Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

4o 4 iuris Canonici Theoria,

X. Nec ver b necesse est ut expressus parentum consensus interveniat in liberorum suorum nuptiis; sufficit enim ad validitatem si admoniti noure probaverint manifeste , horum enim silentium pro consentu reputabitur , l. Di si on libro I. f. In syonsilibui, D. de labiasal ..& l. Si ut proponis,

C. dc nupt. quae lex declarat praeterea non esse necessarium , ut patris con

se usus praecedat ; lassicere qui ope ad valorem si ex post fas p approbet. H uic vcro non obstat quod dicitur Institui. de nupt. in princ. jussiim parentum debere praecedere ; id enim reqniritur ad honestatem di officium, sed non ad actus validitat cm, ut monet Despesseus de contractibus p. I. de

matrimoniis , 6 ct. 2. num. F.

XI. Eodem Ble lentiunt Comitiorum articulo o. invalidum decernitur matrimonium sine proclamationibus ac denunciationibus contractum,

nec susscere primam deminciationem nisi ob urgentem aliquam & legitimam causam , dc requirentibus parentibus Sc proximioribus fuerit circa relicuas duas , quae Latera inen si δή Tridentino Conciliis requiruntur, dispentatum. Quod verδ praedictiis articulus o. requirit praeter proprii Parochi assistentiam qtiatuor etiam vel quinque testes , id nulli bi reccptum fuit, utpote sis perfluum ; statur in toto Regno Concilio Tridentino non amplius requirenti quam duos testes praeter Parochum. XII. Communis Doctorum sententia est , ad matrimonii validitatem sufficere Parochi etiam inviti praesentiam , qua rem quae geritur susscienter agnoscat. Sancher lib. 3. disp. 39. Filii ucius tract. IO. cap. 6. Num. 21 F. Se 226. Conincti disp. 27. diab. . conclus. 3. BOI acina quaest.2. puncto 8. num. 23. Prosper Fagnanus in cap. Quod nobis, num. 8. de seqq. de clandest. desponsit. Qui iidem declarationem allegant Sacrae Congregationis Cardinalium , a Terentem hoc idem ; sed tamen Parochum ita debere intereste , ut appareat ipsi in hac de causi fuisse vocatum , qsanuis alio Sefilso prie textu vocatus fuerit res gerendae inscius, de invitus aut renite iis assistat ; secus tamen si casu & non vocatus conveniatur. His suffragatur lex Coram Tiιio , D. de verbor. signific. ubi jtissus aliquid facere coram Titio , declaratur adimplevisse conditionem , si illo vidente & sciente, quan vis invito 3c repugnante, fecerit. Ratio quoque suffragatur , qtii a Parochi praesentia ad hoc necessaria est, ut defectus de confusio clandestinarum nuptiarum devitetur. Et aliunde cum minister hujus Sacramenti non sit Parochus, sed ipsae Partes inter se contrahentes , harum dumtaxat, non Verd illius consensus est necessarius , neque assistit nisi ut principalis de necessarius restis. I ii Gallia et Iam hujusmodi matrimonium valet pariter quoad Sacramentum , sed si deduceretur ad forum contentiosum, damnaretur nullitatis quoad civilia, quia sic edicit art. o. Blesentis Constitutionis. Et praeterea quicunque hoc modo matrimo nium inirent , graviter delinquerent propter Ecclcsiae contemptum , dcomissionem denunciationum , dc exempli pravitatem , nisi hoc fierex,

432쪽

quia injuste ordinarius , vel Parochus matrimonio contrahendo obsi

sterent.

XIII. Sufficit ad habendum alicubi proprium Parochum , si quis eo

loci divertit ad habitandum majore anni parte , quan vis non habens animum continuandi habitationem ejus loci ultra senac stre. Id namque sit sticit ad continuandum parochiale domicilium , Sc suscipienda caetera quaevis Sacramenta praeter Ordines. Et qui per annum sex mensibus habitat in aliqua Parochia , dc alio semcstri in altera, potest sub utroque Parocho matrimonium inire. Sicut enim acquiri potest duplex domicilium, ita & duplex habitationis Parochia, cap. 1. de sepult. in 6. Sanc licet lib. 3.

X I V. Alia ratio est de vagis hominibus ; quilibet enim Parochi locorum per quae illi transeunt, pollunt ipsorum matrimoniis interesse, quemadmodum S: eis administrare Poenitentiae & Eucharistiae Sacramenta , ut est communis Doctorum sententia. Sed quia vagi sunt plerumque improbi ingenii, & facile contingit ut uxores alibi habeant, ideo vetat Concilium Tridentinum se T. 2 . cap. 7. de re forna. matrimon. ne Parochi horum matrimoniis intersint , nisi prius diligenter inquisiverint, & re ad Ordinarium delata , licentiam ab ipso habuerint. X V. Si vir & foemina sint diversarum Parochiarum aut Dioecesum, faciendae quidem sunt in utraque Parochia aut Dioecesi pro claniationes, dc habenda licentia utriusque ordinarii; sed indifferenter potest matrimonium contrahi coram Parocho , sive viri, sive sceminae , quan vis fere semper eveniat ut contrahatur coram Parocho foeminae , eo quod viri ad foeminas accedant sepius quam foeminae ad viros. Quilibet autem Ordinarius , aut Parochus aequali potestate pollet erga proprium dioece

num & parochianum. Navarracon sit. I. de sponsal. nutra. 2. allegans responsum a Sacra Congregatione. Zerola in praxi, I. p. Verb. Matrimonium, quaest. 6.

XVI. Potest Parochus assistere matrimonio sui parochiani, etiam in aliena Parochia & Dio cesi aliena , sitne licentia Parochi ejus loci, moddid faciat extra Parochialem Ecclesiam, ea ratione qua potest ejus quoque audire conf4ssionem eu absolvere ubique locorum , & qua potest Praelatus in sibi subditum cxercere quocunque loco gratiosam & voluntariam jurisdictionem. Quod autem haec agenda non sint in Ecclesia subdita Parocho vel Ordinario loci, nisi habita eius licentia , id quidem requiritur, ne ei fiat iniuria vel insultus hoc attentando ; sed non est necessarium ad

Sacramenti . validitatem.

XVII. Tametsi non licite , saltem potest valide proprius Parochus assistere matrimonio sui parochiani contra sui Ordinarii prohibitionem. Ea namque prohibitio non ei amovet jus di titulum Parochi : & multa

433쪽

o 6 Iuris Canonici Theoria,

facta tenent quae fieri prohibentur. Hoc ita declaravit Sacra Cardinalium Congregatio ; atque ita docent Sanchea lib. 3. disp. 32. Bonacina quaest.2.

punct. 8. n. 23. aliique communiter. His amplius addit Fagnanus cap. LLtera quas , de matri in. contrach. contr. interd. Eccles. valere Matrimonium, eis Parochus assistens fuisset non modo prohibitus, sed etiam suspensus ab Ordinario. Quanuis enim Parochus subalternetur Ordinario quoad jurisdictionem quam potest ei restringere vel adimere , per hoc tamen non desinit esse Parochus , ejusque assistentia ad Matrimonium non

est jurisdictionis actio ι nihil enim hic judicat , nihil jubet, nihil decernit, sed tant lim suam exhibet quasi testis praesentiam. Sic etiam licet Concilium Trident. d. seli χη. cap. 7. de resorm. matrim. prohibeat Parochis vagorum matrimoniis interesse, haec tamen matrimonia ex eorum praesentia valida fiunt. Similiter contractae contra interdictum Papae nuptiae non ided minus valent , ut docet Glossa , & cum ea Innocentius in cap.

Ad a11semendum , de desponsat impub. Et multa demum facta tenent, quae fieri prohibentur.' X V I II. Si contingat sponsum& sponsam ad diversas pertinere Parochias , consentiunt Doctores seposita quaestione , An liceat)i valere

matrimonium, cui proprius astitit Parochus unius contrahentiVm , dummodo id fiat intra ipsius Parochia fines quae subest illi assistenti Parocho,

etiamsi nullatenim accedat assensus , vel praesentia Parochi alterius. Arque in hanc sententiam unanimes accedunt Theologi de Canon istae , quos profert Thomas Sanchea de matrim. rom. I. lib. 3. disp. I9- num .4. & seqq. Quanuis enim quoad teliqua Sacramenta Parochus unius conjugum non sit utriusque Parochus, m matrimonio tamen i cum sit individuum , nee ni si inter binos celebretur , ὶ is qui habet jurisdictionem erga alteram par- em , habet simul erga utramque ; non enim una conjungi potest sine altera , argumento legis Si eommunem , D. qtiemadmod. 1ervir. amir. & ibi Eariolus di In individa is , inquit, retinet quis perseium quod per se retinere non potet. Praeterea re aliqua cΘncessa , conceduntur simul omnia sine qui- .us jurisdictio explicari non potcst, i. Σ. D. de stitis d. omn. judic. Et ex eo 'usd causa alicui committitur , simul committitur stiper omnibus quae adaeam causam pervinere noscuntur plunaria porcstas. Longe antem diversa quaestio est, utrum quilibet Parochus positi caetra suae Parochiae limites fibi subditum matrimonio conjungere cum alturius parochlano, cujus pro prius Parochus minime eonsentit : non enim hac in re Doctores per aeq-εonsentiunt , qitibusdam polle negantibus , aliis affirmamibus , etiam cxtra fines Parochiae , apud Sanchcet. JXIX. Roptus est ultimum di i mens impedimetarum quandiu rapta in iraptoris potestate maner. De linit istud impedimentum ex quo rapra dimissa est , & pristinae reddita libcrrari. Sic enim sancivit Concilium Tri- . t sin . -- de relasin. -Irim.. cap. 6. Decernit sancta Sst ne diu, inter rapto-

434쪽

s Prax s. Lib. III. 4o T

rem S raptam , quandiis ipse in raptoris potestate manserit, nullum posse cou- sistere matrimonium. Ouod si rapta a raptore separata , cst in loco tuto Ur libero eo litura , illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem ha

heat ; st nihilominus raptor ipse , ac omnrs considium , auxilium ct favorem illi prabentes Ait ipso pure excommunicari , ac perpetuo insa es , omniumque dignitatum incapaces : ct si Clerici fuerint, de proprio gradu excidant. Teneatur prater ea raptor mulierem raptam , siPe eam uxorem duxerit, sive non

dκxerit, decenter arbitrio judicis dotare. X X. Generaliter loquendo raptus est violentia taminae ad explendam libidinem illata, licet non abducatur. Verdm raptus , de qt o intelligendum est hoc loco Concilium , est abductio pericinae invitae. Duo ergo ad raptum istum requiruntur, scilicet abductio M violentia et si enim puella suae abductioni constutiat, non raptus erit, sed voluntaria suga. Sancheg lib. I. disp. I 3. num.'. Gutierrea Cap. 86. min. a. Bonacma quaest. q. punct. 18. n. s. ubi etiam contra Sancta Σ , Gutierreae dc Reginalchum amrmat, locum esse huic impedimento & poenis, sive raptus fiat solius libidinis explendae causa , sive etiam ad contrahendum matrimosatum; Sehoc fitille ita declaratum 1 Congregatione Cardinalium. Similito si pnellae stuprum per vim sine abductione fuerit illatum, nullus cst huic poenae locus , juxta praefatos Authores. XXI. Utrumque Jus, Cano iiicnm oc CiWile, daas agvoscit specἰes raptus , raptum scilicet in taminam cui vis insertur , & raptam in paren res puellae, si sint inviti progenitores, quanuis puella ipsa consciniae te abduci, cap. De raptoribus ,.36. quaest. I.. & cap. Cium causam, de raptor ib. dc l. Raptores, C. de Episc. & Clar. Sed raptus in solos parentes non subjicitur poenis memorati Tridenti in mereti. mque viri similem credo quoiurundam opinionem, quod raptus iri parentes puellae consentientis producat dirimens impedimentum , quia adi hoc impedimentum instituendia immotivum & causa fuit raptae taminae libertas ad consentiendurn aut dissentiendum matrimonio: propterea vult Ecclesia , ut mulier, cujus perso Nae visa raptore illata fuit, duci in uxorem non possit a raptore antequam ejus erepta potestati , libertatique suae reddita fuerit : quae causa cessat in ea quae suae abductioni lubens consensit , quamlumvis restiterint parenres ejus. Dicit enim can. Suffciat, 2 . quaest.2. sulficiat secuniam leges sim eorum consensus , de quorum conjunctionurus agitur. Et Glossa in cap. Cum causam , de raptorib. verb. Dicatur admitti , absolute ait, non esse raptum labἡ puella consentit. Hoc denique sciendum , ad hoc ut istae in raptores decretae a Tridentino poenae incurrantur, minime requiri ut tamina suerit Iraptore corrupta ; susticit enim vis illata taminae, &ejus resstentis abductio , neque aliud quidquam exprimitur a Concilio.

CAPUT

435쪽

o 8 iuris Canonici I heoria,

CAPUT XXV ll. Ad quem pertineat potestas dissensandi in Matrimoniorum impedimentis.

I. Ici T. ac inculpabilis dispensationis duae sunt causae , nes sim cessitas , & notabilis utilitas , liixta cap. Mutationes , I. ri quaest. 7. & cap. Exposis si 33. de praebend. Utramque commemorat S. Bernardus lib. 3. de considerar. ad Eugen. Pap. cap. Io. his verbis : Ubi necessitas urget , excusabilis di pensatio est: ubi utilitas provocat , di sensatio laudabilis est. Utilitas , dico , communis , mn propria. Nam cum nihil horum est , non ρlane fidelis dispensatio , sed crudelis di patio est. Causae legitimae dispensandi circa gradus prohibitos , hae sunt

quae colliguntur a Zerola i. p. ver b. Dispensatio , g. I. Primum incompetentia dotis. Secundo extinctio magnae litis. Tert id angustia loci, quae potest esse duplex : vel quia maior pars habitantium ibi sunt conlanguinei, vel assines postulanti, & cxtra illos non inveniret facile parem suae conditionis ; aut si vellet extra locum Dubcre , non haberet dotem sussicientem. Has tres Causas colligit quoque Navarra cap. χχ. num. 87. Quarta est sedatio & pacificatio discordiarum , sive praesciatium , sive quae ruturae praevidentur. Quinta quum dives ducere cupit in uxorem cognatam, vel am-ncm pauperem constituendo illi dotem. Navarra praefatas colligit causas consil. 3. de consang. & assin. Ibidemque addit sextam , si bona fide & e Yjoris ignorantia jam fuit contractum matrimonium. Septimam, matrimonii male contracti diuturnitatem. Octavam , scandalum grave praecavendum, aut peccatum. Nonam, evitationem mortis aut periculi ejus. Decimam,

tu ot arae puellae mi seriam , quae vel spectat ad pudicitiae periculum , vcl ad rerum victui necessariarum indigentiam. II. Prohibet Concilium Tridentinum non solum dispensiri sine rationabili causa circa matrimoniorum impedimenta, sed etiam quid quain pro dispensatione exigi: dispensari etiam vetat in secundo gradu , nisi inter magnos Principes, sessi 24. cap. s. de reform. mair. In contrahendis sinquit ) matrimoniis vel nulla omnino detur dinfensatio , vel raro , idque ex eausa , ct gratis concedatur. In secundo gradu nunquam dissenνetur nisi inter Maonos Principes , ct ob publicam causam. III. Cisca praefata Matrimoniorum impedimenta solus Papa regulariter dispensare potest , cum sint vel a Generalibus Conciliis , vel a Sum

nus Pontificibus. instituta , contra quae nihil possum Episcopi, curo sit

436쪽

S Praxis. Lib. III. 4o '

horum authoritas inferior , Ss praedictis subdita, can. Inferior, dist. D. &Clement. Ne Romani, de election. Circa illa verb impedimenta quae sunt a jure naturae introducta , ut in Matrimoniis ascendentium & descendentium in linea directa , neque Papa , neque Concilium dispensare ullatenus valent. Quandoque tamen accidit ut dispensare Episcopi possint in impedimentis a Iure Canonico & suprema Ecclesiae potestate sancitis. Quando enim Matrimonium cum aliquo impedimento canoMico, etiam dirimente, bona fide ex Juris aut facti ignorantia contractum fuit in facie Ecclesiae. si sit occultum impedimentum , neque adiri possit prima Sedes ob conjugum paupertatem, rusticitatem , aut locorum distantiam , aliasve smiles causas , neque possunt citra scandalum conjuges separari, aut etiam urget periculum offensae Dei , his casbus phtest ordinarius dispensare quoad forum conscientiae. His consentit omnis Summistarum & Theologorum multitudo. Angelus verb. Diqensatio, num. s. Sylvester verb. Dispensatio, S.'. Armillaeod. Verb. num. I9. Dominicus Soto in η. Sent. dist. 37. quaest.

cheg lib. 8. disp. 6. Zerola I. p. Verb. Dispensatio, g. Ad quintum, ubi quoque dicit , sibi in pari casu ab Urbe Roma responsum, istius dispensationis

potest.uem este penes Ordinarium, concnrrentibus simul sex circum stantiis sequentibus. I. Ut jam suerit contractum matrimonium. 2. Ut contractum suerit ignoranter quoad impedimentum. 3. Ut sit consummatum. 4.

Ut impedimentum sit occultum. 1. Ut partes sint adeo inopes ut non pos- snt ire, aut mittere ad Papam vel Legatum. 6. Ut si fieret separatio, scandalum verisimiliter oriretur. Si ver b aliqua absit ex praefatis circumstantiis,& personae sint pauperes aut rudes ac rusticae, officium erit ordinarii prosequi hanc dispensationem in forma pauperum apud Sedem Apostolicam, ut planc gratis & ii ne compositione obtineatur. I V. Praedicta ordinariorum potestas viget quidem circa Matrimonia irrita , sed tamen de facto cum bona fide contracta. Circa ver δ Matrimonia contrahenda multo magis arctior est Ordinariorum potestas . & rarissime contingit Episcopum polle in hac parte dispensare in impedimentis dirimentibus quamdiu res adhuc integra existit. Sanchez tamen casum proponit, in quo possit dispensare in impedimento irritante Episcopus,

nondum contracto, sed tamen proxime contrahendo Matrimonio , lib. 2. disp. 4o. num. 7. Nuptialibus conventionibus solenniter inter Partes in praesentia communium cognatorum , affinium Jc amicorum contractis,

publicatis jam proci amationibus , expeditaque ab Ordinario permissione nuptiarum, puella proxime nuptura praemittit in manibus Parochi Sacramentalem, ut fieri solet, Consessionem , ex qua innotescit Parocho dirimens aliquod impedimentum se exempli gratia contractae assinitatis ex illi cita copula occulta. Sunt ver δ omnia ad nuptias vespere ejus diei cor summandas disposita. Omnibus discussis , nulla patet via gravis & PU-

437쪽

io Juris Canonici Theoria,

blici scandali devitandi, infamiaeque, aut saltem gravissimarum Inimicitiarum. In talibus angustiis praesumendum est, non esse animum Papae ut haec sibi in tanto dit crimine reserventur, e Si enim irrationabiliter invitus; sed recurrendum est ad Ordinarii secretam dispensationem futuram vali dam pro conscientiae foro. Ibidem tamen addit Sanchez , poste sortassis hoc effugium adhiberi , ut suadeatur puellae confitenti votum castitatis emittendum pro uno mense , ut ipsa sine vituperio praetexere possi se 1 Confessario monitam necessitatis sibi incumbentis petendae dispensationis ex voto castitatis, sine ulla tamen praefiniti temporis mentione, quia votum ad tempus castitatis potest ab Ordinario dispensari. Interea differtur matri monium,&dum in Romana Curia res aperte geritur pro dispensatione voti castitatis, occulte procuranda est dispensatio veri alterius impedimenti pro interiori foro. Verumtamen ii cautela ista menti non occurreret, aut si ob rerum, vel personarum circumstantias judicaretur difficilis , aut etiam impossibilis exequutionis, recarrendum est ad Ordinarii dispensationem, quae in talibus angustiis justa erit 3c valida in conseientiae foro. Ista, quam Saniache et primus produxit, opinio evasit subinde inter Doctores communis,

ut ostendit Bonacina num. .

V. Quod aliqui affirmant, posse ordinarios in hoc Regno absolute

dispensare ad contrahendum matrimonium in quarto , aut etiam in tertio cognationis aut affinitatis gradu , utrum id ita consuetudine invaluerit ut jus faciat, certum & indubitatum asserere non ausim. Scio alicubi ab Or dinariis dispensatum : scio quoque id aliis Ordinariis improbari. Et re peianitius examinata non admodum moveor illorum qui sic dispensaverunt auia thoritare, quia tam profuse, dc sine causa dispensatum in his animadverto, ut non alia pateret ratio , quam quia ut ita indulgerent rogati fuerant : ob

qualem facilitatem Papa ipse in iisdem gradibus dispensando non leviter peccaret, quia ut superius monui & probavi, non sunt petendae, aut lataxandae contra Ius receptum dispensationes , nisi ubi suadet rationabilis &-urgens ratio: talesque dispensatores, etiamsi summi Pontifices forent, non dispensatores fideles, sed dissipatores dici vult Sanctus Bernardus allegans illud Apostolieum : Hic Iam quaritur inter di sensatores, ut fidelis quis in

veniatur.

VI. Solent nonnulli Praesules Gallicani , qui scilicet dispensandi vim sibi attribuunt ad nuptias non modo contractas, sed futuras etiam& contrahendas, effusam sui sibi videtur ) Romani Pontificis , aut Legati insimulare in Hispensando libertatem. Cur igitur iidem non prospiciunt Ionge profusiorem fore dispensandi licentiam , si in oppositum reclamantibus Conciliis oecumenicis, quae hanc potestatem uni Summo Pontifici, Legatoque reservant , sibi ausint vindicare Gallicani ducenti circiter Scquadraginta nimirum Episcopi cum suis Vicariis seorsim in suis Dioecesibus singuli pro suo arbitrio hujusmodi licentiam Z Ingruet prosectδ tota Gallicatu

438쪽

Praxis. Lib. III. II

GaIlieana ditione admodum exuberantior & inordinatior inter tot , tamque diversa sibi , aliisque indulgentium Praelatorum capita in dispensandis matrimoniis licentia. Quin etiam si per universum Regnum ista invalesceret consuetudo i quod malum Deus avertat ) contingeret demum ut quilibet laici etiam subalternorum Tribunalium Iudices per captionem & distractionem bonorum Episcopalium ipsosmet Episcopos cogerem pro suo peculiari, aut amicorum , aut Partium postulantium affectu ad sic dispen-1andum , sicut jamdudum compellunt invitos ad monitoria & excommunicationes decernendas; sicque simile quid illis obveniret divinae huic apud Isaiam comminationi : Pro eo qAod ab ecit populus iste aquaι Silo e , ιρ vadκnt eum silentio, propter hoc ecce adducet Dominus super eos aqua3 fluminis fortes 2 multas. Sic enim renuentes hac in parte Summo Universalis Eeclesiae Pontifici subjici , compelluntur indignissime lareorum Iudicum infimorum decretis obtemperare , aut propriorum fructuum , ni pareant, interceptionem ac privationem pati. Denique ut alias innumeras sileam authoritates,lubet unicam proferre Gallicanorum duodecim Episcoporum in Concilio Turonensi sedentium , & fic decernentium anno I 38 . tit. 9.de Matrimon. his verbis et In quarto consanguinitatis c T aginitatis, nec non cognationis D ritualis prohibitis gradibus Episcopis dispensare non licere declaramus. Eadem pariter mens extatit Antistitum Concilii Tolomi, cui praesedit Tolosinu, Archiepiscopus Cardinalis de Dyosa anno 119 o. sic enim ab his decernitur sub tit. de Matrimonio : Quos cognationis gradus impedit, nisi orius usa Summi Pontisicis dispensatione , t natrimonii confunctionem Parochi non recipiant. Declaratur igitur nullam esse quamcunque hac in re dispensationem , si non a Pontifice dimanarit. Citent alii Barbosam Episcopis quibuscumque h*nc pol cstarem eximentem , de ostic. de potest. Episc. pati. a. ali g. 3s. Sane istae ab Episcopis concesse dispensationes pro

contrahendi, conjugiis, aut nussitatem , aut incertitudi nem causant Sacramenti. At vero in re Sacramenraria unanimes docent Theologi , non

else licitum quidquam incerti a thibrae , co certo medio praetermisso, quod adhiberi possit. Atque ita licentii vel iacfariam inducit Sacramenti nulli talpira , aut ad luminum riiri ore simul & probabiliore opinione rejecta, minus probabilem, nec tutam in tanti momenti Sacramento consectatur

opinionem. J VII. Ex rationabili & justa causi possunt Ordinarii dispensare circa

impedimenta non dirimentia , non solum ad prius contractum , sed etiam ad contrahendum matrimonium . exceptis votis simplicibus & absolutis perpetuae castitatis & Religionis. S. Antonii tuis 3. pars. tit. I. cap. I 6. g. 4. Paludatius in m distinct. 28. quaest.2. Bonacina quaest. 3. punct. I s. n. 3. Na-

Varra cap. H. Dul 3. 83. addens hanc esse ubique receptam consuetudinem..

Possunt etiam dispensare circa dirimentia impedimenta quae in nore ant nante contrahendum, sed sost contractum bona fide matrimonium,

439쪽

4li. Juris Canonici Theoria,

aliis accedentibus circumstantiis supra arti c. 3. recensitis. Praeterea absolutposlunt Ordinarii dispensare circa impedimenta quae prius contracto matrimonio su perveniunt, de debiti conjugalis petitionem & usum prohi-bcnt, qualis est superveniens inter conjuges , sive per Baptismum , sive

per incestum affinitas. Abbas in cap. I. dc eo qui cogn. consang. uxor. suae. Sylvcster in verb. Debitum, quaest. 9. adjungens hanc esse communem opinionem. Solus in η. distimst. 37. quaest. Unica , art. 2. Vers. Debet autem. Iacobus Grassius decis. aur. p. I. lib. 2. cap. So. num. 9. & Io. Sanchezlib. 2. disput. Αο. num. I 3. Sc seqq. Debet tamen simul in. ingere pro incestus gravitate poenitentiam , dc procurare solicite ut amoveantur occasio-Res recidivarum.

VIII. Quicumque scienter in gradibus prohibitis Matri mouium con traxerint vel consummaverint quod idem obtinet & servandum cst in aliis quoque dirimentibus impedimentisὶ jubet Concilium Trident. eos qui hoc praesumpserint, separari, atque omni spe obtinendae dispensationis excludi: non enim est indulgenda dispensatio , cui bona fides aut probabilis ignorantia non suffragetur, sest . 24. cap. 3. de reform. matrim. Hoc ergo advertant Ordinarii, ne sub praetextu invalidarum propter subreptionem dispensationum a suprema Sede impetratarum , apprΘbent Vel permittant nulla & invalida matrimonia. Si quis ergo in gradu prohibito,

aut cum alio quovis derimente impedimento sciens de volens irritum contraxit aut consummavit matrimonium ad hunc finem , ut secum facilius dispensetur, si non diserte explicaverit apud Papam istas circunast. ntias praemissi irriti matrimonii, aut conlummatae copulae ad hunc dispensationis facilius obtinendae finem , quae intentio necessarid exprimenda est, erit subreptilia de invalida dispensatio, juxta cap. Super literis 2o. Sc cap. Dilectus 16. de rescript. Covarruvias 2. p. de sponsalib. cap. 6. f. 2. num. I A. Te rota loc. cit. f. Quarto quod quando : ubi admonet ordinarios ut hoc advertam, Se disti icie prohibeant cohabitationem sponsorum antequam Veniat ab Urbe dispensatio. Verumtamen saepe accidit , ut qui contraxerunt cum dirimente impedimento, dum expectant dispensationem , consumment inter se postquam supplicationem praemiserunt nam si ante supplicationem consummaverint, invalida sequetur dispensatio , ut jam dixi : quaeritur utrum in illo casu dispensatio valeat 3 Et valere respondetur; non enim censeri potest subreptilia quando preces veritate nituntur. At qui supplicatio super qua dispensatum fuit, vera , & nullatenus subres ritia supponitur , cum fuerit expedita ante illum desectum supervenientis

consummationis , etiamsi consummatio illa contigerit nondum consectis

literis dispensationis. Zerola dict. vetb. Dispensatio, g. Ad sextum, Versa Secundo quia per Iolam. IX. Si matrimonium coram Parocho & testibus bona fide initum, comperiatur tandem invalidum ob di timens aliquod prius ignoratum impedime n

440쪽

Ο, Prax s. Lib. III. 4 i 3

pedimentum, necesse est post impetratam dispensationem, ut post impedimenti praeexi sientis cellationem, qualis ellet desectus sufficientis conia senius, ut palles mutuum inter sese consensum renovent: neque enim se Iaceret consensus solius ejus qui novit impedimentum. Quod enim ab initio non valet, tractu temporis non convalescit, i. Quod ab initio, D. de regul. jur. Non est tamen neces le hunc in specie defcctum Parti alteri quae id ignorat , norificari , dummodo novus ab ipsa consensus sitavit eliciatur. Cajetanus in summa, verb. Matrimonium , & in opusculis tract. I 2. q. 2.

Navarra cap. 22. num. P.S 82. δc caeteri communiter.

X. Quando a Sacra Poenicentiaria conceditur Ordinario aut Confessario in Theologia aut Sacris Canonibus graduato ad hoc delegato facultas dispensandi cum aliquibus circa Matrimonii impedimenta, debet hic delegatus primum inquirere diligenter, utrum res ita sit sicut exposita fuit Apostolicae Sedi, an veris literae in quibus res gesta exponitur , subreptitiae sint. Sussicit tamen si inquirat penes ipsum poenitentem , cui fides h benda est , nisi oppositum compertum st. Debet vero delegatus injungere convenientem satis factionem, si eam sacra Poenitentiaria non taxauctit. Censetur verd occultum in hac materia impedimentum , si non laborat infamia publica , & si non fuit deductum ad contentiosum sorum , aut si deductum quidem fuerit, sed non potnerit probari; ideoque lis dirempta,& Pars rea sine nota dimissa fuerit. Sanche Z lib. 8. disp. 34. num. 31. Bonacina quaest. 3. punct. I s. n. 7. Haec enim dispensatio non in foro exteriano , sed in solo conscientiae foro valebit, quod occultum est. Sciat denique Consessarius ad hoc delegatus , simulque poenitens , matrimonium non sortiti effectum , die obtenti δe expediti rei cripti , sed a die quo sive ordinarius, sive Consessarius approbatus & delegatus in virtute mandati Apostolici dispensaverit cum poenitente , ut monet COVarruvias a. p. Cap. 6. f. s. num. ult. & est communis doctrina. Porro in rescriptis dispen sationum matrimoniorum etiam in foro poenitentiae obtentis, solet clausul a ista apponi: Si ita es, eum eis dioensa , ut inter se , er servata Tridentini Canonis formὶ publice contrahant. Quae clausula vim habet, ut si Parochus aut testes illud noverant impedimentum quando primum contractum fuit matrimonium , aut si istud non ita sit occultum , quin probari facile in judicio possit , & periculum sit ut detegatur impedimentum , in his rerum circumstantiis denuo renovetur matrimonium coram Parocho oc te iastibus ad id vocatis. Extra verb has circumstantias poterit occulte , desine Parocho, & remotis arbitris ac testibus secreto renovari mutuus inter Partes consensus , juxta usum generalem communi Doctorum calculo approbatum.

X I. Impedimentum dirimens quod exurgit ex consanguinitate in primo gradu non solum lineae rectae ascendentium & descendentium , sed etiam lineae transversalis de lateralis fratrum de sororum , procedit c x jure

F ff 3 naturali,

SEARCH

MENU NAVIGATION