장음표시 사용
411쪽
matur per can. Humana aures, χχ. quaest. s.& l .Obligationum I.D. de action. Actus enim libere agentium non operantur ultra ipsorum intentionem , , qua vim omnem suam sortiuntur. Per accidens tamen ratione damni inse-.quentis aut scandali , ficte promittens matrimonium potest obligari ad ipsum contrahendum ε, ut si ea fictione obtinuerit copulam , aut eam cum honesta foemina familiaritatem, ex qua gravis est natat tura infamia , nisi eam ducat. Excipiendus hinc cst caliis, quo mulier facile poterat deprehendere viri fictam promissionem ob magnam conditionis dii paritatem vel si ipsa pro virgine se gerens deprehendatur ab alio corrupta. Leuius lib. 2. cap. Io. dub. . Coninch disput. 22. num. 7. XI. Secunda propositio est : Is qui ficte promi sit, adhibito tamen juramento emisso cum animo seu intentione jurandi, quan vis careat intentione promissi ficte matrimonii contrahendi, tenetur nihilominus matrimonium istud contrahere , non quidem ex promissione quam paulo ante commonstravi bine nullam & invalidam , sed ex vi juramenti , ex quo duplex consurgit peccatum , quatenus jurando non habuit animum implendi quod jurabat, dc quatenus ex post acto non implet obligationem ex juramento contractam. Et si enim non obligetur ex promissione ficta , obligatur tamen ex rcligione, ratione juramenti & debitae divino
Numini reverentiae. Sanchez lib. I. de matrim. dii p. 9. num. 9. Conincla disp. χχ. num. 1I. Bonacina de sponsa lib. quaest. I. punct. z. num. q. Solus lib. 8. de iustitia , quaest. I. art.7. post medium , Cajetanas 2. 2. quaest. 89art. 7. dc alii contra Sylvestrum Verb. Iuramentum 4. quaest. T. Angelum ver b. Iuramentum 3. num. 2. S2tum in 3. quaest. unica , art. 3. D. Bonaventuram dist. 39.art. 3. quaest. I. Gabrielem dist. 39. quaest. I. art. L. conclus. s. quorum ratio in re tanti secundum conscientiam momenti parum
videtur solida; quia , inquiunt , juramentum fundatur in promissione, quae non obligat: ergo neque ipsum. Quae consequentia falsa est , quoniam juramentum est diversum ab illa promissione vinculum , dc sic novam infert obligationem , scilicet religionis, qualem nec haberet ipsa valida promissio, sed civilem. Et certe si is qui metu injusto compulsus jurat alteri se quod injuste exigitur facturum , verbi gratia daturum se triginta nummos alioqui indebitos, tenetur tamen ex vi juramenti promissum implere ; mul id magis ille vinculo religionis adstringetur qui inique &sponte deccpit, jurans adimplere quod mala fide de per dolum ficte pollitacitus est. Quod autem is qui graVi & injusto metu, aut vi coactus promi sit
aliquid cum juramento , teneatur ratione juramenti promissionem adimplere, docet S. Thomas 2. 2. quaest. 89. art. 7. & est communis Theologorum sententia , ut testatur Lesitus , quamdiu promisRr non fuerit a suo juramento dispensatus. Idemque clare deciditur in cap Si vero , de jure-
XII Secus tamin esset si fuisset quoque fictum juramentum, id est siquis
412쪽
quis simulasset se jurare, nullam habens jurandi intentionem; illud enim
apparens ac fictum jusjurandum nullum & invalidum esset, nec ullam i ducerct obligationem , nisi forte ratione scandali , etiamsi sic jurando aliquis mortaliter peccasset cx irreverentia & abusu divini nominis, can. Humana an res, 12. quaest. F. Legius lib. 2. cap.42. num . .
XIII. Octavum dirimens impedimentum est saces Ordo , qualis est Subdiaconatus, cap.unico de voto in 6. ex Concilium Trid. se T. 24. cap. 9. XIV. Nonum dicitur ligamen , id est matrimonium vel bis de praesenti contractum, etsi non consummatum, cum adhuc superstite conjuge. Itaque requiritur certitudo moralis de morte conjugis, ut supe istes possit alterum inire conjugium e moralis autem certitudo iudicio prudentis viri telinquitur. Talis autem non est habenda ex absentia multorum annorum, etiam ultra septennium aut decennium ; Deque ex sola fama , haec enim non inducunt certitudinem apud prudentes viros: sed si vir ingressus praelium post longam expectationcm nullatenus comparet, si mii l que fama refert eum perii sie ; aut si per literas eorum qui praelio interfuere acceptumst, ipsum interiisse. Navarr cap. 22. num. Fq. BGnacina qtiaest. 3. i iii 3. I 2.3 3. & Iq.
XV. Circa hanc materiam pro regula erit quod subjungimus cap. In prasentia, de sponsal. In pr sentia nostra quasivisti , quid agendum sit de mulieribus egita viros, uos causa captivitatis vel pereorinationis absentes ultras*iennium praestolatae fuerint, nec cert cari possunt ae vita aut morte lasorum , liaeet super hoc solicitudinem adhibuerint diligentem: ct pro 1κvenili aetate seu
fras litate carnis nequeant continere , petentes aliis matrimonio copulari. Co fultationi igitur tua taliter responde ιs , quod quantocκmque anuorum in mero ita remaneant, vi Dentibus viris suis non posunt ad aliorum confortium, canonice conv0lare: nec authμritate Ecclesia permittas contrahere donec certum nuncium recipiant de morte virorum. Hoc idem statuit cap. Dominus, de secun d. nupt. addens praeterea , quod si dubitans de morte conjugis alterum nihilominus contraxerit matrimonium, tenetur quidem petenti novo
conjugi reddere dc bitum , sed non potest exigere. Et si de prioris conjugis vita postea constiterit , teneatur relictis adulterinis amplexibus ad
XVI. Sequitur decimum dirimens impedimentum publicae honestatis , exurgens ex validis & certis sponsalibus ; dirimitque matrimonium cum continguineis sponsi aut sponsae in ptimo gradu , iuxta Concilium
Trid cntinum seis et . cap. 3. . um olim excenderetur hoc impedimentum ad quartum gradum , cap. Ad andientiam , de si onsa lib. Illud honestatis impedimentum non finitur morre , adet, ut se ter non possit a fratre suo, qui postea mortuus est, desponsatam accipere uxorcm, cap. Si quis desponsesaverit, 27. quaest. 2. VII. Quaeritur , an sicut hoc impedimentum non aufertur per Ino C c c cc
413쪽
tem , ita neque per sponsalium liberam ex mutuo consensu dissolutionem Tenendum est, non cessare, quia impedimenta semel contracta non dependent a contrahentium Voluntate , sed ab Ecclesiae, quae illa constituit, instituto, dc quae voluit esse Ierpetuum istud impedimentum , ita ut nec ipsa morte , qua di IIblvuntur Iponsalia, voluerit solvi hoc impedimentum ex iisdem sponsalibus natum, d .cap. Si quis desponsi eru, 27. quaest. 2. Ita Sanc licet lib. . disp. 68 num. 2I. Bonacina quaest. . puncto II. num .7. Fagnanus in cap. Ad audientiam, de sponsalib. ubi refert ita Romae judicatum a Sacra Cardinalium Congregatione, die Julii 6. anno 1618. quod judicium approbavit Alexander Papa VII. qui hanc accurate examinari quaestionem jusserat, mandavitque ut ita deinceps servaretur. Bona cina quoque meminit alterius simi lis judicii anterioris per eandem Sacram Congregationem. Itaque opposita opinio Barbosae de potest. part . . alleg. 32. num. I 88. dc aliorum quorumdam non est admittenda. XVI II. Istiusmodi dirimens impedimentum multd magis oritur ex matrimonio rato, sed non consummato : sed eo casu extenditur ad quartum gradum ex Decreto Pii V. quod in cim , Ad Romanum , anni I 368. Conincti disp. 32. num. o. Bonacina d. quaest. 3. puncto II. num. IO. Contra Toletum Sc Lopez, qui etiam hoc impedimentum sistere scripserunt in primo gradu.XIX. Quin etiam nascitur impedimentum istud ex matrimonio invalido , dum in illud matrimonium intervenerit utriusque Partis perfectus consensus t sed istud honestatis impedimentum ex invalido matrimonio emergens non transgreditur primum gradum , cum tamen o lina pertingeret ad quartum gradum , cap. Sponsam , de sponsalib. dc cap. Accusit, de desponsata impub. Ita Bonacina loco Citi num. II. allegans ita judicasse Cariadinalium Congregationem cum plerisque ab eo citatis contra Navarram cap. 22. num. 8. aliosque negantes hoc impedimentum vigere in invalido conjugi O. X X. Quanuis autem Sanchez lib. 7. disp.7o. num. I 3. neget huic esse impedimento locum in matrimoniis clandestinis sine praesentia Parochi de testium initis, qui tamen reliqua approbat ex nullis & invalidis nuptiis impedimenta ; praevalet tamen opinio Opposita , quam propugnant Coninclidisput. 2 i. num. 7. &disp. 32. num. To. Filii ucius tract. I . pari. 2. cap. 6. quaest. 6. num. 224. Bonacina qUaest. 3. punct. D. num. I 8. Henrique E lib. i I. cap. . num . . addens Congregationem Cardinalium declarasse, clandestine contractum matrimonium vim habere sponsalium. XXI. Matrimonia tamen quaecumque ex desectu consensus invalida sunt, nullum prorsus pariunt honestatis impedimetarum , ut sunt per vim, aut metum, aut fictionem , aut ab amente vel ebrio, Vel ex errore personae contracta. Qua in re omnes conveniunt Doctores ; nihil enim ram esseniatiale matrimoniis est ac consensus 3 reliqui vero irritantes defectus sunt
414쪽
ex accidentibus & circumstantiis , solusque consensus defectus assicit ipsam essentiam matrimonii constitutivam. XXII. Iam profrediendum ad assinitatis impedimentum. Est autem
assinitas vinculum , seu propinquitas ex carnali copula procedens , sive licita fuerit, sive illicita. Itaque quum duo carnaliter copulantur , fiunt assines cum consanguineis alter alterius in eodem gradu in quo alter cst consanguineus cum iisdem : exempli gratia, si Sempronius copuletur cum
Camilla , idem fiet assinis cum consanguineis Camillae in pari gradu quo illi sunt consanguinei Camillae, & haec vicissim cum consanguineis Scinis pronii , aded ut Camilla per eam copulam fiat assinis in quarto gradu cum eis qui in quarto similiter gradu sunt Sempronio consanguinei.
XXIII. Verumtamen per hanc copulam non efiicitur ut consania
guinei Sempronii sint assines consanguineis Camillae , vel ut isti fiant amnes consanguineis Sempronii: quod aded verum est , iit duo fratres possint ducere duas sorores, & filius illam ducere , cujus matrem pater ejus duxit, cw. Quodsuper his , de consang. & assin. Eadernque ratione potest Sempronius mortua uxore Camilla ducere viduam fratris Camillae. Quia Sempronius per sui cum Camilla copulam factus est quidem amnis eum fratre Camillae, aliisque ejus consanguineis, non vero cum amnibus Camillae : uxor autem fratris Camilla: non est consanguinea, sed solum assinis Camillae. XXIV. Arbor assinitatis ita constituenda est, ut duae personae quae
copulam habuerunt, sint communis stipes ac principium assinitatis : unde duplex contagit assinitas , lineae rectae , & lineae transversalis. Linea recta locantur ascendentes dc descendentes ejus personae cum qua filii habita copula. Ascendentes sunt socer & crus, vitricus & noverca. Descendentes sunt gener & nurus , privignus Ela privigna. In linea transversa sunt frater re soror : item patrui, amitae , patrueles, aliique ulteriorum graduum consanguinei, tam paterni quam materni usque ad quartum inclusive gradum. Nam in assinitate eodem modo recensendi sunt gradus,
XXV. Amnitas orta ex copula licita, scilicet per matrimonium legitimum, dirimit quodlibet aliud matrimonium utque ad quartum inclusive gradum. Orta verb ex illicita copula dirimit ad secundum inclusi vh
gradum. Concilium Tridentinum sessi Σ . cap. 4. Necesse autem est ad inducendam assinitatem, ut fuerit completa copula cum seminis virilis effusione intra vas debitum. Itaque non consurgit ex praepostero S sodomiti cocongrc isu , neque ex matrimonio rato & non consummato ἱ sed tantina publicae honestatis impedimentum. XXVI. Quando matrimonio contracto supervenit assinitas , ut siquis congrediatur cum sorore propriae nxoris , conjunx incesti hujus reus
strixatur jure petendi debitum , tenetur tamen conjugi innocenti illud
415쪽
petenti reddere , cap. r. & cap. Transemis, de eo qui cogn v. consang. uxoris suae. XXVII. Multi Canones impedimentum criminis constituunt ex incestu cum assint , interdicente S huius incestus reis omne prorsus matrimonium ; quanuis si contrahant , Velint iidem Canones matrimonium esse quidem validum , sed tamen illici e contractum, can. Quaedam , & can. Si quis viduιm , 32. quae st. T. Sc cap. I. & cap. Transmisse, de eo qui
cognoτ. consang. uxor. suae. Verumtamen NaVarra cap. 22. num. 73. Sancheg lib. . disp. II. ni in . 8. Coninsili disp. 3o. num. 26. aliique apud Sanis cheg affirmant illa quae circumseruntur ex septem delictis impedimenta non dirimentia , esse pridem abolita. Sane videmus in tota Gallia his eri minibus implicatos , consentientibus Praelatis , sine ulla dispensatione tim
XXVIII. Affinitatis impedimentum in recta linea est ab ipso naturae jure , omnesque gzntes bene institutae istas in linea recta conjunctiones ut scelera exectatae sunt. Constat ex l. Liberi , C. de Rupt. & exprobrat Apostolus I. Cor. F. Auditur inter vos fornicasio , ct talis fornicatio, qualit nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Et Amos a. sic expostulat Deus et Filiui ac pater ejus iverunt ad puellam , ut violarent nomen sanctum meum. Et LeVit. Eo. ista conjunctio connumeratur cum sodomia & bestialitate, atque asperrimo omnium supplicio coercetur :Qui pra uxorem filiam , duxerit matrem ejus , Icelus operatus est: vivus ardebit eum eis , nec permanebit tantum ne fu in medio vestri. Opposita in autem exemplum Seleuci Regis Syriae, qui cum novisset filium suum Antio chum periculose aegrotare e K languore amoris, quo Stratonicem noveream deperibat , hanc ei nupxui dedit , ut referunt Plutarchus in vita Demetrii , S: Valerius Maximus lib. I. cap. 7. connumerandum est inter infamia dedecora, quemadmodum Sc Persarum foeda licentia, qui liberorum cum propriis parentibus nuptias approbabant , reserentibus Hero
doto de Quinto Curtio. Quod Verd Adonias affectavit nuptias cum Abisag uxore patris sui Dav Idis defuncti, 3. Reg. 2. nulla ibi erat affinitas, cum Scriptura testificetur nunquam fuisse i Davide cognitam Abisag: Be praeterea temeraria fuit illa Adoniae cupiditas, publicaeque repugnans honestati.
416쪽
. M po TENT A dirimens, illa hic intelligenda est , quae sexuum copulam impedit , per quam duae personae fiant
una caro. Non fiunt aurem una caro ni si quum vir intra vas mulieris semen immittit. Alioqui enim non consumma
tur matrimonium , neque inducitur ulla sive ex delicto , sive sine delicto assinitas, etiamsi fuerit viri pars genitalis intra vas foeminae. Quamobrem eunuchi , quanuis aliqui eorum possint vas foeminae ingredi , nullatenus sunt matrimonii capaces ob desectnm seminis proli fici , ut declaravit scripto Motu proprio Sixtus V. anno 1187. Idemque sentiendum de illis uibus attritus est uterque testiculus : sed illi quibus unus superest illaeus, matrimonium inire potant , quia sunt adhuc seminandi capaces. Illi pariter qui quanuis integris partibus semen prolificum emittere nequeunt ex frigiditate , vel ex perpetua complexionis debilitate , excluduntur a nuptiis contrahendis. Arcentur quoque , conjugio qui similem
impotentiam non ex natura, sed ex maleficio contraxerunt, postquam judicata perpetua fuerit vis maleficii, toto tit. defrig. & malefic. Foemina autem nullam habet dirimentem impotentiam , nisi quatenus est arcta , non valens intra se recipere viri semen : solaque scieminae ad semivinandum impotentia non inducit impedimentum, quia semen foemiueum non censetur ad generationem necessarium. Henrique et , Sanchez, Guttierre E, Fili luctus, quos citat dc sequitur Bonacina quaest. 3. pundi. Itinum. I 4. addens non impediri matrimonium , quanuis foemina non pollit susceptum viri semen retinere : sussicit enim ad validitatem, quod conjuges per seminationem viri intra vas stemineum fiant una caro : illa vero
deperditio ex parte foeminae posterior est illo necessario & constitutivo ad validitatem eff ehu , quanuis impediat generationem , quae non est prorsus necessaria ad essentiam matrimonii , cum possit fieri di subsistere inter conjuges steriles , sed non impotentes. II. His aliqui adjungunt aliud impotentiae genus ex nimio viri calore , quo fit ut effundatur semen antequam persecta suerit copula. Et quudem si nulla spes esset, fore aliquando ut in aliquo deinceps congressiu se men intromitteretur , recenseri posset hic nimius ardor inter impedimenta quae dirimunt, hac ipsa ratione, quia per hunc defectum impediuntur conjuges ne sint duo in carne una. Sed raro usuvenit ut hinc oriatur perpe-
417쪽
tuum impedimentum: quanuis enim saepius contingeret ut multi congre nsus aut conatus conjugum sine debita leminatione fierent, continget tamen aliquando , ut aliquis ex multis conatibus nota frustretui hoc effectii; atque ita ille naturalis ardor non erit loco perpetui impedimenti. Praeterea suturum quandoque est, ut nimius ardor longiore consuetudine & temporum progresIu deservescat. Denique suffcere potest ad consummatam copulam, si pars aliqua seminis intromittaturo III. Duplex est impotentia distinguenda. Una quidem perpetua, quae
nimirum tolli non potest citra miraculum, aut cis ra peccatum , aut citra pexiculum mortis. Altera vero temporalis , quae arte humana aut remediis Ecclesiae auferri potest, ut docet cap. Fraternitatis , de frig.&niales Nos tamen s inquit peroicaciι er attendentes quod impedimentum illud non erat perPetuum, quoa prater divinum miraeulum , per opus humanum absque corporali periculo potAit removeri. Praeterea alia est imporentia absoluta, idest respectia omnium ; alia respectiva, perquam aliquis est impotens, habito respectu ad certas quasdam personas , sed potens respectu aliarunia Sic enim potest aliquis elle maleficiatus respectu unius duntaxat foeminae & scemina potest elle naturaliter archa respeetii quorundam , sed non omnium virorum. Quin etiam potest aliquis esse impotens respectu virginum, non ver drespectu viduarum. IV. Impotentia perpetua & absoluta matrimonium dirimit jure naturae. Consistit enim essentialiter matrimonium in mutua Corporum traditione ad matrimonii usum , sive quatenus ad eum usum potentiam habent. Quae constans doctrina peraeque valet, sive illa impotentia alteri Partium innotescat, sive non. Illa namque sive notitia, sive ignoratio nihil refert ad validitatem connubii. Idque perspicue decernit cap. Consultationi , de frigid. & malef. Ibi enim sermo est de viro qui scienter cum arcta contraxerat, similique negat posse illam habere uxorem. Si autem sit respectiva impotentia , dirimitur matrimonium cum persona circa quam fundatur impotentia , sed non cum aliis, In quibus nulla est impo
matrimonium non dirimit, cap. Fraternitatis , de frigid. Si postquam contractum est matrimonium , dubitetur an sit perpetua , an temporalis impotentia , concordant Ius Romanorum Civile , & Ius Canonicum , ut concedatur conjugibus triennium cohabitationis & experientiae , intra quod tempus operam dare debent consummationi matrimonii , adhibitis etiam medicinae remediis quoad fieri citra grave periculum poterit vitae aut valetudinis. Iustinianus quidem i. In causis, C. de repud. determinaverat biennium experiundae viri potentiae ; sed ratus deinde prorogandum esse hoc templis, extendit ad triennium in Authent. De nuptiis, f. Per occa- ponem, collat. Cui conformatux Constitutio Coeicilini Papae III. cap LaadAbM
418쪽
Laudabilem , de frigid. dc males. & absoluto triennio si consummari matrimonium non potuerit, indicit separationem. VI. In quibusdam Galliae provinciis consuetudo inolevit, ut non exispectetur ad experientiam triennium , sed statuatur ut fiat conjugum congressuisin alienis aedibus , de quibus conjuges ipsi convenerint, aut quas Iudex ex ossicio assignaverit certo die , in iccto cortinis circumvallato, praesentibus in eodem conclavi matronis & obstetricibus ab ipso Judice deputatis ; in alio. autem contiguo conclavi assistentibus pariter Medicis& Chirurgis deputatis, per spatium trium quatuorve horarum,quibus elapsis , aut si per illud intervallum coniuges , aut horum alter ainstentes vocaverint , inspiciant assistentes personae deputatae , si quae sint congressiis signa, & ad corporis foeminet iuspectionem solae admittantur fiemi nae , ad virilis autem soli viri, qui quaeve seorsim ea quae sibi comperta suerint, in scripta referent Iudicibus legenda dc examinanda. Plenius hac de retractat Annaeus Robertus lib. . rerum judicatarum, art. 8. 9. & Io. aliique complures Gallicani Causidici. Et quod mirum videri possit , stylo
Episcopatus Pariliensis decernitur hujusmodi congressiis , ut habetur intomo 3. Actuum & Constitutionum Cleri Gallicani. Caeterum quid certum , aut etiam verisimile conjici potest ex tam lubrico & brevi , & tam pudibundis conditionibus sociato experimento Z Nam etiam vir aliunde salacissimus partim pudore , partim formidine successiis unde tanti momenti judicium pendet, in ea temporis brevitate dc circumstantiarum molestiis vix potest esse sui compos . Conveniunt in liberum omninδ triennium Ius Civile Romanorum cum Iure Canonico. Ipseque Iustinianus ratus non satis esse ad justum judicium biennii cohabitationem inter conjuges, extendendum judicavit hoc tempus ad triennium, suppressa biennii lege: & nunc
PeneS nos res tanta momento tam multis perturbationibus & anxietatibus
obnoxio committetur dijudicanda Praeterea cum sit indubitatum, dirimi matrimonia non per impotentiam temporalem , sed per solam perpetuam impotentiam , cap. Fraternitatis , de frigid. & malenc. nemo sanae mentis audebit assirmare, ex uno & altero concubitu probari perpetuam viri impotentiam posse. VII. Notatu dignum est supremae Aquisextiensis Curiae Senatusconsultum diei Februarii i6. anni is o. quo recens nupta Buravalla post intentatam coram ossiciali Dioecesis Arelatensis de viri sui impotentia querelam, nec posset probari illam fine perpetuam impotentiam, sequuta Ossicialis sententia cohabitatiouem triennem decernente, cum mulier ad Senatum tanquam ab ab usu ob denegatum sibi praefatum congressum appellac. set, declaravit Senatus nullum fui se abhilum , & remissa fuit mulier ad ossicialem, ut refert in sua compilatione Bonifacius tom. I. lib. I. tit. 6.
' VIII. Renatus Cordoanus Marchio Langet, desponsata sibi puella dicta
419쪽
dicta a Sancto Simone de Cortemar, annorum circiter quatuordecim, post triennium posta latus est frigiditatis & impotentiae , quam ut refellerct poposcit ille congressus experimentum , quod tamen infauste ipsi successit. Itaque Curia Partamenti Parisielisis mense Februarii , anno i 619. nullum
irritumque connubium declaravit, eidemque Re nato vetuit nul lvi te inceps inire conjugium, permisitque puellae conquercnti alii nubere. Renatus adversus Senatusconsultum clam apud Notarios duos est protestatus Puella interim niabit Petro Cata montio Marchioni Boellae: deinde moritur anno I 6 o. Renatus Cordoanus Dost praesitam protcstitionem matrimonium contrahit cum Diana Montallia Navallia, ex qua septem liberos suscepit. Idemque anno I 671. Literas ex supplici libcllo impetrat contra Seianatusconsultum impotentiae declarativum. Lis ergo resumitur apud eandem Curiam : cujus novo judicio, postquam consideratum fuit, congressus probationem esse admodum incertam, eo quod hujusmodi actus non dependeat a libertate , nec ni si rard succedat cum inimica parte , ingrata de
odiosa, neque in ullo sive Canonico , sive Civili Iure approbetur , sitque
novum inventum in sola Gallia receptum, Senatus Parisiensis die Februarii 18. anno I 677. requirente Fiscali Advocato, novo judicio prohibuit
eunctis Iudicibus , tam Civilibus quam ossicia litauim decernere ejusmodi
congressus.JIX. Intermediam inrer diei unius aut alterius congress im , Sc triennii co habitationem viam institi l Senatus Gratianopolitanus in causa Susannae Rugueriae circa viri sui , quam praetendebat impotentiam p suo namque Senatusconsulto judicavit tribus mensibus sequestrori Susamiam in domo conjugibus ainicae, nec suspectae personae , ad quam viro liber foret accessus omni hora diei noctisque , cum plena congressi is quandocumque ei collibitum fuerit libertate et exacto deinde trimestri Partem utramque comis parituram apud Commissarium, & suramento addicto responsuram , num fuerit congressus consummatus et si in eo facto discordent, tum demum procedendum per visititionem M dicorum & Chirurgorum, de quibus Partes convenerint, aut iis non conVenientibus, quos Commissarius designaverit .Exitus ver δ totius causae fuit declaratio nullitatis matrimonii ob
perpetuam quae judicata fuit, impotentiam viri , S: transitus Susinnae ad
novum connubium , ut idem resert Bonifacius tom. I. lib. f. tit. 6. cap. 2.
ibique complurium Iuris Authorum testi inomis probat desuevisse tota Gallia triennii experientiam. Istam porro intermediam viam , quam Gratianopoliranus Senatus in iverat, vidi a quibuidam Ossicialibus observatam Sc assectatam. Sane multo aequior est quam unius diei congrcssus, qui si habet irritum effectum , non sussicit ad judicium impotentiae perpetuae. Influere tamen ad hoc iudicium potest titulo conjecturae , dummodo aliis probationibus suffulciatur, aut urgentibus aliunde conjecturis. Certitudinem verδ prorsus indubitatam imPorentiae perpetuae nec tela triennalis experien
420쪽
experientia potest stabilire , licet sussiciat ad morale & practicum separationis judicium.
X. Postquam vir dc mulier ex impotentiae causa separati fuerint, Pars non impotens jus habet novum matrimonium contrahendi, eo quod prius contraitiam censeatur irritum. Secus vero judicandum de Parte altera impotente , nisi haec ejus impotentia sit solummodo respectiva; quo casu licitum ei pariter est contrahere cum alia persona , cujus respectu si potens ad consummandum. Ubi verbqui fuit habitus impotens probabitur demum evasisse potens , etiam post triennium & judicio statutam separationem, reddenda erit ei pristina sua conjunx , etiamsi alteri viro nupsisset, quia posterius ejus conjugium irritum ac nullum est propter ligaminis impedimentum, quatenus cessante impotentia quae temporalis erat, deprehenditur fuisse validum anterius illud conjugium, cap. Laudabilem , dccap. Fraternitatis , de frig. de malefXI. Aliter tamen censendum, ubi compertum esset impotentiam sui iasse tant diu respectivam ; tunc enim liberum est utrique aliud inire conjugium , quatenus incapaces matrimonii inter se tantummodδ sunt, & capaces respectu aliorum. At si non constet impotentiam fuisse solum respectivam , qualis ut plurimum est ea quam causat maleficium , & qui fuerat ex naturae defectu impotens , facta separatione cognoscatur potens. tunc praesumptio juris erit, praecedentem impotentiam non ni si temporalem fuisse , de instaurabitur prius matrimonium ad novam potentiae experientiam , qualis fuerat ante dictam separationem habita hoc est, si jus commune consectemur, triennalis altera cohabitatio : sed si denuo separari contingat, nulla deinceps spes erit testitutionis post secundam separationem. Sanchez de matrimon. lib. 7. disp. 93.& 99. Conincti disp. 3 i.
XII. Per di ctum cap. Laudabilem , de frig. dc males quod statuit ut exacta triennii experientia , dc insequuto separationis judicio , si vir ex post icto deprehendatur potens , restauretur prius illud matrimonium, etsi mulier subinde ad alias nuptias convolaverit, nullatenus abrogatur can. Si per sortiari M, 33. quaest. I. qui dissolvi prohibet posterius matrimonium quod fuerat subsequutum prioris matrimonii dissolutionem ex
causa impotentiae ex maleficio provenientis , cum tamen idem vir comporiatur potens in secundo , quod post separationem coutraxit Lmatrimonio. Est enim magna discriminis ratio inter imporentiam naturalem , de eam quae causatur a maleficio, ut admonent Glo IIae utri utque Canonis,
tam incipientis Si per sortiarias , quam luci pientis Laudabilem : prior enim loquitur de impotentia per fascinationem ac maleficium : posterior de impotentia naturali, seu frigiditate. Naturalem istam impotentiam. Jus
praesumit esse absolutam , de nullatenus respectivam , atque ita ad omnes
extendi ; ideoque si desiisse comperiatur, praesumitur absolure desiisse
