videretur. Post mullos deinde dies, ubi dolor vocem laxaverat, nihil aliud, quam Pacorum vocabat rPacorus illi videri, Pacorus audiri videbatur; cum illo loqui, cum illo consistere, interdum quasi amissum no-hi litor dolebat. Post longum deinde luctum, alia sollicitudo miserandum senem inVadit, quem ex numero xxxsiliorum in locum Pacori regem destinct. Multae pellicus, ex civibus generata tanta juventuS crat, pro Suis Disit iam by Cooste
120쪽
quaeque sollicitatae, animuin sonis obsidebant. Sed satum Parthiae secit, in qua jam quasi solenne est reges parricidas habere, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phra
hates nomine, rex Statueretur.
V. Itaque statim, quasi nollet mori, patrein interfecit; fratres quoque xxx trucidat : scd nec in filiis cessant parricidia. Nam, quum infestos sibi optimates propter assidua scelera videret, ne esset, qui nominari rex posset, adultum filium interfici jubet. Huic Antonius, propter auxilium adversus su et Caesarem latum, bellum cum sedecim validissimis legionibus intulit : sed graviter multis proeliis vexatus, a Parthia refugit. Qua victoria insolentior Phrahates redditus, quum multa crudeliter consuleret, in exsilium a populo suo pellitur. Itaque cum magno tempore sinitimas civitates, ad postremum Scythas precibus satigasset, Scytharum maximo auxilio in regnum restituitur. Hoc absente, regem Parthi Tiridatem quemdam constituerant : qui, audito
adventu Scytharum, cum magna amicorum inanu ad
Caesarem, in Hispaniam bellum tunc temporis gerentem , profugit, obsidem Caesari minimum silium Phrahatis serens, quem negligentius custoditum rapuerat. Quo cognito, Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, servum suum Tiridatem, et filium Domitti sibi postulat. Caesar, et legatione Phrahatis audita, et Tiridatis postulatis cognitis snam et ipse restitui in regnum desiderabat, juris Romanorum suturam Parthiam astirmans, si ejus regnum muneris eorum fuisset ), neque Τiridatem dediturum se Parthis dixit, neque adversus Parthos Τiridati auxilia daturum. Ne tamen per omnia