Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

α94 Juru Canonici Theoria,

VII. Objiciet sorsan aliquis , polle I peregrinantibus adiri Religi

sos , quibus concemre Summi Pontifices potest item absolvendi quo Rcunque, dc undecunque advenientes Foenitentes. Huic argumento facilis

est responso 3 Primδ enim in quibulque etiam minimis oppidulis obvii

sunt Sacerdotes Parochiales , non autem Religiosi. Sectindo, plures Religiosi ab audiendis Confessionibus ultro se abstinent , praeterii in vird res pectu ignotorum & ex re rorum hominum. Terrid , multis Religiosis etiam ex ordinis instituto non permittitur aliorum quam proprii ordinis audire Consessiones, quales sunt Caphacini, quorum Conventus sunt magis obvii proficiscentibus , utpote numerosiores. Quarto , neque vcrum cst Regulares habere a Summo Pontifice immediat E istiusmodi absolvendi potestatem. Satis enim superque multorum Summorum Pontificum multiplicia protuli integris libri nostri primi capitulis Decreta,quibus di terti sti me constituitur, nulli bi polle Regularibus absolvi seculares , ni si concessione ordinariorum , quam isti possint prout eis visum fuerit limitare et Et praetere, Religiosos , quos in una Dioeces ordinarius approbaverit, s se in aliam Dioecesim transferant, omni absolvendi potestate ibi carere , nisi hujus alterius Dioecesis ordinatius hanc illis indui serit potestatem VIII. objicies rursus haec verba cap. Si Di .pus , de scenit. & remissi in s. Nulla quoque potes consuetudine introduci, od aliquis praterβῆ

Superioris licentiam Confessorem N eLigere valeat , qui eum possit absiluere, vel ligare. Ergo introducta praefata consuetudo nullam habere potest juris firmitatem. Respondetur jura ita , de quibus loquitur dictum cap. Si Di evus, negari non posse quin sint humana & Ecclesiastica , unde sequitur. Be liquido constat, posse contrario jure & praescripa consuetudine revocari , sive in toto, sive in parte. Sensius autem dicti cap. Si Episcopus, ta sis est , quamdiu permanet jus illud universale , quod tunc vigebat , non posIe per alicujus particularis hominis aut loci consuetudinem aut introductionem illi communi & universaliburi derogati. Secus verb si introducatur universalis 3c diuturna in oppontum consuetudo , quae priorem a roget. Et aliunde constat ex cap. Dilecti, de arbitris , posse acquiri ex consuctudine novam jurisdictionem. IX. Igitur quanuis tempore quoque isto subsistat obligatio dc nece tias confitendi proprio Sacerdoti, tamen proprii sacerdotis notio & significatum latius multδ v m olim extenditur. Quidquid enim Coninc κ& Fagnanus in oppositum opinati fuerint, constata tissima praxis est ubi

que recepta , atque in eam omnes propemodum Doctores qui post ejus introductionem floruemur , conveniunt polle quoscumque aliarum dioecesum subditos , si se alio transferant, confiteri apud quoscumque sacerdotes ab ordinariis locorum approbatos. Bonacina de poenit. dispias. q. 7. punct. a. n. I. 4. & Et multo potiori rati ope possitiit ipsmet dioecelarii

quem tib rit approbatum in eadem di incesi S rdotem, cui confitean-

322쪽

es' Praxis. Lib. III. α' s

tur, esigere. Nam Episcopus non minus est proprius per totam Dioecesim Sacerdos quam Parochus loci. Ergo quos Episcopus delegaverit, eandem perinde quoad hoc Sacramentum potestatem habent. Indubitata quoque viget praxis ubique locorum, ut Ordinarii quilibet circa Confissionum iii suis Dioecesibus auditionem approbent aliarum Dioecesum Presbyteros. Et nihil obiistit quominus idem Episcopus, qui alterius Dioecesis Sacerdotem approbat ad suorum subditorum Confessiones cxcipiendas, valeat se ipsum ei idem Sacerdotibus sub icere,oc ex eis aliquem sibi est gere Confessarium. sicut potest pro suo libito sibi Sacerdotem Dioecess suae indigenam est-gere. Et sane Ioannes Papa XXII. inter devios a sacra doctrina errores, quos Ioannes de Poliaco Universitatis Parisieta sis Theologus assercbat, nanc ejus notat, dc damnat propositionem : Quod confessi Sacerdotibi

habentibus facultatem generalem audiendi consessones , teneantur eadcm quae confessi fuerint peccata iterum confiteri proprio Sacerdoti , quem dicebat esse Curatum propriae Parochiae. Cujus erroris damnatio habetur in cap. Has elictionis , in Extravag. commvn. de haereticis. Ipseque Ioannes de Poliaco verae doctrinae acquiescens suos revocavit errores. Indubitatum

quoque nunc est , posse Cardinales , aliosque quoscumque Praelatos sine ulla lpeciali dispensatione aut licentia confiteri apud quoscumque approbatos Confessarios, sive Seculares, sive Regulares, in locis in quibus sunt approbati, sive praefati Cardinales ac Prauati in suis versemur aedibus, sive peregrinentur. Quod idem de Parochis censendum est, etiamsi olim proprius eorum Sacerdos fuerit Episcopus , nec potuissent alteri ni si de Epi copi licentia confiteri. Ex quibus consequens est , multd minus rcquiri quam antiquitus illud privilegium eligendi sibi consessarium aliquem, modo sit in eo loco approbatus. X. Non tamen ex hactenus dictis aliquis jure possit affirmare , hujuι antiqui privilegii concessionem esse penitus abolitam; quippe quae trans- verit in ius commune. Id quidem potest de Secularibus affirmari, sed non de Regularibus, quos etiam nunc videmus pristina illa districtione ligari,

ut non aliis qu m Superioribus , aut iis quos Superiores ad hoc designaverint ac permiseritar, confiteri possint. Ideoque plurimum juvantur utriuiaque sexus Regulares clati su lis Jubilaeorum , quibus ex antiqui styli forma Summus Pontifex indulget omnibus Fidelibus, ut citra aliam licentiam, atque in iis Superioribus possint sibi ConmIaricis, tam Seculares, quam Regulares eligere pro tempore , modo sint in ipsis locis approbati ad coim

Putest sibi Cons ssarium eligere quisquis habet sola Veni alia pe

ic in quae confiteatur, aut etiam mortalia , sed jam antea bona fide conia fella. Ad haec enim Ecclesia generalem quibuscumque Contalariis, & So. Cularibus & Regularibus aut horitatem consert erga quoscum te sceni reii tes indiscriminatim seculares di regulares. Et aiaec est ubique recepta Mappiobata

323쪽

α96 Juris Canonici Theoria,

approbata consuetudo. Cajetanus in Summa, verb. Absolutio a peccatis 2. Suare z de poenit.disp. 1 I. sect. Σ. ad fin. & disp. 27. sect. a. & 3. Bonacina descenit. disp. s. quaest.7. punct. 3. num. I.

XII. Privilegium istud eligendi Confessarii, concedendum quoque illis est etiam Regularibus, qui in eo stita existunt, ut spes vel nulla, vel exigua sit nanci lcendi Conressarium ibi habentem sive ordinariam , sive delegatam excipiendi confessiones potestarem , ut in illis occurrit qui privata & rigida custodia ab infenso aut infideli inimico occulte detinentur, aut in ergastulis apud infideles vel haereticos , in iis locis , in quibus non est Confestarii approbati copia : nec dii bitare licet hanc esse in tanta calaismitate piae Matris Eccletiae mentem. Ibi namque multo fortior urget ratio, quam in supradictis solarum culparum venialium reis, & par occurrit necessitas cum illis quos mortis periculum premit. XIII. Haec ubique, nulloque contradicente consuetudo invaluit, approbantibus communiter ab annis ducentis Doctoribus, Cajetano in Sum.

ver b. Absolutio a peccatis ex starte absisentis, Licentia, ubi ais Paschalem Confessionem fieri posse 1 quocumque apud quemcumque Sacerdotem ab ordinario approbatum : & addit quod ex Extravaganti Eugenii IV potest extendi ad alias per diversas anni partes Consessiones , eoque magis cum sint liberiores, nec praecepto adstrictae Francisco Victoria in Summa

Sacram. quaest. 14. Flor.The Ol. in A. Sent. tract. de Consess. fol. 24 s. S. Antonino in Sum. 3. p. tit. 37. cap. r. Angelo verb. Confessio 3. num. 3. Soto in A. Sent. dist. 8- quaest. . art. a. Bonacina de poenix. disp. 3. quaest. . punct. 2.num. I. . & s. Zerola in praxi, 3. P. Verb. Confessio, Quaest.2. ubi tamen hoc

addit optandum esse , ut qui tempore Paschali conressi sunt apud alium Parocho Sacerdotem , aut etiam citra abusum in alia Dioecesi , reserrent schodulam ab eo cui consessi fuerunt Sacerdote , ut sciatur quis suerit eonfessus , vel non consessas tempore saltem Paschali. Idemque quaest. 3 . post Caietan.& Flor.Theo l. locis citatis asserit vagabundos posse confiteri cuicumque Sacerdoti approbato ab ordinario illius Dioecesis in qua comtingit eos versari.

XIV. Facultatem eligendi Consessarium Papa indulget aliquando pro Mna tantum vice , sive publica , ut in Iubilaris , sive privata concessione In quo quidem concessionis modo desinit sacultas statim a prima ilectione, S data absolutione et idque habet lacum in Religiosis qui fere soli proprio Consessario secundum rigidiorem intelligendi modum adstricti nunc

videntur. Verumtamen si poenitens oblitus sit alicujus peceati, vel circumstantiae in sua illa privi Iesiata confessione, poterit eidem denuo confiteri; non enim det nrt concessum privilegium, nisi ex quo actus privilegiatus fuerit per ficte completus. Ubi autem facul ras fuerit indefinite , & sine r frictione conec in alicui personae , nullatenus definit per primam aut niteriorem confusionem, sed perpetuo durar etiam post concedentia mostem, nisi

324쪽

X Praxis. Lib. III, 297

ni si interveniat revocatio ; quemadmodum dc aliae quaevis gratiosae conis cessiones, ut dispensationum, literarum ad Ordines dimissoriarum, approbationum illimitatarum ad Consessiones audiendas , aliaeque consimiles, nisi ex postfact , ab eodcm Praelato vel ejus silccessore revocentur. Ita Sotus in dist. I 8. qi est 4. art. . Marea de pinnit. dispur. 26. sech. 3. num. Bonacina de poenit. dissut. F. quaest. . punct. 3. & plerique alii contra Sylvestrum verb. Confesor I. q. 7. qui videtur limitare ad concedentis vitam.

De Contrition .

OENi TENTIA est genus , cujus species sunt Sacramenninu

Poenitentiae , & viri ues poenitentiae , quae consistit in contritione peccatorum citra realem apud approbatum Sacerdotem

consessionem Cum vero ad Sacramenti essentiam juxta Eugenii IV. Decretum Concilio Florentino adnexum, tria neccssarid requi-xantur , materia sci licet, forma , & Minister intendens facere ac mi ni strare Sacramentum ; Poenitentia quatenus spectatur ut Sacramentum . tribus his constare dc bet, materia, & forma.& Ministri intentione. Materia alia remotior est , quae sunt actitas a poenitentis peccata, ad differentiam originalis culpae, quae Baptismo diluitur talia est materia proximior, quam docet Concilium Tridentinum sis . i . cap. 3. consisti re in his tribus poenitentis actibiis, contritione , consessione , & satisfactione : qui actus prout requiruntur in poenitente ad integritatem Sacramenti , dicuntur partes Poenitentiae. Ex his contritio de confessio sunt partes ellcntialcs, sine quibus senui limistis nullum existit Poenitentiae sacramentum. At satisfactio, pars est, non quidem eiΚntialis, sed integrans : sicut digitus,vel auris nonost pars essentialis nostri corporis, quod potest elle cum horum privatione; sed est pars integrans simul i substantialis , cum sit de substantia corporis humani, pertineatque ad ejus integritatem. Ita Sacramen in m Poenitentiae in sua constituitur essentia , quam complet absolutionis forma , ta-uv.tsi nondum sit peracta satisfactio, aut etiam ex culpa , vel inadvertcntia Consessa iii nulla ne iit injumsta. Forma denique hujus Sacramenti,.cique plane clientialis, est ipsa ab lolutio per approbatum Sacerdotem col-

ἀ lor ac detest ditio de pcccato con mill O , cum propoliro non peccandi de caetero. Iide nubie duelicum dithingiuisu contritionem , quae in utTavis se i

325쪽

specie sussielat ad validitatem Sacramenti hujus. Est igitur alia persecta,

alia imperfecta contritio. Contritio pei secta ex divino amore nascitur, &charitate perficitur , hominemque Deo reconciliat priusquam hoc Sacra. mentum actu suscipiatur: sed ista persectior contritionis species includit votum Scram riui suscipiendi , si non actuale , saltem virtuale. Contritio persecta nuncupari solet attritio, quae sut aiunt Tridentini Patres) coma

muniter concipitur vel ex turpitudinis peccati consideratione , vel ex gehennae ac scenarum ex parte Dei metu. I idemque hanc ad Sacramenti hujus gratiam percipiendam susticere declarant, si voluntatem peccandi excludat , & veniae spem habeat: clie quippe donum Dei & impulsum Spiritus Sincti, non adhuc quidem inhabitantis, sed tantum moventis , quo poenitens adjutus viam sibi ad justitiam parat. Et quan vis sine Sacramento Poenitentiae per se ad justificationem perducere nequeat, tamen ad Dei gratiam in Sacramento subseque lite Poenitentiae impetrandam disponit

peccatorem. Haec Trident.

III. Qitia tamen prae sata illa attritio imper Lista procedit ex timore Dei , non quidem filiali, qui magis pertinet ad perfectam contritionem, sed cx servili; sciendum est timorem tervilem eum esse , quo peccator ita poenam imminentem formidar, ut ejus vitandae causa detestetur peccatum. Oritur iste timor ex proprio nostri amore , quemadmodum & mercedis desiderium. Idem namque principium, quo impellitur homo ad prosequutionem proprii commodi, inclinat pariter ad fugam proprii incommodi,

sue id principium impcllens excirMur a gratia, ut in Sacramento reqMiritur, sive a sola natura. Sicut enim, ut docet S. Ait gustinus lib. I . de civit. Dei, cap. 7. & 9. omnes assectus & passiones animorum ab amore prodeunt , & amor Dei essicit prosequutionem boni Deo grati , simulque aversionem & fugam mali Deo displicentis: amor similiter nostri spein

inducit & appetitionem nostri commodi, necnon timorem & fugam ejus quod nobis noxium & incommodum est.

IV. Cumque Sanctus Dei Spiritus summum jus habeat & potestatem

in omnes hominis potentias & facultates , potest per suam praevenientem ac praeparantem gratiam pro suo libito movere ac impellere nunc istam, nunc illam facultatem ad finem supernaturalem , adeo ut harum facult, tum operationes , quae secundum se mere naturales essent , fiant ex ipsius Dei illotione & fine supernaturali 1 movente Spiritu Sancto intento supernaturales , atque ita eleventur ad Ordinem divinae gratiae. Ita fit ut seruvilis timor, aut mercenarius amor, qui secundum se non possent ad justificationem disponere , prout ejusmodi timor , vel amor in solius naturae viribus spectantur ; ad illam tamen justificationem accedente Sacramenro disponant, quatenus fuit ille timor proprii incommodi, aut amor proprii

commodi per Spiritum Dei excitatus , propositis animo poenis quas Deus peceatoribus infligit , aut bonis quibus idem juste & pie viventes remune

ratur.

326쪽

eatur. Iste porrd timor quatenus a peccato deterret, semper bonus δc salutaris est': aci eum quipi c mos adhortatur Dominus I tic. I 2. Tin Ie eum Z : ipote 3 corpus animam mittere in oehennam : ita dico vobis , hunc timete.

Prout vero timor iste impulsu Divini Spiritus excitatur , est ejus superna turale donum, de justificationis principium, excludens omnem peccandi voluntatem. Quae sine conditiones illi timori convenire nequeunt, quo homo ex formidine aeterni supplicii ita declinata malo, ut tamen malum lubens exequi vellet, ni si metus ille obstaret; restat enim in ejus voluntate perversus a Schus , quo separatur a Deo. V. Oblist. t aliquis: Quicumque peccatum hoc fine devitat , ut poenam aeternam essugiat, aVersatur magis aeternam poenam quim peccatum

ipsum ; etenim ordinat majus bonum , quod est fuga peccati, ad minus bonum , quod est evasio lupplicii. Hoc vero ulterius probatur , quia finis plus amatur quam media ad finem ; nam media ideo eliguntur propter finem consequendum.Ergo illa servili metu causata peccati fuga est mala, quia in ordinata, magisque amans evasonem poenae quina peccati fugam. Respondetur minus quidem ibi existere bonum, nihil tamen mali , dum

haec duo ablint , ne scilicet ad fugiendum malum poenae consciat tur in malum culpae , & ne quis ita prave afficiatur, ut peccare velit , nisi poena immineret. Quod vero quis praecisus moveatur in fugam poenae,quam in fugam peccati, actus iste nihil habet inordinatum, quaravis sit minus ordinatus quam si meliore motivo excitaretur , qualis est amor Dei , aut filialis timor. Cum enim possint plura elle ad eundem finem motiva , nemo tenetur praestantius semper eligere, dummodo praestantius motivum non excludat actu aliquo positivo: sed licitum est vel minimum motivum quod primum animo Occurrit apprehendere, ut se aliquis a peccato & te rationibus quibus impugnatur , expediat. Et facile contingere potest homini sanctissimo , ut urgentem tentationem recordatione gehennae elidar, ut de se ipsis testantur bancti Gregorius Nazianzenus , Hieronymus , dcali ii qui tamen de aliis persectioribus motivis nihil actu cogitantes, simul temporis sic erant h)bitualiter ira dispositi , ut optione proposita gehennam ignis aeterni mortali culpae praetulissent. VI. Celebris inter Theologos quaestio agitatur, utrum ad justificationem in Sacramento consequendam suffciat supernaturalis attritio, 'Nam metus excitat scenarum a bustitia Dei infligendarum , aut ali cujus turpitudinis consideratio, diversae ab illa quae speciatur in peccaro quatenus est offensa Dei ; an vero praeterea requiratur necessarid , non quidem per cha contritio, quam Dei amor excitat ut aliqui imperite praesupponunt, ex quorum Errore sequereturl Cenitentiam non esse Sacramentum

mortuorum , nec unquam producere iustificationem , sed eam prius, acquisitain praesupponere ; in sed hoc disputatur , an rcquiratur saltem aliquisiuitatis ac imperfectus Dei amor , aut dolor sal rem imperficius, ex opso-P 2 a. sitione

327쪽

I3oo Juris Canonici Theoria,

sitione nascem ipsus peccati adversus Deum, quae est praecipua

turpitudo. Qui hanc tradunt opinionem illum sic ruentur. VII. Primo , quia reliqua omnia motiva , cum Versentur omnino circa proprium sui ipsius amorem, nec ullum actualem ad Deum respectum habeant, nullam videntur habere proportionem seu habitudinem ad vetaniam ab ipso Deo impetrandam. Esto enim cogitetur Deus tanquam castigator , Deus tamen non attenditur ut finis , Ob quem aliquis peccatum aversatur ; sed ipsi quam Deus infligit , poena attenditur ut motivum ac

finis peccatum fugiendi : ipsique damnati simul & scenam quam sentiunt,& causina efficientem eiis quod patiuntur supplicii, Deum attendunt; nee tamen Deum ibi attendentes ullum dici possunt elicere religionis actum. hoc ipso quia Deum non amanr. VIII. Secundo producunt s. Aligustini testimonia dicentis serm. . de temp. Paenitentiam certam non facit nisi odium peccati, ct amor Dei. Idemque lib. de poenitent. cap. II. Oportet ut poenitentia ad hoc fructificet, tu mortuo vitam impetret. Scriptum es enim, sine charitate neminem salvum es e. Non itaque in solo timore vivit hom .'Quem vero serio paenitet,vortet nons lis n timere

Deum judicem, sed st justum diligere: non timeatur pro foena, sed ametur pro gloria. Debet enim dolere de crimine ct de omni ejus predicta varietate. Credo quidem illi qui dixit, Quacunque hora peccator ingemueris,st conversus fuerit,

vita vivet. Dixit conversum, non tantam versum, visa vivere. Remum quidem puto qui dolet de crimine , conversum qui dolet de omni ejus , quam exposuimus , varietate. Vertitur a Peccato gui jam vult dimittere peccatum ; conve titur qui 1am totus Ur omnino vertitur q. jam non lautum poenas timet, sed

ad bonum Domini contendere festinat. Qua conversio si contigerit alicui etiam iis Oe , dserandum non est de ejμε remisone. Haec Augustinus relatus quoque in can. Nullus expectet , de poenitent. dist. . IX. Tertio proserunt ipsam Concilii Tridentini aut horitatem e cum enim compertum si, non minorem requiri animi scenitentiam ad gratiam Poenitentiae Sacramenti, quam ad gratiam Baptismi in aetate adulta suscipiendam ; si ad istam praerequiritur aliquis Dei amor in adulto bapti Eando , non minus prae requiri debet in poenitente absolvendo. Prae requiri porrδ ad Baptismum, declarare videtur Concilium sess . 6. cap. 6. ita dicens : Disρonuntur ad stram justitiam, dum peccatores se elle intestigentes, a dia vina lilitia timore, quo militer concutiuntur, ad considerandam Dei An sericoriadi se convertendo, in flem eriguntur, fidentes Deumsibi propter Chrishιm nropitium Ise, e , illumque tanquam omnis justitis fontem DILIGERE INCIPI DNT.

ac DR OPTEREA m ventur adversus peccata per odium aliquod est deisatiouem, hoc est per eam paenitentiam , QuAM ANTE BAPTISMuM AGI OPORTET.Dan que d. ιm proponunt suscipere Baptismum, inchoare novam vitam , ct ser-etar/ divina mandata.

X. Hac etiam ratione probant illius sententiae assertores e quia scut

328쪽

υ Fraxis. Lib. III. 3 o I

per mortalem culpam peccator indebit E avertitur 1 Creatore, &ejuo

sancto amore propter inordinatum creaturae amorem, oportet similiter ut idem homo per ordinatum Creatoris amorem , saltem initiati ve & in

completo revocetur a suo peccato.

XI. N c ideo minus censebuntur, tam Baptismus qu m Poenitentia in numero Sacramentorum pro mortuis animabus praecipue inst tutorum. Non enim tric necestariam ducunt contritionem illam pei sectam , quam excitat ille super omnia persectus amor Dei, cujus ea si essicacia, ut hominem Deo ante Sacramentum reconciliet, consti ruatque in vitae superia naturalis statu , ut docet Concilium scis. ι . cap. 4. Sed eam dicunt attritionem , quae ut aiunt ibidem Tridentini Patres , ex Dirpitudinis peccati consideratione concipitur. Maxima namque peccati turpitudo inde di in nat, quod sit offensa Dei. Illa porro Dei dilectio, quae attritionis metas non transilit, non est talis ut actu perfecto diligatur Deus super omnia, sed in remissiore gradu consistit, sine tamen ulla actuali alicujus creaturae praelatione supra Deum , quae quidem esset criminosa. Istam attritionis speciem hisce verbis exponit Valentia tOm. q. disp.7. q. 8. punct. 2. ubi di iaputat contra Sotum. Θιod contristo inquitὶ versetur circa peccatum ut es Ubensi Dei, id non ita proprium est contritioni, quin conveniat etiam alicui aι- tritioni,nempe illi qua oritur ex dileetione Dei, tametsi non super omnia. Idem que paulo post : Si igitur ex parte obiecti,ct ex parte causa volumus discrimen inter contritionem Er attrisionem assignare, restiiss dicemus ex parte quidem Ob-fecti ea re differre, quod contritio elisemper de peccato ut estsumme malum, atque adeo super omnia detestabile, quatenus videlicet est ostensa Dei qui super omnia dilig tur. Attritis non item, etiamsi nsn tantum virtualiter, sed etiam actu esset de peccato, ut esto sensa Dei uteumque dilecti. Praeterca Viguerius de S a

cram. Poenit. versu ro. inter species diversas attritionis recenset eam, quae causatur non ex metu poenae, sed propter Deum non summe dilectum. Toletus quoque lib. 3. cap. . duas agnoscit species attritionis: unam ex parte causae, quam dicit elle dolarem aliunde procedentem qui, ex mo-etivo offense Dei r secundam ex parte modi , quae detestatur peccatum ut

est offensa Dei, sed non illud detestatur supra omne detestabile. Insuper

NaVarra cap. I. num. 36. admittit, Valere ad Sacrame uti gratiam consequendam, illam poenitentis attritionem, quam movet amor Dei , non tamen tanquam supra omnia amabilis , neque peccatum detestans ut supra universa mala detestabile : additque ad poenite tui .e Sacramentum requiri amorem Dei , qui dolorem excitet de peccatis. Suare Σ quidem hanc assirmativam opi nioiaem non modδ probabilem & ad majorem persectionem inducere dicit, sed esse tutiorem & omninb consulendam monet, quanuis ipse negativam dicat probabiliorem, eamque propugnet, ct in tamen neget esse certam , & fieri posse ut apud Deum vera non sit, qui Sacramentorum virtutem determinavit ab humanis opinionibus independentem.

329쪽

Quocirca admonet, non esse huic negativae confidendum , ne periculo exponatur animae salus , praesertim cum quis versatur in vitae discrimine. Eadem quoque admonet Gamachaeus tract. de Poenitentia. Ego verδ ad ductus rationibus superilis recensitis , 5: aut horitate decrcti Tridentina circa initium divinae dilectionis, quod expressis vel bis supponit in eo qui Bapti l mi gratiam suscepturus cst, & pcrspicuis etiam it stimoniis Divi Augustini . hanc in sententiam propensius feror , quae ad attritioncm Sacramento Poenitentiae praeviam judicat ne cellarium thon quidem perscctum amorem Dei , qui possit extra Sacramentum justificare, sed actum tamen divini amoris imperfectum , qui cum per se non possit peccatorem inoreconciliare , elevetur tamen accedente Sacramento ad habitum sanctificantis charitatis.Quin etiam adversantem opinionem oppugnat ipsius quod praetenditur munimen , ex Tridentinae sessionis i . cap. 4. quo decernitur necessaria voluntas non peccandi de caetero. Enimverδ attritio peccandi voluntatem excludens includit necessarid pium stliquem erga De iura affectum , quatenus peccatum nihil est aliud quani injuria in Deum facta. At ver b istiusmodi attritio ex sola poenae sormidine concepta non detestatur factam in Deum injuriam, sed solam poenam quae , vindice Deo proficiscitur: atque ita non excludit peccatum secundum propriam & formalem ejusdem contra Deum malitiam, sine qua utique non subsistit, lud in qua consistit Armaliter peccatum , cum istud sol una modo exhorreat propterr cenam & vindictam quam solo proprii amoris mortuo expavescit. Huae

quidem poena bona dc justa est, atque peccato prorsus extrinseca , pecca- . tum vero ex adverso totum malum & injustum est. Illa ergo attritio non

excludit peccati voluntatem prout peccatum est, sed sol im refugit commeritum justumque supplicium. Nihil tamen repugnat hanc quoque ex incitari a Spiritu sancto , qui nostram etiam philautiam ad meliorem fineiudit igit. XII. Ipsa vero contritio est dolor de peccato super omnia caetera mala propter Deum summe di lcctum, cum proposito non peccandi de caetero. Quemadmodum enim Deus est summum bonum , increatum , infinitum & perfectissimum a creatis quibuscumque bonis longe praeferendum ira peccatum, quoniam est offensa Dei , summum existit ira.ilum , caeteris quibuscumque malis longe detestabilius. Haec contritio describitur Deu

rer η. vers. 29. Cum qu sieris Dominum Deum tuum , invenies eum : si tamen toto corde quaesieris,ct tota contritione anima ti . Et Jocl. 2. vers. I 1. Convertiamini ad me in toto eorde vestro, in jejunio ct fletu oe planctu, ct scindite corda

vestra. Et Luc. I in Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordo tuo, coe ex tota, anima M.t, ct ex omnibus viribus tuis-Quibus Divinis oraculis addiscinuis Dc una ex toto corde & su per omnia diligendum I peccatum vero ex toto

330쪽

S Prisaeis . Lib. III. O

It III. Non tamen necesse est , quinimo impossibile est , amorem Dei aut peccati odium pertingere ad summum gradum inicia sive ac physiae, sed tantum moraliter atque appretiative , hoc cst , ut praeeligae homo Deo obtemperare , quina caeteris quibuscunque bonis perfrui ; dc alia potius quaecunque mala subire, qu in in peccatum consentire. Itaque ficile contingit , ut homo citra ullam Dei ostensam serventius & intensas diligat Froprios liberos aut conjugem, quilia Deum ipsum ; Sc tamen legi satisfaciat divini supra omnia amoris, Deum appretiative , seu aestimati v E plusquam liberos aut conjugem diligendo, ut si detur optio , orbari malit propriis liberis & conjuge , quam Dei diloctione de gratia. Sapienter tamen admonent Theologi, particulares hujusmodi comparationes non bine omnibus promi scuc proponendas vel consulendas, clim possint elle multis occasio tentationis de scandali ; scd solum in genere. Distinctionem istam amoris Dei serventioris ac sensibilioris , ad quem non obligamur; dc amoris prae reliquis omnibus secundum aestimationena seu appretintionem, atque inest gendo praeserentiam, ad quam omnes obligamur ; de respecti vh maioris odii, sive intensioris ac sens bilioris, sive secundum praeseremiam aesti inativam , tradit S. Thomas in A. Sent. dist. II. quaest.2. art. 3. quae stiuncula 3. itemque quodlibeto r. quaest. F. art. 9. item I. 2. quaest. IO9. art. 3. quam distinctionem Theologi omnes complectuntur. XIV. Quanuis perfecta contritio, valens statim sine Sacramenti sunceptione justificare, detestetur peccatum propter Deum super omnia dilectum , non tamen semper nascitur ex charitate. Non enim possibile est

causam ex suo effectu nasci I 8c illud quod prius est , profici sci non porcst

ex eo quod est posterius. Perspicuum enim est, contritionem , peccatore elicitam producere in ejus anima charitatem , qui prilis carebat. Statuendum est igitur, eontritioncm quidem ab homine justo elicitam nasci ex praecedente charitate, accedentibus novis actu dilis gratiae auxiliis et at vero elicitam , peccatore contritionem nasci ex potione Spiritus Sancti per gratiam ejus praevenientem , quae vicem supplet Miaritatis, de est secundum naturae ordinem anterior charitate quam producite sunt tamen , ac fiunt ista simul eodem instanti temporis. Sanctus quidem Thomas I. 2. q. II 3. ad I. requirit charitatem ad justificationem peccatoris, juxta illud Luc. 7. Remittuntur ei peccata multa , quoniam dilexit multam : dc quia non

oritur dolor nisi ex aliquo amore ; nec potest displicere malum , nisi placeat oppositum bonum. Sed ibi S. Thomas intelligi ac exponi de t de charitate actuali, non de habituali praecedente.

SEARCH

MENU NAVIGATION