Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 44 Juris Canonici heoria,

occulte , poterit secundus Confestor relaxare , vel commutare. Eadem tradunt Navarra cap. 26. num. 22. Suareae de poenit. dist. 38. sect. Io. Reginaldus lib. . num. 2. & 93. aliique communiter. III. Cum sint justorum hominum bona opera tribus donata praeroiagativis , sunt enim meritoria, impetratoria & satisfactoria e meritum qui dem ita personale est, ut non alii quam operanti applicetur , solis exceptis Christi meritis , quae cunctis applicari voluit. At vero quorumlibet Iustorum opera caeteris ad impetrationem, & satisfactionem prodesse pollunt, ratione ejus , quam in Symbolo profitemur , Sanctorum Communionis , di cente quoque Regio Psalte , Particeps ego Am omnium timentium te describente Apostolo Coloss I. Adim eo ea qua desunt passionum Cimisi,

in earne mea , pro corpore ejus, qAod es Ecclesia. Caeterum illa unius pro altero satisfactio non est sacranaenialis , cum non alius quam poenitens Sacramentum istud suscipiat: & siquando ex justa causa permittat Consessarius , ut injuncta satisfactio possit ab alio praestari, aliquam tamen partem, possit poenirente praestari, debet eidem in propria implendam perona praescribere, ne sit mutilum a siqua sui parte Sacramentum. Sapienter enim do finit Concilium Tii dentinum se T. I . can. 3. materiam Sacramenti Poenitentiae esse ipsos poenitentis actus, qui virtute Clavium elevantur ad ipsum esse Sacramenti, contritionem, confessionem, & satisfactionem. IV. Est vero quoddam saris factionis genus ex stricta justitiae obligatione poenitentem simul& Consessarium arctius adstringens et circa quoa provide admonet Concilium Mediolanense primum sub S. Carolo Borroia meo Archiepiscopo , anni 136F. pari. a. cap. 6. cujus Verba ad Consessariorum majorem cautionem hic Visum est adjungere. Caveant Confesores , ne te debitam fui actionem illor obsisAns, qui cum facultas adsi aliena resia tuendi , vel Ieheta qua adfkώs --βε jocia sunt, persolvendi , illi ue ut ἰάDectem, superioνi cossessone praceptum D, ρr,sare neglexerint: exceptis iis yri periculose agro Gi , gusti tamen moneani, ut quod debent, quamprimum persol ut Et quia interdum in falsi testis mauu es , ut non solis faciat libas homines ,seu etiam misimatione ac vita spolientur ; idcirco neminem abs ane, qui falsum testimoniam in judicio cum alterius detrimento dixerit, nisi prius Luo damno , quate i id sanciri poteriι , Cr violata illius existima

ι . ni fatis fecerit. Nec illum quidem absolvant , qui post publicum Episcopimon tum de indicandis rebus amissis, quid de iis sciat indicaverit, nisi hoe o,iaeIum an re perso meritia lidem omi MaiMιa diligenιia eonsilentiam examinem singuli rum qui faenerantur,ct inrquos ni fias exercent: neque quemquam in

his casibus absimant , nisi debita restituιιο , aut satisfactio eα canonum preseripto prius intercedat. V Supradictis adjungendum, similem Consessoribus adhibendam esse cautionem , & suspendendam absolutionem poenitentibus, qui eum commode injunctas in praecedenti consessione satisfactiones adimplere potuissen

372쪽

luissent, per socordiam neglexerunt. Remittendi enim sunt, ut quamprimum satisfaciant, saltem ex notabili parte , priusquam nova corum conissessio excipiatur , aut absolutio indulgeatur. Idcirco sciendum est ab initioc sessionis , iurum poenitens praescriptae satisfactioni ab ultima confessi ne paruerit , ne tempus in audienda conΚssione inut ii recatur, ut loenitentis querela praeveniatur, si post editam a se conLssi on ira inabsolutus remittatur. Denique observatu dignissimus est circa salsas scenitontias, quibus nulla impertienda est absolutio, Canon χχ. Concibi Ceneralis L teranensis sub Innocentio I I. Pontifice , qui etiam attexitur in D crero Gratiani de Poenat. dist. s. Cap. Falsas paenitentias. Sed hunc Latcrancnssim Canonein stilius quam Gratianus proferam. Falsas declarat poenitentias, primum quidem si quem poeniteat caeterorum peccatorum, uno tamen aliquo mortali excepto. Secundd, si quis non proponat firmitcr unius peceati mortalis emendationem , etsi de aliis polliceatur : quo in numero censendi sunt quicumque proximam peccati alicujus occasionem non abdiis cant, aut qui officium, Vel negotium , quod sine gravi peccato gerere non valent, minime derelinquunt. Tertib quicumque odium aut vindictain proximi in corde retinent. Qxiarid qui offensam alteri , se illatam reparare . aut pro ea satisfacere renuunt- Quinto qui arma scienter contra j iistiatiam sumpta deponere nolia ut, aut alioqui causae injustae scienter patrocinantur. Has singulas causas Canon Lateranensis exprimit, quarum ali quas Gratianus improvide suppressit , & olim expresserat Melfitanum Concilium anni Io 89.can. I 6. Et sapienter S. Augustinus dicit epist. 1 . ad Macedonium et Si res aliena propior quam peccatum es, cum reddi possit, non redditur, non agitur pernitentia, sed fingitur. Si autem veraciter agitur, non remittitiar peccasum nisi restituatur ablatum. Et post pauca interjecia prosequiatur: Si justitia sincerius consulatar, Justius dicitur Adυι cato, Redde quod acis emisti quando contra veritatem stetisi, iniquitini adfuisti, FadicemqueJefelli ,

, iam causam oppressisti, de falso viristi.

CAPUT XV.

De Extrema Unctionis Sacramento.

Setius Sacramenti doctrinam breviter tradit Sanctus Iac bus Apostolus his verbis et Infirmatur quis in vobis ' Indurat

Presbyteros Accusa, ct orent super eum, ungenteJ eum oleo in n-- mine Domini : ct oratio sidet Ialvabit infirmum , ct alleviabis eum Dominus , orsi in peccatis sit,remutemur ei- Hic exprimitur Iacramenti : ti Xx hujus,

373쪽

hujus subjectum , ille scilicet qui infirmaturr Et materia in olei unctione:

Et forma in oratione fidei super infirmum: Et minister in Presbytero Eeclcsiae r Et gratia in peccatorum remissione , aliique effectus particulares in salvatione, & ii alleviatione infirmi. Hujus unctionis cum nomine Sacra mouhi meminit Innocentius Papa I. in epist. I. ad Decentium, cap. 8. & habetur in eap. Illud siperfrum, dist. 9 s. II. Literat Eugenii Papae IV. Concilio Florentino adnexae, de pariter Concilium Trident. sess . t . declarant hujus materiam Sacramenti cile oleum ab Episcopo benedictum. Omnes ver 5 Catholici Doctores , qui Concilium istud vel praecesserunt, vel subsequuti sunt, conveniunt esse de egentu Sacramenti, ut iIlud oleum fuerit ab Episcopo benedictum , excepto Cajerano, qui in 3. ' quaesto n. arr. 3. hac de re subdubitat. Sed cum stricte 8c dogmatice Eugenius Pontifex & Concilium Tridentinum loquamur oleum exprimant ab Episcopo benedictum, nihil plane requirunt ad materiam , quod non pertineat ad Sacramenti essentiam. Et- enim cum aqua Baptismi ex Ecclesiae praescripto debeat esse solenniter benedicta , quia tamen benedictio ista non speetat ad Baptismi essentiam, nusquam Co ilia assirmant debere ita Baptismo adhiberi aquam benedictam, sed solum aquam naturalem. Si ramen sit metuendi causa, ne oleum benedinam aliquando deficiat, concedunt ipsa Ritualia Summorum Pontificum sussu edita, de communiter Doctores, posse eum oleo benedicto

aliud simplex oleam a Sacerdote commisceri. III. Unctiones hujxta Sacramenti septem recensentur ab Eugenio Ponistifice in instructione Armenorum , scilicet oculorum , aurium, narium,

oris , mannum, pToret quinque sensus ; deinde sextb pedum , propterretas i septimo remm . propter camis delectationem. Sed solae quinque

situm unctiones exiguntur de necessitate , si non Sacramenti, ad mi illis praecepti , ex omnium Fidelium consensu Be praxi s adeo ut si ex his quinque una aliqua unctio omittatur , reddatur dubius & incertus valor Sacramentit plerique namque asseverant, pertinere omnes quinque ad hu-jas Sacramenti essentiam. Sexta vero in pedibus si eubi est de praecepti oblitatione, & ali si non est , quatenus in multis Ecclesiis omitti solet, ut notat Suared in 3. p. disput. 6o. Act.2. n.6. Nescio tamen, an sit aliquis in hoc Regno locus , in quo soleat pedum unctis omitti. Septima vero, quae est renum unctio, in omnibus rerE Ecclesiis solet omitti , nec est de obligatioim praecepti. Unctiones porro quinque sensuum ubique ex praecepti necessitate debent adhiberi. Cujus praecepti ratio est, quia cum nihil sit in i litet lecta quod non praecesserit in lenia , inde fit ut omnia peccata

ex sensibus corporis originem dueant: atque ita per curationem & corroborationem omnium sensitiam sanatur 1 peecaro, & corroboratur integer

homo

IV, Porris aliorum di utatium relinquo, utrum essentia istius Sacramenti

374쪽

inenti perficiatur in quavis unctione , quae prima de quinque supradictis

adhibetur, ita ut reliquae sint sola nodo partes integrales Saeramenti, quemadmodum septem Ordines complent unum ordinis Sacramentum, tamet si seorsim singuli Ordines ex multorum 4ementia ratiouem ac ess n. tiam in Te contineant S cramenti ordinis ; & quemadmodum singulae partes specierum Sacrae Eucharistiae seorsimcoiκinent totam Eucharistiae essentiam et an vero quinque unctiones sint collective, seu .conjuuctim de Sacramenti essentia o Secundum priorem sententiam sufficere pollet una unctio ad Sacramenti essentiam , quanuis non se nicere e ad praecepti obli gationem. Altera vero sententia opposita communior est: nihil tamen cecti an utramvis partem asseri potest.

V. Etiamsi plures sint Extremae Unctionis effcctus ultra mecatorum remissionem, haec tamen sola etanti momenti est , ut ille etiam inungendus sit, qui exterocum intabrum si incapax. Namas qui usu rationis prorsus excidit, non opus habet ut. adversus fientationes. χdversaria roboretur, neque ut ejus animus sive toxpore, sive terrore depressus erigatur a re nihilominus inungi debet ut peccatorum praecedentium a sive snorealitiin, fisu venialium reliquiae in eo aboleantur. Putast namque fias ramenium istud primam etiam ac iustificantem gratiam contare illi qui vel ex iob livione . vel ex impotentia loquendi, raex superventcnge dei Denua nequit nfiteri, dummodδ post ultimum ma ortale peccatum sierit sussietanter attritus. Adeoque fieri potest juxta Navarrum cap. Σ2. num. 3. ut quis m*rieas lininctus damnetur , ii usustus su utem aeternam L isset consequutus. od idem docent Mareae disp. 4ι. isesa. a. uum. IO. Coniuch disp.

L Plures exiguntur conditiones, at possit aliquis Extrema Uoctione finiri. i. Ut sit bapti Eatus ; est enim Baptismus aditus Ecclesiae , & janua

sacramentorum. 2. Ut aliquando fuerit rationis eompos . & peccaveriἔ, alioqui enim incapax erit eorum effectuum , quorum causa fuit hoc S gramentum institutum. 3. Ut Iuungendus ita aegrotet, ut de morte imminente periclitetur , idque insinuat S. Iacobus per vocem καμνον - , quae sere oppressim morbo ac deficientem significat. Ideoque non est ministrandum hoc Sacramentum damnatis ad mortem adhuc corpore sanis,

neque in periculo naufragii constitutis ; de solis enim infirmis loquitur Apostolus tmod potest mi nistrari illis quos extremae senectutis larauor iri

periculum imminentis interitus pdduxi t , qua vis alius in cisum iam an .deprehendatur , ut communiter assecunt Doctores.

VII. Min E debet hoc Sacramentum iterari , dum idem Perdurat mortis periculum & morbi stilus. Potestiverδ iterum mimumsi , si i-tii status immutetur, ita ut licet morbus non abscesserit, cessaveri I inmeia adici uo temporis tu eruauo periculum mortis , , quod amen pinea ingi, θ

375쪽

3 43 Juris Canonici Theoria,

ejus interruptionis, Ut duo illa intermissa pericula vere ac certb disjun.cta dici possint. Atque haec cst unanimis Doctorum sentcntia, & constans Ecclesiae praxis. VIII. Respectu infirmi nullum ei praeceptum imponitur petendi hoc

sacramentum, quanVis peccare per Vcnialem negligentiam possit , non tam n mortaliter, nisi per contemptum. Deus enim & Eccletia non judicaverunt propter alias quidem rationes , sed maxime propter conflictus quos excitat una ex parte in luperabilis aliquibus etiam bonis & piis im- minentis mortis cogitatio , aliaque ex parte coni cientia: timoratae formidines , ne quod in ultimum subsidium divina charitas introduxit animarum, vertatur illis in laqueum & salutis aeternae obstaculum. Verumtamen is Sacerdos eui incumbit animarum cura & Sacramentorum administratio , ligatur praecepto , & rogatus tenetur utroque titulo , justitiae &charitatis , vel per se, vel per alium Sacerdotem administrare hoc Sacramentum. Imo vero etiam non rogatus , si advertit aegrum in eo statu esse , ut hoc indigeat Sacramento e maxime verb si aliis sine ullo omninδSacramento sit ex hac vita discessurus , dabitandum non est, Parochum haec advertentem & negligentem peccare mortaliter. Peecat denique moria

taliter quisquis sibi mortalis peccati conscius suscipit istud Sacramentum, nulla praemissa vel confessione, vel dolore peccati. Est enim gravis injuria 4e merum sacrilegium erga Sacramentum , & damnabilis incuria salutis

aeternae.

IX. Nemini Sacerdoti licet praeter Parochum, aut de Parochi 'licentia,

Sacramentum Extremae Unctionis ministrare, criam praetextu extremae ne

cessitatis: & Religiosus incurrit ipso facto excommunicationem Papa re- .servatam, qui id facere praesumpserit. Clement. I. de privileg.

De Ordinis Sacramento.

' Ac RAM pNTu M ordinis ira dc finitur , Magistro Sententiarum in A. dist. 1 . lit. X. Signaculum quoddam sacrum, quo spiritualis potestas traditur ordinato ad cssicium. Se rem Ordinum species numerantur : Sacerdorum , Diaconorum , Subdiaconorum , Aeolyrhorum , Exorcistarum , Li ctorum , Ostiariorum. Hos enim singillatim recenset Clemens Ponti fix epist. a. ad Iac hum fratrem Domini , & Cornelius Papa epist. ad Fabianum Antiochenum, apud Eusibium lib. 6. histor.Eccles cap. 1. & Caius Pontifex epist. ad

376쪽

N Praxis. Lib. III.

aa Felicem, Concilium Romanum sub Sylvestro , can. 3. & Carthaginei se Iv. can. 3. 4. s. 6. 7. 8. & 9. cui subscripsit S. Augustinus ; & novissime

Concilium Trident. se T. 23. cap. 2. Des horum priores , Sacerdotium, Diaconatus , Subdiaconatus , per antonomasiam Vocantur Sacri , quia

caeteris quatuor in sacro Altaris ministerio dc praerogativa assistentiae Scossicii circa Divinum Sacrificium antecellunt , & simili Clericos a quibus - suscepti sunt, perpetuae continentiae lege astringunt , ut non modo impediatur in eis suturum matrimonium, sed etiam dirimant suscepto jam ordine contractum , ex Apostolicis traditionibus 8c Ecclesiasticis instituti nibus : quanquam Subdiaconatus non fuerit Oli in sacris Ordinibus accensitus, ut perspicuum est ex cap. in Episcopum, dist. 6o. & aperte docet Innocentius III. cap. A multis , de aetat. de qualit. & ordin. II. Non opus est ut hic recenseam caeterorum ordinum ossicia vulgo

notissima, sed solius Diaconatus, in quo gravior est dissicultas. Huic Ordini adnexum ossicium sic exprimitur in Pontificali: Diaconum enim oportet ministrare ad Altare , baptitare, ct praedicare. Baptismi & praedicationis Diaconorum exempla proferunt Acta Apostolorum in Stephano & Philippo primis Ecclesiae Diaconis. Verumtamen nunc temporis ossicium baptizandi non competit Diaconis, ni s ex commissione Sacerdotis, aut ex necessitatis causa. Sic enim decernit Papa Gelasius in cap.Diaconosae ist. 93. Absque Episcopo vel Presbytero Diaconi baptiore non audeant, nisi pradictis ordinibus foras e longiks eonstitutis,necessitas extrema compestat. Praeterea cap.

Con stat, de consecrat. dist. 4. Constat sinquit in Baptisma Iolis Sacerdotibus

esse tractandum,ejusque ministerium nec ipsis Diaconis explere licitum. Itaque Baptismi administratio non pertinet de jure ordinario ad Diaconum , sed vel titulo commissionis, vel jure necessitatis. Praesens Ecclesiae praxis , dc jam inde a multis seculis inveterata consuetudo praecipuum ac ordinarium Diaconi ossietum in eo constituit, ut Evangelium in Missa solenniter de- caritet i Sacerdotique sacrum facienti proxime assistat. Sub primitiva tamen Ecclesia praecipuum ordinarium Diaconi ministerium in hoc ver sabatur, ut communicantibus ad sic ram mensam Fidelibus sacrum Calicem porrigeret, ex quo Christi sanguinem biberent, quemadmodum Sanctus Ambrosius illustrem Diaconum & Martyrem Laurontium introducit lib. 1. Osficiorum , cap. 4 i. sic compellantem Sixtum Pontificem ad martyrium properantem : Experire utrum mi seum idondium elegeris, cui commisistr Dominici Sanguinis dissensationem. Sanctus quoque Cyprianus tract. de lapsis, loqciens de puellula insanie , cui juxta primitivae consuetudinem Ecclesiae tradebatur mystica Communio, sic ait: Solennibus adimpletis, calicem Diaconus oferre prassentibus coepit. Et post pauca : Persitit tamen Diaconus, or rc- Iuctanti licet de Sacramento calicis infudit. Quin etiam aliis quam Sacerdotibus poterant olim Diaconi ipsum Sacramentnm sub specie panis ministrare , ut docet Nicaenae Synodi canon I . Et S. Justinus Martyr in extrema

377쪽

3 ueo Juris Canonici Theoria,

apologia secunda testatur moris D ille , ut Diaconus sacram Euch .iristiam ad Fideles absentes deferret. III. omni nb indubitatum est apiid cunctos Fideles . Sacerdotalem ordinationem, ad quam reducitur quoque Episcopalis, eme Verum & persectum Sacramentum. De Diaconatu porro pauci negant, Durandus in

muniter assierunt eta Sacramentum. ae utique assertio tenenda est. Conis stat enim ex Act. Apost. eap. 6. & ex Concilio Carthaginensi IV. can. de ex Pontificali Romano. & ex Graecorum Euchologio , conferri Diaco- Natum per manuum Episcopi impositionem , dicentis et Acespe Spiritum Eanctam. At hujusmodi manuum impositiones in ordinatione , praesertim verδ si accedat expressio collationis Spiritus sancti,gratiam consurunt cerram & indubitatam , ut patet ex 2.Timoth. . & 2.Timoth. I. & Actuum 8. vers. 17. I 8. & Ioan. 2o. vers. 12. 13. Insuper Anastasius Papa II. in epist. ad Anastasium Imperatorem , cap 7. expressis verbis Sacramenti gratiata attribuit Sacerdotum & Levitarum ordinationi. Denique ista Diaconorum ordinatio. destinatur ad sancta & sublimia officia, qualia pauid ante commemoravi , sam secundum primitivae, quis hodiernae Ecclesiae consuetudinem. De Subdiaconatu autem probabilius ambigi possit, an sit Sacramentum .. perspicuuiu est enim, non suisse olim ab tacuis inter sacros ordines reputatum. Enimuero dictum Carthaginense Concilium LV.apcr- te declarat, neque Subdiaconatum , neque inseriores ordines conser rhzr manuum impositionem , eo quod neque de majoribus sint , neque derris ordinibus. Et ean. mlias in Discopum, dist. . Subdiaconatus no- mi natim excluditur ab ordinibus Echia. SyModus quoque Ancyraua,..can. I 3.. decernir, non licere Chorepiscopis ordinare Presbyteros eu Di conos et nihil vero prohibet de Subdiaeonis. Ipsaque Synodus Antioche na camici. diserte asserit, ordinari Chorepiscopis posse Lectores , Ex-- cistas & Subdiaconos ; at nullatenus Diaco a veI Presbyteros. Deniq e Innocentius Papa I LI. cap. A multis, de aetate vi qua l. & ord . praestc. mnat subdiaconarum esse saerum ex divina, sed ex Ecclesiastica dumtaxat institutione. Communior tamen Doctorum consensus judicat, non modo 'Subdiaconatum , sed etiam singulos qnosque minores indines vera esse, ac propria Sacramenta. Caelibatus vero obligario Subdiaconatui annex , non est novae, sed antiquissimae institutionis. Etenim antiquissimum omnium quae supersunt Occidentis Correi liorum, scilicet Eliberinum can. ..deinde Agathense can. 13. R Turonense secundum can. ro. San. bisque Epiphanius in haeresi Catharortim , quae est m. idemque in fine operis adversus haereses ,. distris negant licirum eta subdiaconis uxorem habe in

vel ducere.

IV. ordinarium 'Ministrum ordinis Episccipum esse . in confisso est astud omnea , cave init constans E L .ab initio eraxis , di defini

378쪽

Praxis. Lib. III. I si

runt antiqui Canones , deinde Florentini, ac novissime Tridentini Cone Iii se T. 13. can. . Attamen eadem sess. cap. Io. de reserna. Permittitue quibusdam Abbatibus , ut subditis sibi Religiosis conserant Tonsuram &minores Ordines: idemque permiseriuri anteriores Canones Abbatibaa Sacerdotibus de ab Episcopo benedictis, cap. Quoniam videmus, distαν. de cap. Cum contingat, de artat. & quai. dc ord. praefic. V. ordinari nemo debet niti per proprium Episcopiim , aut inim ejust centia, de qua coi stet per Literas dimiiserias ab eo concessas. Proprius Episcopus constituitur triplici ratione , vel originis , vel domicilii . vel Beneficii quod Clericus possidet intra ejus dioecesiis fines et sic enim de cecis nitur cap. Cum nullus , de tempor. Ordin. in 6. Cum nullκs Clericum Paro-ebia a ena praeter Superioris ipsius licentiam debeat ordinare , Superior truelii gitur in hac c.fu Episcopus, de cujus Diarces est ii qui ad Ordines promoveri desideras , oriundus ; seu in cujus Diaece si Benescium obtinet Eeris sti m. seu habet clicet alibi natus fueris P domicilium in eadem. Porr , illud censeri debet domicilium, in quo quis inhabitat saltem majore anni parte, aut in quo habet majorem rerum suarum partem , ut ibi docet Glossa verb. I o- πιι et tiι n.Idque liquidb statuitur l. i. Ac Auth. Qua in provincia, C. ubi de crim. agi oport. de l. Senatores, C. ubi Senatores & claris . conven. V l. Quod attinet ad Episcopum originis, duplex censeri potest origo ex iure communi, quod nunc etiam viget in Italiae nam alia est origo respectu loci in quo aliquis natus est, & alia respectu loci in quo patec ejus natus est. Sie is qui natus est Mediolani , patre ciui natus fuerat Genuae, duplicem habre originis Episcopum , potestque norum alterum print i bito ad ordines suscipiendos eligere, vel Mediolanensem , vel Genue sem Antistitem. Ita docent Te rota prax. Disc. p. I. verb. Dimissoria , Bonaci na de Sacrament. disp. 8. quaest. unica, Puuo. 4. num. I 3. Barbo de ossicio S: poti Esese. u. a. alleg. 4. num. 4. 6c seqq. Idque fundatur in I. Allumptio, ε. I. D.ad munici p. & l. μι-, C. de municip. lib. io. In Gauliae tamen Regno ncin alius agnosci solet originta Episcopus , quam is ire cujus dioecesi qui s. natas fit. VII. Alio praeterea titulo potest aliquis proprium nancisci Episc pum quo possit ordinari , scilicet continuato , nec interpolato triennio miliaritatis , hoe est commorationis cum. Episcopo , tanquam unus de ejus familia, dummodo natim re ipsa Episcopus ei Beneficium Ecclesiasti. cum conferat, ut statuit Concilium Tridenti num sess. 13. cap. s. de reserm. VIII. Is qui , Sede Apostolica privilegium obtinuit ad suscipiendos ordines quocunque Episeopo communionem habente Sedis Apostolicae , non indiget Dimita iis, sed tamen ad suscipiendos ordines debet esse praemunitus literis testimonialibus proprii ordinarii de vita di mori bus , Se quod non sit aliquo impedimento aut irregularitate, de qua co stur, praepeditas. Bonacina de Sacrameatis disp. . quaest. unica , punct.

379쪽

3 1 α Joris Canon ci Theoria,

num. 17. Joan. Bapt. Ciari inius controv. forens. lib. I. cap. Αύ. num. TRBarbosa de ossic. dc pOt. Episc. p. v. alleg. . num. is. Si secus, de si iercstimonialibus ordinetur, remanet suspensus ab exercitio ordinis taliter se centi: Se qui eum ordinavit Episcopus , suspensionem incurrit per integrum annum a collatione ordinum , juxta Concilium Trident. sessi. 23. cap. 8. ad fin. de reform.

IX. Episcopas qui alterius Episcopi subditum laicum clericali Tonsura citra ejus licentiam initiavit, atque si spensus est ac si alienum Clericum sine Dimissoriis ordinasset, ut declaravit Urbanus Papa VIII. in sua Coiistitutione quae incipit secretis, i r. Decembris I 624. & resertur ad longum a Barbosa loc. cit. alleg. 8.X. Eadem Vrbani Constitutio poenam suspensionis illis infligit , qui

scienter se fecerint ordinari cum Alsis , aut fictis, aut fiduciariis titulis .iQi:od idem fuerat antea decretum per cap. Neminem , dc cap. Sanctorum, dist. o. statuentia talem ordinationem esse vacuam & irritam : ubi Glossa id . exponit secundum Ordrnis exequutionem. His simile decernitur a Concilio Trident. scs 2 i. cap. z. de reform. Caeterum duplex opinio agitatur circa istud Tridentinum Decretum. Prima asserit hic innovari poenas per d. cap. Neminem , Sc cap. Sanctorum constitutas , eo quδd Concilium ibbdicat pluraliter , poen.υ innovando : quod non potest in unica poena veri fi- . cari; oc ideo fatendum esse, quod ille ex Decreto Concilii suspensus sit,. qui sine vero titulo fuerit Ordinatus. Alii ver , asseverant, fuissὰ a Concilio solam illam renovatam poenam , quam exprimis cap. Cum secundam, de praebend. in quo Innocentius III. abrogat illam sui pensionis poenam decretam in d. cap. Neminem,&. cap. Sanctorum I idque lolum statuit , ut veneatur Episcspus ordinator , ejusque successores providere de alimoniis., se findi titulo ordinatum , donec ei congruum Benc ficium contulerit. Hanc tuetur sententiam Barbosa θ. p. a. alleg. 2o. num. 27. quam dicit D

ctoribus magis receptam ;.&allegat ita fui ste judicatum a Sacra Cardinalium Congregatione. Dicta vero Urbani constitutio suspensione assiciensi ordinatum, non est extendenda ultra falsos , fictos & fiduciarios titulos, de quibus loquitur ; quia in eis pIus est malae fidei, dc gravius peccatur ob mendacium dc deceptionem, qua Episcopo illuditur. XI. Pii II. Bulla incipiens, Cum ex sacrorum, suspendit in perpetuum Clericos qni se ordinari faciunt in aliquo sacro ordine, Vel extra tempora a jure statuta , vel arate legitimam aetatem , vel sine licentia aut Dimissoriis proprii ordinarii. Idque confirmant insequentium Pontificum Bullae, Julii III. Clementis VIII. de Pauli V. ut sileam veterum Conciliorum , &novissimi Tridentini sanctiones. Quae suspenso nes perpetuae sola tolluntur Papae dispentatione. Barbosa d. p. z.at lcg. I S.Ia. I XII. Circa violata interstitia nullam censuram in jure decerni conrra ecdinatum. & Ordinantem , docent Navarra, Henrique Z, Suareet , Sayrus, , Barbosa,

380쪽

γ' Praxis. Lib. III. 3s 3

Balbosa, & alii. Permittit ver ei Concilium Tridentinum sei .cap. I I. II. 33. & r ut Ordinarius ac proprius Episcopus, ubi subest necesiitas, aut Ecclesiae utilitas , possit circa Ordinum interstitia dispensare. Idemque interstitia unius anni assignat a minoribus ordinibus ad Subdiaconatum, alisteriusque anni a Subdiaconatu ad Diaconatum , & ab hoc ad Prisbytera-Iuira alterius pariter anni.

XIII. Ad primam Tonsuram prae requirit Tridentinat se T. 23. cap. . ut ea initiandus Confirmationis Sacramentum susceperit, Fidei rudimcnta sciat , itemque legere dc scribere. Ad minores autem ordines , ut his initiandi linguam Latinam intelligant, cap. O. Ad Subdiaconatum praeter

alias laudabiles qualitates, ut annum vigesimum sicundum ordinandus attigerit, cap. 32. Ad Diaconatum, ut vigesimumtertium : & ad Presbyter

tum, ut vige simum quintum aetatis annum atri gerit, ca . I 2.

XIV. Quod attinet ad tem ora ordinationum a Jure Canonico prae scripta, fas est Episcopo diebus sistis de Dominicis unum duosve dumtaxat minoribus ordinibus initiare. Ad Subdiaconatum porro, aliosve maiores ordines neminem licet promoveri, nisi Sabbatis quatuor Temporum, vel Sabbato sancto, vel etiam Sabbato ante Dominicam Passionis, nisi ex Papae

dispensatione ac rescripto, quod vocant Extratempora, cap. de eo autem,

de tempor.ordinar. Prima verb Tonsura potest conferri ab Episcopo qu vis die, juxta Ostiensem, Grassium, Bonacinam, de constat ex ipsius Ecclesiae consuetudine.

XU. Si ante ordinum collationem palam protestetur Episcopus , se

non intendere ordinare illos qui talem , aut taIem habent contra Canones dc sectum , ut tituli, atratis , falsarum Dimillotiarum , is qui sibi conscius ejusdem desectus promiscue, nec sine peccato mortali se sistit ordinandum, & ordinatur , censendus est vere & valide ordinatus, ut docet Ludovicus Bait Parisiensis Theologus de Pari sensis Ecclesiae Propoenitentiarius in suo Examine ordinandorum. Ratio est, quia Episcopus ille per proprium sequentis ordinationis actum suam illam in sentionem revocaviro Non enim censeri potest volu ille sacrilegium committere , Λ materiam simul appIicando cum forma Sacramenti hoc intendere , ut nullum fia et Sacramentum. Et Ius dec rat irritam elle protestationcm illius qui ex post- facto eidem proprio actu contravenit, cap. Solicitudinem , de appellat. &cap. Olim causam, juncta Glossa, de censib. Similem casum ponit Glossa lix cap. Tua nos, verti c. Mulierena, de sponsalibus. Si aliquis inquit) proth ste- ur coram pluribus , quod omnia qnae dicci vel faciet , non faciet animo contrahendi matrimonii, Je postea publice dicat , Consentio in te ; in isto casu dico , quod Ecclesia judicare debes pro matrimonio , quia recurrendum cst ad communem verborum intelligentiam , & potuit recedere a prima voluntate. Hoc idem docet ibidem Ioannes Andreas. His adde praeter memoratum sacrilegium, quod nemo intendere pice sumitur, horrenda γ ctiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION