Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

α taris Canonici Theoria,

vel trium testum stet omne verbum. Quod si non audierit eos , dic Ecclesias hoc est ut Sanctus Chrvsostomus exponit, dic Piae lato Ecclasiae : I- si Ecclesiam audirnoluerit, sit tibi tanquam ethnicus er publicanus. VII. Iudicium Ecclesiae dividitur quoque in Ordinarium, quod exercetur ib illo cui per se competit )iirisdictio , Papa scilicci, aut Legato, aut Episcopo ejiisque Vicario Generali ; & Delegat,im , eum nimirum

cui ordinarius commiserit. Utraque pol cstas, Ordinaria de togata, exerceri potest vel attribui tam in exicrno quam in interno foro. Praetcrea forum externum duplici nititur surisdictione , gratiosa seu Voluntaria , quae est circa liberalis concelsiones, dispensitioncs , absolutioncs, re habilitationes, in intcgrum restitutiones , collationes , ac beneficiorum provisiones: & contentiosa, ubi inter oppositas Partes litig. tur. VIII. Jurii dictio contentiola non potest extra proprium territorium ac dii rictum exerceri , cap. Episcopum non debere , I I. quaest. 2. dc cap.

Novit, & ibi Glosis de ossi c. Legat. & l. 3. D. de ossic. I raesid. dc l. fin. D. de juris i. omia. jud. At verδ jurisdictio gratiosa seu voluntaria potest

exerceri a judice existente in alieno territorio, I. 2. D. de ossi c. Proconsul.

Potest quoque judcx abiens de lcgare , quia delcgatio fit sine cognitione S contestatione causae , l. fin. D. de ossi c. Praef. Urb. & Glo T. in . . cap. Novit. Hoc jus voluntariae jurisdictionis, & maxime coli itionis Bcneficii per absentem a sua Dicecc si Praelatum , viget in Regno Galliae , ut post

Cosmam Guimier norat Bengetis de modis acquir. beius. F. I . n.' . IX. Interioris fori jurit dictio requirit charactercin. Etenim duplex confertur potcstas in Sacerdotis ordinatione , ima circa Chiisti corpus

reale , seu Euchalistiae sacrificium , quum Episcopus ordinans porrigens patenam cum pane , de vinum cum calice , sic dicit: Accipe potestatem osterendi cr conticiendi pro vivis 2 mortuis. Secunda potestas confertur quando idem Episcopus jam consecrati Sacerdotis capiti manus imponcns dicit:

Accipe 'iritum Sanctum , quorum remiseris peccata remiliuntur eis , &c. Et ita Sacerdos altera instruitur porcstite , circa nimirum Christi musticum corpus, quod est Ecclesia. Verum ut ante dixi , porcstas ista est tantum habitualis & in completa, neque complitur, aut in actiim rediici potest , nisi cx quo Sacerdos sive per ordinariam , sive per delcg tam potestatem nanciscitur subditos in quos illam excrccat. Haec dicitur Clavium potestas , quae duplex notatur , Clavis scilicet jurisdictionis ad ablolvenda vel retinenda peccata ; & scientiae, qstat scientia non est habitus intellectualis , sed est jus in Sacerdote inquirendi quaecumque requiruntur ad

dignoscendam poenitentis conscientiam , animaeque statum circa peccatorum spccies , numerum & circumstantias.

X. Jurisdictionis ver b exterioris potestas non requirit ordinis chara eterem. Itaque Episcopus electus& Papa certae D ccccs addictus & confirmatus , licet nondum consecratus , b-b t jus externi Tribunalis, quod stati

452쪽

S Praxis. Lib. IV. 42 3

statim exercere per se potest ,. ut excommunicare, suspendere, interdicere, deponere , vel has poenas relaxare : item dispensare , cognoscere , citare, carceri addicere , sincire , decernere. Ius pariter habet interni tribunali, , non ut per se exerceat, si caret Ordine , sed per eos quos sibi visum fuerit de legare. X I. Regulariter Delegatus ab ordinario non potest alium subdelegare, excepto eo solo quem Princeps delegaverit, cap. Ciam causam, de a pellat. & l .unic. C. qui pro jurisdict. sua judic. dar. dari ve post Itaque De- Iegati a Papa subdelegare pollunt quando eis collata fuit potestas per modum jurisdictionis, sed non si per modum ministerii, cap. fi n. de ostic. dc potest. judic. dele g. Porro confertur potestas per modum jurii dictionis, quando eligitur non tam personae industria, quam ejus ossicium. Censetur autem electa persona propter ejus ossicium , si ea potestas non est limitata ad aliquem singularem casum, v. g. absolvendi, aut dispensandi certam personam, aut etiam plures, sed in una aliqua singulari causa involutas : quo casu non potest subdelegare. Atque ita intelligi debet caput finale , g Caeterum, de ossi c. deleg. quo statuitur delegatum a Papa ad excommunicandum , vel ab lolvendum aliquos , aut dispensandum cum aliquibus , non polia id alteri demandare , si non est Apostolicae Sedis Legatus. At vero ubi Papa generaliorem delegat alicui in Prae lacura constituto potestatem, hic poterit alterum delegare , ut statuit idem caput fin. in principio. Cui conforme est c.iput fi n. de ossic. ordin. decernens posse ordinarium sub delegare alicui potestatem sibi a Papa collatam absolvendi eum qui incidit in excommunicationem Papae reservatam ob Clerici percussionem , cum ob legitimum impedimentum non posset Romam proficisci ; sed ut ibidem exprimitur, haec potestas eidem ex ossicio competeret. Qua eadem ratione Sanchez lib. 2. de matrim. disput. 4O. num. I 3. de seqq. allerit posse per Episcopos potestatem delegari, quam habent dispensandi in impedimentis matrimonium dirimentibus , Ritrita matrimonia instaurandi, ubi conveniri nequit a conjugatis Apostolica Sedes. Illi namque casus non sunt singularis alicuius delegationis, sed generalis 3c ordinariae potestatis, quam habent ordinarii quoties non potest haberi ad Papam aut Legatum accessus. Et recte dicit Glossa in dicto cap. fi n. de ossic. Ordinarii: Non dieitur delegatum ministerium in casibus, in quibus jus aut privilegium perpetuum competit dignitati. At me ibi rescriptum Papae non tam cst collativum, quam admonitivum & excitativum jam prae habitae ac ordinariae potesta tis. XII. Sed ubi Papa delegat novam alicui, quae pri iis ei non compet bat , potestatem , simulque nomen Delegati deugnat, quanuis etiam adjungat simul nomen ossicii, vel dignitatis ejus, atque etiam munus ipsum delegatum sit generalius , ut absolvendi a quibuscumque reservatis , auτ Postumque haereticos , aut quoscumque qui duello decertaverint in iis

453쪽

partibus in quibus hi casus sunt Papae reservati, tunc ipsa proprii nominis designatio argumentum est collari ministerii atque electae personae industriae , ut non possit quidquam illius muneris alteri subdelegare. Ita com muniter. Videri potest Grassius decis pari. I. lib. I. cap. l . XIII. Legatus a latere amplissimo jure delegandi potitur , cap. 7 mini dubium, de offic. Legat. Idemque , sicut & Papa , conferre potest in praejudicium Ecclesiastici Patroni , non tamen Luci , cap. Dilectus , eod. tit. Sane non potest ex sua generali delegatione Episcopatus transferre. nrque Cathedralem Ecelesiam alteri Ecclesiae subjicere , neque duos Episcopatus unire, aut unum di Videre. Sed potest excommunicatos ob gravem Clerici percussionem absolvere , cap. Nisi, dc cap. Quod translatione,

eod. t. t.

XIV. Iudex delegatus debet in citatione tenorem inserere suae delegationis, ut sciatur quatenus ejus por stas extendenda sit , aut limitanda. Certum quoque tenetur assignare Auditorium ad eomparendum. Quorumn utrum requiritur in citatione quae fit per ordinarium , cap. Praeterea, de dilation. XV. Reconventio quoque , qua reus vicissim partes actoris sustinet,snunque actorem reum constituit, agitari coram delegato judice potest,

qua nuis ad unum dumtaxat negotium sine ulla expressione casus reconventionis fuerit delegatus , cap. I. de mutuis petition. At vero coram arbM tris reconventio nullatenus admittitur. Cum enim fiat compromissiim ex mutuo Partium consensu, debet sibi reus imputare si reconventionis causam non curavit in compromisso exprimi. Regulariter tamen in causa cruminis , aut depositi , non est reconventioni locus antequam se reus purgaverit , aut de politum restituerit.

De foro competenti , litis contestatione , procesu judiciario , Procuratoribus , cts Iudicum suspectorum recusatione.

ΟNcILIo Toletano tertio, can. I 3. Concilio pariter ca thaginens tertio, can. 9. item eap. Si diligenti, de foro compet. sancitur, Clericum non posse beneficio fori Ecclesiasti ei renunciare , sive in civili, sive in criminali negotio: cum non sit beneficium personale, cui renunciari valeat, sed toti Clericalie collegio

454쪽

S Praxis. Lib. IV. 4 27

collegio sit indultum , cui privatorum pactione derogari non possit. Et istud 1 i vari in Gallia testatur Mornacius in l. Si judex, D. de capite minutis. Et ibidem adducit in exemplum privilegium supremorum Magistratuum , quo non possum nisi a supremae Curiae ossicialibus judicari . ne lignitas eorum vilescat. Glolla vero in l. Si quis in conscribendo , C. de sacros. Eccles. quae lex iteratur sub titulo Cod. de pactis,) non est recepta

qua parte admittit istam Ecclesiastici fori renunciationem. Forum autem sortiri aliquis potest diversis modis : r. ratione originis: χ. domicilii : 3. delicti τη. contractus : s. rei litigiosae immobilis : 6. Beneficii Eccles astici, cap. fi n. de foro compet. Quin etiam ubi causae illae non se ppeterent , po-t st quilibet Clericus jure communi, sed non jure Gallicano, ob Concordatum speciale Bononiense , in Romana Curia conveniri. I L Domicilium non intelligitur , nisi quatenus ita fixum est, ut animus sit ibi manendi , aut semper , aut majore anni parte. Itaque scholares etiam ultra decennium alicubi commorati studiorum causa, famuli qumque dc milites praesidiarii, nunquam in locis in quibus sic versantur , domicilium contrahunt ad fundandam jurisdictionem contentiosam , sed solum ad percipienda ibi Sacramenta Baptismi, Poenitentiae , Eucharistiae,& Extremae Unctionis. Neque sussicit ad domicilium voluntas habitandisne actuali habitatione. Animus vero manendi raro praesumitur, nisi perspicue ex actibus appareat, qualis est emptio domus cum transsatione mobilium , aut habitatio continuata decennio , neque Causae transitoriae

alligata , quales sunt scholarium , famulorum , praesidiariorum militum, argumento legis a. C. de incolis, lib. io. Suffcere potest ad argumentum fixi domicilii publica habitatoris declaratio , quod intendat ibidem fixum habere domicilium. Hoc enim ipso statim jus domicilii sine aliquo temporis praecedentis lapsu contrahit, ut docent Baldus lib. q. contiliorum, cap. 3I3. Rota decis. Iso. & IS8. Barbosa de ossic. & potest. Episc. p. a.

alleg. q. num. 24.

I I I. Habitatio etiam annorum quadraginta cum animo recedendi tribuere sus domicilii non potest , juxta Menochium de arbitr. casu 86. n. 7. Barbosam d. alleg-.num. 23. & alios.

I V. Qui duos sortitus , pluresve Episcopos , ut originis, domicilii,

Beneficii, Tonsuram vel Ordinem ab uno horum accepit , non potest ad horum alterum sine dimissoriis pro reliquis Ordinibus recurrere, utpote priori jam astrictus , ut docent Archidiaconus in cap. l lec captanda, de

concess . Praebia Molsesius in sunt Theol. Mor. tract. 2. cap. 2. num. Io. BO-naci na tract. de Sacram. Ord. Barbosa de ossic. & por. Episc. p. a. alleg. . num. I. aliique. Idemque statuendum de Episcopo , quem quis sortitus est titulo familiae per triennium continuatae , & sequuta ordinatione per eundem , beneficiique collatione ad ordinationis titulum, juxta Concit. Tritant. sessis. cap. 9. ad hoc enim debet dimitarias pro reliquis Ordinibus, Hliti L acci Pere,,

455쪽

4ι8 ruris Canonici Theoria,

accipere, ctiam ad Episcopos originis Sc domicilii. De familia Episcopi hoc quoque tenendum , familiares quoscuinque Episcopi gaudere privilegio fori competenti ipli Episcopo , cap. fi n. de ossicio Archi d. his verbis: specialibu tritici Archiepiseopi s hominum familia sua caiiss duntaxat ex-eeptis. Et ibi Panormitanus & alii communiter Doctores e & l. r. & 2. C. de Episc. N Cler. dc ibi Albericus de Baldus. Item Rebia fias in praxi, tit. Forma dimissor. liti. num. 3 o. & Zerola 2. p.praxis Episc. ti . Dbcopi, 6.1 de tit. Familiares 9. in fine : qui etiam addunt familiam generaliter gaudere privilegio domini. V. Cum tortiatur quoque aliquis forum ratione delicti, si Clericus habens beneficium in alia dioecesi judicetur ab Episcopo loci in quo deliquit , de Beneficii privatione condemnetur , illa depositio exequenda erit ab eo solo Episcopo in cujus dioecesi situm est Beneficium, cap. Posulasti, de foro compet. Alia require de foro Ecclesiastico secund m Galliae usum

superius lib. I. cap. I 8.art. I A. F.& I 6.

V I. Quod attinet ad litis contestationem , haec non fit per simplice tripostulationem , aut actionem intentatam, sed per propositam coram judice petitionem , Sc sequutam defensionem , seu quamcumque responsionem ejus qui citatus est reus, vel eius procuratoris constituti, l. I. C. delitis contcstat. & cap. r. eodem. Effectus contestationis litis hic est, ut per ipsam, quanuis non prosequutam, interrumpantur praescriptiones, i. Moralitis, C. de rei vindicat. Ex edicto tamen Ludovici XIV. anni 166 . litis contestitio perficitur etiam absente altera Parte. Vide hujus libri caput

ultimum, arr. 6.

VII. Regula simul Be titulus Decretalium est, Ut lite non contestata ad auditionem testium non procedatur, neque ad sententiam definitivam. Hinc tamen excipitur casus in quo mors testium apparenter timetur, aut eorum diuturna absentia , ne probationis copia per fortuitos casus subtrahatur ; ideoque ad actoris petitionem senes, Valetudinarii, in rem ra loca profecturi , aut ubi simile periculum formidatur , etiam lite non sontestata examinandi sunt , sive etiam quum reus est absens, aut contumax , ut conveniri non possit. Hanc praecautionem Gallicani Pragmatici vocant Examen a futur. Sed si actor non conVenerit reum intra annum, ex quo citari & conveniri potuit, aut saltem horum admissionem testium non ei significaverit ac denuntiaverit, illa testimonia erunt invalida , ne veniant in fraudem , de processu temporis exceptiones legitimae ad repellendos aut convincendos testes opponi non possint, cap. Quoniam frequenter, ut lite non contest. Quin etiam testes ad futuram rei memoriam non

examinantur in causis beneficialibus , neque in criminalibus pariter. Imo vero jure novissimo in Gallia ex edicto Ludovici XIV.tit. I 3. prorsus rejiciuntur ejusmodi probationes.

VIII. Denique conventio, seu citatio est principium ordinis judicia-

456쪽

Praxis. Lib. IV - η

rii; non enim legitime proceditur inaudita , vel non citata Parte, cap. Inter qYatuor, de majori t. dc obed. Sc cap. O 'soniam contra falsam , de proba otion. Citationem sequuntur dilationes, dc demum peremptorium edictum. to t. tit. de citationibus. Actor sequi dcbet forum Rei , cap. Si Clericus , dccap. c km sit, de foro compot. de l. furis ordinem, C. de juriia. Onan. jud. Citato exhibendus est libellus , ut sciat qua de causa citetur, & paratus compareat, cap. fi n. de libelli oblat. Citatio fieri non debet diebus feriaris , tot. tit. de feriis. Sed id non servatur in Gallia. Iure elima communi actor δc reus jurare compelluntur de vitanda calumnia , cap. Cum causam, cap. Ceterum, cap. Cian in causa , de juram. calum. Sed neque hoc servatur in Gallia. Sententia lata non citata Parte , nulla prorsus δc inanis est, 'cap. Ecclesia sanm Mariae, de constitui. Imo nec valet sententia , si praecedens edictum peremptorium, Gallice Forclusion, non venerit ad absentis notitiam, aut saltem ad ejus domicilium, l. r. 3ntem cum ex delicito, D. quae sent. sine appellat. Si post ingeminata novae citationis edicta , quae vocant de Dux ct reajournernent, dc tandem insequutum edictum ac terminum peremptorium actor sitam probet intentionem , reus contumax condemnatur:

sed si actor necdum sufficienter probaverit, datur ei terminus ad probandum t quod si non praestet, causa cadit, vulgo it est deboute dera de mande. Si vero ipse actor die condicta non sistat in judicio ad prosequendam a se

intentatam litem, reus ab instantia relaxatur, Gallice ii obtient conne. Adhuc tamen liberum est actori causam instaurare novo supplici oles ato libello , reumque secunc d injus vocare , solutis ante omnia prioris instantiae omnibus expensis , l. Elpost edisi ιm s. g. 2. D. de judiciis. Similiter reus qui absens & contumax damnatis fuit, duplici remedio juvari potest, vel appellationis ad superio tem judicem, vel recursus ad ipsum judicem qui sententiam tulit adversus eum coudemnationis : atque refusis contumaciae suae expensis potest suas proponere exceptiones , quibus sententiam retractari velit.

IX. Ante omnia restituendus est in pristinam possessionem qui se spoliatum queritur & probat; causa enim posscssionis prius tractanda est, es restitutio facienda, quam tractetur de jure proprietatis , ad ed ut praedo spoliatus sit in primis restituendus ibi unde vi, vel clam, vel precario dejectus est, cap. In literis, de restit. spoliat. Verum de interdictis de causis possessbriis require quae plenius libro x. tractavi circa polletarium & petitorium litigiosorum Beneficiorum. X. Actor suam debet probare intentionem , alioqui ab actione repellitur, cap. Ut circa, de elect. in 6. Nullumque reo incumbit probandi onus , cap. Quoniam, de probation. & l. Res alienas, C. de rei vindicat. nisi quum ipse actorem reconvenit, aut actoris probatam intentionem sua exceptione necesIe habet elidere , cap. I. de exception. in 6. Alioqui enim actore non probante reus absolvitur , cap. Accedentibus, de privileg. Imb

457쪽

furis Canonici Theoria,

Glossa in Clement. fin. de verb. sign. g. uir. in verb. Partes, dicit fatum. elle quod reus probet defensiones suas , nisi prius intentio actoris sit fundata. Si sit aequalis probatio ex parte actoris & rei, & par testium non suspectorum numerus , absolvendus est reus oc pollessor , cap. Ex literis, de probation. & cap. Quod autem, de jure patron. de cap. Si a Sede , de praebend. in 6. Et cum sunt Partium jura obscura, reo potius favendum est quam actori , cap. Cum sunt, de regul. jur. in 6. δc favorabiliores Rei potius quam Actores habentur , L Favorabiliores, D. de regul. jur. X I. Regulariter nemo admittitur ad agendam alterius causam nomine procuratorio sine mandato, nisi sit conjuncta persona , t. Sed ha perfo- , in princ. D. de procur. de cap. Nonnulli, in fin. de rescript. Potest ver aliquis agere pro con rtibus litis sne mandato, ut ait Glos . in cap. Cum M. Ferrariensis , de constitution. & plerique Doctores, quos allegat & sequitur Fagnanus in d. cap. Cum M. Ferrariensis, num. 6. asserens hanc esse communem doctrinam. Consors tamen cavere debet de rati habitione , ex d. l. Sed ha personae, de d. cap. Nonnalii, & l. 2. Cod. de consor t. ejusd. lit. quae hoc etiam requirit, ut iis cum omnibus fuerit prilis contestiua . Iura porrδ loquentia de conjuncta persona , intelligenda sunt de consortibus. ejusdem litis, & de sanguine conjunctis , non de amicis ; quia dissolvis amicitia potest, sed non jura sanguinis, i . Ius agnationis, D. de pactis. Praeterea cum hae sine mandato procurationes a regula communi exorbitent, non sunt trahendae ad amicos, quos jura praedicta non exprimunt. Ita Fagnanus loco cir. cum plerisque quos profert Doctoribus.

XII. Ubi de plano judicatur , ac sine strepitu vel figura judicii, ut fieri ab Ordinariis assolet dum visitant , de Delegatis quoque, si in mandatis habent ut de plano & sine strepitu judicii procedant, tunc non est opus libellum ab actore proferri, neque litem contestari. Idemque servatur quoties actio contra certam personam non intentatur. Et tales processus neri possunt extra Auditorium, & seriarum tempore, Verbi gr. autumnalium , nop comprehensis tamen Dominicis aut festis diebus. Clem. Saepe contingit, de verbor. signis XIII. In foro Ecclesiae si Praelatus si suspectus , ejus quoque Vicarius ac officialis abstinere debet. Panormitanus in cap. Ex insinuatione, de ossic. jud. deleg. Partesque debet compellere ut inter se convenia tarde ar- bitris qui causas suspicionis inquirant & examinent ; δέ si arbitri convestire non possint, tertium eligant. Si causa suspicionis legitima non pro hetur , judex recusatus sua potest uti jurii dictione , cap. Secundo requiris,f.Tertio postulas, de appellation. & cap. Suspicionis causa ,de ossi c.& potest. jud. deleg. Si ver δ causa suspicionis probata sit , idem judex de Partium consensu , si sit ordinarius personam idoneam delegare di bet ad hoc judicium, cap. Si q.iis contra Clericum, de tarn compet. aut caulam ad Superiorem dirigere , cap. Cum speciali de appellat. At ver d judex delegatus

458쪽

e ' Praxis. Lib. IV.

non potest alii causam committere , sed si suspectus judicatur , debet ad

Superiorem aut delegantem transmittere cause judicium. Glosr in d. cap. Cum eciali, verb. De recusatoris. Caeterum s. recusatio proponatur in viii-tatione, poterit nihilominus Praelatus procedere ulterius, recusatione aut appellatione non obstante; salvo tamen jure recusantis aut appellantis, ne res Ecclesiae pereant , aut divinus cultus retardetur. Conci I. Trid. sess'. is. cap. r. & se T. 24. cap. IO.

XIV. In causa suspicionis Iudicis Ordinarii, ac in aliis omnibus causis ubi necesse sit declinare ordinariam jurisdictionem, potest ad Papam recurri , ut alium Iudicem suo rescripto committat. Ne verδ Partes expensis aliisve incommodis ob distantiam fatigentur , olim quidem vetabant Jura ne causae ullius judicium per Apostolicum rescriptum committeretur ultra duas dietas , finibus dioecesis cominensurandas , ex decreto Innocent. III. in Concilio Generali, cap. Nonnulli, de rescript. Sed postea Boni- facius VIII. constituit ne ultra unam die tam , finibus dioecesis causae cognitio per rescriptum committatur, cap. Statutum, S. Cum vero , & ῆ. Cum

autem , eod. tit. in 6.

CAPUT III.

In causa criminis quemadmodum procedatur.

R1Mrs in judieio tribus modis intentatur , de nunciando, accu sando , & excipiendo. Denuncians non tenetur se inscribere etiam jure communi pro juramento Calumniae, ejus. que subeunda poena & refundendis expensis , nisi denunciet per modum accusationis ad exigendam de reo poenam judicialem et non veth si hoc fine denunci et solummodb , ne promoveatur ad Ordines , vel ad Beneficium, aut aliud hujusmodi. Porrό inseribere est obligare se ad talionem ac eandem poenam , si non probaverit, quam reus convictus incurreret , cap. Qui uis, & cap. Qui crimen , a. quaest. 8. Excipiendo quoque potest reus accusatorem si uiri criminis paris aut gravioris accusatione summovere , quia criminosus criminosum accusare non permittitur, cap. I.& cap. Nulli , de accusat. & cap. Siquis, & cap. Quarendum, a. q. 7. Et qui trabem habet prae oculis, festucam ex oculo fratris sui eruere non permittitur. Luc. 6. Is quoque reus qui accusando excipit contra sui accusatorem vel testem , non tenetur inscribere . si nihil aliud quam justam sui de sensionem atque intentatae contra se accusationis rerilsam intendat, dc non poenam aliquam. At vero directus criminis aceu sator jure communi

459쪽

43 α Iuris Canonici Geor Z,

non admittitur vel auditur, nisi postquam inseripserit, capo super his, de

accusation.

I I. In criminalibus causis actor & reus non admittuntur ad agendum vel respondendum per procuratores, sed tantum per seipsos , cap. Veniens, de accusation. Procurator auxem ossicialitatis vel per se solum, vel accus tori se adjungens ut communis morum censor , &' criminum vindex litem intentatam urget ac prosequitur. Ideoque totus ei processus communicatur, ut perspectis probationibus tuas adjungat requisitiones, quas vocant Conclusiones.

III. Pro levibus tamen deIictis ac injuriis non solet agi criminaliter per inquisitiones & testium depositiones t sed edito supplici libello Iudex

decernit citationem , ad quam reo comparente , si culpam fatetur , Judex honorariam aliquam Verborum reparationem , & assertionem de probitate dc honestate conquerentis, & veniae de offensa postulationem decernit, si quu rc parata offensione reus dimittitur, aut leviter pecunia ex Iudicis sententia multatur , de prohibetur deinceps , similibus offensis. Sed si reus factum inficietur, tunc civilis causa ou inficiationem vertitur in criminosam. Judex ergo decernit inquiri de contentis in libello querimoniali, testes advocari, aut nolentes per apparitorem adduci: tum procedit ad inqui-quisitionem criminalem, quam vocant Informationem ; singulos testes juramento prius adactos separatim audit. Testis namque injuratus nullam facit fidem, sive in civilibus , sive in criminum causis , cap. Nuper, de testibo Peractis sive in totum , sive pro parte squum scilicet de fuga rei timetur probationibus , auditisque requintionibus Procuratoris ossicialitatis , Judex pro causae gravitate decernit aut incarcerationem , aut citationem in diem praestitutum accusati per seipsum, non vero per procuratorem responsuri. Constitatione Ludovici XIV. anni I 67O. tit. 6. art. testes antequam

deponant, producere jubentur significatam sibi ad testimonium dicendum citationem , cujus etiam facienssa mentio in singulorum lcstium depositionibus. Ejusdem Constitutionis tit. t 1. art i 6. & seqq. prohibetur legi coram reo criminis ullum testimonium , ni si postquam responderit interrogatus, num habeat adversus testem causas suspicionis : sed solum audietui

ad probationes salsi & impugnationis , si quas habeat adversus testimo

nium

I v. Si reus citatus non Comparet , ac vadimonium desierit, jubetur apprehendi de incarcerari. Si apprehendi nequit, agitur in contumacem,& post tria, vel quatuor edicta in 'alvis fori a fixa, sententia pro sertur qua contumax aperte declarator , suisque exceptionibus declinatoriis , dilatoriis & peremptoriis submovetur , simulque decernitur testium repetitio Recollement des temotas Haec sententia Gallice dicitur , Sentence par defaut. In foro autem seculari tres fieri solent in triviis urbis proci amationes per

iraeconem , singulae trium dierum , hoc est de triduo tu triduum , vulgo

460쪽

.es Praxis. Lib. IV.

oirer ou Aioxnremens a trois brses j oura. Caeterum novissima lex Ludovici XIV. anni i6 o. triduanas illas absentis Rei per praeconem citationes abis rogavit, aliaque non pauca immutavit, quae hu)usce libri capite ultimo selegi , qud recurrito. Quibus exactis proceditur contra Contumacem a

sentem usque ad judicium definitivum. Testes ergo Iudex Ecclesiasti denud vocatos repetit, relectis eorum depositionibus seorsim, ipsis praesentibus & interrogatis, num ad singula persistant , num aliquid. addere

aut retractare velint. Demum proceditur ad definitivam sententiam condemnationis in contumacem. Hic tamen si post sententiae promulgationem compareat, si amque velit purgare innocentiam, auditur intra quinquennium I die promulgatae sententiae, postquam refuderit Omnes contuis

maciae expensas , juxta edictum Molinense Caroli IX. art. 28. Post quinquennium ver b non aliter auditur , nisi prilis deposuerit apud Actuarium mulctas integras pecuniarias sua condemnationis. V. Si autem reus citationibus obtemperans se judicio fistat, illum Iudex interrogat de nomine, cognomine & vitae profissione ; tum articulatim de Oinnibus in libello contentis, atque in insermationibus de circumstantiis temporum , locorum & rerum. EjNs responsiones in scripta rediguntur. Post unum inerumve diem Iudici denub repraesentatur, ejusque responsa audienti releguntur, fitque ei liberum addere vel retractare quae ei videbuntur. Si de crimine atroci agitur δc metuitur suga , mittitur

in custodiam t si leve sit delictum , aut si probatio non stipperat, relax rur aut simplici repromissione , aut fidejussore dato de sistendo iterum in judicio ad publicationem sententiae, deque judicato solvendo. Fidejussocporro liberatur, si semel eum postea repraesen IaVerita. VI. Sed si reus inficiatur , Iudex interloquendo jubet testes iterum

ad Vocari, & repraesentari. Galli vocant Acea ton ct confrentation des remGim , o praeea eximardinarre. Idque fit diligentia & expensis accusatoris, aut si non sit accusitor urgens , Procuratoris officialitatis. Testes ita-

de singuli seorsim audiuntur, lectaque depositione interrogantur an perstant , an addi vel detrahi quid velint: mox accusatus intra idem Auditorium ducietur ; interrogatur an testem praesentem noverit, an sus depositioni stare velit 3 Si stare nolit, necesse est causas exprimat recusationis aut suspicionis suae. Si neget nolle testem , inquiritur summarim & de plano super qualitate testis, istaque mox inqui filio coram reo legitur. Si reus objiciat contra testem, quod vocant diress objects er contre ditis, id omne in scripta redigitur , & summatim de objectorum veritate inquiritur.

eamur aliqui Canonum vel Theologiae Doctores: fit inter eos totius lactura processus , examinantur accurationum capita , rei accusati desen fiones, restium depositiones , aliaeque probationes, quae sigillatim recensentur, scriptisque in tres distribuuntur classes, scilicet quae sint bona, quae I L i nullae,

SEARCH

MENU NAVIGATION