장음표시 사용
361쪽
im Non peccat maritus occidens propria aut horizate uxorem in adulterio deprehensam.1o Restitutio a Pio V. imposita Beneficiatis non recitantibus , non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam Judicis, eo quod
xi. Is habens Capellaniam collativam , aut quodvis aliud Beneficium Ecclesiasticum , si studio literarum vacet satisfacit suae obligationi, si
Officium per alium recitet. xx. Non est contra justitiam Beneficia Ecclesiastica non conserre gratis, quia Collator conferens illa Beneficia Ecclesiastica pecunia interveniente , non exigit illam pro collatione Beneficii, sed veluti pro emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur. Frangens jejunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter , nili ex contemptu, vel inobedienti δ hoc faciat, puta quia non vula. se subjicere praecepto..
. Mollities, sodomia, & bestialitas sunt peccatae ejusdem speciei infimae, ideoque sufficit dicete in consessione , .se procurasse polluti
M. Qui habuit copulam cum soluta , satisfacit consessionis praecepto, dicens : Cornini si cum soluta grave peccatum contra castitatem , non explicando copulam. 26. Quando litigantes habent pro se opiniones aeque probabiles , pcitc stIudex pecuniam accipere pro serenda sententia in favorem unius prae
17. Si liber sit alicujus junioris , de moderni , dcbet opinio censeri probabilis , dum non constet rejectam esse a Sede Apostolica tanquam improbabilem. a 8.. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causi non recipiat legem λPrincipe promulgatam. Quibus peractis, dum similium propositionum examini cura & studium impenditur, interea idem Sanctifiimus re maturo considerata statuit ,& decrevit praedictas propositiones , 8c unamquamque ipsarum, utininimum tanquam scandalosas esse damnandas , & prohibendas , sicut eas damnat, ac prohibet : ita ut quicumque illas aut conjunctim, aut divisim docuerit, defenderit, ediderit .. aut de eis etiam dispu aiive publice, . aut privatim tractaverit, nisi sorsua impugnando , ipso facto incidat in excommunicationem , a qua non possit . praeterquam in articulo mortis lab alio, quacunque etiam digni in te fulgente , ni si a pro empore existente Romano Pontifico absolvi. Insuper districte in virtute sanctae obedientiae , de sub interminatione dixini judicii prohibet omnibus Christi Fidelibus cujuscumque conditionis , divitatis ac status, etiam speciali, & syecialissima:
362쪽
vota dignis, ite praedictas opiniones , aut aliquam ipsarum ad praxim d
JOANNEs Lupus Sanctae Romanae, & Universalia Inquisitionis Not. dcc.
Feria V. die 18. Agartii 1666.
In Congregatione generali Sanctae Romanae M Universali Inquisitionis, habita in Palatio Apostolico Montis Quirinalis coram Sanctissimo D. N. D. Alexandro Divina Providentia Papa VII. ac Eminentissimis & Reverendissimi, D D. S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana
adversus haereticam pravitatem Generalibus Inquisitori
bus a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis.
SAnctissi inus D. N. post latum Decretum die 24. Septembris proximὲ elaps , quo viginti- octo propositiones damnatae fuerunt, examinatis sed uid de accurate usque ad hanc diem infra scriptis aliis qliadragesimum- quintum numerum implentibus per plures in Sacra Theologia Magistros, ac per Eminentissimos & Reverendi ssimos DD. Cardinales adversus haereticam pravitatem Generales Inquisitores, eorum suffragia singili tim super unaquaque ipsarum audivit. PRO post Tio 29. In die jejunii, qui saepius modicum quid comedit , etsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium. 3o. Omnes officiales , qui in Republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare, an labor sit comis patibilis cum jejunio. 3r. Excusantur absolute , praecepto jejunii omnes illi , qui iter agunt equitando , utcumque iter agant, etiams iter necessarium non sit, &etiamsi irer unius diei conficiam. 32. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova, de lacticinia in Quadragesima obliget. 33. Restitutio fluctuum ob omissionem Horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas ante, Beneficiatus de tructibus sui Be neficii secerit. 3 . In die Palmarum recitans Officium Paschale satisfacit praecepto. 31. Unico officio potest quis satisfacere duplici praecepto, pro die praesenti & crastino. 36. Regulares possunt in foro conscientiae uti privilegiis suis , quae sunt expressὸ revocata per Concilium Trideminum. 7. Indu
363쪽
3 . Indulgentiae concesse Regularibus, & revocatae a Paulo V. hodie sunt revalidatae. 38. Mandatum Tridenti ni fictum Sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum pereato mortali, confitendi qua primum , est consilium , non praeceptum. 39. Illa particula , quamprimum , intelligitur cum Sacerdos suo tempore confiti bitur. o. F st probabilis opinio, quae dicit, esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem , & sensibilem, quae ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris ,& pollutionis. i. Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii , vulgo regalo, dum deficiente illa nimis aegre ageret viram , δί aliae epialae taedio magno concubinarium afficerent , & alia famula nimis dissicile inveni
2. Licitum est mutuanti aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad
non repetendam sortem usque ad certum rempus.
AE . Quoad forum conscientiae, reo correcto, ejusque contumacia cessaniste , Cellant censurae.. 43. Libri prohibiti donec expurgentur, possunt retineri usquedum adhibita diligentia corrigantur. Quibus mature pensatis , idem Sanctissimus statuit, ae decrevit, praeia dictas propositiones , & unamquamque ipsarum, ut minimum tanquam scandalosas elle damnandas , & prohibendas, sicut eas damnat, ac prohibet ; ita ut quicumque illas aut coniunctim, aut divisim docuerir, defenderit , ediderit. aut de eis etiam disputati v c , publice , aut privatim tractaverit, nisi forsan impugnando , ipso facto incidat in excom- municationem , qua non polIit praeterquam in articulo mortis) ab alio, quacunque etiam dignitate fulgente , nisi a pro tempore existente Romano Pontifice absolvi.
Insuper districte in virtute sanctae obedientiae ,& sub interminatione divini judicii prohibet omnibus Christi Fidelibus cujuscunque conditionis , dignitatis ac status , etiam speciali & specialissima nota dignis, ne praedictas opiniones, aut aliquam ipsarum ad praxim deducant. Jo ANNE s Lupus Sanctae Romanae, de Universalis Inquisitionis Not.' XVI. Tertium ab Alexandro VII. megiantibus Clemente I M. de X.) Pontificauam iniit Innocentius XI. qui studio ductus componendae Pacis
364쪽
pacis inter Doctores Catholicos acriter nimis dissentientes , stensura peris strinxit laxas quae supererant opiniones, intactas in Alexandri Bulla ; novamque procudit Bullam die la Martii anni 1679. in cujus fine prohibuit
in virtute sanctae obedientiae privatis quibuscumque nova excitare dissidia& censuras aliarum propositionum , quas Suprema Sedes non proscripserit. Tenor autem Bullae Innocentianae is est ut sequitur.
In generali Congregatione Sanctae Romanae & Universalis Inquistionis, habita in Palatio Apostolico Vaticano coram Sanctissimo D. N. D. Innocentio Divina Providentia Papa XI. ac Eminentissimis & Reverendi stimis Dominis S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus a Sancta
Sede Apostolica specialiter deputatis.
SAnctissimus D. N. Innocentius Papa XI. praedictus ovIum sibi , Deo
ereditarum saluti sedulo incumbens, & lalubre opus in segregandis noxiis doctrinarum pascuis ab innoxiis, , fel . record . Alexandro VII. prae decetare suo ine hoatum prosequi volens , plurimas propositiones partii ex diversis vel libris vel thesibus seu scriptis excerptas , & partim noviter adinventas, Theologorum plurium examini, & deinde Eminentissimis MReverendissimis Dominis Cardinalibus contra haereticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus subjecit. Quibus propositionibus sed uid & accurate sepius discussis, eorumdem Eminentissimorum Cardinalium & Theo- . Iogorum votis per Sanctitatem suam auditis, idem Sanctissimus D. N. reposte mature considerata, statuit & decrevit pro nunc sequentes propositiones & unamquamque ipsarum sicut jacent , ut minimiis tanquaru sca datosas & in praxi perniciosas esse damnandas δe prohibendas , sicuti eas damnat & prohibet: non intendens tamen Sanctitas sua per hoc decrerum alias propositiones in ipso non expressas , & Sanctitati suae quomodolibet, & ex quacumque parte exhibitas, vel exhibendas ullatenus appro
I. Pnopos ITIO. Non est illicitum in Sacramentis conserendis sequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore , nisi id vetet lex, conventio, aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione Baptismi, ordinis. S eerdotalis , aut Episcopalis.
a. Probabiliter existimo Iudicem posse judieare juxta opinionem etiam minus probabilem. V u 3. Gene
365쪽
3. Generatim dum probabilitate sive intrinseca, sive extrinseca , quantumvis tenui , modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid facimus, semper prudenter agimul. . Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens ductus opinione minus probabili. s. An peccet mortaliter qui nebim dilectionis Dei semel tantum in vita
e liceret, condemnare non audemus.
6. Probi bile est , ne singulis quidem rigoroso quinquenniis per se obligare praeceptum Araritatis orga Deum. 7. Tunc solum obligat quando tenemur justificari , & non habemus aliam viam qua justificaci possimus. 8. Comedere & bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem , non est peccatum, modo non obsit valetudini, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui. s. opus conjugii ob solam voluptatem exercitum omni penitus caret - culpa ac desectu veniali. ' IO. Non tenemur proximam diligere actu interno de formali. 2 fII. Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus
I 2. Vix in Saecularibus invenies, etiam in Regibus superfluum statui: &ita vix aliquis tenetur ad claemosnam, quando tenetur tantiim ex superfluo statui. IM Si cum debita moderatione facias , potes absque peccato mortalide vita alicujus tristari . & de illius morte naturali gaudere , illam inefficaci affectu petere dc desiderare, non quidem ex displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum.14. Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris, non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis , quia nimirum ei obventura est pinguis haereditas. rs. Licitum est filio gaudere de parricidio parentis se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex haereditate consequiitas. I s. Fides non censetur cadere sub praeceptum speciale de secundum se. I . Satis est actum Fidei semel in vita elicere. r8.. Si , Poetestate publica quis interrogetur, Fidem ingenue confiteri, ut Deo & Fidei gloriosum consulo : tacere , ut peccaminosum per se
I9. Voluntas non potest efficere ut assensus Fidei in seipso sit in 1gis firmus , quim mereatur pondus rationum ad assensum impellen-
ao. Hinc potest quis prudenter repudiare asielisum, quem habebat
xi. Alienius fidei supernaturalis & utilis ad salutem stat cum noritia solum
366쪽
Ilim probabili revelationis , immo cum formidine qua quis formidet
ne non sit loquii tus Deus. 11. Non ni si fi des unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita Remuneratoris. 23. Fides late dicta ex testimonio creaturarum, similive motivo , ad j stificationem sufficit. χ . vocare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia. propter quam Velit aut possit damnare hominem.
21. Cum causa licitum est. jurare sine animo jurandi, sive res sit levis, sive gravis. as. Si quis vel solus , vel coram aliis , sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa , sive quocumque alio fine iuret se non feci iIe aliquid , quod texera secit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit, vel aliam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud
additum verum, rever, non mentitur, nec est perjurus.
a . Causa justa utendi his amphibologiis est quoties id necessarium aut
utile est ad salutem corporis , honorem , res similiares tuendas , vel ad quemlibet alium virtutis actum , ita ut veritatis Occultatio censeatur tunc expediens &studiosa. 28. Qui mediante commendatione vel munere ad Magistratum vel Ostiacium publicum promotus est, poterit cum restrictione mentali praestare juramentum, quod de mandato Regis a similibus solet exigi , non habito respectu ad intentionem exigentis , quia non tenetur fateri cri
29. Urgens motus gravis est causa justa Sacramentorum admiui strationem simulandi. 3o. Fas est viro honorato occidere inVasorem qui id titur calumniam inis serro , si aliter haec ignominia vitari nequit: idem quoque dicendum siquis impingat alapam, vel fuste percutiat, & post impactam alapam, vel ictum sistis fugiat 3 i. Regulariter occidere possiam furem pro conservatione unius aurei. 31. Non solium licrtum est de sendere defensione occisiva quae actu possidemus , sed etiam ad quae jus inchoavum habemus, & quae nos possessuros speramus. 33. Licitum est tam haeredi quam legatario contra injuste impedientem' ne vel haereditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter de findere, si cuc& jus habenti in Cathedram vel Praebendam , contra eorum possessionem injuste impedientemo '34. Licet procurare aborrum ante animationem in tus, ne puella deprehensa gravida occidatur, aut infametur.3y. Vide rur probabile omnem foetum , quandiu in utero est carere ani- .ma LMionali, , di tunc primum incipere eandem habere cum paritur, a a ac
367쪽
ac consequenter dicendum erit in nullo abortu homicidium committi.36. Permissum est surari , non solum in extrema necessitate, sed etiam in graVi. 37. Famuli & famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam , quam majorem judicant salario quod recipiunt. 38. Non tenetur quis sub poena peccati mortalis restituere quod ablatum est per pauca furta, quantumcunque sit magna summa totalis. 39. Qui alium movet aut inducit ad inserendum graVe damnum tertio, non tenetur ad restitutionem istius damni illati. c. Contractus Mohatra licitus est , etiam respectu ejusdem personae, . & cum contractu retrovenditionis praevie inito cum intentione lucri. 44. Cum numerata pecunia pretiosior sit numeranda, & nullus sit qui non maioris faciat pecuniam praesentem quim suturam . potest creditor aliquid ultra sortem , mutuatario exigere , & eo titulo ab usura exiscusari.
42. Usura non est dum ultra sortem aliquid exigitur , tanquam ex bene volentia & gratitudine debitum ; sed solum si exigatur tanquam ex ju- 'stitia debitum. 43. Quidni non nisi veniale sit detrahentis aut horitatem magnam sibi noxiam falso crimine elidere 44. Probabile est non peccare mortaliter eum qui imponit salsum crimen alicui, ut suam justitiam 3c honorem defendat: & si hoc non sit probabile , vix ulla erit opinio probabilis in Theologia. 4I. Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tanqualia pretium , sed duntaxat tanquam motivum conse rendi vel efficiendi spirituale , vel etiam quando temporale sit solum gratuita compensatio pno spirituali, aut e contra. 6. Et id quoque locum habet etiamsi temporale sit principale motivum
dandi spirituale; immd etiam si sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud
pluris aestimetur quam res spiritualis. 7. Cum dixit Concilium Tridentinum , eos alienis peceatis communicantes mortaliter peccare , qui nisi quos digniores & Ecclesiae magis utiles ipsi judicaverint ad Ecclesias promovent , Concilium vel primo videtur per hoc digniores , non aliuἀ significare velle nisi dignitatem eligendorum, sumpto comparativo pro positivo ; vel secundo loquutione minus propria ponit digniores, ut excludat indignos , non vero dignos; vel tandem loquitur tertio quando fit concur His. 48. Tam clarum videtur fornicationem secundum se nullam involvere malitiam , & solum esse malam quia interdicta est , ut contrarium Om ninb rationi dissonum videatur.
368쪽
49. Mollities jure naturae prohibita non est et unde si Deus eam non iu- rerdix illet, saepe esset bona, & aliquando obligatoria sub mortali.s . Copula cum conjugata , consentiente marito , non est adulterium. adeoque sufficit in consessione dicere se esse sornicatum. si. Famulus qui submissis humeris scienter adjuvat herum suum ascenis de re per fenestram ad stuprandam virginem, dc multoties eidem subscr-vit deserendo scalam , aperiendo januam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter , si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur , ne torvis oculis aspiciatur , ne domo expel
s L. Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus.s s. Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro , qui duas ejus paristes , inam , quatuor smul , diversis celebrantibus audit. I . Qui non potest recitare Matutinum 5c Laudes, potest autem reliquas Horas , ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem. 31. Praecepto Communionis annuae satis fit per saerilegam Domini man
16. Frequens Confessio & Communio , etiam in his qui gentiliter vivunt , est nota praedestinationis.1 . Probabile est sufficere attritionem naturalem, modδ honestam. 38. Non tenemur Confessario interroganti fateri peccati alicujus consuetudinem. 19. Licet sacramentaliter absolvere dimidiate tantum consessos, ratione magni concursus poenitentium , qualis V. g. potest contingere in die magnae alicujus Festivitatis aut Indulgentiae. 6o. Poenitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei , N turae , aut Ecclesiae , etsi emendationis spes nulla appareat , nec est neganda, nec differenda absolutio , dummodo ore proferat se dolere de
6 i. Potest aliquando absolvi qui in proxima occasione peccandi vers tur , quam potest, & non vult omittere , quinimmd directe dc ex proposito quaerit, aut ei se ingerit. 62. Proxima occasio peccandi non est fugienda , quando causa aliqua utilis , aut honesta non fugiendi occurrit. 63. Licitum est quaerere directe occasionem proximam peccandi pro bono spirituali, vel temporali nostro, vel proximi. . 66. Absolutionis capax est homo , quantumvis laboret Ignorantia Mysteriorum Fidei, & etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat
Mysterium Sanctissimae Trinitatis, dc Incarnationis Domini austri Jusu Christi.
D. Sufficit illa Mysteria semel credidisse.
369쪽
Quicumque autem cujusvis conditionis , status & dignitatis illas, uel illarum aliquam conjunctim vel divisim defenderit , vel ediderit, vel de eis disputative publice aut privatim tractaverit vel praedicaverit, nisi forsan impugnando , ipso facto incidat in excommunicationem latae sententiae, a qua non possit, piae terquam in articulo mortis , ab alio quocumque , etiam Rignitate fulgente, nisi . a pro tempore existenis te Romano Pontifice absolvi. Insuper districte in virtute sanctae obedientiae , & sub interminatione Divini Iudieii prohibet omnibus Christi Fidelibus , cujuscumque conditionis , dignitatis & status , etiam speciali & specialissima nota didinis , ne praedictas opiniones, nut aliquam ipsarum ad praxim deducant. Tandem ut ab incuriosis contentionibus Ductores , seu Scholastici, aut alii quicumque in posterum se abstineant, & ur paci & charitati eonsulatur , idem Sanctissimus in virtute sanctae obedientiae eis praeci pit , ut tam in libris imprimendis ac manu scriptis , quim in Thesibus, Disputationibus ac Praedicationibus caveant ab omni censiura & nota,. necnon quibuscumque conviciis contra eas propositiones , quae adhuc inter Catholicos hinc inde controvertuntur, donec a Sancta Sede r cognitae , super iisdem propositionibus judicium proferatur-FRAN cIs Cus RI cc Annus , Sanchm Romanae & Universalisi
Inquisitionis Notariu S. - .. .
XVII. Advertant hanc prohibitionem , suarumque animarum saluti eonsulant ardentes illi spiritus, a quibus certo scimus interpellatum sui sse Innocentium quo tempore hanc procudebat Constitutionem, ut ipsis in uises propositiones censura perstringeret λ quas tamen permulti erudirissimi ae sapientissimi Ecclesiae Doctores accurate examinatas suis libris. a probarunt, quasque isti Novatores ultra modum privatis suis affectibus & opinionibus indulgentes, aperte publiceque damnare audent tanquam sceleratas ,& quaiaras pollunt colligationes & factiones per Dior ceses excitant, ut simplices di timoratas conscientias suis erroribus involvant, Ecclesiam dilacerent, multosque ex erronea & salsa conscientia in tart1rum detrudam, aIioqui salvandos. Desinant illi ab exitiali pertinacia,. eosque damnare , quos neque Christus , neque Eccles a damnat, nisi ipsi-met fit sis delusi persuasionibus damnationem sibi acquirant et sciantque sanctissimum illibataeque vitae Pontificem , cujus admirantur virtutes ipsi Chiisti , Eccle siaeque hostes , duni quid jubet , aut prohibet quiduuam in virtute sanciae obedientiae, non minus obligare Christianos quos ibet suis poena, sempi vernae damnationis , quina subditas ligent personas Praelati Regulares, ipseque Monialium Priorissae , dum hac eadem formula juben
aliquid, vsi prohibent sibi subditis. J
370쪽
OENi TENTI post consessionem incumbit onus satis seciem. di. Concilium Trident. seis. I . cap. 8. & '. definit Satis Etionem Sacramenti Poenitentiae partem esse , non quidem essentialem , sed integrantem ; ideoque Consessiarium obligat ad illam juxta peccatorum numerum & gravitatem poenitentibus injungendam. Tenetur enim ut minister Ecclesiae ad Sacramenti servandam integritatem : eoque magis quam minister Baptismi Sacerdos ad praeseri -tas in Baptismo ceremonias , quatenus cum hae sint mere accidentariae, neque partem Baptismi constituant, ipsa tamen satisfactio pars est integrans te substantialis Sacramenti Poenirentiae r quemadmodum manus pars est integrans hominis , tametsi non essentialis, cum qui manum amisit non desinat esse homo, sed partem tamen propriae substantiae amisit.
Nec solam ut Minister , sed praeterea ut Medicus debet Saeerdos satisfactionem injungere pro poenitentis salute; & insuper ut Iudex pro iustitiae
spiritualis ossicio , quo fungitur. Ipse verδ poenitem rationabiliter injunctam poenitentiam subire tenetur. Reducitur satisfactio ad unum aliquod ex his tribus, jejunium, orationem ,& eleemosynam, ut advertit S. Τh .mas. Ad jejunium autem reducuntur poenales quaedue sati s factiones juxta prudens Sacerdotis arbitrium. At ver3 satisfactio , leu restitutio rerum inis yiste ablatarum aut detentarum , non est arbitraria, sed stricti juris, quam Sacerdos poenitenti tenetur ex ossicio injungere. , ΙΙ. Vias&praxis communis Ecclesiae Cori fessariis potestatem imperiit , justa interveniente causa , satisfactionem 1 se , vel ab alio impositam diminuendi, vel commutandi; quia plerumque id expedit animarum saluti , pro quibus hoc Sacramentum fuit institutum. Non tamen id fieri potest extra Sacramentum, cujus est pars debita, utpote jurisdictionis
Clavium, quae non nisi in Sacramento exercetur. Haec docet S. Rai inuniadus lib. t. tit. de poenitentiis & remissionibus, ε. 66, cujus haec lunt verba: Item ad id quod quarto quaerebatur , utrum Sacerdotes Possint facere commutationes jejnuiorum, vel alterius saris afflionis , M Petiriones ipsorum paenitentiiιm' Credo breviter quod sic, dum tamen d fcrete propter causam, ct circa subditos suos, alias non , dist. 8 r. cap. Presbyteros. Non tamen hoc tendo ad
vota, in quibus frictius proceditur. Quo loco Petrus de Friburgo vetus Summae Raimundinae Scholiastes , sic scribit: Si paenisenita injun. Ia fueris
