Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3 o gum Canonici Theoria,

CAPUT X.

Confessione.

EeeATORUM Consesso Sacramentalis instituta Divino Iure fuit in statu novi Testamenti , & necessaria est necessitate praecepti ad impetrandam peccatorum post Baptismum con missorum remimonem, secundum id quod ait Apostolis Dominus Ioan. 1o. Accipite Spiritum Sancitum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, ct quorum retineseritis retenta sunt. Omne autem prudens &justum judicium efflagitat plenam causae cognitionem. Ut igitur rectum judicium circa peccata vel temittenda, vel reti uenda fieri queat, necesse est ea per consessionem ejus qui absolvi cupit, mani se stari. Eodem spectat 1. epist. Joan. I. Si consiteamur peccata nostra, Melis es ct juistus Deus, ut rem Grat nobis peccata nostra. Et Iacobi s. Confitemini ergo alterutram peccata vestra. Istamque viguisse praxim nascente Ecclesia, testatur Actuum cap. I9..

issultique credentium veniebant confitentes , Er annuntiantes actus Dos. Hujus

Sacramenti figura praecessit in veteri Lege jubente ut leprosi se ostenderent Sacerdoti, ad quem pertineret judicium de lepra vel exorta, vel sa nata. Levit. I 3. Mattia. 8. Luc. . Cum hac tamen insigni inter Legales 3c novi Testamenti Sacerdotes differentia , quam Observat S. Chrysostomus. lib. 3. de Sacerdotio, cap. 6. quia corporis lepram non sanabant, sed utrum, sanata ciset judicabant Judaici Sacerdotes : At Verd, inquit, lepram animae non sanatam jii dicant, vel Aplorant, sed prorsus sanant & emundant novae legi s Sacerdotes. Tertuli us antiquorum remporum Scriptor, S restisonant excepsione major , lib. cie poenitentia , necessitalcm Consessionis his verbis astruit: Plerosque tamen hoc opus G publicationem fui, aut sus gere, aut de die in diem digerre praesumo, pudoris mastis memores quam a tris, velut illi qui in partibus verecundioribus corporis coiatracta veratione, consciensi. An dent um vitant, ct ita cum erubescentia pere t. Et inferius: Grande plane emolumentum verecundia occultatio delicii pollicetur, videlicet si quid bumaui notitiae subtraxerimus , proindr er Deum celabim os ' Adetae ex inratio hominum, I Dei costent a compaerantur' An melius est damnatum i iere, quampniam absolvi. H is verbis prodit Tertullianus , consessionem istam esse ad

sElbrem animae necessariam , atquc in ea nullum , quantumvis occultum delictum siccre humanae notitiae subtrahere. In Conditiones confessionis si x decim communiter recensentiar. quarium ciet M tantummodo sunt ne cisitaIis, ad easque caeterae sere reducunt a

332쪽

s Praxis. Lib. III. 3 o s

i. Ut sit pura, id est vera. a. Ut sit lacrymabilis , id est adjunctam habeat

contritionem, seu attritionem. 3. Ut sit integra, idest ne consulto sileatur aliquid mortalem culpam faciens circa specieη , numerum & mortiferas circumstantias. Ultima ista conditio praeexigit examen propriae conscientiae , cujus neglectu certum sit sere , ut peccata mortalia memoriae non occurrant, atque ita consessioni desit integritas. Idcirco Tridentinum sussi. I . cap. 3. prae requirit examen, dicens oportere a poenitentibus omnia

peccata mortalia , quorum post diligenteria fui discussionem conscientiam habent, in consession: recenseri, etiamsi occultissima illa sint. Ratio patet ; quo enim jure aliquis ad aliquod opus. obligatur, eodem pariter obligatur ad media tali operi necessaria. Ex quo seq iitur , obligatum ad mortalia confitenda , elle simul obligatum ad illorum examen de ditacussionem.

III. Patet ex supradictis , tantam esse debere examinis diligentiam, quantum judicio probi & prudentis viri convenit , habita ratione tum

temporis ab ultima , quae valida fuerit, confessione transacti ; tum multiatudinis culparum confitendarum , tum negotiorum gestorum , in quibus peccare quis potuerit ; tum etiam occasionum plus minusve frequentium,

quae potuerint ad varia peccata impellere poenite mem. Quo fit ut quibuΩdam breve possit examen sufficere , in aliis vero prolixius requiratur. Potest tamen mediocris ad supradictorum proportionem adhibita diligentia sufficere , etiamsi inquit Bonacina disp. s. quaest. s. scct. 2. punct. 2. g. r. n. 3. in probabiliter conjiciat poenitens , fore ut post' prolixissimam perqui fitionem occurrerent animo alia aliqua peccata. Quod dico ad praecautionem scrupulosorum , quibus nunquam satisfactum est , & qui animi &corporis vires exhauriunt ad superfluas disquisitiones: quibus convenit illud Proverb. 3o.Qui vehementer emangri, guinem elicit. Ex opposito qui debitum & discretum suae eonscientiae neglexit examen, si eum rusticitas& animi stupiditas non excuser quae sane potest quosdam valde simplices Ec per se incapaces excusare ) indigne ad Sacramentum accedis , neque valide absolvi potest , nisi hunc defectum, simulque contritionis , prudens & solers Confi liarius interrogando , & admonendo suppleat in charitate Dei ut cum Apostolo loquar & patientia Christi. Caveatque Sacerdos ne poenitentem, sive ob eius stupiditatem aut imperitiam , sive ob ejus et tam indiscretionem aut malam indolem, sive Ob pcccatorum ejus gravitatem durius excipiat .' sed charitate 3c patientia , quasi obstetricante manu ut verbis utar patientissimi Iob ) educat colubrum tortu sum, hoc est in nostro proposito , peccatorum sinceram consessionem , & poeni

tentis emendationem-

IV. Integritas consessionis in tribus consistit , ita decIaratione omnium Ieccarorum mortali m , quorum memoria occurrit poenitenti, secundum species, numerumque,& dcbitas circumstantias. Haec enim triplex

Qq accusatio

333쪽

; os iuris Canonici Theoria,

accu satio aded necessaria est , ut horum aliqua voluntaria & culp bilis

Oinlisio non modo informem reddat consessionem , id est gratiae effectu carentem , sed etiam nullam dc sacramenti expertem , quia poenitens, cum in ipsa confessione mortaliter peccet, non potest similii habere necessariam contritionem , quae est pars eitcnti alis , sine qua nullatenus existere potest Poenitentiae Sacranaeiarum : nullaque res subsistit sine suis es

sentialibus .Quae ratio cum deficiat in illo qui habet justam alicujus peccati

reticendi causam, & in quo ex consequenti illa reticentia non impedit veram attritionem , perfecte distinguit casus in quibus voluntaria peccati mortalis reticentia obsistat , vel non Obsistat Sacramento poenitentiar, etiam quoad valorem , nedum quoad c fluctuin , seu gratiam. Sufiicere

enim potest confessionis integritas formalis, ubi ex iusta causa omittitur integritas materialis, de quibus tractabit proxime sequens caput. V. In primis explicanda sunt peccata secundum species luas , non phylicas , sed morales, quibus conititumVur sub ratione transgressionis talis aut talis legis ac mandati, & OppCsitionis ad talem, vel talem virtutis speciem. Exempli gratia intendens aliquis hominem occidere,parat gladium, eo se accingit, proficiscitur Ad dcstinatum occisioni locum, adversarium praestolatur , adoritur, gladio tran sedit. Hic multi interveniunt physice distincti actus , & tamen si non intercesserit inter eos notabilis intermillio , inest una tantum moralis species confitenda , scilicet homicidium. Et quemadmodum in hoc exemplo sunt multi actus physica specie distincti , & unica talven species moralis ἱ ex ad veris is qui furatur rem sacram, elicit u ni cum actum secundum spuciem Physi eam , qui tamen duas habet morales species, furti sin 'xl S sic rilegii. Stuprum quoque virginis Dco consecratae , cum sit unicus phy ssicus actus , duplicem tamen specie distinctam involvit malitiam , ui quidem x Opposram castitari, alteram

religioni. s r .

VI. Plerumque fit ut occurrant multi actus , quorum singuli seorsim spectati constituerent totidem numero peccata mortalia ; sed quia serie quadam & morali quasi continuatione conjunguntur dc reseruntur ad unam peccati speciem , ideo non sunt sigillatim exprimendi: de ita is qui patravit homicidium, non tenetur omnes actus ad homicidii hujus finem destinatos exprimere, nisi leos in quibus inest idistincta malitiae species, qualis cst, verbi gratia, . si alterum ad ejusdem sceleris societatem asciverit: sunt enim specie morali distinctae res occisio animae complicis, & occisio corporis inimici. Idem esto judicium de pluribus turpibus actibus,

qui proxime praecedunt , vel comitantur completam fornicationem ; non enim sunt exprimendi in accu satione consummatae fornicationis, nisi involvant, ut dixi, alterius malitiae speciem.

VII. Concilium Tridem. Iegi .cap.se definit omnia peccata mortalia in specie & sigillatim esse declaranda : &ibid. can. 7. omnia dc singula esse

confi

334쪽

eonfitenda. Quae voces se illatim, & singula , docent esse peccatorum mortalium numerum cxprimendum. Ratioque est, quia alioquin Sacerdos non possct sussicientat statum poenitentis agnosci re ad just .im forendum judicium : quantum enim discrimen ste iis qui semel , & ejus qui centies ejusdzm spcci ci mortalem culpam commisit - Nam singulae iterationes sunt per se ac seorsim materia hujusce Sacramenti necesIaria , cum iii singulis toti cs de novo mortaIiter Deus offendatur, novaque damnati

nis causa congeratur.

morali interruptione , tenetur numerum istorum actuum exponere ; vel certum , si potest; Vel veri limitem. Item is qui numerum ccitum exposuit, & pol ea recordatur alicujus actus supra numerum quem expressir, debet hunc , vel hos actus qui numerum illum excedunt, accusare in alia confessione, nisi in priore consessione numerum ex prelserit addendo vocem circiter , aut pluseminus y hac enim Vocis adjectione fit ut actus qui postea in recordationem venit, comprehendatur : sed si sint multi actus quo rum fuerat oblivio , non poterit eorum numerus per Vocem plu minus , vcrificati, ideoque separatim confitendi erunt. Sic qui dixit decies plus minus , & deinde recordatur fuisse duodecies , non tenetur separatim duos actus illos confiteri ; sed si recordetur quinque actuum, renc bitur confiteri. Sed si majorem numerum expresserat, verbi gratia triginta plusminus, poterunt ibi sufficienter includi tres aut quatuor actus, quorum p stea recordatus fuerit. Crescente namque numero expressis, augetur eadem proportione numerus inclusus & significatus his vocibus circiter, aut plu minus, ut fert communis hominum usus ae notio. Porrd ad ineundam rationem numeri alicujus peccati saepius ex mala consuetudine aut perniciosae occasionis praesentia commissi, via expeditior est explorare quoties in die vel h bdomada fierir peccatum ire ratum, & quanto tempore perversa illa peccati consuetudo duraverit. IX. Meretrix expressioni numeri satisfacit, si dicat se tanto tempore fuisse prostitutam. Sed aliquas graviores impudicitiae species tenetur cum earum numero quoad fieri potest exprimere , nimirum sacrilegia cuin adiastricti, voto continentiae, re incestus admittendo patres & filios , aut plures fratres , & coῖtus quos habuit contra naturam. X. Concubinarius pariter satisfacit dicendo se tanto tempore usum illi e concubina , nec tenetur numerum illicitarum cum illa conjunctionum explorare. Bona cina disput. s. de poenit . quaest. 1.stet. 2.puncto 2. g. 3 dissicut t. h. mim. v. & docet Suare aede Foeriit. disput. 22. sect. F. num. 37. ei qui commitit multa unius speciei peecura. nullo modo expedire ea sigillatim singula enarrare et tum quia hoc longi is mi negotii est, nec ullo modo necellarium e tum quia inde seges ampla n. iscitur scrupulorum, quia postea semper occurruim aliqua peccata, de quibus marito dubitat, an sit con-

fessus

335쪽

fessiis. Consentit Nauar. Enchir. cap. 6. num. I s. expenditque sancti Augustini verba haec : Quantum perseveraverit consideret, ct doleat quod perseveranter peccaverit. Et habemur in cap. Consideret, de poenitent. distinct. f. XI. Denique sum in ratio ac regula numerum peccatorum discernendi& confitendi, meo quidem judicio haec est , numerum esse computandum

ex multitudine actuum interruptorum, non autem actuum Continuatorum,

sive continuitas sit formalis, sive virtualis. Continuitas formalis censetur quandiu peccator reipsa intendit interius, vel aliquid agit exterius, quod tendit ad actum malum. Sic ille qui , ut diximus , gladium parat ad Occidendum inimicum , equum conscendit, viam capessit, stat in insidiis, Ac tandem occidit, unicum peccatum committere censetur , quia ab initio intendit homicidium, & illos omnes actus ad id unum dirigit, & ita formaliter hi actus conjunguntur cum homicidio, ut non sit opus illos confiteri. Sed si illi praeambuli ae praecedentes achiis aliis ad eorum finem minime spectantibus actibus interrumpantnr , somno , confabulationibus, aliorum negotiorum gestione , tunc non formali ter continuari censentur cum homicidio intento , sed solism virtualiter. Simili ratione is qui suis in aedibus concubinam tenet, hoc ipso habet intentionem continuandi in alo proposito cum eadem ἔ & pee illair, quae fit ad hunc finem cohabitationem , Omnes actus luxuriosi, quos cum ea habet, continuantur saltem virtualiter in continuatione illius ad hunc malum finem convictus , ade δUt non teneatur numerum illorum actuum exprimere , si tempus expresseis

rit quo id malum perduravit, nisi ut superius dixi de meretrice, alios actus specie a fornieatione distinctos commiserit ; hi namque sigillatim cum suo quique numero exprimendi erunt, quales sunt actus luxuriae contra na

turam.

XII. Iam hic agendum de peccatorum ei reum stantiis exprimendis 1 poenitente. Circumstantiarum quadruplex est differenti. ; vel enim sunt augentes, seu aggravantes peccatum , ut est actus odii deliberatus unus &individuus , si duraverit per sesquihoram aut duabus continuis horis , si una eademque illicita copula brevior fiterit aut longior, si ad eam oscula quoque adhibita fuerint, necne I vel sunt circumstantia minuentes peccatum, ut si mulier consensi in stuprum semel requisita, aut post multas de importunas preces ; vel sunt impertinentes , ut si quis longo aut brevi gladio alterum occidit, dextera manu, an sinistra , & istas nemo dissitetur esse silendas ut inutiles & superfluas rvel sunt speciem peccati mutantes,& istas a firmant omnes esse necessarid confitendas juxta praescriptum Tridentinae Synodi se T. I . cap. s. his verbis : Colligitur praterea etiam eas cir- . cum antias in confessione explicandas esse, qua Deciem peccari mutant, Pod sine inis peccata 'sa noque a paenitentibus integre exponantur , nee judicibus innotescant. Hujusmodi veris sunt quae peccati; m mortale constituunt,.quod

alio

336쪽

N Praxis. Lib. III.

alioqui veniale , aut etiam nullum esseti ut si quis levem Ac venialem eui pam alterius retulit, hac tamen mente, ut insensissimu illi concitaret inimicum ; ibi enim venialis alioqui detractio redditur mortalis r aut si quis laicus manu tangat ri appam Atraris , dum credit per erroneam conscientiam se hoc faciendo peccare mortaliter; sic enim actio indifferens , & nequidem venialiter culpabilis , degenerat in mortalem culpain. Scie udum namque , ex conscientia erronea nasci peccatum in actibus etiam per se licitis : hac ratione , quia quisquis hoc agit quod judicat illicitum , determinat se, & consentit in malum, & proinde peccat. Idque confirmatur Rom. 1 . his verbis r Scio , ct confido in Domino iesu, quia nihil commune per imum, nisi ei qui exsimat quid commune esse, illi commune es. Et subinde Qui autem discernit ,si manducaverit, damnatus es , quia non ex fide r omne autem quod non es ex fide , peccatum est. Fidem hoc loco interpretantur S.Chrysostomus , S. Thomas , aliique communiter , persuasionem & dictamen conscientiae. Speciem etiam peccati mutant circumstantiae illae quae ita peccato de se mortali conjunguntur , ut per eas accedat actui alia quoque peccati mortalis species. Sic circumstantia Clerici percussi faeie ut ea percussio , quae esset mortalis in persem laici, induat quoque saerilegii erimen e Sc stuprum cum consanguinea augetur crimine incestus. Cum verb nihil dubii sit circa circumstantias impertinentes , & circa eas quae peccati speciem mutant in materia mortali, tota superest dissicultas

circa circumstantias intra unam eandemque speciem tantum aggravantes.& circa circumstantias peccatum diminuentes.

XIII. Circumstantiae minuentes non sunt necessarid exprimendae in confessione , qualis est in eo qui metu morbi pollutionem procuravit, aut in eo qui injuria provocatus odium proximi concepit, aut qui consensit in , crimen longa & urgente alterius persuasione & minis adacius. Sed tamens minuens circumstantia peceati speciem immutet, faciendo veniale quod alioqui esset mortale , poenitente exprimenda necessarid est, ut deui grave damnum illatum fuerit per subreptionem & imperfectam inadvertentiam ; ut si quis per ludum venialiter culpabilem hominem terrae alliis sit, eoque casu incaute caput ei effregit; aut ii quis venator telum in hominem vibravit & occidit, credens elle seram. Quae hactenus de circum- stantiis minuentibus dixi , communi Doctorum consensu firmantur. etiam illorum qui secus judicant de aggraVantibus circumstantiis , quan-

vis eadem utrobique videatur esse ratio non confitendi utrasque. Sane simia

Ilicitas poenitentis, ejusque bona fides facile illum excusat, peccato , sias minuentes circumstantias , & speciem peccati mutantes subticuerit ignorans, & credens id sibi esse per humilitatem convenientius in statu poenitentis constituro excusationes peccati subiicere. XIV. Circumstantias , quanuis notabiliter aggravantes , si per eas species peccatorum non matemur, minime necessi: cst confiteri, ut docet

337쪽

3 1 o Iuris Canonici Theoriis,

gravior & communior Doctorum pars. Sanctus Thonias in η. distinet. 16.

quaest. 3. art. 2. quaestiunc. 3. Sanctus Bonavenrura ibid. dist. I p. quaest. uir. Paludatius in A. dist. l6. quaest. 3. art. . Durandus qiuest. 4. Medina de i ce-nir. iract. 2. quaest. T. Vasque Z quaest. 9 I. ars. I. diib. 2. num. 6. Valentia tom. . disput. 7. quaest. II. puncto I. assici lione 1. Navarra Enchir. cap. 6.num. 6. Toletus lib. . cap. 7. num.7. Regina idus lib. 6. num. i 33. Bonacina de poenit. disp. s. quaest. s. s. cf. 2. puncto 2. g. 3. dissicut r. 3. Dum.1. contra Sotum iii . dist. I 8. quaest.2. arr.ε. conclus.7. Suareae disp. 22. k st . . nuia'. s.

Conincti disput. 7. dub. 3. num. I 3. & alios. Ratio hujus conclusionis ethprimum , quia Tridentinum loco cir. tradens accurate illa quae necessaria sunt ad Poenitentiae Sacramentum , non alias exigit confitendas peccatorum species , quam quae peccari speciem immutant. Secundo , quia consentiunt etiam adversantis sententiae Authores , non esse neceste , ut circumstantiae peccatum minuentes exprimantur , nisi quando speciem mutant peccati ε, sed non minus influunt ad notitiam status poenitentis , &rectum judicium Ministri, expressiones quibus peccatum notabiliter minuitur , quim quibus notabiliter aggravatur. Terti b, quia omnes fere consessiones de validitate nutarent , dc foenitentes etiam peritiores Scprudentiores inter innumeros scrupulos anxii fluctuarent, cum nesciatur quis sit ponendus limes inter illiusmodi circumstantiarum disserentias notabiliter , dc non notabiliter aggravantium, neque possint certar tales regulae assignari, ubi nulla est specifica differentia : & si quis proprio ingenio proprios libi limites praefigat , alius aut restrictiores , aut rc motioress bi praescribet, & a poenitentibus exiget. Cumque nulla certa nitatur regula , cras terminos pro humani ingenii inconstantia alid transferet, quos heri alio loco posuerat, nihilque incertius aut vacillantius erit quam ipsae necessariae , & ad Sacramenti validitatem & essectum requisitae conditio ne s. in arto denique frustra & indebite requiruntur ad hoc Sacramentum ut necessariae conditiones , de quibus nullum extat , aut usquam extitis, sive Christi, sive Ecclesiae praeceptum atque ita iniuste adstringitur poenitentium libertas. Objiciunt adversarii Concilium ipsum Tridentinum d. SL. 24. cap. 3. dicere , eam peccato tum consessionem esse necessariam, quae sufficiat ut Sacerdos de eorum gravitate recte judieare possit. At idem locus pariter convinceret ad obligationem exprimendi quoque circumstantias notabiliter minuentes , cum aequaliter influere possint ad ejusmodi notitiam & rectum de peccatis judicium t contrariorum enim eadcm est disciplina. Sed Patrum Tridentinorum longe alia mens est , hoc enim dumtaxat intendunt, ut discernatur singulorum peccatorum gravi ἔas ex regulis quas solas diserte ibi proponunt , nimirum quatenus cognosci potest ex consessione peccatorum secundum illorum species , numerum de circumstantias illas , quibus eorum species immutatur. Dices inde sequi.

quod lassiciat ei qui mille aureos subripuit, si solum confiteatur se aliquid

338쪽

furatum in notabili quantitate , quae tamen quantitas potest sussicere in furto unius aurei. Respondendum & lianc potuisse accusationem suffice re, ni si ossicium esset Sacerdotis providere restitutioni faciendae 1, quam ad rem opus est ut sciatur exactius quantum fuerit furto ablatum , & intra quod tempus , de quibus modis exigenda sit illa restitutionis exequutio. Quin etiam ipsi adversantes nobiscum sentiunt , unicam unius fornicationis confessionem sufficere , vel homicidii, etiam ii nullii actus piae celle tint, qui singuli seorsim spuctati sint totidem peccata mortalia, & advenire polIunt sine completa fornicatione vel homicidio ; & haec vicissi nisaepe adveniunt sine illis actibus prae ambulis: & illi quidem actus praece dentes & concomitantes fornicationem vel homicidium magis procul dubio Sc , seipsis invicem, & a duobus illis consummatis multo plus differunt, quim nummus aureus ab alio aureo, qui si nul uno furto ablati supponuntur ; & tamen illorum diversorum actuum inordinatorum expressionem non elle in Sacramento necessariam, omnes ad mutunt. X v. Quaeritur utrum confessio dubiorum peccatorum requiratur ad integritatem necetrariam Z Concludendum est absolute , eum qui dubitat. se peccatumὰ liquod commisisse , aut qui sciens quidem se commisile , ὴubitat an sit mortale necne , aut eum qui ambigit utrum illud alias con- fellus fuerit, teneri illud confiteri. Stat enim in casu dubitationis pollessio certa pro lege confessionis, ut omnes consentiunt, & Concilium Tridentinum iam sess. I . cap. s. & can. 7. excipit ab obligatione confitendi sola

peccata venialia, & subdit huic obligationi peccata, de quibus an siit mortalia, dubitatur. Nec obstat illud, quod is qui dubitat te vovisse, non astringitur ad ejus impletionem : & 1imiliter is qui anceps animi est,

Utrum damnummul erit, non tenetur damnum resarcire. Id quidem ve--cum est , quia in illis stat possessio pro libertate dubitantis , at in conseiasione dubiorum stat possessio pro lege consessionis. Si dicas , in dubiis

meliorem esse conditionem possidentis , cap. Ex literis , de probationib. concedo id quidem ; sed nego hunc poenitentem possidere hanc liberiatatem. Ubi enim constat de praecepti obligatione , & dubitatur de exemptione seu excusatione a praecepto, subsistit possessio pro lege aut praecepto. XVI. Caeterum aliud censendum de eo qui probabili ratione ducius opinatur , quantumvis cum aliqua in oppositum formidine , se id peccatum non commisille , aut a te commitIum confessivia futile, qui non astringitur ad ejus confessionem ; favet enim ei sua , quam probabilem recte i i dicat , opinio. Et lane quis tam felicis memoriar est, ut certissime recordari possit particularis a se factae confissionis singulorum peccatorum veterum , quae post multos annos in mentem ejus redeunt Hac sane

ratione via latissima aperiretur innumeris scrupulis & repetitionibus anxiis pristinarum accusationum. Is verδ qui solitus fuit accuratum examen suis confessionibus anzeactis praemittere , eoque niagis si generales confessio

339쪽

3 i ι Dris Canonici Theoria,

nes quamexactissime ediderit, causim habet admodum probabilem animo quiet cendi de credendi se talem accusationcm non omissile , aut si forte in inἀividuo omiserit, persuadendi sibi quod eam sub specifica saltem expressione compi cheodoris. Exempli causa, si fuerit aliqua famae alienae detractio, quod eam saltem compte henderit quando non tantum includere intendens quindecim particulares detractiones , quarum sigillatim recorda-b.itur , intendcns Iamen caeteras comprehendere detractiones , quarum in individuo non recordabitur , ex judicio probabili, ut fieri a cautioribus solet, numerum praefatum auxit, seque triginta detractionum accii savit:& ira de caeteris accustitionibus tam numerum actualis recordationis,quam oblitorum aliorum probabilem exprimentibus. Id enim sufficit ad oblitoe. rum expressionem, quandoquidem ratis expressio id habet omne quod a Concilio requiritur, speciem scilicet, & quoad accurate ficri potuit in1-m ri :ri peccatorum. Hanc doctrinam circa dubia dc probabilia tradunt Suare E de poenitentia , disp. 22. cct. 9 .num. 6. Sanchea in Summa , lib. i. cap. Io. num. 66. Bonacina disp. 3. quaest. I. sect. a. punct. 2. 3. . dissic. A. num. q. dc alii. V VH. Ex parte de sectuum ipsius poenitentis requiritur iteratio comsessionum, in quibus iste scienter, de citra justam causain omisit. aceus tionem pcccati alicujus, vel cogniti , vel ab eo dubitati mortalis, aut cir cumstantiam necessarid confitendam. Ratio est , quia ibi deficit integritas conLssionis , atque bona fides cenitentis. Item si defectu dcbiti uexamini v fictum sit , ut peccata mortalia non ocimrrerint in mentem , quae alioqui occurrissent, si congrua perquisitio praecessislli, saltem mediocris pro ratione temporis ab ultima conresim ne decurs, Sc multitudinis at gravitatis culparum confitendarum. Item si nullus extiterit de Iricatis dolor aut propositum emendationis. In his quippe cicΚctibus vlobatur id quod esse tiale est huic Sacramento ; bonaque fides, ipseMe eonfissio. & perperam acceptae absolutionis forma vertuntur in saerit egium. His & ad 'nge , si poenitens noluit si Eram ac proximam mortaliter peccandi occasionem deserere. In his cons sito, utpote invalida, repetenda est XVIII. De omlitione autem peccatorum quae poenitens neqne credebat , neque dubitabat esse mortalia , coni niter Doctores sentiunt , non involvere confessionis invaliditatcm , aut eam iterandi, obligarionem sed sufficere si scenitens post discussam, quae praecesscrat , ignorandiam non affectatam, exprimat illud in altera confessione cum debitis circumshintiis, similique peccata reliqua post confissionem ultimam commissa , absque praecedentium confesIionum iteratione, in quibus te bona fides,& reliqua

ad hoc Sacramentum necessaria concurrerunt. Ita Sylvester verb.Confesso r. quaest. F. Navarsa cap. 9. num. rs. Toletus lib. y. cap. PO-num. I. V a V quaest. 92. arr. 3. dub. i. num. 7. Rcginaldus lib. 6. num. a s 3. Bonacina de Pinnitentia quaest. I. sua.. a. puncto 3. num. 6. Sic excusanIur a consessi nunx

340쪽

num rei te ratione pueri dc puellae, qui quaeve accedente meliori instructio ne agnoscunt pro mortalibus actus quosdam , in qinbus nihil tale suspicabantur. cxiod etiam usuuenit plerumque in adultis & provectioribus post discutiam pristinam, qua tenebantur , ignorantiam. Supra citati Authores , aliique hoc praeterea docent, quoties repetendae sunt necessari δpraecedentes confessiones apud alium ConLssarium, si tamen fiat con fessio secunda penes illum qui praeceitcntem audierat ab eodem poenit in te , nullatenus esse necessariam repetitionem, s modo record tur gravium aliquot peccatorum in ea confessione quae praecessit auditorum , statusquei plius poenitentis, saltem in confuso; & sussicere eadem inui peccata in genere , non vero sigillatim confiteri , cum expressione tamen secuniadum singulas species peccatorum non ante confessorum, & numeri eo. rum, etiam si Consessarius ille aliquorum mortalium ante, sibi confessorum recordationem amiserit.

X I X. Probabilissima est Doctorum sententia , qui graves omnes ae mortaliter culpabiles contumelias tradunt ejusdem esse speciei, ac proinde

sufficere acculationem gravium conrumeliarum, numerique ex preli onem. generalem, non trahendo moram quoties hanc numero contumeliam , &inuoties hanc aliam in individuo protulerit; quae res innumeros pareret scrupulos, & ad tribunal Consedarii frequentes reversiones , praesertim rixosarum foeminarum, quae solent ad iracundiam frequenter prosilire , Sequidquid in buccam veneri r exprobrare. Hoc docent Cajeranus in S.Th

mae 2. a. quaest. r. art. I. Sanche Z in Selectis, disput. 6. num. 2. Solus de Justit. lib. 3. quaest. 9. arr. I. Molina tom. F. tract. q. disput. I9. num. 3. seu di sent. 13. num. 6. Bassaeus Verb. Contumelia , num. q. dc verb. Peccatum num. 8. Reginaldus lib. 24. cap. 1. num. IOZ. ni si in aliquibus occurrat cir-ῆ cumstantia vel personae nuci causae moventis, Nel eventus inde consequuti aut consequuturi, aliave similis, quae speciem immutet; ea namque ne cessiriderit exprimenda.

XX. Eademque raIio contumeliariam quae proficiscuntur ab irascibili appetitu , nivi id sortius praevalet in obscoenis verbis , quae impulsu appetitus concupiscibilis proseruntur.' Et sussicit aecusatio in genere verborum turpium mortaliter culpabilium , sinu illorum individua expressione;

hoc enim propu liolum nimis seret , adeo ut quo turpiora cCnt verri, eo stlictior incumberet obligatio eadem , utpote graVitatem culpae augentia, iterum ad aures Consessariorum importune repetendi et atque ita propu- dio su in , impudens ,& pericolis innumeris obnoxium redderetur Con-Lssionis Sacramentum, essetque sacrum Tribunal odiosum,& Praetexi toruiu , Fescenninorumque verborum foedissima colluvies. Omnia itaque mortalia turpiloquia , pariterque mortifera convi eis in eandem singula speciem conveniunt ,& omiissis individuis expressionibus, sitfiicit horum -Eravium sue ciem cum mutanubus speciem conditionibus confiteri cinis

SEARCH

MENU NAVIGATION