장음표시 사용
421쪽
respectu ad omnes, non verδ ad unam sceminam dumtaxat: unde neeesse est ad pristinum regredi matrimonium , posteriore quasi nullo & irrito derelicto , si aliquod fuerat initum. Ubi vero impotentiam causavit male fietum, si sic impotens cum alia conjugium junxerit, cum qua se potentem experiatur, non permittit canon Ss per sortia ias , regressiim ad antecedens conjugium,quia praesumit pristinam durare respectu prioris uxoris impotentiam , postquam adhibitis Ecclesiae remediis , precibus, jejuniis, Sacramentis & eleemosynis , sine ullo effectu per triennium , indicta fuit separatio. Ejusmodi namque maleficia solatri inducere solent respectivam ad primam, cum qua contractum fuerit, impotentiam. XIII. Quapropter fallitur multum Bonacina quaest. 3. punct. I 3. n. I9.& xo. scribens quod si vir ex causa maleficii soluto matrimonio se in se cundo matrimonio potentem deprehendat, debeat ad pristinam regredi uxorem. Et addit praeterea, eo casu licitum esse pristinae uxori recusare
istam ad hunc priorem virum suum reversionem, eo quod possit bona fide judicare non esse respectu sui ablatum maleficium, Dd adhuc perdurare. His enim quae dicit Bonacina Canones adversantur, simulque ratio. Post exactum namque triennium perdurans vis maleficii praesumitur a Canone & perpetua simul & respectiva ad priorem uxorem , si oppositum non probetur. At vero oppositum nullatenus probatur ex potentia ejusdem exerente se erga posterius ductam uxorem : non enim auferre solet inductam maleficium omnimodam & absolutam potentiam, sed ordinarie potentiam ad copulam ligat cum sola, quae prior ducta fuit. Glossa in cap. Litere, Verb. Cognoscendi alias, de frigid. dc malefic. XIV. Impotentia post is contractum matrimonium superveniens, quanuis pprpetua futura esset, nullatenus ipsum dirimit. Quod enim aliquando validum fuit matrimonium, sola mors potest dissolvere. Itaque sola impotentia quae matrimonium antecedit, quaeque non temporalis est, sed perpetua, impedit contrahendum , & dirimit contractum. Eam ob causam non valet matrimonium senis ita decrepiti, ut sit omnino inhabili, ad copulam. , quia praeciditur tale matrimonium impedimento dirimen itis mul & perpetuo. Sanchez, Gutierre et, Bonacina. Sed post matrimonium completum adveniens , sive ex senili aetate , sive aliunde impotentia ad copulam , non dissolvit matrimonii vinculum, cam talis impotentia non si antecedens, sed subsequens. Foemina autem , quantumvis vetula, si non si arcta, potest validum inire matrimonium , cum sit quacunque aetate capax seminis suscipiendi. Senem porrδ pridem valide conjugatum , sed postmodum se aetate debilitatum ut persectam nequeat inire copulam, posse tamen citra mortalem culpam eniti ad actum conjugalem, asserunt
f. 3. Paludanus in A. dist. 94. quaest.2. Navarra in cap. Consideret, de poenit. dist. 1.num. 8. & in Manuali cap. 22.num. 6O. XV. Etiam
422쪽
X V. Etiamsi verb dixerim senem planε decrepitum non posse novum inire matrimonium , longe tamen alia est ratio de aegrotantibus , qui lie&in eo statu sint ut sint ad congressum impotentes, atque etiam supponatur ex morbo incurabili nullam superesse spem in eis suturae copulae , restat tamen habitualis potentia, quae posset in actum reduci , si ex illa aegritudine convalescerent; quae potentia habitualis solum est ligata per accidens,& adhuc radicaliter subsistit, qualem nullatenus habent decrepiti senes,
nec habere unquam possunt, ex quo fuit penitus in eis extincta. Valere porro tale ab aegrotante contractum matrimonium potest ad legitimandam susceptam ex fornicaticino prolem , & reparandam apud homines famam concubinae. Sanchez lib. 7. disp. Ios. Conincti disp. 32. dub. 7. num. 88. Plerumque contingit, ut durante vero & legitimo matrimonio vir tandem ob provectam aetatem se debilitetur , ut quantumvis libido exstimulet, aut vix , aut nullatenus persectam copulam inire possit. Hunc tamen ad eam cum uxore habendam eniti posse, docet Cajetanus in a. a. quaest. Is .art. I. col. 6. quem sequitur Navarra Man. cap. I p. num. 6. & in comment.
ad cap. Consideret, de poenir. dist. s. num. 48. & favet aperte Glog. in cap. 1. de frigid. & malefic. quemadmodum & illi qui cohabitant pro experientia triennali, juxta ci'L-ιdabilem, eod. tit. eoque potiori jure, quod vir iste certus sit de validitate sui matrimonii; illi verδ qui sunt in experientia triennali, incerti sunt an valide contraxerint, cum non liqueat animpotentia perpetua laborent. XVI. Impuberes ex jure Ecclesiastico non possunt matrimonio jungi valide, & seeus siciendo nullum & irritum esset matrimonium ; sed expectandum est donec puer annum decimumquartum, puella ver δ duodecimum compleverit, etsi nondum pubertas seu lanugo ex aspectu corporis appareat, ut docet Ioannes Andreas ad cap. Puberes , de desponsat. im- pu . reprobans oppositam opinionem Glossae ibidem. Sed non est neeesse illam aetatem expectare in illis qui ante, pubescunt, d. cap. Puberes. Atque in istis dicitur malitia aetatem supplere. Quia tamen ordinarie non solet pubertatis judicium fieri per corporis aspectum, Inst. quibus mod. tutet .fin. circa princ. ideo pubertas utcunque judicanda est ex praedicto annorum numero , nisi ante illos annos constet quod malitia aetatem suppleverit, cap. De illis i. & cap. A nobis , & cap. De istis a. de despons. impuber.
Sed tamen valet matrimonium post annos pubertatis contractum, tametsi vib aetatis imbecillitatem Partes sint adhuc impotentes. Quod si contracto matrimonio in ea aetatis , quan vis legitimae, imbecillitate, dubitatur an inde, aut aliunde proveniat impotentia , illud experientiae destinatum triennium non erit computandum nisi a tempore quo perfectam adepti fuerint pubertatem , quod contingit in scemina anno completo decimo- quarto , & in viro anno decimo-Octavo. Sanche E lib. 7. disp. Ioq. num. I 8. Coninch disput. I. dub.7. num. 8Α. Angelus verb. Matrimonii imped. I 6. D d d a uum. 6.
423쪽
num. 6. & alii. Sane colligitur ex l. Metit, D. de alim. & cib. legat. pei sectam steminae pubertatem advenire anno decimo- quarto. At vero l. Arro-nsio , D. de adoption. & Inst. eod. g. Minorem , praefigunt in viris anno decimo- octavo perfectam pubertatem , qua demum exacta computari incipiet experientiae triennium, quale etiam concederetur illis qui anno ipso aetatis trigesimo nuptias inirent. Illustria malitiae supplentis aetasim exempla tria S. Hieronymus proscri in epist. ad Vitaleis. Primum Salomonis, qui anno suae aetatis decimo Roboamum genuit. Scribitur quippe lib. 2.
' Reg. II. Salomonem regnasse annos quadraginta: S 3. Reg. I . Roboanaum regnare coepi ile anno aetatis suae quadragesimo primo. Itaque jam erat natus antequam pater ejus Salomon regnum auspicaretur. At lib. r.
Paralip. 19. Salomon dicitur initio regni sui adhuc puer & tenellus, sed
ejus certa aetas non exprimitur in Scriptura. Secundum exemplum producit Regis Achab, qui natiis annos undecim genuit Ezechiam, ut liquet A. Reg. I 6. Vers. 2. dc cap. 18. Vers. 2. Tertium refert pueri qui decem natus annos nutricem cum qua consuetudinem diabebat, reddidit praegnantem.
Istius exempli falso allegatur author S. Gregorius in dialogorum libris, in quibus tamen nihil tale visitur ; sed verus author ipse est S. Hieronymus
Denique Albertus Magnus relatus ab Angelo' verb. Matrimonium 3. im- ped. 16. f. s. & 6. testatur visam a te puellam quae anno aetatis nono concepit , dc decimo peperit. XVII. Hermaphroditus in quo unus sexus alteri prae Valet , potest
matrimonium inire secundum sexum in se praevalentem , non secundum alterum. Sed si aequaliter compos sit utriusque sexus, potcst quem maluerit sexum eligere, & secundum ipsum nuptias inire. Navaεra, Henrique Ε,
Sanchea, Conincti , Fili luctus. Iudicium verδ circa sexum praevalentem fieri convenit per inspectionem & relationem Medicorum, Chirurgorum& Matronarum. Ubi tamen res aἀhuc effetambigua , standum foret ipsius hermaphroditi assertioni. Sanchez,& Bonacina. Hermaphroditus postquam semel sibi sexum ad matrimonium elegit, non potest citra peccatum post conjugis mortem mutare pristinam electionem ad novum in altero 1 exu contrahendum matrimonium , tametsi aequaliter si utriusque compos, ob summam rei indecentiam. Si tamen secundum novam, & a priore diversam electionem contraheret , esset nihilominus validum illud matrimonium s quia naturalis ejus potentia non fuit per primam electione na ablata , neque per juramentum ab eo coram Praelato praestitum de nunquam varianda sexus electione. Ugolinus , Sanchez, Filii ucius , Bonacina. XVIII. Hermaphroditi connubio Parochus non prius suam debet exhibere praesentiam , quam per Judicem Ecclesasticum fuerit cognitum de sexus praevalentia , aut Iudex Ecclesiasticus declarationem exegerit, simulque juramentum nunquam deinceps utendi altero sexu ad matrimonium, Cum enim pertineant haec ad forum externum, Parochus temere se
424쪽
bis ingereret ante Iudicis sententiam , ni si forte talis esset hermaphroditus,
quem certum ellet omnino uno dumtaxat sexu valere.
XIX. H.iud facile credendum est mulieri de viri sui impotentia , sed ad ipsius querelam seorsum primum singuli conjuges interrogandi sunt, &praemisso juramento, eorum responsiones in scripta redigendae. Deinde Deorsim vocandi singulorum conjugum propinqui I quae forma vocatur 1 Canonibus sic fieri praecipientibus , Septima manus propinquorum, ut siquid hac de re resciverint, hoc deponant. Si haec ad rei cognitionem non
Iussiciunt, denud interrogantur conjuges , si persistant, si varient, si quid
ad primas responsiones addi velint. His succedit decretum inspectionis se xuum, sceminae quidem per obstetriccs jurejurando adactas, viri autem per Medicos & Chirurgos similiter juratos. Si ne sic quidem constet virum esse prorsus impotentem, aut si qua tenetur impotentia, non constet esse perpetuam , Iura decernunt experiendi & explorandi gratia trium annorum cohabitationem, ut superius docui, aut si qua sit alia forma in loci, particularibus recepta, sufficiensque ad conjectandum cum aequitate de prudentia , num subsit perpetuum , quod solum dirimere potest , impediamentum, qualis utique censeri non potest exploratus unius , aut alterius diei concubitus. Postrem5 post temporis legitimi experimentum Pars utraqtte rursus interrogatur: proceditur ad noVam utriusque seorsum pariatis inspectionem iisdem sub formis quas paulo ante retulit succeditque definitivum judicium, prout ex supradictis constiterit , vel perpetuae cohabitationis , vel ab invicem separationis. Sed ubi constaret de neminae coarctatione , vel de viri perpetua impotentia per primam, neque ullatenus contestatam partium per deputatas congruas personas inspectionem& relationem , puta quod vir sit eunuchus , aut quid hujusmodi,ex tunc sine alio experiundi decreto, aut processis ulterioris continuatione, d cernenda est & injungenda separatio. X X. In causa impotentiae , si nullatenus probari potest sceminae conquerentis intentio, & vir se neget impotentem , partesque ad copulam requisitas habeat integras & illaesas, quod per Chirurgos Medicos deputatos & juratos ita referatur , viro potius quam mulieri credendum est post praestitum juramentum ; quia vir caput mulieris est ,ut decidit cap. r. de frig. & males hoc uno excepto , si mulier se virginem esse probet ex aspectu corporis & matronarum attestatione; haec enim probatio potior est quam mariti contraria assertio cum juramento , ut expresse deciditur cap. Propossisti, de probation. Sed si foemina Vel per praecedens matrimo nium , aut alia ratione desiit esse virgo , ipse ver b vir cum juramento se neget impotentem , neque alia probatio suppetat, standum est viri asseve rationi in externo & contentioso foro, d. cap. I. & adigi potest mulictetiam per censuras Ecclesiasticas ad cohabitandum , cap. Inquissioni, desint. ex comm. quanuis justa& vera sit mulieris probare non valentis exin
425쪽
postulatio, quo easu , ut ibidem declaratur , re in foro interiori benε ex. plorata , si sit certum impedimentum, debet potius excommunicationem exteriorem & quidvis aliud pati, quὲm consentire in opus matrimonii Dicunt verδ Richardus in η. dist. 34. art. 2. quaest. I. & Turrecremata, aliique , se non videre quomodo in praedictis circumstantiis possit viri praefracte mentientis vera impotentia probari. Verlim ut ait Concilium Trid. sessi. 24. de reso . matrim. Ecclesia de occultis non judicat.
Reliqua duo Impedimenta discutiuntur, clandesti-UA conventi ovis, S raptus.
I absque proprii Parochi, aut alterius Sacerdotis de Iree tia Paroelii, vel ipsius ordinarii praesentia , simulque duorum testium contrahantur nuptiae , ipsae irritae erunt ex iure novo Concilii Trident seis 24. cap. I. de reform. matrimis antea namque valida erant clandestina matrimonia. Quae innovatio in S cramento, cujus essentialia , Christo Domino instituta non possunt regulariter ab Ecclefia immutari , fundatur in ratione speciali huius Sacr mentit quod clim seeunddm suam peculiarem substantiam fundetur in ei vili & legitima ambarum Partium conVentione , potuit Concilium oecuia menicum extendendo vel restringendo conditiones ad legitimum contractum requi stas id essicere per accidens, & non per se I & indirecte , non autem directe , ut contractus matrimonialis qui antea suerat validus,jam non sit validus , novas , sed tamen rationabiles ei praescribendo conditiones , unde sequatur , ut duorum contractus qui antea suerat sufficiens moteria Sacramenti susceptiva, sit deinceps illegitimus, atque adeo cesse eesse Sacramentum, quod legitimum contractum viri & mulieris prae requirit: quemadmodum panem & vinum, quae fuerant apta ad conficiendum ex eis Eucharistiae Sacramentum materia, taliter potest aliquis immutare& alterare , ut jam desinans elle materia ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum apta. II. Grandis est disputatio theologica , utrum possint Principes ae Respublicae se eulares impedimenta nova inducere matrimonium etiam subratione Sacramenti dirimentia. Non enim controvertitur , an possint ex
justa & rationabili causa conditiones praescribere quae Sacramenti formam non impediant, sed quarum nihilominus infractio poenis civilibus coerceatur : adeo ut contractus talibus conditionibus destitutus , sine praejudicio
426쪽
eio sacramenti pro nullo civiliter ac invalido habendus sit, quatenus ex ipso non permittitur civilis actio , neque civiles nascantur obligationes. neque ulla civilia jura praetendi possint; quin poti sis graves poenae in eos
qui ita contraxere decernantur. Thomas quidem Sancnez lib. 7. de impedim. matrim. disp. 4. postquam allegavit innumeram pene Theologorum dc Canon istarum multitudinem , prorsus negantium hanc potestatem Potestatibus supremis temporalibus competere , quae usque ad Sacramenti nullitatem possit pertingere ; unicum fuisse asserit Catholicum Doctorem qui affirmativam oppo si tam opinionem propugnaverit , Petrum de Sololest. . matrimonio , ad fin. Unus tamen aut alter Theologus Gallic nus eandem tuetur assirmativam, Joan. Baptista Gonetus Dominicanus, duo loca producens S. Thomae, scilicet in .dist. 34. quaest. unica , arr. I. ad 4. dc rursum contra Gentes lib. . cap. 8. Sed ibi S. Thomas nihil affr-inat contra vim Sacramenti, de quidquid ibi dicit , facile reducitur ad Poenas civiles contra eos qui ordinationibus civilibus circa matrimonia . non obtemperant. Sed ex parte ipsorum Canonum possint magis urgentia argumenta depromi, scilicet ex cap. Super eo , de cognat. spir. qui Ca- non manifeste asserit, personas quae secundum communes Ecclesiae Canones essent habiles ad matrimonium mutud contrahendum, posse esse ad hoc idem inhabiles ex recepta in oppositum consuetudine loci particularis. Allegatur pro utraque parte ex Concilio Triburiensi cap. I. de sponsa. lib. quod tamen neutri partium suffragatur. Ibi vir Francus steminam Saxonicam duxit uxorem, deinde novis amoribus irretitus repudiat Saxonicam, Sc aliam ducit uxorem , hoc praetexens , fuisse illud prius matrimonium celebratum secundum Saxonum, non Verb Francorum leges. Concilium veris praetextum istum parvipendens, Francum redire jubet ad priorem uxorem , dc secundam abdicare. Nihil verd ibi insinuatur , an illae Franciae leges pertinerent ad matrimonii validitatem quoad substantiam , an vero quoad quasdam praescriptas observantias δc circumstantias, a quibus tamen non dependeret matrimonii essentia & validitas : sicut ipsa Ecclesia multa praecipit circa matrimonium , quorum tamen defectu non desinit validum esse. Plaeterea multd verisimilius est , fuisse illud matri monium in Saxonum regione celebratum : tum quia ritu Saxonico , de non Francico : tum quia illo seculo Franci Saxonibus assidua bella intulerunt , & numerosissimi exercitus ex Francia in Saxoniam commigraiabant , unde Zc victorias insignes reportarunt. At Verd Francorum consuetudines non vigebant in Saxonia , neque illis Franci ligabantur peregrE
III. Asserunt quidem Theologi hane Principibus secularibus potestatem competivisse, ablatam ver b eis fuisse ab ipsa Ecclesia, quae sibi uni juxistud reservavit , cum antea illo potiri jure potuissent iidem Principes atque Respublicae seculiues ; quandonam vero hanc eis Ecclesia potesta
427쪽
rem abstulerit , non indicant : hoc solum ostendunt , aliquas veterum Romanorum circa matrimonia leges futile posterioribus Canonibus antiquatas. Sed nihil inde infertur de illa juris Principum suppressione ; nam
id omni juri humano commune est , ut posteriores leges anterioribus ab Lque illa speciali & singulari reservatione derogent , ut constat ex l. fin.
D. de constitui. Princ. Canones etiam recentiores Canones infringant
Priores : & cum tam Canones Ecclesiae exceptis Fidei Decretis , aliisque quibusdam quae ad Ius Divinum reducuntur in quam leges Principum sint humani juris , & mutationibus obnoxy , inde fit ut ipsemet contraria
consiletudo peraeque Canones Ecclesiae ac Principum Constitutiones antiquot ac obliteret , si fit rationabilis & praescripta , cap. fi n. de consuetud. Quam multos Canones edidere cum Pontificibus generalia Concilia, quos contrario usu videmus toto orbe abrogatos λ Alexander Papa III. in cap. Cum esses, &in cap. Relatum , de it stamentis , abrogat omnes a Iure Civili introductas testamentorum & codicillorum solennitates , de sub anathematis interminatione prohibet rescindi ulla testamenta quae fuerint coram Parocho Ac duobus testibus condita ; & notabiliter adiungit, nullam in contrarium consuetudinem posse huic Constitutioni praevalere. Et tamen quemadmodum illa Pontificia Constitutio legibus civilibus deroga- it , videmus nunc toto orbe Christiano consuetudinem , quam idem Ca- non inhibebat, sibi ptae valere ; ita demum etiam in ditionibus Ecclesiae remporalibus praevaluisse , ut abolito ipso Canone revixerint legum civilium circa testamenta solennitates , quas idem Canon aboleverat. Illa ergo
pristini secularium Principum juris, quam quidam dicunt, facta revocatio, cum sit Juris positivi Ecclesiastici , potest quemadmodum aliae innumerae universalis Ecclesiae Constitutiones, contraria proculdubio consuetudine obsolescere , eu Principes quorum ditiones hujusmodi consuetudo pervaserit, pristinam potestatem jure postliminii resumere. I V. Caeterum non facile admi serina , quod attinet ad rem facti, hujusmodi consuetudinem, qua nova matrimoniorum impedimenta ultra numerum a Sacro Tridentino Concilio praefixum fuerint introducta, alicubi tandem plene & ex integro praevaluille. Illud enim unum , circa quo Imaxime insistunt Franciae plerique Proceres , quod respicit matrimonia filiorum familias sine parentum consensu celebrara, in primis quid im consentiunt omnes esse illicita , di divinis humanisque legibus probi bira , Scs oenis dignos esse filios qui contrahunt, & Sacerdotes qui eis assitant. Consentiunt pariter omnes suisse hujusmodi matrimonia Regum Christianissimorum Constitutionibus ita prohibita , ut si fiant, declarentur abii idem nulla & invalide contracta. Effluxere anni fere centum , ex quo fimiles prodierunt Regum Constitutioncs ; piimus enim hoc edixit Henricus IlI. in Comitiis Rcgni Ble sensibus, ars. 4O. Verumtamen cum Antistitibus colaetatiunt unanimes Proceres ta sapiciariores Regni Magi sttarus,
428쪽
ram Edictum Ble sense , quam caetera quae ab insequentibus Regibus pro- manarunt, mi l Luentis attingere vim Sacramenti, neque prorsus in re unque ideo divina violari Sacri Tridentini Concilii sapientissimum di sanctissimum Decretum: sed totam illam nullitatis de invaliditatis declarationem concludi intra fines poenarum mere civilium , ut scilicet quoad actus civiles, de quoad emolumenta civilia his omnino privati existant hujusmodi filii suiuilias , neque ad actiones admittantur civilis fori , quae ex vi contractus de conventionum connubialium nasci pollent, & cum filiis qui ex illo nascentur conjugio perinde agatur apud Tribunalia , ac si illegitimi forent, tam quoad honores , qukm quoad Luccc ssiones. Attamcnnon raro contingit ut istae quoque civiles poenae a supr mis quoque Regni Curiis ex aequo & bono remittantur , aut spontanec dissim dentur , inefamilia:& personae alioqui honorabiles de Reipub cae quandoque utiles
aeterno inuramur opprobrio , δέ cum pauper cate extrema conflictentur.
Rarissime verδ contingit , ut inge nati liberi ad illegitimorum sortem reducantur. Solaque poena , circa quam nunquam vidimus dispensari , versatur circa privationem parcinae haereditatis , juxta Edictum Hemici II.
nisi parentes ipsi mitius de hujusmodi filiis disponere dignati fuerint.
V. Itaque intolerabilis circa Sacramentum fingenda elici in ordinatio, si ad Curiarum beneplacitum nunc rigidius ad Edicti amussim judican-rium, nunc ex aequo & bono mitius pro illustrium familiarum pra sidio, de puellarum honeste natarum praecavenda ignominia , Deus cujus cst uniformis & perpetud constans operatio , nullam sibi certam in Sacramento imprimendo praefigeret regulam , sed ad arbitrium de inconstantiam humanorum judiciorum suum suspenderet actum, de pro eorum etiam in paribus Juris circumstantiis varietate nunc Sacramenti sui sigillum imprimeret , nunc verδ Sacramenti gratiam cohiberet secundum humanorum judiciorum inar quales , nec sibi constantes successsus.
V I. Quum Rex Christianissimus Ludovicus XI H. suum publicari fecisti' Edictum anni millesimi sexcentesimi vigesimi noni , mense Ianuario;
eoque renovaret articulum praefatum 4o. EA icti Bleiensis , de Judice, Ecclesiasticos juberet secundum ipsum in causis matrimonialibus judicare,art. 39. Clerus Gallicanus eo tempore sua Parisis Comitia habens Regem suppliciter his verbis admonuit: Rex humi ime supplicatur, ut considerare non pie at quantum sit momentum in hoc articulo qui eoet expositione ad duorum 2 jicultatum elucidatio rem. Prima est,tir non aIiter intellioiamur hae voces, Melid , aut tu side rontracti matrimInii, quam per relat onem ad contra- Elam civilem, 2 nullatenus ad contractum ' ritualem Sacram nti. Secundia,ut
non ad irinoi Utur Ecclesiastici ad j dicandum fecundum b, jut Edicii , simulque Blesensis articulos, sed juxta Sacros Canones ct Ecollisi sica Decreta,quae sane uuioa revia 9 norma judicii Ecclesiasticorum. Hi enim non posant, aut debentpιri ictionem, quam a solo Deo coctatam habent, circa res spirituales ab ipsis
429쪽
cis mutuari. Quapropter necesse es ex iso articulo hae verba resecarθ: Ee obliga mur Ecclesiastici iudices in causit siusmodi matrimoniorum judicare ad hujus articuli normam. Ad hanc supplicem requisitionem Rex Christianissimus ossicium responden si commi sit Magno Regili Cancellario & le- lectioribus quibusdam officialibus Sanctioris Consilii. Hi verbis istis exscripto responderunt : Commonitio Cleri, quod speclat ad priorem dissicultatem sic resoluta fuit: Herba sa , Ralide aut invalide contriata matrimonia, non esse aliter explicoda quam per so a relationem ad contra IAm eivilem per Lucos fudires. Altera pariter difficultas justa Vr rationi congrua visa fuit. Haec ita decerpsi prout habentur in tertio tomo Rerum & Decretorum Cleri Franci ci. Certe non potest imajori & graviori aut horitate firmari vera mens ac sensus istiusmodi Constitutionum Regni. VII. His attexendum duxi judicium eruditissimi Consiliarii in Senata Parisiensi Loucti,ire. M , tit. 6. cujus haec ipsa sunt verba: Alullitas matriamonii proveniens ex defecitu condisionum, quas requirit articulus 4o. Blesensis Constiturionis, nudiatenus attingit ipsisin SacramentMm, quod nihilo misus in o
matrimonio existis: non agitur de Sacramento Matrimonii , aut ejus essentialibus ceremoniis ; sed de validitate conventionum matrimonialium , de accessortis matrimonii, de dotis via ditate ct communitate inter virum Er uxorem
quae conventiones non dependent ex Theologicis Decisionibus , sed ex Edictis in Par lamento ver caris. Et paulo post : Aliud es de Sacramento Matrimonii disputare, aliud de pactione dotis disserere; asincta sunt potestates. Haec Louetus. Scio equitam ejus Scholiasten Brod eum voluisse i stam invaliditatem ad ipsum etiam Sacramentum protrahere. Atque hoc citra invidiam & inia juriam dici potest , Scriptorem istum quoties a Iurisprudentiae finibus ad Theologi eas di Creationes digreditur, id facere tam imperite & infeliciter,
ut ei jure dici possit hoc ipsum quod Megabyssi inepte de picturis differenti
respondit Apelles, Eum se deridendam exhibere novitiis ejus artis. Usque- adeo quae dicit ignorat, ut ibidem asseveret a Concilio Tridentino definitum, matrimonia filiorum invitis parentibus inita, & invalida esse , ct car re Sacramento : quo nihil obtusus , nihil veritati evidentius oppositum dici potest, cum ipsum quod allegat Concilium suis 24. cap. r. de reformat. matrim. sic expressissime decernat : Tametsi dubitandam non es . clandestina matrimonia libero consensu contrahentium facta , rara er vera esse matrimonia, quandiu Ecclesαι ea irrita non fecis: ct proinde jure damnandi sint illi, ut eos sancta Synodus anathemate damnat, qui ea verμ er rata esse negant, quique falso affirmani matrimonia a filiis familias sine consensi parentum contracta, irrita esse, Gr parentes ea rara, vel irrita jacere posse. Quis post haec tuto fidere, aut credere possit huic Commentatori tam manisi sta mendacia comminiscenti At pari fide pergit citans plerosque Theologos & Summistas I se nunquam lectos :& demum concludit in hanc rem cunctos convenire Theologos , & docere tum prae recensita filior familias matrimonia , tum omnia
430쪽
nia clandestine contracta, fuisse dc esse irrita, de Sacramento prorsus destituta. Horum quos citat Authorum alii scripserunt ante Concilium Tridentinum, & certum est hos omnes asseverare unanimes, matrimonia clandestine contracta esse quidem illicita , nec minus tamen esse vera Sacramenta. Caereti Theologi & Summissae qui post Concilium scripsere, unanimes assirinhiat matrimonia clandestine, hoc est sine Parocho dc testibus contracta, quan vis ante Concilium valida Dissent, si post Concilium inita fuerint, & irrita esse , dc Sacramento destituta. I idemque constanter scribunt , matrimonia filiorum familias sine parentum consensu facta coram proprio Parocho de duobus testibus, esse quidem prohibita Se illicita , sed nihilominus valida , 8c cum Sacramento conjunctu. Κrrores itaque quos Scholiastes Lectoribus suis obtrudit, ex ejus inscitia prodeunt, qua nescit discernere matrimonia clandestina sine Parocho dc testibus , ab illis quae coram Parocho de testibus, sed sine denunciationibus contra a sunt : nescit quoque distinguere clandestina matrimonia quae Concilium Tridentinum praecessere , ab iis quae Concilium subsequuta fuerint. Ignorat quoque discrimen inter prohibitum, it lici tumque ; dc irritum , invalidumque. Concilium namque & Theologi universi assirmant suprk memorata filio-llum fami Iias matrimonia esse prohibita, illidria dc punienda; di nihilo se-ellis ita essit valida , & Sacramento cohonestata, ut oppositum cisserentibus
VIII. Vetus quidem Jus Romanorum Civile irrita declarat filiorum- familias matrimonia, in quibus paternus consensus non intervenerit, i. In sponsilibus, g. In δε-θlibus, D. de sponsalibus , l. Muptia, D. de ritu nuptodi l. ' re fi ιm, C.de nupt. Instit .de nupt. in princ. 8c g. Si adversus, ante in renuit. etiam fi filius sit miles, i. Fuius amulas 3 s. D. de ritu nupt. Blesense
Edictiim Henriei III. art. 's. non tanti,in patris , sed etiam matris consensum sub pari mena exigit, quanuis Ius Romanorum commune matris consensum non exigeret, ni si in filia patre orbata , l. In eonjunctione χοὐ C.de nupr. Et quanuis filia ems iaci pata exierit de patris potestate, nihilominus to Vidua I'. se l. tu monsu Hone 2 o. C. de nupt. consensum pariis requirunt ad nuptios filiae emancipatae. At verδ libere iniri possunt matrimonia citra consensum collateralium Sc assinium, l. In copulandis 8. C. de Muptiis. IX. In Franciae Regno necessurius quoque est tutorum di curatorum consensus ad matrimoni rim, juxta dictum Blesensem articulum Ao. qui requirit pariter cum tutio. . bus de CuratCribus proximiorum cognatorum aDunsi'n ; horum enim ossicium est ut advertant, ne tutores aut curatores proprium aus sirorum commodum spectandes, mari imonia procurent suis pupillis aut minoribus noxia vel incommoda. Ble sensi arr. 43. Licet Ius Romanorum neqHe curatorum , neque collateralium consensum efflagitet,
