장음표시 사용
401쪽
Tertia regula in linea quoque transversa, seu colla toralium , sed inae quali : Eo distant inter se collaterales gradu , quoto distat gradu remotiora communi stipite et v. g. Noe genuit Sem & Cham ; Sem genuit Arphaxad ; Arphaxad auit m genuit Sale. Ex alio verb latere,Cham genuit Chus, Genetis Io. Hic quaeritur quot gradibus inter se distent Sale & Chus3 Distant tribus gradibus , quia Sale collateralis remotior distat tribus gradibus a communi amborum stipite , qui est Noe , ex quo tres istae propagantur personae, Sem , Arphaxad , Sale. Porrd in linea collateralium Jus Canonicum discrepat a computatione Iuris Civilis : Ius namque Civile totidem computat gradus , quot sunt ex utroque latere personae ; & ideo fratres & sorores, cum duae sint personae, collocat in secundo gradu : deinde patrueles in quarto , quia patrueles , eorumque parentes ab uno stipite prodeuntes constituunt quatuor simul personas. Deinde in linea inaequali transversa nepotem & pronepotem constituit in quinto gradu , ob parem
utrimque perlonarum seu generationum numerum. Cum tamen Ius Canonicum tantum Connumeret unius lateris generationes , communi stipite
deductas , ideoque fratres de sorores in primo gradu, patrue Ies in secundo collocat. Atque inter omnes Fideles Canonica computatio praevalet secum
VIII. Iure Canonico invalidum est matrimonium inter personas consanguineas usque ad quartum gradum inclusive, cap.Non debet, de consang.& affinit. & Concilium Trident. se si . a . de Sacram. Matrim. cap. I. Olim ver δ prohibebantur in Latina Ecclesia nuptiae ad septimum usque cognationis collateralium gradum, ut constat ex Sancti Gregorii Magni epistola ad Felicem Messanae Episcopum, ex Sancti Isidori testimonio,& ex rescripto Alexandri II. Papae. Quae omnia inserunt ut in Decreto, causa 33. quaest. s. Quos gradus postmodum reduxit Concilium Lateranense sub Imnocentio III. ad quatuor gradus, d. cap. Non debet. Iure autem Romanorum Civili etiam fratrum & sororum filii matrimonio jungebantur , Instit. de nuptiis, ε.Duorum LCelebrandis, C. de nuptiis, l. 3. D. de ritu nupt. Idemque Ius etiam apud Christianos locum habuit. Filiae namque Constantini Magni Constantina& Helena nuptui datae sunt, Constantina quidem Amnibaliano primum filio Dalmatii fratris Constantini , deinde Gallo filio
Constantii fratris alterius ejusdem Constantini t Helena vero nupsit Iuliano alteri filio memorati Constantii; atque ita haec tria matrimonia ce Iebrata sunt inter patrueles in secundo gradu.IX. Dispensari tamen potest modb interveniat rationabilis 8c gravis causa in ipso secundo lineae collateralium gradu inter fratrum aut sororum liberos , qui patrueles ac consobrini dicuntur : & similiter inter patruum seu avunculum , & ex fratre seu sorore nepotem ac neptem. Et si enim Levit. i 8. tales nuptiae vetentur, id non est juris naturalis, sed positivi, seu letalis ac caeremonialis tantum.
402쪽
X. Spiritualis cognatio intercedit prim , inter patrinum ac matrinam cum baptizato , simu l que cum baptigati patre & matre. Secundo inter baptizantem & baptizatum : dc inter personam baptizantem cum patre
aut matre baptizati. Ex Confirmatione verδ inter patrinum aut ni atrinam cum confirmato ,& cum patre & matre confirmati. Caeteras vero antiqui
Iuris multiplices cognationes abolet Concilium Tridentinum L T. 14. cap. 2. Nullaque contrahitur spiritualis cognatio inter patrinum & nia trianam, seu susceptores. XI. Quaeritur utriim qui mittit procuratorem ad susciviendum insantem de sacro Fonte, contrahat cognationem istam , an vero ipse procΗrator Respondent Sanchez, Reginaldus , Fili luctus, non contrahi a mi tente, sed a procuratore. Sed verius est, contrahi a mittente, non a proin curatore. Ita docent Navarra lib. s. Consiliorum , in fine , qui restatur ita declarasse Cardinalium Congregationem : Ledesina quaest. 16. Coni tribdisp. 2. dub. 2. num. ΑΟ. Bonacit a quaest. 3. S. 2. num. q. Ratio est, quia ad hoc ut susceptor contrahat istam cognationem , requirit Concilium Tridentinum ut , parentibus baptizandi assumatur, aut a Parocho , si parentes non providerint, se T. 24. cap. a. de reform. Atqui procurator non assumitur vel eligitur a parentibns ; sed solus ille qui procuratorem constituit, ut videmus fieri inter Magnates ac Principes. Item qui procuratorem constituit, agit ut causa principalis; procorator vero ut causa dependens
dc instrumentalis. Item procurator nihil agit proprio, sed solius mandantis nomine. Quocirca sapienter judicavit Sacra Congregatio Cardinalium
hanc eognationem non3procuratore, sed a solo mandante contrahi. XII. Si opponas , ad contrahendam cognationem requiri contactum baptiEati, qualem non potest absens exhibere. Respondendum est, requirisve proprium, sive alienum contactum , dum fiat mandato & nomine absentis. Si instes, eum qui pro se alterum constituit ad baptizandum, nullam contrahere cognationem , sed eum solum qui constitutus est, suaque manu baptizavit. Respondebitur longe magnum esse discrimen , quia qui baptizat, non baptizat alterius cujusquam nomine, neque alterius sustinet personam, nisi Christi Domini, cujus est ii Rister immediatus ; ideoque illi adhaeret ista cognatio. Secus est de procuratore. XIII. Matrimonium quoque dirimit cognatio legalis , quae cst proin 'pinquitas personarum ex adoptione consurgens, can. Per adoptionem , Ο.
quaest. 3. & cap. unico , de cognat. legali. Itaque invalidum est ira mimonium primo inter adoptantem & adoptatum & posteros adoptati utque ad quartum gradum. Durat hoc impedimentum etiam soluta adoptione , cap. Diligere, 3 o. quaest. 3. Secundd inter uxorem adoptantis S adoptatum,& inter uxorem adoptati de adoptantem. Haec quoque durat post sublatam adoptionem, l. 2doptivus, D. de ritu nupt. Tertio inter filios aut fit ias adoptantis & adoptatum , sive adoptatam. Hoc impedimentum desinit cessante
403쪽
ces ante adoptione , idest ex quo filii aut filiae adoptantis exierunt ab ejus
potestate per hujus mortem , vel per emancipationem , cap. I. de cognat.
legat. & l. finali, D. de adoption. Filius porrb adoptantis potest etiam durante adoptione contrahere cum filia adoptati , necnon filia adoptantis cum filio adoptati; id enim nullo jure prohibetur. Qua etiam ratione plures ab uno eodemque adoptati pollunt inter se matrimonio jungi. Bona-cina q. 3. puncto F. g. . pron. 3. XIV. Conditiones a Jure requisitae ut quis possit adoptare, sunt istae Primb , ut adoptans sui juris sit. Secundo , ut sit major vigintiquinque annis. Tertio , ut si masculini sexus I foeminae namque adoptari quidem possunt , sed non ad opinet , nisi ex privilegio. Quarto , ut adoptans habeat naturalem generandi potentiam : non tamen excluduntur ii , qui cum a nativitate habui flent , illam ex accidenti amiserunt, ut secti gladio , aut facti ex morbo eunuchi : sed excluduntur frigidi ex natura, l. a D. de adopt. Quinto, ut adoptans sit ejus aetatis quae adoptati aetatem excedat annis decem & octo. His postis conditionibus quae exprimuntur Instit. tit. de adoption. & alibi in Iure , potest quilibet adoptare, quanuis sit Sacerdos , & modo adoptatus sit praesens ; non enim fieri potest per literas aut per procuratorem adoptio , l . Neque , & l. Post morιem, 3. fin. D.. de adopt.
Pro sequutio impedimentortim dirimentium.
UrNTnM dirimens impedimentum est crimen , quod est genere duplex , scilicet homicidium & adulterium , adjun-- ctis quibusdam conditionibus & circinnstantiis ; specie autem quadruplex. Non est hoc impedimentum naturali jure
introductum , sed Jure ecclesiastico , can. Si quis vivente , 3 r. q. l. & cap. I. de conversi in sidcl. & cap. I. 2. 3. 4. 1. 6. de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult. II. Primum ergo crimen dirimens est occiso unius conjugum facta hoc fine matrimonii contrahendi cum superstite coniuge , si ante occisonem aut mortem occisi intervenit adulterium t idque locum habet sive conjunx consortem sui tori occiderit per se, vel per alium : sve alia persona etiam soluta occiderit hoc eodem fine contrahendi cum suservivente conjuge , & ante mortem occisi commi serit adulterium cum altero conjuge , cuni ambiebar seu expetebat matrimonium. Suffcit autem ad hoc
404쪽
impedimentum occisionis cum adulterio , si una Pars altera etiam non consentiente, aut etiam ignorante occiderit ad hunc mutui matrimonii
finem di sed non sufficit si occisio facta fuerit, sed non ad hunc finem ; ut
si facta lit in odium aut vindictam durae tractrationis , quantumvis huic durae tractrationi causam dedisset crimen adulterii, nullum erit impedimentum ; quia Ius hoc non exprimit. Non enim sunt inducenda impedimenta , utpote odiosa, ultra verba Canonum. Similiter neque sufficeret rati- habitio occisionis ab altero aliquo factae sine consilio aut jussione : tum quia rati h ..bitio cum sit occisione posterior, non potest in eam influxissertum quia ratum quis habere non potest quod suo nomine non est gestiim, cap. Ratum , de re g. jur. in s. Praeterea non oritur impedimentum dirimens , si quis conjugem vel suam, vel alterius Occidit, ut possit contra here matrimonium cum alia quae non fuit particeps homicidii vel adulterii r Ius enim diserte requirit ad impedimentum dirimens , ut altera qu
que Pars fuerit delicti particeps.
III. Secundum chimen dirimens est odirisio unius conjugis ex mutua duorum conspirariolae ad hunc finem contrahendi matrimonii. Istud secundum crimen differt a primo, quia in primo concurrit adulterium ; non autem id necesse est in isto ad formandum impedimentum , quoniam sola amborum conspiratio ad homicidium postea perpetratum est crimen sufficiens ad dirimendum. Praeterea in primo non intervenit amborum conspiratio ad occidendum ; quae tamen requiritur ad formandum secundum criminis impedimentum. I U. Tertium crimen dirimens est adulterium, ad quod praeterea accedit matrimonium, vivente adhuc alterius conjuge. Exemplum sit: Titius uxore sua vivente adulteratus est cum Bertha , & cum ea matrimonium
contraxit, quod utique non potest em ni si invalidum. Contingit deinde legitimam Titii uxorem mori ; quaeritur an ea defuncta possit Titius inire nuptias legitimas Sc validas cum Bertha 3 Negatur posse , quia sic statuitur
in cap. Cum haberet , M. cap. fin. de eo qui duxit in matrim. Sane ad hoc impedimentum requiritur ut uterque sciat se committere adulterium ; si enim in casu proposito Bertha ignorabat Titium esse uxoratum, poterit mortua ejus uxore ipsum compellere ad contrahendum secum validum
matrimonium, cap. I.de eo qui duxit in matrimon.
V. Quartum crimen dirimens est adulterium , accedenre promi sione futuri matrimonii post obitum coniugis adhuc viventis. Illa tamen promissio ut sit impediens , debet esse acceptata ; nulla enim in Iure habetur
ratio promit sonis non acceptatae : qua in re Doctores unanimes conveniunt. Neque susticienter acceptatur per silentium , sed acceptationem necesse est significari verbis aut externo signo , ut docet post Sanchez, Fil- Iiucium ela alios Bonaci ira quaest. 3. p mct. 6. num. 9. V Io Denique ut habeant locum suPeriora criminum impedimenta,
405쪽
necesse est ut promissio Sc adulterium praecessierint mortem eonjugis, nee sufficit si praecesserit quidem promissio , dc adulterium non nisi post mortem accesserit ; aut si vice versa praecesserit quidem adulterium , sed promi ssio nulla nisi post mortem iacta sit. Praeterea nomine adulterii non est hic intelligendum aliud nisi completa illa copula quae prorsus ad generationem requiritur. Sanchez liba.disp. 9. num. 2. Conincti disput. AI. Ir. 62.
Bonacina quaest. . punct. 6.num. 8. aliique communiter.
VII. Sextum ponitur impedimentum cultus disparitas. Istud impedi mentum neque jure naturali , neque jure Divino positivo introductum est, sed jure Ecclesiastico. Prohibuit quidem Deus Israelitis inire matrimonia cum infidelibus, propter periculum perversionis : Nequesciabis inquit cum eis conjugia. Filiam tuam non dabiissio ejus, nec filiam illius aceipies filia
tuo: quia seducet filium tuum ne sequatur, me ct ut magis serviat Diis alienis. Deut. 7. vers. 3. & 4. Eamque Ob causam Esdras reversum de captivitate populum compulit ad repudia uxorum alienigenarum , I. Esdrae Io. & 2.
Esdrae cap.ult. Sed in quibusdam principibus personis , in quibus nec periculum erat perversionis , neque promiscuae aliorum de plebe imitationis,
id permissium fuit, ut patet in Salomone qui filiam dηxit Pharaonis , & in sancta foemina Esther quae Assuero nupsit. In Ecclesiae primordiis admonet Apostolus, ne conjunx fidelis discedat ab infideli, nisi hic prior velit dincedere, I. Cor. . Eadem est mens Augustini variis in locis Gratiano reis latis causa 18. quaest. r. ipsiusque Augustini mater S. Monica nupserat Patricio Gentili , ipso Augustino utriusque filio teste lib. 9. consessi cap. 9.
Sancta etiam Clottidis Christiana cum ellet, nuptiis juncta est Clodoveo Francorum Regi tunc idololatrae : & Sancta Anastasia Publio idolorum cultori, & Sancta Caecilia Valeriano nondum Christiano. VIII. Iure Ecclesiastico irritum est matrimonium baptizatae personae eum non baptizata. Ius quidem certum afferri non potest, sed ita fert
Ecclesiae totius praxis communi Doctorum consensu testata : nec potcst inter ejusmodi consistere Sacramentum. Sed matrimonium Catholicae cum haeretica persona, aut schismatica , aut excommunicata , quantum uis illicitum At prohibitum, est tamen validum , Verumque Sacramentum,
cujus janua est Baptismus, quem habent haeretici, & quo carent infideles;& ideo reliquorum Sacramentorum incapaces sunt.
I X. Veram ex justa causa dispensare potest Papa, ut quis licite contrahat matrimonium cuui haeretica. Quin etiam in locis in quibus haereti ei constitiiunt populi partem notabilem , secluso scandalo & periculo perversionis, possiunt contrahi licite talia matrimonia sine speciali dispensatione , si gravis urgeat causa, sive privata, sive publica , qualis est conservatio publicae pacis quae periclitetur ob bellum intestinum excitandum inter haereticos Sc Catholicos, si isti illorum foedera aversentur. Chalcedo lentis canon I . nuptias inhibet cum persona infideli aut haereti ea,
406쪽
nisi conversionem promittat ad Catholicam Fidem. Et canon Agathenias s 6 . insertus in Decreto, cap. Non oportet cum omnibus , & cap. Cave, a8. quaest. i. hoc idem prohibet quod Chalcedonensis. At ver δ canon Laodi- cenus Io. & ar. dicens non oportere indifferenter tales inire cum haeretieis nuptias , videtur hac voce indifferenter admittere tales nuptias ubi justa & gravis causa patrocinatur. In nostra quidem Gallia id potuit alias licuisse r jam vero cum sit admodum imminutus haereticorum numerus, non sunt ejusmodi matrimonia permittenda, nec fieri posse videntur deinceps sine lethali culpa in hoc Regno. X. Grandis quaestio est, utruin post contractum ab infidelibus matrimonium , si unus eorum convertatur ad Fidem , dissolvere possit hoc matrimonium , nolente altero ad Fidem converti Z Absolute ac sine exceptio ne id posse, i md & debere, statuit Concilium Toletanum quartum cari. 62. qui etiam habetur apud Gratianum cap. iudai qui Christianas, 28. quaed r. Sed hujus rigorem Iuris postmoduna Innocentius III. ad duos casus restriniaxit. Prim d si velit conjunx infidelis ii converso ad Fidem conjuge discedere. Secundo si velit quidem cohabitare , sed cum injuria Sc offensa Creatoris. cap. Quanto , 8c cap. Gaudemm , de divorr. iuxta dictum Apostoli r Cor. . bi quis frater habet uxorem infidelem,ct hac consentit habitare eum isto,
non dimiliat illam. Quod si infidelis discedit, discedat: non enimservismisubjectus es frater, aut soror in hujusmori. Ubi satis explicat, posse fidelem istω
casu ad alias progredi nuptias. X I. Verum in aliquibus locis non permittitur post conjugis conversionem ista cum altero infideli conjuge cohabitatio , 8c servatur praedictieanonis Toletani severitas : maxime verδ in locis Pontificiae ditionis , in quibus non permittitur Christianis habitatio in contuberniis Iudaeorum, neque Iudaeis habitare permittitur inter Christianos : de suscepti ex matrimonio insuatas educantur inter Christianos, quia sequuntur, ut sancit ille
Toletanus canon, conditionem parentis conversi, sive sit vir, sive mulier. Libertas vero conceditur tam converso conjugi, quam pertinaci, aliis se nuptiis alligandi r sed pertinaci tamen non ante , nisi postquam conversus aliud conjugium contraxerit. Itaque Ledesma quaest. 19. art. 3. ad fin. Sanchea lib. I. disp. 2. & 73. cum aliis contra Valentiam to . q. dispur. Io. quaest. I. pumst. 3. Navarram cap. 22. num. 49. Toletum Sc alios obnixe contendunt, non posse conversum ex Paganismo aut Iudaismo cohabitare deinceps cum priore conjuge, nisi convertatur , quanuis spondeat nullatenus Obsistere religioni conjugis ad Fidem conversi. Caeterum illa doctrina non ita universaliter est intelligenda, si loquamur de terris Infidelium; ibi enim licitum est conversae ad Fidem Parti cum conjuge non converso cohabitare sine Dei offensa.
407쪽
Te impedimento Sis ac metus I ac generatim quanam consensus libertas requiratur ad matrimonium, ad sto alia ad vota. Item de impedimentis Ordinis , ligaminis, publica honestiatis, s ossinitatis.
I. Is ac metus illatus duplex distinguitur : unus quidem auferens omninb voluntarium, seu consensum, dum se aliquis ex terita consentire fingit, sed interius dissentit. Hic metus facit ex ipso naturae jure irritum matrimonium. Alius est metus qui non aufert simpliciter voluntarium, sed secundum quid, dum quis simpliciter δc absoluid nollet, sed posita aliqua contra ipsius voluntatem circumstrantia , ad evitandum aliud , quod inde pertimescit incommodum, consentit. Et de isto statuendum est , quod si talis sit iucussus metus , ut in animum constantem cadere possit , inde sequutum matrimonium sit irritum ac invalidum Iure Ecclesiastico: si vero levis sit causa metus , validum erit matrimonium , nisi exortus ex ea levi causa metus talis fiserit, ut omnem abstulerit consensum, solamque induxerit dissimulationem exia ternam. Ubi enim nullus est consensus , nullum potest esse matrimonium. Sciendum tamen , minorem sufficere in foemina merus causam , quam in
viro , propter sexus fragilitatem , & necessariam subjectionem sub alieno arbitrio , a quo liberius , multoque facilius viri se subducere, alioque abnque periculo 3c vituperio commigrare, sortunamque libere experiri citra insemiam Sc periculum valent , ut admonet Glossa in cap. Ckm locum , desponsalibus: Barbosa ad dictum locum , Sanchez de Matrimonio , lib. . dispur. 1 F. II. Necesse quoque est , ut ipse quosve gravis metus proficiscatur ex eausa libera simul & extrinseca , ut invalidare matrimonium possit : non verδ ab extrinseca & naturali causa, qualis esset si medicus comminaretur
interitum ex superabundantia humorum ei qui non iniret matrimonium; hic enim metus non irritaret sequutum inde connubium. Idem dicendum de metu extorto ex justa & legitima causa , quantumvis caderet in virum constantem , ut si raptor metu capitalis poenae consentiat nuptiis cum muliere a se rapta celebrandis, juxta l. Continet, s. Sed vim, D. quod metus
408쪽
ealis L Sed et M sinquit aecipimus atrocem si dest cadentem in constantem
animum ct eam qua adversu bonos mores sit. Hoc tamen scire ad praxi in operaepretium est, quod si mulier nupta, postquam inito conjugio cellavit causa metus verbi fratia si pater ejus obierit , cujus metu se ad nuptias adactam nil Ie caulatur in non reclamaverit, sed cum viro postmodum sponte eo habitaverit, non erit audienda si posthac reclamare velit , cap. 2d id, de sponsal. ubi mulier excluditur quae invita ex metu nupserat, sed postea per annum cum dimidio cohabitaverat cum marito. Ex tanto enim ac diuturno silentio praesumptio nascitur accessisse tandem ejus consensum. III. Quia verδ circa vim aut metum irritantem tum matrimonia. tum vota , maxime Verd religiosae professionis, frequentes nascuntur in praxi difficultates.ideo materia ista fusius est explicanda. Hoc tamen ad Cautionem praemoneo de temporalibus Dominis & de Magistratibus qui per vim aut minas, subditas si bi personas adegerint ad contrahenda vel disponenda matrimonia cum illis personis quas praescripserint, quales sunt ipsorum familiares, clientes, amici, cognati, esse ipso facto ex comiDunicatos per Concilium Tridentinum sest 24. de reform. matrim. Cap. 9. dc in Gallia per Edictum Ble sense art. 28 i. excidere gradu Nobilitatis, defieri reos criminis raptus. I V. Sciendum in primis , voluntatis actus vel esse elicitos , hoc est qui in ipsa voluntate , non vero extra ipsam producuntur: alios esse imperatos , qui scilicet in aliqua alia potentia naturali voluntatis imperio subjecta recipiuntur. Voluntas in suis actibus elicitis cogi non potest extunata sibi libertate, ut docent Aristoteles lib. 3. Ethic. cap. I. S. Gregorius Nysienus lib. s. Philosophiae , cap. I. S. Thomas I. 2. quaest. 6. art. q. Sed in suis actibus imperatis per alias facultates exercendis potest voluntas ipsa vim & coactionem pati ab extrinseco. Violentum porrδ, ut definit Aristo. teles lib. 3. Et hic. cap. a. est quod fit ab extrinseco , passo non conferente vim, id est sponte non cooperante : ut si quis fidelem renitentem dc invitum apprehensa illius manu cogeret thus coram idolo incendere. V. Porro ad matrimonii vinculum , necnon ad voti obligationem non semper sufficit consensus utcunque liber, qualis est mercatoris in media tempestate vere quidem consentientis mercium suarum projectioni ad Vitandum ex naufragio interitum , qui tamen citra illud mortis immincntis periculum vellet proculdubio merces sibi salvas servari. Caeterum ut innotescat qualis metus sufficiat ad invalidandum sive matrimonium , sive votum, distinguendus est duplex metus : unus quidem qui est ex causa naturali , qualis esset metus gravis infirmitatis, aut mortis, imminentis naufragii, aut serorum animalium. Atque ista species metus , modbadsit suss-cietas consensus ac deliberatus , neque emissum votum irritum facit, neque matrimonium , ut constat in exemplis superius adductis.
409쪽
VI. Alius metus est ex causa libera, scilicet homine merum incutiente. In hoc extrinsece per hominem in cullo metu adhuc distinguendum est et aut enim est metus in virum constantem cadens , aut non est et si sit talis ut cadat in virum constantem , iterum opus est disti inctione ; vel enim metus ille licite infertur, aut illicite : si licite , validum est , sive
Votum , sive matrimonium, ut si raptor metu poenae capitalis compella- rur eam ducere uxorem quam rapuit; aut si meretrix legitimae pinnae vitandae causa consentiat in religiosam P cenitentium Montalium professionem: his enim & similibus casibus, S: matrimonium , & pro fissionis vota subsisterent, quatenus qui se his astrinxit, causam justam ejusmodi sibi incutiendi metus ex sua culpa dedit. At si talis metus sit injuste incussus, simulque talis sit ut cadere in virum constantem possit , altera opus est distinctione, quae est apud Navarram eap. I a. num. 12. Vel enim intentio vim ac metum inferentis eb dirigitur , ut votum , seu promissionem matrimonii extorqueat, vel diversum prorsus habet finem. Si diversum prorsus intendit finem, is qui vovet, alit contrahit , voto suo Vel
contractu ligatur; sic enim sunt obligatoria captivorum Christianorum vota, si ab injusta sub Mahumetanis captivitate liberari contingat ei temque ligat fides matrimonii data illi quo sperat quis educi ex aliquo malo per malevolum quempiam sibi illato. Sed si vis ac metus hac intentione
illicite infertur, ut votum , aut conventio nuptialis ab eo qui patitur extorqueatur , neque valida erit inde sequuta pro sessio religiosa , neque matrimonium . etiamsi qui sic vovit, aut nuptias inivit, vere ac sine fictione in Religionem aut in Matrimonium consenserit. Ita unanimes docent
Τh ologi omnes in A. Sent. dist. 29. Sanctus Thomas in Summa , 3. p. quaest. s. art. 3. & 4. & universi Summistae. Sed in hoc uno dissident, quod aliqui, ut Sotus , hanc invaliditatem ex tali consensu per metum extorto ascribunt juri naturae, alii verd probabili iis, ut Suarex, San-chcae , Bonacina de matrim. quaest. 3. punct. 8. solo jure Ecclesiastico docent hanc fuisse professionis religiosae aut matrimonii nullitatem introductam , quandoquidem haec ratio nullitatis locum non habet in plerisque aliis , neque impedit susceptionis faciorum ordinum validitatem , ut superius probavimus in fine capitis de ordinis Sacramento. Sane ubi nullus
extitisset interior consensus , sed tantum ejus per externa verba simulatio, conveniunt Omnes , nullam inde oriri obligationem, quan vis huic simulationi levissimus metus causam praebui ster. Iide pariter Bonacinam circa vota ad i. Decalogi praeceptum, disp. quae v. a. punctH. g. I.
VII. Praeterea ad sectum serendum de promissionis obligatione judicium , non sufficit rationem habere causae ob quam facta proinissio uit ; sed perspiciendum est pariter, an fuerit sufficiens in promittenae deliberatio ac judicium: etenim repentinum & improvisum Religionis capellandae vorum ex me in piaesentis ti peliculosi morbi, alterius-
410쪽
ve urgentis damni nullatenus obligat, ut statuitur in cap. Liter uuram.
VIII. At verbubi intervenit liber omninb consensus ad matrimonium, vel ad sponsalia, tametsi inter dispares nobilitate vel opibus pers nas, inducitur obligatio. Et ubi sola fuerint sponsalia , disparitas illa personarum nihil de obligatione diminuit, modo fuerit sincera promittendi voluntas. Sed ubi ficta & simulatoria promissio intercessit, qua nuis ille qui si e promist , non teneatur praecisὲ titulo sponsalium , quae utique sine consensu nulla sunt, caP. Tua nos duxit 26. de sponsal. attamen tenebitur ducere , tum ratione scandali sequuturi, tum ratione damni injusuper hujusmodi deceptionem illati, si per hanc promissionem extorsit copulam 1 multore quae inde contrahit pudoris damnum ac infamiam. At si scemina ipsa laborabat impudicitiae infamia , aut si copula sc occulta sitit, ut nihil inde famae detrahatur , is qui sic promisit per fictionem ad nihil tenebitur, nisi ad compensandam prudentis viri arbitrio illataria fur minae injuriam. Loquimur hic secundum conscientiae sorum ; nam in externo foro , si constet de promi ssione , in hujus favorem judicabitur , 8cinerit ὁ : non enim aliter ibi judicatur de internis, nisi quant dira colligitur
ex verbis aut actibus externia : neque creditur asseverationi Partis , utpote
suspectae, sine probationibus. I X. Si vir admodum notabili distantia superet nobilitate , vel gradu , vel opibus sceminam illam , de qua per fictam promissionem obtinuit copulam , conveniunt communiter hac in re Summistae, non teneri
eam ducere , etiam titulo deceptionis, s scemina sciebat magnam illam inparitatem ; sic enim ipsa potius decipi elegit, qu rura fuerit dolo circumventa. In hoc tamen uno inter se dissentiunt , quia quidam virum obligant ad dotandam foeminam , vel aliquid ei restituendum , unde aeque
commode alteri suae sortis nubere queat. Ita NaVarra cap. 22. Hum.76. Herarique Z lib. II. cap. II. num. 2. AZOrius . p. lib. I. Cap. s. q. 3. diff. 3. aliique , quorum videtur mihi aequior sententia. At vero Sylvester verb. trimonium 4. quaest. 8. Sanchez lib. I. de matrim. disp. Io. num. 9. Molinalom. . disp. to 6. conclus. I. Lessius lib. 2. cap. IO. dub. . num. 24. Bonacina de sponsalib. quaest. r. punct. h. num. 7. aliique ad nihil prorsus teneri affirmant. Eadem quoque locum haboni ubi ambo sunt notabiliter divitiis impares , quanuis nobilitate pares , juxta Navarrum cap. I 6. num. I 8. SMI-che et loco cit. num. 6.X. Itaque ut rem totam summatim concludam , duplex tenenda est
propositio. Prima est: Promissio matrimonii ut obliget , debet fieri cum voluntate se obligandi, quia alias non est promisso ; haec enim essentialiter requirit intentionem se obligandi, ut docent Lessius de justitia lib. a.
