장음표시 사용
391쪽
praestant absentes, qui per constitutos a se procuratores exprimunt :& qui per alium facit, per se sacere videtur. Et potest quis per alium quod potest facere per seipsum , cap. Potes quis , de re g. Jur. in s. & qui facit petalium perinde est ac si faciat per seipsum, cap. Pus facit, eod.
II. Praefatum illud cap. ultimum de procur. in 6. tria decernit notatu dignissima circa procuratorem ad nuptias constitutum. Primo esse nece si rium ut procurator habeat mandatum circa hoc speciale ; non enim sufficeret generale : nemo enim censetur in re tanti momenti , quo status t tius vitae futurae dependeat, velle cum aliqua contrahere , nisi prius illam noverit & iii eam consentiat, i. Generali , D. de ritu nupt. Secundo exigit
ut procurator per se rem gerat, nec possit alium sibi subrogare , nisi hoe
quoque specialiter habeat in mandato.Tertib requirit ut constituens man datum suum non revocaverit antequam res mandata geratur , alioqui nullum erit illud , procuratore actum matrimonium , tametsi tam ipse quimea cum qua contraxit, revocationem hujusmodi penitus ignoraverit, cum ibi deficiat alterius Partis consensus , sine quo nuptiae conciliari nullo modo possitiit. Id vero speciale est in matrimonio ; caeteri enim contractus Per constitutum procuratorem valide fiunt , & obligationem inducunt , si revocatio mandati non ante innotuerit procuratori & Parti, l. Si mariέ sem, D.mandati: SP l. i. g. χ. D. quod jussu : & cap. Ex parte m. de rescript.& adhuc clarius in Clement. unica de renunciatione. III. Tribus istis conditionibus quarta demum adiungenda est, ne constitutus ad matrimonium procurator mandati fines excedat sui: si enim ex cesserit, irritum est quod agit; non enim censetur mandans consentire, nisi servetur praescripta ab eodem conditio, l. Diligenter, D.mandati. Ut si mandatum fiterit de contrahendo cum Cecilia matrimonio certa dote constituta, invalide contrahet mandatarius si nulla, vel minor dos constituatur. Quod
idem censendum de caeteris conditionibus appositis. Coninch disput. χ .
I V. Qii aeritur an valeat ibitum per procuratorem matrimonium , si post mandatum ipse mandans inciderit in amenti .m , quae perduret quo
tempore procurator contrahit i Respondendum est , valere ; non enim requiritur ut qui mandavit ratione utatur, dum procurator mandatum exequitur ; nam alioqui si tune temporis dormiret, aut ebrius esset, dicendum quoque esset irritum esse id omne quod 1 procuratore geritur , quatenus qui mandaverat jam usu rationis caret: se mci t enim quod rationis compos mandaverit, & procurator ipse dum exequitur, ratione utatur. Si instes, quod is tamen qui per se immediate contrahit tempore ebrietatis suae velamentiae, nihil validum efficiat, etiamsi antea rationis compos hunc actum intendisset ; id quidem verum est , magna tamen in utroque casu intervenit differentia, quia procurator valide agit, quia ratione utitur ad consensum& contractum indispensabiliter δc ipso actu necessaria. At vero dum
392쪽
quis ebrius vel amens est , incapax est & contractus & consensus omnis per seipsum. Ita HenriqueZ lib. D. de matrim. cap .num. 4. Sanchez lib. 2. disp. I r. num. ΙΣ. Nullatenus vero est admittendus procurator, nisi mandarum exhibeat. Nullatenus quoque fides mandanti adhibenda est in externo foro, si mandati sui anteriorem contractui revocationem praetexat, nisi ju- ridice & sufficienter probet se revocasse.
De proclamationibus Matrimonio praemittendis.
TATuTu M est in primis ab Universali Concilio Lateranens sub Innocentio III. can. 1 I. qui citatur in cap. Cum inhibitio, de clandest. desponsat. dc deinde Tridentino sess24. de re
format. matrim. cap. I. ut antequam matrimonium contrali
tur , ter a proprio contrahentium Paroelio tribus continuis diebus festivis in Ecclesia inter Millarum solennia publice denuntietur inter quos matrimonium sit contrahendum ; quibus de nunciationibus factis , si nullum legitimum opponatur impedimentum, ad celebrationem matrimonii procedipossit. Sed si probabilis apparuerit conjectura impedimenti , contractus interdicatur expresse, donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis, d.cap. Cum inhibitio. v I I. Si contrahentes sint diversarum Parochiarum , faciendae sunt de- nunciationes in utriusque Parochia , non enim sussicienter alioqui possent impedimenta dignosci. Idemque sentiendum de diversis Dioecesibus. Alteruter enim contrahentium sive Parochus, sive Episcopus, potest eos matrimonio jungere , 8e uterque Episcopus potest intra fines Dioeec sis suae circa has proclamationes dispensare. Bonacina de matrim.quaest.2. punct. 6.num. 7. Barbosa de potest. Episc. pari. 2. alleg. 2. num. Io.& I. Quod verbdicit Tridentinum de tribus continuis diebus festis, non est aliter intelli-iendum, nisi de festis non longo intervallo distantibus, non Verd de festis bi immediate succedentibus. Suadet enim id ratio dignoscendi si qua sint impedimenta; ad quem finem conducit ut tempus populo concedatur , in mentem si quae sunt obstacula revocandi , & ea Parocho denunciandi. Quocirca haud ita festinanter urgenda res est , nisi gravis succurrat causa; sed interponendi sunt certi dies ab una ad alteram proclamationem : eaque est recepta ubique fere praxis interstitii ab uno ad aliud sestum unius saltem aut duorum dierum. Sanchez de matrim. lib. 3. disput. 6. num. 8. Co
393쪽
IIL Ad Episcopum ejusque Vicarium spectat dispensatio harum proclamationum , hoc enim Ordinarii prudentiae committit Concilium Tri dent. d. seC24. cap.I. ut vel una tant)m denunciatio fiat ante contractum coram Parocho ineundum , vel criam post coiitractum coram Parocho initum interdicatur consummatio, & provideatur ne simul cohabitem Partes
donee factis denunciationibus in. Ecclesia nihil impedimenti cognoscatur. Cum autem requirat Concilium , ut Ordinarius judicet dispensationem expedire satis declarat non nisi ex justa causa licitum esse in hac re dis- Iustas in hac re dispensandi causas colligunt Summistae. Atque
hae sere sunt quae sequuntur , quasque referunt S. Antoninus 3. p. tit. I. cap. 16. Sylvester verb. Matrimonium 6. quaest.7. Sanched lib. 3 disp. V. C
ninch disp. L .dub. 6. Barbosa de potest. Episc. p. 2. alleg 32. ia. 33. de seqq. Prima causa dispensandi est quoties alias creditur impediendum matrimo nium , sive per sortilegium , sive per injustam cognatorum , aliorumve factionem.. Secunda causa est quando non ni si cum contrahentium infamia fieri, proclamationes possent, ut s qui vixerunt in concubinatu, habiti sint veri conjoges. Tertia quando sine gravi animae, aut etiam rerum temporalium discrimine non possunt nuptiae ulteritis differri, ut si vir si in periculo mortis, aut debeat extemplb longius proficisci ,& necesse sit: contrahere connubium, ut proles jam nata, Vel concepta legitimetur ; aut si verisimiliter non sit depositurus affectum erga concubinam, S sc per
severaturus in statu peccati .. Quarta cum duobus, ad vitandum peccatum,
vel scandalum, vel infamiam , vel odia periculosas lites & querelas ex parte Paren ira, expedit quamprimum nuptias inire ,& periculum est si tanti siper differatur , ne alverius animus ex levitate, infidelitate aut aliorum suasionibus immutetur. Casus iste tum alibi , tum ibi maxime occurrit , quum ambae simul partes in flagranti stupro deprehense consentiunt in matrimonium. Sanchea lib. 3. dii p. 9. num. I s. Quinta causa, quando tempus instat quo nuptiae celebrari prohibentur , nec tamen differri possunt citra grave incommodum. aut animae periculum ex incontinentia Sexta quando altera Partium est sub potestate tutoris, curatoris , vitiici, novercae, aliorumve cognato um aut assinium, qui ejus nuppias intendunt
impedite, ut ipsi in ejus bona succcdant , audeam in Monasterium detrudant , vel imparibus & indignis conjungant. Barbosa d. p. 2. alleg. 32. n.43. Bd 44. Coni h disp. 27. dub. 3. num. 12. dc alii communiter. Septima quando summi Principus contrahunt: tum quia his aliquae praerogativae concedendae sunt: rum quia cessat periculum occultum impedimenti , cum horum genus & secta cunctis Comperta fiat. Octava si inter volentes nuptias contrahere sit magna disparitas, propter quam gravia instabunt obstacula ex parte aemulorum aut consanguineorum. In his , aut saltem quibusdam praedictorum. casuum assirmant. Sanche et , Barbosa, Coninch,
394쪽
aliique , teneri etiam ordinarium dispensare , denunciationibu ad Pae lium petitionem , si non aliqua suspicio, ali ve rationabilis causa disIlia deat a dispensatione. Ratioque est , quia Praestatus ex ossicio tenetur quoad fieri commode potest , ovium starum periculis occurrere , si gravia Nemrgentia sint.
V. Quin etiam ubi urgeret gravis de aperta necessitas sine proclamarionibus contrahcndi, nec pollet per temporis angustias Episcopus adiri, quia citd dilaberetur occasio ; aut etiam si rogatus Praelatus prae sua malitia aut manifesta & iniqua pertinacia dispensare recusaret, posset sine proclamationibus contrahi matrimonium , ut si aliqui vixerint in concubina tu , qui putabantur conjuges et vel si vir existas in vitae periculci praesenti. seu mortis acticulo , & vult ducere concubinam ad ejus aho endam infamiam , aut ad prolem legitimandam ι vel quia id utriusque saluti expedit. Item quando cognati, affines , tutores aut potentes personae nuptias knpedire moliuntur eorum quorum bonis inhiant, aut quos inaequalibus conjungere intendunt , ut non possint aliis palam nubere. His cas bus aliisve , si qui similes existunt, posse absque proclamationibus , aut circa eas dispensatione procedi ad matrimonium, docent Sotus in A. dist. 28. q. . . art. Σ.conctu Ex his primum rntellimur. Lope E I. p. Instruistorii de matrim .cap. 39.f.Expradimis: SancheΣ lib. y.disp. IO. n. 27. Conincti disp. x .dub. F.n. 32. & communiter caeteri.
VI. Porrδ assertione unius fide digni, & non suspecti ci rea matrimo-Mii impedimentum impeditur matrimonium contrahendum, donec Oppositum probetur. Idemque statarendum de fama communi circa impedimen-rum , cap. Preterea, & cap. Cism is tua , de sponsal. 8c cap. Super eo , de consang. & assinit. His additur in d. cap. Cum in tua, non admitti oblatum a parentibus juramentum contra unius gravis & non suspectae personae de- nunciationem, aut contra communem famam , quia ipsi met suspecti sunt. utpote parentes , nisi probationem in oppositum proserant. VII. Eos qui intra quatuor menses post peractas denuneiationes matrimonium non contraxerunt, non posse postmodo contrahere, nisi novae fiant arbitrio Episcopi proclamationes , affirmant Rebellus, Posse vinus. Bonacina, & Barbosa de potest. Epist. pare. 2. alleg. 32. num. 11. Oui ibidem scribit, si uis praemittantur denunciationes, saltem esse lupplendas adhibita una vel altera post ratum matrimonium antequam consummetur,
donec elapsi suerint dies octo post ultimam proclamationem. Atque ita judicatum resert Barbosa 1 Cardinalium Congregatione.
395쪽
L e Matrimoniorum impedimentis: ac prim tim de non dirimentibus.
ATRIMONIO nu M impedimenta sunt duplicis genetis; quaedam enim nuptias dirimunt, hoc est invalidas reddunt, quaedam autem contractas nuptias non dirimunt, sed eas contrahi prohitant. Prima sunt simul impedientia & dirimentia et secunda vero impediunt contrahendum matrimonium , faciuntque illicitum, quan vis valeat contractum. Atque istius secundi generis uinque sunt impedimenta. Primum est votum simplex , si e castitatis, ve Religionis suscipiendae.Secundum est Catechismus.Tertium sponsaliacum alio adhuc vivente conventa. Quartum est Praelati, seu Iudicis interdictum contrahendi, donec plenior de impedimentis notitia accesserit. Quintum est tempus intra quod prohibet Ecclesia matrimoniorum solen-nia. Reliqua verδ quae nonnulli censent impedimenta , vel nulla sunt, vel a Concilio Tridentaeo abolita, vel , consuetudine. I I. Qui vovete simpliciter aut castitatem aut Religionem . illicite contrahunt, nisi ex justa causa cum eis fuerit dispensatum ; cum enim promissionis fides hominibus servanda sit , multd magis Deo. Hoc tamen ratercedit di timen inter haec duo vina, quoniam qui castitatem ante matrimonium voverat, potest petenti debitum reddere conjugale , ne at iapars innocens suo jore fraudetur ; sed non potest debitum exigere. At is qui voverat Religionem, utrumque licite potest , scilicet reddere & exigere. NaVarr. Manualis cap. I 2.num. 8α. 6'. Cui consequens. Soto, Toletus, Coninch locis mox citandis. Licet enim iste quoque castitatem implicita voverit , quae virtualiter in voto Religionis includitur; attamen eam non vovit ni si in solo Religionis statu servandam. Sed uterque tamen pristini, si x e castitatis , sive Religionis voti plenae observationi reddetur adstrictus solitio per mortem alterius matrimonio , aut etiam viventis alterius Partis consensu, vel fornicatione superveniente, Propter quam reddatur immunis etiam a dcbito nuptiali solvendo Soto lib. 8. de just.& jur. quaest. .art. I. Coninch disput. 3o.dub. . num. 33. Toletus lib. I. cap. Iq. III. Circa simplex continentiae , vel Religionis votum multa suppeditat documenta D. Augustinus in epist. o. ad Bonifacium Comitem , qui simplex votum perpetuae continentiae & monasticae professionis nuncupaverat. Sed quia Bonificio Praefectura Africae incumbebat, quae runc & Barbaro
396쪽
Barbarorum , praesertim Vandalorum armis , & haereticorum factionibus infestabatur , eundem a monachismi, quem voverat , proposito dissuasit Augustinus. Deinde Bonifacius pristinum remittens pietatis ardorem duxit uxorem. Quare ipsum suis literis coarguit Augustinus infracti voti, quo tamen dicit eum jam non astringi dum stat matrimonium, nisi uxor quarti
voti huius iniciam duxerat , consentire Velit in mutuam continentiam. Ex
his colligitur primo justam esse & licitam suasionem, ut quis ab ineundae relictiosae vitae voto emisso abducatur & dispensetur, si mani fiste majus bonum excludat, ut suasit Augustinus. Secundo , eum qui simplici voto continentiae se obstrinxit , si matrimonii jugum suscipiat, graviter peccare : quod idem testatur Apostolus de viduis nubere volentibus, & idcirco habentibus damnationem , quia primam fidem irritam fecerunt , i. Timoth. s. non tamen peccare si conjugi innocenti ac petenti debitum reddar. Nihil tamen distinguit Augustinus ibidem, an voti continentiae reus possit idem debitum petere ; sive quia satius duxit nihil insinuare hac in parte, virumque in sua bona fide relinquere , ubi grave periculum & occasio inevitabilis urgebat; sive quia ipse existimabat multum de jure innocentis uxoris diminui, si nullum habere possit matrimonii usum , nisi cum
damno pudoris & verecundiae , quae decet sincte educatas & pudicas sceminas. Tertio , si alter conjugum qui non est voto asti ictus , consentiat in mutuam continentiam , aut si ejus morte dirimatur conjugium, teneri alterum , qui voverat , conjugem pristino continentiae voto , nec posse secundis nuptiis alligari. I V. Gravis quaestio est, utrum qui post Votum simplex castitatis aut Religionis contraxit per verba de praesenti matrimonium , teneatur ante conmmmationem ingredi monasterium 3 Affirmative quidem responden dum cst de illo qui voverat Religionem ; ab hoc enim voto non est solutus, neque suspensus per illud matrimonium, cum constet, eum etiam
qui nullo modo vovit, polle ante consummationem a matrimonio resilire
hoe fine Religionem ingrediendi. Sed major est difficultas in eo qui non
Religionem, sed continentiam vovit ante matrimonium. Videtur enim, si nondum consummaverit contractum matrimonium , obligari ad Religionis ingressum , cum hoc unico modo possit adhuc surim continentiae votum adimplere, & quia omne VOIum Oblata Opportunitate persolvendum est ; hic autem unica superest illa Opportunitas,qua neglecta, non erit amplius locus voti obligationi persolvendae rideoque teneri ad ingressum monasterii, docent Sylvcster ver b. Matrimonium p. quaest. s. & Navarra cap. m. num. 8o. Sed verisimilior est lententia Dominici Soto iii Sent. dist. 38. quaest. 2. ast. I. quem sequitur communior Doctorum consensus, non teneri Religionis subeundae obligatione , quam nullatenus vovit ; nec ad servandam castitatem obligari ad eligendum medium tam durum &exhraordinaxium. Id confirmatur per extrav. tutiqua, Joan. XXII. de A a a . ubi
397쪽
ubi uxoratum ante matrimonii eonsummationem sine consensii uxoris Aneipientem sacros Ordines , dicit esse inducendum ni Religionem ingrediatur; quod si nolit, cogendum esse matrimonium conbummare petente uxore. Atqui haec ipsa coactio ad consummandum esset prorsus illicita , si uxoratus ille qui in sacri ordinis susceptione castitatem solenniter vovit,
non possi i licite consummare. Potest verδ licite matrimonio astrictus, quia uxor saltem implicite petit matrimonii consummationem prima conis cubitus nocte, quatenus id exposcit, & ad id refertur contractus matriis monii inter ipsam & virum initus. Mortua autem , vel fornicante uxore, tenebitur ablolute, ut dictum est , servare castitatem. V. Secundum quod est Catechismi impedimentum, ordinarie contingit esse conjunctum cum alio impedimento quod est dirimens, nimirum spiritualis assinitatis ι quia ordinarie iidem patrini aut matrinae qui suscipiunt baptizatum vel confirmatum , suscipiunt quoque in Baptismo. Saepe tamen fit ut infans sine solennitate quidem , sed valide baptizatus ratione urgentis vitae periculi, postmodum ad Ecclesiam deferatur , ut in eo eereis moniae omisse suppleantur , quarum una dicitur Catechismus, sciliceti structio ac pro sessio fidei , quae solenniter fit prae foribus Ecclesiae , ex qua sequitur cognatio spiritualis , quam cum baptizato contrahit is qui
puerum in eo Catechismo tenuit. Censent tamen aliqui, ut Sanche et &Diana, hanc oessalle cognationem & impedimentum , quia Concilium Tridentinum dicit sessii in decreto de reform.matrim. Omnibus inter alarupersonas huius coonationis Isiritualis sublatis omnino impedimentis. Quae tamen verba alii plerique restringunt ad solam cognationem quae ex ipsi a Sacramentis , de quibus ibi loquitur , non Vero ex solis ceremoniis contrahitur. Sacrae tamen Cardinalium Congregationis decretum refert Anto nius Diana p. 3. Itact. de Sacramentis, resol. 26. quo declaratum fuit istam quoque ex Catechismo cognationem cessasse per Tridentinum illud decretatum , quae antea vigebat per cap. Contracto, de cognat. spirit. & per cap.
V I. . Tertium impedimentum ex sponsalibus nascitur eum alia personaeonventis ; idque fundatur in ipso naturali iure prohibente fidem alicui datam instingi. Sed is cui data fides est, potest suo consensu hanc obligationem relaxare; nihil enim tam naturale est quὶm eo genere quidque dissolvi quo colligatum est : ideo verborum obligatio verbis tollitur ; nudi contensus obligatio contrario consensu dissolvitur , l. Nihil tam naturale,
V II. Quartum impedimentum est interdicti per judicis sententiam aut
decretum , ne nuptiae contrahantur donec aliqua superveniens dissicultassierit plenius dilucidata, cap. I. 2.& 3. de matrim. contract. Cont r. ivterd.
Imperite aliqui crediderunt, tempore poenalis interdicti illicita esse matrimonia : sed licita esse communis est Doctorum sententia , quatenus matrimonium
398쪽
monium ex sua primaeva conditione est merus & civilis contractus , nee habet Sacramenti rationem nisi per accidens & accessorie ue ideoque non censetur in numero Sacramentorum illorum, quae caput Si sentemia 16. de sent. excomm . in 6. prohibet interdicti tempore ministrari ; cujus etiam ministri non lunt Sacerdotes, sed ipsimet contrahentes ac laici. Posse itaque tempore interdicti poenalis fieri matrimonia, dummodo non eis benedicatur per Ecclesiam , docet Glossa recepta in cap. fi n. de sent. excom.
verb. Sacramentis. Navarr. ca P. 27. num. I79. Ostiensis in cap. non est, desponsa lib. Panormitanus ibid. Sylvester verb. Interdictum s. n. s. Conincli
VIII. Quintum impedimentum est tempus intercurrens , prima die Adventus usque ad diem Epiphaniae 3 & a die Cinerum usque ad Octavam
Paschatis inclusive. Nam ob temporum istorum venerationem Ecclesia prohibet solennitatem nuptiarum. Concilium Trident. de resorm. matrim. cap. Io. Plerique Doctores censent, non prorsus vetari pro illis temporibus nuptias, sed tantum ista duo , benedictionem nuptiarum , &solennem sponsae ad aedes syonsi traductionem cum pompa , magno comitatu, vel choreis & canticis, eo quδd Tridentinum caput Io. non simpliciter nuptias celebrari prohibeat, sed enunciet nuptias solennes , &solenniter celebrari prohibeat: & quia Glosia in cap. Capellantis , de seriis, dicit quocunque tempore anni , ipsisque feriis quibus nuptiae fieri prohibentur , posse contrahi sponsalia de matrimonium quoque de praesenti,
dummodo a solennitatibus abstineatur. Ita Navarra cap. . n. 77. ubi citat Palud anum , Cajetanum , & Sylvestrum : item Sanche 2 de matrimonio lib. . disp. 8. Coninch disp. 3o. num. 36. Filii ucius tract. IO. p. 2. cap. 9.quaest. s. His accedit Bonacina de matrimon. quaest. 3. puncto I 6. nun3. 4. g. Ex dictis, dc f. Secundo sequitur et admonens tamen sequendam hac in re esse locorum consuetudinem. I X. Recensentur praeterea impedimenta ex delicto non dirimentia. r. Incestus cum consanguinea conjugis in primo & secundo gradu ; aut forunicatio habita cum marte & filia, ut nequidem mortuo conjuge liceat ei alterum inire matrimonium. 2. Raptus alienae sponsae. 3. Uxoricidium. 4.
Susceptio propriae prolis ad Baptismum aut Confirmationem hoc malo fine ponendi impedimentum ad reddendum debitum conjugale. s. occisio Presbyteri. 6. Publica poenitentia, quandiu durat: sed haec nec est delictum, nec in usu. 7. Conjugium cum Moniali. Sed ut ait Coninch, non est opus his septem immorari, quia jam omnino sublata sunt. Nam his irretitisne ulla dispensatione videntibus Praelatis contrahunt.Ita Navarra cap. 22. num. s. & cum aliis Sanchez lib. 7. disp. i . num. 8. Coninch disp. 3o. num. 16. Sane in Gallia ista criminis impedimenta non dirimentia nullatenus recepta elle videmus , sed ea sola quae matrimonium dirimunt. A a a L
399쪽
Impedimenta Matrimonium dirimentia.
I. A quae matrimonium etiara contractum dirimunt impedi- - ς0x re consentur quatuordecim , his versibus compre-
Error , conditio , votum , coonatis , crimen,
Cultus dismaritas, vis , Ordo , ligamen, honestis, s sinis , raptor , si clandestinus , ct impos.
Hac facienda vetant connubia , facta retractant. II. Error triplex distinguendus est , scilicet personae, qualitatis, conditionis. Error personae dicitur quando contrahens putat aliam esse persoriam cum qua contrahit , qu m revera sit. Error circa personam ipso naturae jure irritum facit matrimonium , catasa 29. quaest. I. per totam. Quia personae contrahentium nuptias sunt ipsum primarium & essentiale objectum matrimonii , nisi ipse errans intendat ipso alitu contrahere cum proposita persona, qualiscumque illa sit. Error qualitatis non facit conjugium irritum, ut si credens quis ducere divitem, nobilem, formosaira, Virginem, ducat revera inopem , ignobilem, deformem, corruptam. Quia contractus matrimonii versatur circa personas , non circa qualitates ; & qualitas habet se tantum per modum rationis motivae aut cause finalis, & consequenter e; us error facit dumtaxat voluntarium secundum quid, neque impedit essentialem consensum. Hinc excipe casum quo quis expresse intenderet non contrahere , si talis qualitas personae insit, vel non insit. Tunc enim celsante conditione cui innititur consensus , certum est consensum omnino
deficere. Excipe secundδ casus in quibus error qualitatis transit in errO- rem ipsius personae : quod fit quoties qualitas in qua erratur , determinat certam aliquam personam distinctam ab ea quae praesens est , ut si Titius contraxit cum filia Ioannis, quae se falsδ dicebat filiam Petri qui est Praeses provinciae ; Titius ver b intendit contrahere cum filia Praesidis provinciae, suumque consensum ad eam determinat : eo casu cum error qualitatis determinet Titium ad aliam personam ab ea diversam quae praesens est , invalidum est illud cum filia Ioannis matrimonium. Sanchez lib. 7. disp. IS.
num. 23. Navarra cap. 22. num. 2. Bonacina de matrim. quaest. 3. punino a.
III. Error conditionis sormat secuddum irritans impedimentum , Aciruelligitur de conditione servili. Circa hunc stat receptissima conclusio: Matri
400쪽
Matrimonium contractum cum errore conditionis Validum est , si persona cum qua contrahitur est aequalis , aut melioris conditionis. Servus ergo contrahens cum serva , quain tamen credi L esse liberam ; aut contrahens
cum libera, quam credebat esse servam, valide contrahit, cap. Si quis, de cap. Ad nostram, de conjugio servorum. IV. Votum solenne quod emittitur in susceptione sacrorum ordinum, vel in pro sessione Religionis, constituit tertium dirimens impedimentum,
Clement. unica de consang. quae pinnam quoque excommunicationis latae sententiae ad)ungit : item can. Presbyteris , dist. 27. & extra qui clerici vel vovent. per totum: & Concilium Carthaginense IV. can. Io . & Matisco ianense can. . & Tridentinum seis 2 . de Sacram. Matrim. can. 9. Quod idem
jus Gregorius XIlI. extendit ad vota simplicia , quae post biennium probationis emittere solent novitii Societatis I Esu, eosque declarat esse deinceps vere Religiosos. V. Quini md votum solenne Religionis tanto privilegio munitur , ut
antecedens matrimonium ratum , seu per verba de praesenti contractum, dummodo non fuerit consummatum , dissolvat, ita ut conjunx in saeculo superstes possit ex tunc aliud contrahere matrimonium, priore conjuge adhuc in monasterio vivente. Item favore Religionis conceduntur duo menses post contractum de praesenti matrimonium ad deliberandum de ingressit Religionis , intra quos is qui deliberat , non tenetur consummare , quantumvis altera parte petente ; eaque invita licitum ei est ingredi inonasterium , uixta Constitutionem Alexandri III. in cap. Verum, & cap. Ex pu-ώlico, de convers.conjug. de Innocentii III. in cap. Ex parte, eod. quia non fuerunt una caro simul effecti, d. cap. merum. Non potest tamen in saeculo superstes alias inire nuptias, nisi post alterius professionem. Id vero privilegium non competit susceptioni ordinis sacri, ut constat ex Ioan. XXII.
VI. Quartum impedimentum ex cognatione nascitur. Ea triplex est, naturalis , spiritualis, & legalis. Cognatio naturalis dicitur Consanguinitas, 3c definitur : Vinculum personarum ab eodem stipite proximo descendentium, carnali propagatione contractum. II. Ut computentur consanguinitatis gradus tres observandae sunt regulae. Prima est : In linea recta aliendentium & descendentium tot sunt gradus quot personae ex uno stipite descendentes , excepto ipso stipite:
V. g. pater & filius sunt quidem duae personae , sed deducto patre subsistit filius in primo gradu ; & ita non solum pater & filius , sed etiam frater
soror sibi invicem sunt consanguinei in primo gradu , sicut avus, ex filio nepos in secundo. Secunda regula haec est et In linea aequali collateralium eodem gradu se mutuo personae distant, quo gradu eaedem di-st alit a communi stipite. Sic ergo fratrum filii in secundo gradu sunt intecse , quia duobus gradibus ab avo distant, qui est communis ipsorum stipes. Α a a s Tertia
