장음표시 사용
461쪽
nullae , 8c quae In religione , hoc est dubiae & incertae, quae cum aliis coralatae possint fundare aliquam praesumptionem, sed non certam fidcm. si
constet de delicto , reus condemnatur , sin minus absolvitur & relaxatur, aut decernitur amplior inquisitio; quo casu reus relaxatur data cautione,
aut certe simplici pollicitatione de sistendo in judicio quum jussus fuerir. Si denique nihil amplius compertum fiat de delicto post elapsa tempora dilationum accusatori praefinitarum ad novos producendum testes, definitivὸ demum relaxatur & dimittitur reus, finisque controversiae imponitur , nisi nova formetur Rei advers.s accusatorem instantia pro laesi honoris reparatione. Reo absoluto declaratur nomen instigatoris qui reum detulit apud
Procuratorem . sive Regium , sive Iurisdictionalem , sive ossicialitatis; quique se testes & seripturas ad probationem criminis suppeditaturum se ponderat; ab hoc enim reus dimissi is habet jus repetetidi expensas , & id
quod interest. Papo lib. 2 .Placitorum, tit. I. VIII. Poenas infligit Ecclesia tum spirituales , ut sunt excommunicatio, suspensio , interdictum , depositio ac privatio praebendarum , degradatio : tum etiam corporales, ut carcer, sive perpetuus , sue temporaneus , cap. Quamvis, de poenis in 6. etiam in vinculis ferreis. Clement. r. f. Proptὸr quod , de haeret. Ieiunia quoque in pane aqua , cap. Novim , in fin. de verb. signi f. Olim frequentior erat poena flagellationis intra custodiam , non alia tamen manu quam Clerici vel Monachi , cap. Univerinsitatis , de sent. excommunia Cum tamen Ecclesiastico judicio laicus possit adhiberi ad capiendum & incarcerandum Clericum , cap. Ut fama , eod. tit. Moderatum debere Episcopum esse in hoc genere scenae , admonet cap. Cum Beatus, dist. s. circa Abbates, Sacerdotes & Diaconos , ob dignitatem ordinis , nisi delicti atrocitas aliud suadeat. Is est canon 6. Concilii Bracarensis tertii. Canon quoque 38. Concilii Agathensis clericos &monachos contumaces verberibus subjicir. Ejusdemque Concilii canon i. qui est in Decreto cap. fi n. dist. 3 s. hanc poenam statui L in Clericum ebri eistatis conu i chum. Quod idem sancitur Concilii Venetici can. i 3. Cujus etiam poenae meminere canon 6. Concilii Leptinensis , his verbis: Cleriei ct monachi ct moniales fornicantes , careere , jejuniis in pane ct aqua , ct f gestati,nibus plectaniar. Et Casilinus lib. . de instit. coenobior. cap. I s. recensitis gravibus aliquot monachorum delictis, addit : Haec vel plagis emendantAr, vel expulpone purgantur. Meminit etiam B. Cyprianus in vita B. Caesarii Arelatensis. IX. Quia ver δ Ecclesia sanguinem , hoc est hominis occisionem flemutilationem abhorret, ideo non ei licet hanc ulli poenam inferre , sed morem servat in causis capitalibus , accersito seculari Iudice , reum postquam processu judiciario convictus fuerit, solenni ritu degradandi, &ejus potestati ac jurisdictioni tradendi , simulque totum judiciarium processum ad instruendum secularem Iudicem, reumque convincendum. Sed
462쪽
tenetur Praelatus simul intercedere pro reo , ut mitius Ac citra sanguinis poenam ple ctatur , cap. Novimus, de verb. signific. Meminere pariter cap. Clearicus, 3. quaest. . & cap. Si quis Sacerdotum, I I. quaest. I. & cap. Adfalia friorum, de crina.falii, & cap. Ad abolendam, de haeret. & Concilium Tridentinum sess. 13. cap. 4. tam degradationis, qu m rraditionis seculari Iudici.
X. Quia etiam per Regiae Iurisdictionis Tribunalia non permittitur
Ecclesiae Gallicanae ullum habere territorium, idcirco non permittitur oris dinariis condemnatio in exilium , neque relegatio ad triremes. Ita Cho- pinus de sacra Polit. tit. 3. num. it. Alibi verb valet Ecclesiastica ad triremes damnatio, teste Zerola 2. parte , Verbo viremes, & aliis ibi citatis. Ideinque verbo Excommunicatio , s. I9. ait damnatos ad triremes Clericos moderate posse a trierarcha verberari, etsi non fuerint degradati , sed si verberentur ad excessum , incurri ex Communicationem , si fuerint tantum depositi : at si fuerint solenni ritu degradati , cum amiserint omne privile gium clericale, non incurri quidem censuram, sed graviter peccare inam deratum notabiliter percussorem eorum.
XI. Ultra poenas jam memoratas Ecclefia pariter decernit mulctas pe-euniarias , sive Parti laesae , sive piis locis applicandas , non tamen Fiscoe Ecclesiastico , nec Praesuli , nec Ossicialibus. Si secus fiat , admittitur appellatio tanquam ab abusu ag Curias Regias in Galliae Regno. Hic sane abii sus damnatur per Cap. Licet, de poenis, & cap. Imrefragabili, S. fi n. de ossi c. Ordin. Attamen ubi Praelatis competit jurisdictio temporalis ratione nudi, possunt seculares ab ipsis constituti Iudices applicare Praelati, quemadmodum & aliis temporalibus Dominis solet fieri) poenas pecu
XII. Quaeritur an possit Judex Ecclesiasticus reum crimen inficim-tem torturae addicere, quemadmodum potest Judex Laicus in criminibu aenormibus semiplenὸ probatis Semiplena porro probatio illa communiter censetur , quae fit per unicum testem omni exceptione majorem , affr- mantem rem ubi visu proprio compertam. Videtur hoc improbari per cap. Si quandoque , t s. quaest. 6. Sed ibi sermo est de consessione quam metus injustus extorsit, qualis non est consessio criminis semiplene probati juridice extorta. Hanc enim approbant Cariones , cap.Ilo qui, F. quaest. I . Glossa in d. cap. Illi qui, verb. Ut dum: Chopinus lib. i. de sa cra Politia, cap. 3. num. Io. Pastor de jurisdictione Ecclesiastica, tit . . num . . Riccius in Praxi, decis. 381. Bengeus tract. de Benefic. Eccl. Sc alii. Quaeritur ulterius , an Praelatus uti possit manu laici ad torquendum clericum Videtve obstare cap .Univcrsitatis , de sent. ex commvn. quo adstruitur excommunieatum ellia Episcopum, vel Abbatem, qui causa disciplinas seceris sibi su d tum clericum aut monachum manu alicujus secularis verberari. Sed dia ut se ui est quod fit interiori correctione ab eo quod fit publico judicio .. Ii i , -
463쪽
nam caput ut eod. tit. permittit Iudici Ecclesiastico ut faciat Clericum a laico apprehendi, & si lit opus, violenser detrudi in carcerem. His adde rationem decentiae clericalis; officium enim lictoris & tortoris Clericum dedecet, cum tamen non dedeceat activa secundum ordinem disciplinae castigatio, jubente Pretelato. Igitur Praelatum uti posse manu laici ad Clerici iudicialem torturam , at sirit NaVarra in cap. Nullu- , I 8. quaest.2. Ac cons l. s. de foro compet. & consit. 29. de sent. excomm . & addit hoc
passim fieri in Gallia, & in ipsa Urbe Roma. Item Zerola in praxi, pari. r. verb.Tortura, g. r. allerit seipsum in suo Episcopatu hoc juridice decrevisse in subditos sibi Clericos.
alioqui exemptorum, si lis in figura judicii terminanda sit, ut in crimine haeresis , in causis seductionis mulierum per Confessionem , in causis pu-hi ici scandali , aut si Regularis extra Regilam & septa Monasterii enoris miter deliquerit, aut scandalosε. Hisce casibus ordinarius notionem suam interponere debet , cap. De 'res , et I . quaest. I. idque post tempora privilegiorum Regularibus indultorum confirmat Abbas in cap. Cam conrim Pt , num. 2I. de foro comperonti, & Authores Gallicani quast. Αο8. Capilae Tolosanae, Chopinus lib. I. de sacra Polit. tit.Α. num. 18. Papo lib. r. lacitorum, tit. de Iurisdict. Eccles. artic. I 4. & tit. de surisdict. tempor. arti c. 36. Cujacius in cap. 9. de vita 3c honest. Cleric. Bengeus de divis. benefic. 6.8. num. t I. ipsumque Aurelianense Edictum Caroli IX. art. ii. His adde quae dixi supra, lib. a. de potestare ordinariorum erga Regulares
delictis Clericorum, quae dicuntur privi lcgiata, quorum cognitio reservatur Iudicibus Regiis, ad differentiam communium delictorum , de quibus Clerici non alibi accusari & judicari possunt, nisi apud Ordinarios. Statuit Caroli IX. Edictum Molinense art. 39. ne per ossiciales Regios sub praetextu privilegiati delicti cognoscatur simul de communi delicto Clerici, Pro cujus cognitione jubet Clericum reum remitti ad Ecclesiae tribunal. postquam Iudices Regii cognoverint de privilegiato ejusdem delicto. Deinde Henricus III. Melodunensis Constitu nis art. χχ. sanxit ut instructio
processus criminalis de privilegiato Clerici delicto fiat conjunctim per proprium Iudicem Ecclesiasticum & per Iudices Regios , jubetque Commissariis per Curiam Regiam deputatis , ut ipsam jurisdictionis Ecclesi
sticae Sedem adeant, & Praelatum conveniant pro communi processus de privilegiato crimine instructione.
rem & statum communem Reipublicae violant , de quibus sigillatim tractat Benedictus in cap. Ra'nutius , verb. Et uxorem , num .4 3. & seqq. dc
sunt ista. Crimen laesae Ma estatis in primo di secundo capite , hoc est , si Clericus
464쪽
Clericus attentaverit in personam Regis aut Reginae , aut regiorum libe rorum, aut in Rempublicam, aut in Legatos Regis. Infractio falute gardiae a Rege concessae, qua etiam comprehenduntur ossiciat A Regii dum proprium exercent officium, eorumque exequutores dc apparitores in sui muneris exercitio ; sub hac enim ratione in tutelam Regis sit scipiuntur. Item vis publica, aut concitata seditio. His aliqui addunt amissinium , hoe est praemeditatum Sc per in si dias patratum homicidium. Boerius quaest. I99. Faber in suo Cod. de jurisd. omia. Iud. defin. 26. Item crimen falsae monetae. Benedictus loco Cir. num. 43s.
XVI. Quatavis inquisiitio & interrogatio Rei conjunctim faciendaesiit a Iudice Ecclesiastico dc Laico , si constet de privilegiato & de communi delicto, sintque delicta illa separabilia, uterque tamen Iudex judicat
separatim, Ecclesiasticus de communi, Laicus de privilegiato, ut cum Pa- pone lib. I. Placitorum, tit. s. num .s A. & Chopino lib. 2. de sacra Politia,Cap. . num. 22. scribit Pastor de Iurisd. Eccles. tit. I . num. I 4. Prius tamen agitur de delicto privilegiato apud Iudicem Laicum , quam de communi apud Ecclesiasticum , ut infertur ex dicto art. 39. Molinensis Edicti. Atque Ecclesiasticus Iudex non potest reum a carcere relaxare , nisi prius pinnam pecuniariam exsolverit constitutam 1 Iudice Laico pro crimine privilegiato. Alioqui pro reo tenebitur Iudex Ecclesiasticus exsolvere mul- ctam. Si verd crimen privilegiatum non sit separabile a communi , ut homicidium factum in seditione, privilegium casus attrahit ad Iudicem Lai.
XVII. Casus autem , in quibus crimen privilegiatum separabile est 1
Communi, occurrunt varii , ut in Clerico calumniatore aut falsum deponente, aut falsum instrumentum scienter producente coram Iudice Laico.
Injuria namque in judicio Iudici Lateo facta potest ab hoc puniri; falsi Verb crimen iudicari & puniri seorsim a Iudice Ecclesiastico. Similiter si Clericus simul incendii & gestationis armorum lege Principis prohibitorum accusetur, Iudex Laicus cognoscet de gestatione arinorum, qui casus est privilegiatustat Ecclesi .isticus de incendio , qui casus Communis. Benedictus nnm. 38. Clericus etiam adulteratus cum uxore illius qui sal-Vam gardiam Regis pro se suaque familia obtinuerat, judicabitur in Tri-.bunali Laico de infractione salvae gar diaet in Ecclesiastico autem de adulterio , quod est delictum commune. Papo lib. I. tu. F. num. 34. XVIII. Sunt & alia delicta mixti fori, in quibus esse solet praevem - tioni locus inter Iudicem Ecclesiasticum & Laicum, cujusmodi esse volunt usuram , adulterium, concubinatum , sortilegium. Iulius Clarus in praxi criminali, quaest. 3 . & Faber in Cod. de crimine sacrilegii. Veri,in in Gallia nec Judex Ecclesiasticus de his criminibus contra Laicos cognoscit, nec Judex Laicus contra Clericos, ut monet Pastor loco cit. num. I 6. XIX. Constitutiones Ecclesiae vetant exerceri judicia nocte ac in
465쪽
tenebris, cap. Consuluit, de ossic. jud. dele g. Tametsi Athenis Areopagitae non interdiu, sed noctu judicare consuevissent, referente Luciano in Sectis, ne personas litigantes , sed ea sola quae dicebamur cons derarent. Sanε
transactio nocte facta tenet , l. Minorem , C. de transact. Et testament timnocte factum valet, i. Ad reinum, g. Poste , D.de testam. Consuetum est in Gallia criminales causas non ni si ante prandium judicari, ne vapores inde exurgentes Iudicum mentes obnubilent. Cavetur quidem in cap Hones N,
χχ.quaest. ne quis in judicio ad juramentum admittatur , nisi jejunus. Et in cap. I. de restib. & attestat. ne quis nisi jejunus testimonium dicat: sed Glonae utrobique dicunt, hoc de honestate dici, non de necessitate.
CAPUT IV. me juridica Inquisitione , ω Testibis
Icur in eriminalibus causis tripIex est procedendi modus:
i. per inquisitionem : L per accusationem: 3. per denunci ionem 3, ita etiam triplex est inquirendi modus. Primo gene catim, qua ratione solem inquirere Praelati de vitiis communibus subditi populi aut communitatis , ut eorum remediis prospician . Secundo speciatim, dum inquiritur in aliquam certam personam, ut utrum Caius hominem occiderit. Tertid mixtim, ut si inquiritur in commune quisnam hominem certum occiderit, cujus repertum est saucium cadaver:
ibi enim delictum est particulare, sed inquisitio de aut hore delicti est generalis : & viceversa si inquiratur in speciali de delinquente, & in genere de
delictis, ut utrum Caias si flagitiosas, an aliqua scelera commi serit , auccommittere Tolitus sit. I I.. Non est licitum contra certam per nam de crimine inquirere,five speciatim , sive mixtim , nisi praece Isserit infamia , vel gravia indicia, vel scini plena probatio , cap. Inquisitionis , & cap. Qualiter a . de probation. Quem tamen ordinem non usquequaque sequi tenentur Regularium Praesecti, d. cap. in fine. Est vero infamia vox frequens probarum ac honestarum personarum. Legitimae famae judicium esse relinquendum prudentis Se probi Praelati arbitrio , docent Menochius , Ugo-liniis, Molina, & alii. Quod enim scribit Sotus, requiri vocem decem honestorum hominum , id parum est in amplissima civitate , & nimis mul-aam in exiguo pago Indicia uiuentia sunt suga suspectae personae flatim
466쪽
post perpetratum , vel detectum scelus e graνis praecedens inimicitia cum aliis conjecturis conjuncta , ut sunt minae , Occ. inventio rei furtivae penes aliquem. Semiplena probatio est unius jurati, nec ullatenus suspecti testis asseveratio quod ipse viderit, aut ab ipso reo audiverit. Praedictorum ratio generalis est , quia alioqui temere di Tamaretur homo , & in grave discrimen absque sum cienti causa conjiceretur. Istae vero non adeo exacte requiruntur praecautiones ad eatri mixtam inquisitionem, in qua constat de
particulari crimine; sed in communi ejus author inquiritur, sic enim nemini fit injuria. Ostiensis vero tit. de inquisition. s. Quomodo procedatur,mam. A. & Zeroia p. 2. tit. Inquistio, caute procedendum admonent circa infamiam, quia saepe a malevolis & calumniatoribus aut levibus oritur. III. Ad accusationem olim pertinebat inscriptio, quam docet Glosia in cap. Super his, de accusat. esse obligationem coram Iudice , qua se accusator se icit eidem poenae, si non probet, quam subire cogeretur convictiis resis, juxta cap. Qui uis cap. Qui crimen , 2. quaest. 8. Nam ex Damasi Papae decreto calumniator in accusatione deficiens poenae talionis reus fit , cap. Calumviator , 2. quaest. 3. Sciendum Vero , sive accusatorem, sive testem qui calumniose alium in grave discrimen vel damuum adduxerit, teneri quoque in conscientia ad ipsum liberandum subire par discri- trien honoris, bonorum Ac propriae vitae, eoque fine suam essicaciter retractare calumniam, si vel probabiliter ei profuturus sit. Alioqui enim non tentibitur cum tanto suo damno , eoque flustratorio & inutili, juxta Sotum, Medi nam, Navarram, Covarruviam.
I V. Ad lassicienter probandum in judicio, reumque Convincendum duo testes consormes, & non suspecti sussiciunt , i. Ubi mumerus , D. de testib. & cap. Licet universis , eod. tit. dicente utriusquα restamenti scriptura : In ore duo=um , vel trium testium subit omne verbum. Deuteron. I9. vers. 3 s. Matth. I 8. Uers. .I 6. Ioan. 8. Vers. II. 2. Cor. I 3. Vers. I. Hebr. Io.
vers. I 8. Inquisitiones criminum redigendae sit ni postquam perfectae fuerint in acta publica, ut ad eas quotiescunque operae pretium fuerit, ponsint Iudices recurrere.
V. Gravis & admodum agitata quaestio est, utrum unicus testis qui deponere possit in materia criminalis accusationis, aut denunciationis, teneatur interrogatus 1 Iudice criminis veritatem aperire, necne Assirmant Dominicus Solo, Azorius, eosque sequutus Bona cina in Decalog. disp. io. quaest. . putict. 3. num. s. quia , aiunt , suppeditabit semiplenam probati nem, ex qua poterit reus juridice interrogari, carcere concludi, rorqueri. unde plena tandem criminum cognitio elici solet. Item alioqui crimina ima
punitate gauderent, & in per iciem humanae societatis pullularent. Ex opposito teneri verum silere judici interroganti, assirmant Sylvcster verb.
TUA: Petrus Navarra lib. 1. de restitution. cap. 4. num. I 67. Sc 68. TO-letus lib. I. cap. 6o. num. I. dc 2. Reginaldus lib. 24. sect. s. num. 7. Joannes
467쪽
a Cruce in Directorio , addens isto casu interrogatum teneri dieere sub mortali peccato, &in suo sensu, se nihil horum lcire. Tertiam sententiam instituit & propugnat Lessius lib. 2. cap. o. dub. 6. num. 49. licere quidem unico testi testificari , sed ad id non teneri, nisi ubi ageretur de resarciendoegravi damno injuste illato , aut de impendenti malo avertendo , sive communi, fi ve privato. Quibus sanE casibus omnes consentiunt unicum testem teneri revelare , etiam non interrogatum , neque citatum , ni si hoc sciat per Rei Sacramentalem Consessionem V I. Addit Martinus Navarra capia a f. n. 6. & 47. quem sequitur LeΩfius loco cit. si sit peccatum occultum , nec alteri damnosum , & peccator jam sit emendatus , vel vero similiter speretur quod post fraternam correptionem se emendabit, non teneri aliquem id manifestare Iudici jubenti etiam sub interminatione excommunicationis , donec fraterne corripuerit,&probabilius judicaverit correptum reum non se emendaturum. Cui favere videtur Matth .cap. 18. Vers. II. VII. S. Thomas a. a. quaest.TO. art. P. multa docet circa jura restium,
quae breviter recenseo. I. In manifestis criminibus , & in iis de quibus infamia praecessit, teneri hominem petente secundum ordinem Iuris Superiore suo ferre testimonium in iis quae scit. a. In aliis verb , nimirum nothmanifestis , εc ubi non praecessit infamia aut alia notitia , etiam praente Superiore non seneri. 3. Teneri tamen manifestare etiam Superiore non petente , nee alia prae habita rei cognitione vel fima, fi ea mani sestatio se utura utilis ad liberandum eum qui patitur indebitam vexationem, vel ac impediendum grave malum, sive commune , sive privatum. . De illis quae quis scit per poenitentis Consessionem , nullatenus ullo casu esse testificandum. s. Istallis au em quae homo scit commissa sibi per secretum humanum seu naturale, distinguendum esse : vel illa vergunt in alienum grave damnum , sive commune , sive particulare; & hae tenetur revelare, quanuis jurasset se non revelaturum, quia hoc juramentum non obligat, cum sit contra bonos mores: vel ex opposito silentio nullum emergit
damnum alienum , & sic non potest prodere commissum sibi secretum, quanuis non jurasset id secretum servare , & Superior juberet revelare vlaihil enim potest i Superiore praecipi, quod bonae fidei ac juri naturae adversetur. 6. Ministros Altaris non posse ab ullo Judice vel Superiore compelli ad serendum in causa sanguinis testimonium. VIII. Occurrunt aliquando casus, in quibus is qui responderet ad
interrogantis mentem, peccaret mortaliter , aut suo silentio salutem alterius sibi commissam proderet. Titius innocens , quem maligni adversarii persequuntur ad necem, ad me confugit, ut a me occultetur. Hoc ei debitae
charitatri ossicium praesto in meis aedibus. Adventant pauid post ejus adversari, furore & armis instructi I sciscitantur a me num Titium viderim, . num sit intra aedes mea3- Si taceam , id silentium reputabitur assirmatio,
468쪽
irrumpent illi in domum meam , & relicto ad portam custode ne misellus evadat , caeteri totam domum explorabunt , & abditum facile reperient, atque repertum trucidabunt. Sanctus Augustinus in suis Consessionibus suminopere laudat industriam & felices succellus sanctae Monicae matris suae in conciliandis dii cordantium animis & sedandis inimicitiis. At verbinter odia tam multae nascuntur suspiciones novarum offensionum , tam multae susurrationes & delationes a fallis & malignis discordantium amicis utraque ex parte referuntur , ptae sertim inter foeminas ; quas tamen suspiciones de susurrationes saepe contingit esse veras , ut si mediatores ex terius non se perinde gerant ac s suspiciones & susurros falsos dine crede rent , atque id aliter esse persuadere industrie non conentur , aut saltem longe diverso animo ea quibus foventur aut recrudescunt odia , facta dictave fuisse quam pars inimica crediderit, vix ullae discordiae sedari & ad
pacem componi possint. In judiciis tam saepe occurrunt conjecturae ad praesumendum de crimine , quod tamen falsum sit , ut si interrogatus reus innocens illas aperte fateatur , nec tamen possit aliter suam probare innocentiam, vel subiturus sit sententiam capitis , vel sit tormentis lacerandus ad quaestionem, quo fiat ut dimissiis reliquam vitam transigat morteipia mi seriorem.
IX. Non tamen fidem habendam censemns quibusdam sanctis Eccle-fiae Patribus , qui mendacium ossiciosum licitum asserunt, in quibus sunt S. Chrysostomus lib. i. de Sacerdotio, Sc in homiliis 32. & 13. in Genes.& in epist. ad Olympiam : S. Hieronymus in cap. 2. ad Galat. quem eundem locum eidem scribens exprobrat & impugnat S. Augustinus epist. 39. Cassianus quoque in eundem lapidem offendit collat. II. cap. 3. I 6. IT.& lib. 1. de institui. renunc. cap. 37. & qap. 39. Ex Opposito S. Augustinus in illa epist. IV. aliisque locis , praesertim tract. de mendacio ad Consentium , constanter astruit nullo quantumvis bono fine fas esse mentiri , eo quod iure naturali & divino mendacium sit malum & indispensabiliter prohibitum ; nec licitum else malum facere ut eveniant bona. Id quippe damnat Apostolus Rom. 3. vers. 8. Quocirca dicit cap. Super eo , de usuri Scriptura sacra prohibet pro alterim vita mentiri. X. Mendacium dennit S. Augustinus lib. I. de mendacio , Falsam vocis significationem cum intentione fallendi. Vocem hic intelligendam I
tius else pro quovis externo signo , etiam nutu , admonet S. Thomas 2. 2.q'aest. Io o. art. I. ad 2. nam & nuribus , sicut voce , mentiri homo potest
Idemque sequenti quaest. m. art. r. simulationem in factis externis dicit esse mendacium. Ibidemque resp. ad a. admittit simulationem utilem &licitam. Hanc vero Navarra in cap. Humana aures , quaest. 2. num. IO. sic distinguit ab illicita , quatenus quidam sine causa , nec curantes an men
tiantur , aliquid seu verbis, seu facto simulant inelle quod non inest , vel
non inesse quod inest. Illa vero sit, qua quidam prudenter & justa de Κ kk causa,
469쪽
causa , sine dolo malo dicunt aut faciunt aliquid , quod separatum per se quidem falsum significat, sed ipsum aliquo subintellecto in mente dicentis
aut facientis essicitur verum. Idem Navarrus paria dicit Enchirid. cap. i 8. ii. 8. Reliqua definitionis verba, Cum intentione fadendi, explicat Cajetanus ad dictum S. Tomae locum 2. 2. quaest. Ioo. art. I. cum intentione dicendi falsum. Sed ut constet quam sit vera regula juris r omnis definitio in jure periculosa est, i. Omnis, D. de regul. jur. non sussiciunt definitioni expositiones adductae a S. Thoma & Cajetano, nisi addatur tertia ex Sylvestro, verb. Mendacium, sub init. scilicet dicendi falsum assertivε : non enim in volvit mendacium intentio dicendi falsum recitative, aut repraesentative; neque mentiuntur ciui falsum recitant ex aliena ,-non ex propria per iana ; neque ii qui fabulam aliquam aut historiam quasi ex theatro vel scena repraesentant, tametsi personam repraesentent alicujus impostoris. X Ι. Cum ergo mendacium proprie sumptum sit jure ipso naturae illieitum hac ratione, quia ut ait S. Augustinus in Enchiridio, cap. χχ. Verba pro'terea instituta sunt, non per qua se invicem homines fallant, sedper qua qui ue ia aberim notitiam cogitationes Das proferat ; nullo casu, aut fine potest esse licitum , ne quidem ad salvandam hominis vitam , ut idem ait Augustinus tract. de mendacio, cap. I . & Alexander Papa III. cap. Supereo, de usur. Consequens est tot sanctissimos, & in Scripturis laudatissimos homines non fuisse reos mendacii, quando urgente aliqua justa causa ita veritatem celare voluerunt, ut Verbis usi sint ambiguis & amphibologicis ; veris quidem ex ipsorum occulto sensu, quibus tamen intendebant auferre vel impedire periculosam aut nocivam veritatis alterius cognitio isnem in mente auditorum. Cujusmodi exemplum profert S. Augustinus Abrahae dicentis ut se mortis discrimini eriperet, Saram esse suam sororem , & volentis amovere ab aliis hanc plane veram persuasionem , quod uxor sua esset. In illo enim ad Consentium tractatu diserte exprimit , &res ipsa perspicua est , scivisse & voluisse Abraham, ut AEgyptii aliter prorsus intelligerent Saram esse suam sororem longe alio sensu qu mquem ipse intra se in occulto concipiebat, quia si hac re AEgyptiorum intelligentia consormis fuisset latenti intelligentiae Abrahami, secundum quam vera fui sset illa sororis compellatio, futurum praevidebat se occisum iri ι quod tamen ista aequivocatione 3c amphibologia vitare intendebat. Hoc ipsum ut suprὶ examinat S. Augustinus eo tractatu, praesertim cap. I a. Ec cap. II. sic loquens : Ad hanc veritatis regulam mihi videntur non flumista de Abrahamo & Sara ) verum etiam si qua sunt talia redigenda , ut aut quod esse creditur , ostendatur non esse mendacium ; sive ubi tacetur verum , nec dicitur fissum ; sive ubi signi alio verax aliud ex alia vult intestigi. Idem
S.Doctor sic ait in quaestion. in Genes. quaest. 26. prout refertur in Decremto , cap. Quoisur , 22. quaest. 2. Quaeritur cur Pinriarcha mentiri voluit, ut
diceret Saram sororem δε- , non potias Mea commisit, qui si vellet, ej- pudicitiam
470쪽
pudiei iam apud Pharaonem servare poset. Sed veritatem voluit celari , n mendacium dici : soror enim dicitur, quia filia statris erat. Et in hoc ostenditur quod nemo debet tentare Deum , dum habet quod rationabili consilia faeia . Fecit quod potuit: quod non potuit , Deo commisit , in quem speravit. Hoc idem aliis passiin locis repetit Sanctus Doctor. Itaque nulli dubium esse debet, usum amphibologiarum , ubi justa urget ratio , esse docesinae Augustinianae. Idem sentiendum quod de Abrahamo in aliis Sanctorum requivocationibus docet Augustinus, scilicet licitas fuisse, & mendacii prorsus immunes , ut quum Iacob consilio Rebee cae matris persuasit Isaac o patri se esse primogenitum ejus Esau : quum Ioseph se ariolum de augurem esse coram fratribus asseveravit, &in toto illo sanctae viduae Iudith apud Holofernem colloquio. si quis autem Augustino rigidior velit illos venialiter peccasse , hoc saltem dici non potest de Angelo Raphaele asserente Tobiae se unum esse de filiis Isra El, nomine Azariam, filium magni Ananiae ; nee de Christo asserente sine alio additamento, se nescire diem judicii, Matth. 24. & Marci I 3. aut fingente coram discipulis in Emmaus se
longius ire. XII. His suffragatur S. Gregorius Papa lib. 26. Moral. cap. 7. dicens: Humana aures talia verba nostra Iudicant, qualia foris Ionam. Divina vero judicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur. Apud homines eor ex verbis , apud Deum vero verba pensantur ex corde. Nihil certe hac de re dilucidius diei, vel scribi potest ; & habetur in cap. Humana aures , 22. q. F. Sanctus tamen Isidorus posset his opponi lib. 2. de Summo Bono, cap. I I. ubi ait: Quacumque arte verborum quis juret, Deus tamen qui conscientia testses ita hoe aecipit, sicut is cui juratur intelligit. Habetur in cap. Quacumque arte , 22. quaest. s. Sed hic locus eos percellit qui mala fide soloque decipiendi & injuste nocendi animo pravam mentem suam obtegunt; non Vero illos quos justa & rationabilis causa cogit bonum quod mente gerunt propositum verbis ambiguis & in aliquo lenta veris dissimulare. Istis vero non quadrat Isidori , sed Gregorii Magni anterior illa sententia. Neque
ego sum hujus inter haec apparenter adversantia conciliationis author, sed S.Thomas a. a. quaest. 89. art. 7. ad 4. His adjungendum Sanini Raymundi testimonium lib. I. Summae, tit.de mendacio, circa finem : Si reum qui qua-ratur ad necem domi occultaverim , nec ad redimendam ejus vitam aliud suppetat remedium, quam interrogantibus qui volunt interficere renyondere , Non es h c, reJondendam aliquod verbum aquivocum : Non est his, puta in mensa, vel
aliquid simile. ' Sed & ipse Augustinus suam explicat mentem dilucidis
hisce verbis in Psalmi s. enarratione : Ille vero qui non habet duplex cor, nee mendacium ullum quidem dicit. Tanquam v.'. si cui gladius commendetur,
ct promittat se redditurum , quum ille qui mandavit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est tunc non esse reddendum , ne vel se o cidat, vel alios, donec ei sanitia restituatur. His ille non habet duplex cor, quia
