Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ille cui commendatus es sadius, eum promittebat se petenti resiluturum , non cogitabat furentem pose repetere. Unde consequens est , quod si cogitasset actu ipso posse furentem repetere, non licuisse illi eo etiam casu voluntatem habere furenti reddendi, ne sibi tale homicidium in judicio Dei imputaretur ; non enim imputabitur furenti hujus homicidii delictum , sed soli ei qui cum praevidere debuisset, gladium furibundo tradiderit. Similiter videns aliquis praedones in procinctu esse ad eripiendam alicui vitam & pecuniam , potest illos hortari ut pecunia contenti abstineant ab homicidio tametsi hortator ille ossiciosus abhorreat simul furtum pecuniae. Denique utcumque sumas S. Augustini sensum, Sanctorum tamen Gregbtii,Thomae& Isi dori doctrina sanctis Scripturis & communi rationi magis est conformis, si mu l que S. Hieronymo, quem refellere S. Augustinus in suis ad illum epistolis conatur.J XIII. Hoc denique post Augustinum & Gregorium asserunt commuinniter inter Scholasticos & Summi stas sapientissimi, hoc addentes , in casu necessitatis posse suscipi delatum juramentum ad confirmationem caecultae Illius verborum exterius prolatorum intelligentiae. Nullum enim est sine mendacio perjurium. Nullum verd hic inesse mendacium , frequentibus Sanctorum exemplis , & Sanctorum Doctorum Augustini , Gregorii &Thomae Aquinatis aut horitate probavimus. Ita Ioannes Major antiquum Sorbonae decus in η. distinct. I s. quaest. 18. quem allegat & sequitur sapientia & pietate spectabilis Doctor Navarrus in comment. ad Z cap. Huma ne aures , & in Manuali cap. m. num. 8. & 9. Item Angelus verbo , S. I m.'. Sylvester Verbo iuramemum 3. quaest.2. Dominicus Soto lib. 8. de iustit. & Jure , quaest. I. arti c. . ad A. Cajetanus in 1. 2. Quaest. τοart. I. Adrianus Papa VI. in . quaest. de sigillo confessi Grassius i. p. lib 1 cap. I7. num. 9. Lopea I. pari. cap. 42. f. Injuste rogatus a judice. Toletus lib. . cap. χΙ. & lib. s. cap. 18. Lessius lib. 2. de justi t. cap. 3o. dub. 6. n. I e.

puncto Ιχ. & alii communiter, ipseque Bart. in l. fin. num. . D. de quaest FaVetque caput milem, 22. quaest.2. ex S. Hieronymo desumptum ' ho rante ad si mu lationem utilem & in tempore assumendam , exemplo Iehu

Regis Israel, & Davidis. r d

472쪽

s Praxis. Lib. I V. 443

C A P V T V. . Luando nam aliquis non tenetur testificari: s ad

quid obligetur qui falsim testimonium

dixerit.

I. - Lingos jam attigimus casus , quibus occurrentibus non tenetur aliquis testificari etiam requisitus, citatus, & sub poena excommunicationis obtestatus. Nimirum pri md si nulla praecessit infamia aut indicia ad hanc revelandi obligationem sus ficientia , neque semiplena probatio. Secundo , si quis rem cognoscat per eonsessionis sigillum. Tert id, si sciat per secretum naturale & fiduciarium ab ipsa Parte quae consilii , vel opis implorandae causa suum aperuerit delictum; quo praesertim secreto tenentur Advocati, Medici, Chirurgi, ob stetrices, intimi amici. Secus vero sentiendum , si reus suam malam significasset voluntatem ante admissum delictum ; non enim fas est captare consilium ad male agendum. Quarib si quis probabilius credat, non alios bine qui rem sciant , adeo ut solus & unicus futurus sit testis. Casum istunt Lessius lib. 2. de justi t. cap. 3 s. dub. 6. num. 3. extendit pariter ad illum qui

rem novit cum aliis duobus aut pluribus testibus , quorum nemo adhue testificatus sit. Sed hanc extensionem non admittendam duco , quanuis ibi Lessius hanc esse communem doctrinam dicat. Si enim nemo teneretur primus testificari, magna sequeretur criminum impunitas , dc ex impunitate

licentia; eum in omni inquisitione fieri aliter non possit, quin aliquis testis primus deponat, sublatoque primo teste nullus dici possit vel esse secundus aut tertius. Quintd , qui scit rem de qua inquiritur , factam fuisse sine culpa saltem mortali, ut D qui surti accusatur , rem subripuerit titulo justae compensationis; aut homicidium de quo inquiritur , filisse factum

cum moderamine inculpatae tutelae. Sexto, si ex revelatione ipsi testi, aut ei conjunctis personis grave damnum impenderet. Septimo si quis rem audivit a levibus, nec fide dignis hominibus. Octavo, si quis sit consanguineus aut affinis delinquentis, argumento legis . D. de testib. Quidam ho elimitant in secundo gradu, sed plures cum A vita in quarto gradu inclusive, usque ad quem protenditur incestus & impedimentum nuptiarum dirimens. Et hoc aequitati & familiarum Gentilium expetendae paci consentaneum est: hinc tamen excipienda crimina Majestatis, aliave quae in publicam perniciem se propagarent. Nono, si quis sit de familia, & domesticus ejus qui

473쪽

4 6 Juris Canonici Theoria,

deliquit, juxta Anglium , Sylvestrum & complures alios. Et utique veteri Romanorum jure servi compelli non poterant, ut adversus dominos testimonium ferrent, ut inter alios docet Cornelius Tacitus circa Libo nis accusationem sub Tiberio Principe , lib. 2. Αnualium. Huc spectat lex 8. C.de testib. relata in cap. Si testes, S. Servi neque, A. quaest. 3. ' Repelluntur pariter ab accusationibus & testimoniis cohabitatores inimicorum,

cap. Repelluntur, de accusat. J Decimo, si illi , quibus aliquis rem uti gesta est accepit, jam deposuerunt; hujus enim supervacanea foret depositio.' Selendum verδ praedictos a judice citatos, & praemisso juramento interrogatos , posse, imo etiam secreto naturali astrictos teneri secreti fidem servare, Sc quam sciunt Veritatem occultare, utendo aequivocationibus& testrictionibus mentalibus, qualis haec esset, negando se rem scire , apud se cogitando , quam teneantur cum offensa Dei declarare. Neque enim

eousque devitandum est mendacium, ut ejus vitandi causa fides publiea violetur, ipsumque jus divinum & naturale perfringatur ; quanuis ubi justa necessitas non urget, aequivocationum usum esse profiteamur abusivum, nee esse a veniali culpa unquam immunem. Repugnat enim naturali simia

plicitati & animorum sinceritati. Nolim equidem omnia mendacia quae de sancta vidua Iudith sacrae Paginae commemorant, ab omni peccato justificare : sed profitendum est , neque Angelum Raphaelem , neque Christum ipsum potuisse venialiter unquam peccare. JII. In dubitatum est, calumniosum testem , aut falsum etiam per veri suppressionem in praejudicium Partis , quanuis nihil falsum Dositive protulisset, ut si siluerit reum, contra quem testificatus est , fuisse primum injusta conquerentis aggressione lacesutum, non modo peccare mortaliter, tum propter injustitiam , tum ratione perjurii sed etiam teneri ad reparationem damni, si modδ in istud efficaciter influxerit. Quod idcirco addo, quia fieri potest ut damnum efficaciter non causaverit, etsi gravissime deliquerit, ideoque reparare non teneatur. Si enim contingat ut anteriores testes admissi, neque 1 reo recusati, sufficienter eadem calumnia reum oneraverint, aded ut iste additivus & supernumerarius condemn tionem ab aliis dudum efficaciter causatam non auxerit, non potest cenis seri condemnationis author, neque obligatus ad eam reparandam. Aliud tamen judicandum, si testis iste in commune eum aliis qui praecessere te stibus , aut cum actore ipso , seu accusatore conspirasset: sic enim efficaciter in damnum ab accusatore & praecedentibus testibus illatum contribuisset, singulique eorum in solidum tenerentur id omne damnum resarcire , tum honorarium, tum pecuniarium. Similis ratio & decisio est in eo

Judice vel Consiliario qui praecedentium injusto judicio suum addidit sus. ragium , si nulla habita communi conspiratione suffragia praecedentia

erant in lassiciente ad validum judicium numero , neque causam dedit anterioribus injusti suffragii,& si reliquis insequemibus Consiliariis existentibus

474쪽

es' Praxis. Lib. IV. in T

tibus un, cum eo in lassicienti numero ad elidenda anteriorum suffragia, non fuerit author injusti suffragii. Ita NaVarra in Manual. cap. II. num. 18.Lessius lib. 2. cap. 3o. dub. 7. BOnacina tom. 2. disp. IO. quaeae 3. punct. 3. n. 11. dc S. Antoninus citans Sc sequens Paludanum & Ricardum ; cujus Sancti Archiepiscopi verba illa sunt : Si sine consilio vel mandaro fuisses nihilominuου facta rapina vel damni Patia , nihil amplius per illa es additum, non tenentur nisi quamum ad eos ex rapina pervenit. Si vero aliquid aliud eae mandato vel consilio factum es, ad illud amplius tenetur in Iolidum. His omnibus facem praetulit S. Thomas in A. dist. I s. quaest. I. art. s. ad 3. quaestiunculam, ubi duo ista tradit necesse esse concurrere , ut consulens teneatur ad restitutionem : Primo ut probabiliter credat conssium μιm fuisse estieax; deinde quod sine eo injusta ablatio commissa non fuisset. Atqui eadem militat ratio non modὲ in consulente , sed etiam in alio quovis cooperante in damnum tertii,qualis est testis. Verumtamen ossiciales ac Iudicies, sive inenficaciter concurrerint in damnum tertii, cujus omnis emcacitas & influxus refundi debeat in collegas, qui sine praevia cum ultimis conspiratione damnum intulerunt; sive etiam nihil cooperati fuerint in malum , sed cam spes probabilis esset, quod si in oppolitum institissent, collegas qui priores sua eficaciter ad malum suffragia contulerunt , ab injusta sententia revocassient: hoc supposito , etiam posteriores , qui per se ad injustum damianum non influxere , censendum est in desectum priorum restitutioni pariter obnoxios esse. Pro certa enim regula tenendum est , caeteros qui eum potuissent damnum proximi impedire, noluerunt impedire , peccasse quidem contra charitatem , non tamen adstringi restitutioni: sed ossietat ex qui cum potuissent damnum injustum impedire , per segnitiem tamen non curarunt impedire , non modδ contra proprium ossicium peccasse , sed etiam damnum ipsum teneri resarcire , cui sive per malitiam , sive per segnitiem noluerunt obsistere , clim impedire potuissent. Sed ubi nulla erat

probabilis spes impediendi, cessat ibi restituendi obligatio. III. Porrδ nulla & sutilis ratio est eximendi ab obligatione reparandi damnum illatum , si quis dicat: Si hoc damnum non intulissem , alius inta dubitate hoc idem intulisset. Cum enim omne damnum injuste causatum authorem suum obliget ad restitutionem , nihil inde sequitur , nisi hoe unum et Si damnum me nullum inserente alius id intulisset , immunis ensem ab onere reparandi, quod alter damnificans in se unum transtulit; sed quia praeveni alterius malitiam , illa obligatio mihi uni incumbit: ille verδ cujus malitiam praeveniendo inessicacem reddidi , nulli est obnoxius

restitutioni. IV. Evenit nonnunquam ut testis in judicio salsitatem alteri damnosam dicat, putans tamen ex memoriae confusione verum se dicere. Isti dissicultati respondet S. Thomas 2.2. quaest. o. art. . ad I. quem sequitur

ibi Cajetanus & S. Antoninus 2.p. tir. I. cap. I9. s. 7. Sylvesta Vesb. Testis, quaest. se

475쪽

44 8 iuris Canonici Theor is,

quaest. 8. sub fin. Dominicus Solus lib. s. de just. quaest. 7. art. . ad I. Na-Varr. in Manual. cap. 23. num. Ao. & passim recentiores, si testis ejusmodi moralem ad recordandum & testificandum adhibuerit diligentiam, excusari , mortali culpa. Quibus addunt locis citatis Cajeranus , & solus , geRegina idus lib. 2 . cap. 3. Dct. 1. num. ΑΙ. esse quoque immunem ab obligatione reparandi damni exinde tequuti. Non enim tenetur ex re accepta, cum nihil alieni retineat. Neque ex conVentione ulla , neque ex injusta damnificatione , cum sit a culpa immunis; quia ejus memoriae lapsus est mere naturalis , ut supponitur, eoque tempore invincibilis. Sed si interve nerit aliqua in credendo levitas, aut in praemeditando negligentia venialis,

vult ibidem Soto teneri ad restituendam aliquam damni partem pro modulo culpae hujus venialis. V. Idem tamen postquam se falsum depo su i me animadverterit , ten

tur Partem pro qua testificatus est admouere ut restituat. Sed si Pars neglexerit , aut neglectura certo praevideatur , debet suum testimonium coram Iudice revocare , sive in continenti, quod unum approbat cap. Praeterea, in fin. de testib. cogend. sive etiam ex intervallo , quod videtur cod. cap.

rejici; quia tunc facile praesumitur ad hoc inductus ab ea Parte cujus intem est. Sed Glossa ibid. ver b. In continenti, & Ostiensis, de Ioan. Andreas hoc relinqui volunt arbitrio & prudentiae Iudicis expendentis qualitatem

personae retractimiis, cum aliis circumstantiis, ad admittendam vel rejiciendam quae ex intervallo sit retractationem : saltem valebit retractatio

ad debilitandam priorem falsitatem. Reginaldus tamen loc. cit. ejusmodi te stem eximendum censet ab hac apud Iudicem retractatione post intervallum, si ei periculum exinde aliquod probabiliter formidetur , cum supponatur falsum ex animi errore inculpabili deposuisse; ubi enim damnificatio fuit in culpata , nullus est poenae aut obligationi restituendi locus , si quis inde ditior non evaserit, juxta legem 2. Cod. de peti r. haeredit. VI. Ubi vero testis malitiose falsum deposuisset, tenetur omne inde

resultans damnum reparare, etiam cum propriae vitae periculo. Atque ita si ex falsa depositione reus versetur in periculo vitae, tenetur testis , sicut &calumniosus accusator , Iudicem certum facere de calumnia & falsitate, Omnemque Operam adhibere ut reum eripiat, etiam cum periculo propriae vitae: nam in pari discrimine potior est innocentis conditio quam calumniatoris , aut alterius qui sua malitia immeritum hominem in id periculum adegit. Navarra cap. 1 F.vers. I7. Quo loco addit, eum qui aliquem occidit, de quo alius accusatus & incarceratus periclitatur de ultimo supplicio, non videri obligatum seipsum prodere cum pari periculo. Id ego non ali ter approbaverim , nisi quando homicidium factam fuisset sine delicto mortali, ut si occidisset se vel sua adversus aggressorem defendendo ; alioquin magis approbaverim contrariam Medinae ibidem a Navarra citati opinionem, ut teneatur iniustus occisor seipsum deserie ad innocentem

falso

476쪽

Praxis. Lib. IV. 4 9

falsδ accusatum eripiendum discrimini. Ratio qua suadeor, haec est, qui Vbi par imminet periculum, justitia exigit ut innocens eripiatur cum periculo & damno delinquentis , si aliter occurri non possit. Praeterea potest ea cautio adhiberi, qua delinquens se periculo subducat; praeparatis enim omnibus ad fugam requisitis , potest apud Publicum notarium coram testiis hus suum prodere scelus ad eripiendum discrimini quem scit innocentem,& mox fugam capessere. Aut etiam potest per privatam scripturam a se &fidis testibus subsignatam rem uti est revera declarare, & Presbytero quasi Confessario pro suae conscientiae quiete mandare , ut postquam fugam capessiverit, scriptum illud apud Iudicem consignet, qui actum Presbyterosuridicum expediat ejus consignationis. Legimus de Sancto Conrado Placentino , ipsum adhuc venationi serarum & secularibus oblectamentis addictum jussisse aliquando vepres in quibus serae latitabant succendi, sed

perlatum vento ignem ultra quam voluit proximos agros foedo incendio devastasse. Cumque homunculus ex infima plebe hujus incendii suspieione captus, & vi tormentorum factum quod non commiserat confessus, damnatus ad supplicium fuisset, tum demum Conradum conscientia excitatum se reum palam confessum fuisse , & divenditis facultatibus suis

illata damna compensasse , redactumque ad extremam paupertatem humanis rebus nuntium remisisse.

VII. Quum agi rur de avertendo publico imminente damno gravi, vel de liberando particulari reo ob gravem calumniam in causa criminis periclitante, non excusant praedictae causae ab obligatione testificandi, excepta notitia per Sacramentalem Confessionem habita , aut gravi damno imminente illi qui testimonium ferret. Vide S. Thomam 2.2. quaest. o. arr. I. Sylvestrum uerb. Testis, ε. 8. Sotum lib. 1. de justitia, quaest. 7. arr. r. Na

va rram cap. I 8. num. q. Toletum lib. F. cap. yy .num. 2.

III. Postrem b circa probationem per testes sic decernit Ludovici XIV. Constitutio anni I 667. tit. 2 o. arr. I. Si in una eademetue instantia pars multas formet petitiones, de quibus nulla extet probatio , aut probationis initium per Icripturam , illaque peiitiones simul eon1uncta summam excedant centum librarum , isti non poterunt testibus ver cari, quanuis sint diversa fum ne ex differentibus causis vel temporibus provenientes : hoc tamen exeeptos jura procederent ex successione , donatione , aut alioquin ex di ferentibus pera

uenis. Si igitur Pars ad probationem per testes admitti prohibetur , multdminas admitti licebit ad vetificandum proprio juramento-

477쪽

s Praxis. Lib. IV. VI

quaest. 69. art. r. Cajetanus ibid. COVarruVias pract. qq. quaest. 23. Navaris ra cap. 2 s. t in . 23. Lessius lib. 2. cap. 31. dub. 3. num. Ιχ. Qui libet enim obedi re tenetur Superiori legitime praecipienti. Et Iudex hac in parte hi- b. t non tua tu in lus , sed etiam oblig tionem interrogata i ,& verum eli-eiendi cx suo ossicio. Ideoque reus dissilens peccat mortaliter non solum ob per jurium, cu ri in juridica interrogarione non aliter respondere possit, quam ex Iudicis mente ; sed alio quoque ex capite , quan vis non juraret , quatenus in re gravis obligationis non obtemperat Sup.riori iuste

praecipienti. lII. Conq ssarius rei juridice interrogati. sed renuentis suum coram Judice crimen fiteri , operam debet quoad potest adhibere , ut reus suum illud crimen Iudici interroganti manifestet; ad hoc enim teneri multo probabilius est: sed si hoc ei persit adere nequeat , admonet L sit is lib. 2.

cap. I. dub. . num. I s. esse reum fateri coram Iudice renuentem nihilo

minus absolvendum, eo quδd non improbabile judicet eum non peccare mortaliter. Causas vero probabilitatis in favorem rei dissi tentis adducit istas. Primo quia gravi ssimi Authores supra citati, Panormitanus , Angelus , Sylvester , Armilla & alii eximunt reum ab hac obligatione , dummodo spes affulgeat, posse dissilendo evadere condemnationem. Secundo quia humana praecepta diabent esse humanae conditioni consentanea. Di Dficillimum verδ videtur , eum qui sperat evadere , se gravis poenae , aut etiam mortis condemnationi sua confessione addicere. Tertib , quia nemo ad testimonium contra consanguineos stros serendum cogi potest, i. .D. de testib. Ergo multδ minus contra seipsum. Quarto , quia neque tenetur quis contra alium lcstificari , si ex hoc ipso incumbat ei suisve gravis alicujus damni periculum , ut unanimiter sentirini Doctores : Navarra

cap. 2 s. num. 1 O. Covarruvias prach. quaest. cap. I 8. Lc situs lib. 2. cap. 3 o. diib. 6.num. 6. At reus iste non tam periculum qu m certitudinem extremi

mali sustinet fatendo aperte crimen. Q into, quia lex Nimis grave , C. de testib. decernit, Neminem teneri contra se exhibere id per quod sibi negotium fiat. N hil autem durius eis, potest , qui ira ut qui aliunde sperat evadere

incolumis, cogatur arma Iudici proferre, quibus eum juguler. Sexto,quia est receptissima & communis Doctorum consensio , reum criminis , sive ante , sive post condemnationem capitalem polle de carcere effugere , &hac ratione se condemnationi subtrahere. Hoc docent S. Thomas a. a. quaest. 69. art. . Cajetanus ibid. Solus lib. F. de just. quaest. 6. art. q. Covaris Tu vias lib. I .variar. resol it. cap. 2. num. o. Leuius lib. 2. cap. 33. dub. s. quanuis ex suga damnum Commentariensi obveniat , atque etiam carcere

penitus pertuso reliqui si nul detenti evasuri sint. Ergo multd magis videis bitur eidem criminis reo licitum esse apud Iudicem suum crimen inficiari, eodem modo quo posset si non juridice interrogaretur , cum ag itur de

Pari evitando supplicio ; cum evadere licitum sit reo juridice convicto , MLil a multo

478쪽

ει Iuris Canonici Theor a ,

multδ minus in alios incommodum resultet ex inficiatione, quim ex ea ceris effractione. Ista quidem probabiliter profert Lessius e sed cum idem multo asserat elle probabiliorem sententiam oppositam , nego licere sive isti reo juridice interrogato distiteri, sive Consessario reum sic math assectum absolvere. Est enim contra jus naturale ac bonam fidem , si oliis ubi subest periculum mortalis culpae, opinionem eligat minus probabilem dc minus tutam in conscientia , relinquendo probabiliorem simul & tutio rem. Sed prudens Sacerdos recusabit absolvere reum, utpote indignum, simulque praestolabitur eventum. Aut enim reus dissilens dimittetur ; dimissiis porrh non tencbitur posthac apud Iudicem confiteri, sed ei sola sacramentalis Consessio cum satisfactione sufficiet ad salutem : vel econtra reus non consessus condemnabitur, eoque casu cum nihil supersit quod amplius metuat, neque possit semel facta condemnatio augeri, Confessarius illum facilius ad confitendum judicialiter scelus suum adiget ; ad hoc enim obligatur quandiu est sub iuridica potestate detentus. Postquam vero reus huic latis fecerit obligationi, tum demum illum Sacerdos sacramentaliter absolver. IV. Denique de reo criminis Clerico Ecclesiasticum habente Beneficium , utrum & qua ratione possit suum abdicare in alterius favorem Beneficium, gravis est & illustris quaestio, quae hac distinctione resolvenda est. Criminum alia inducunt Beneficii vacationem ipso solo facto , alia vero non nisi per Iudicis sententiam. Atque in his ultimis, non autem iaptioribus illis potest reus suo Beneficio apud Papam vel Legatum renunciare in alterius favorem ante suae condemnationis sententiam ; quin etiam post sententiam , dummodo sit per appellationem suspensa : quibus etiam casibus potcst apud Ordinarium simpliciter resignare. Haec docent Rebunias in praxi, tit. de modis amit. bene L num. 12. & tract. de pacis posse ii num. 362. & seqq. Probus in addit. ad Gloss. pragmat. sanct. tit. de collationib. verb. Dissonere, addit. 11. Bocrius decis. Burde gal. 2oo. Mai nardus decis.Tolos. 61. Papo Notariorum p. 3. lib. 8. tit. I. de interdictis & action. posseus Mornacius ad tit.D.de his qui not.infam. Bengeus tit. quibus mod.

V. Crimina ipso solo facto,& ante Iudicis sententiam inducentia

Beneficii vacationem , sunt quaedam atrociora, in quibus censen rur crimen laesae Majestatis in primo capite, assassinium , sodomia. In his vacat Beneficium ipso quo ad millam est momento , etiam ante accusationem,

nec valet post delictum facta res gnatio , & potest quilibet non incapax Clericu impetrare , dummodo sive ab initio , sive ex post facto constet desce Iere. Homicidium quod non comitantur atroces circumstantiae , quales

reperiuntur in assassinio , & parricidio, non inducit ipso facto vacationem, sed expectatida ost Judicis sententia. Siquidem decernit cap. Ex lite-ν is, de exces. Praelat. Praelatum qui consilium furem quendam suspendendi dederat,

479쪽

Praxis. Lib. IV. 43 I

dederat, Se exequutioni suam praesentiam corporalem exhibuerat, incurrisse irregularitatem ex crimine homicidii; ideoque mandat eum admoneritit Episcopatui cedat , aut si detrectet , eum per sententiam deponi jubet. aliumque ejus in locum canonice eligi. Sed clarius & expressitis decernitur in cap. Henricm , de cler. pugia. in duello , Henricum Presbyterum , qui per tertiam personam secerat alium occidi , deponi ab Ordinum sacrorum exercitio ; illi tamen misericorditer Beneficium conservari. Et in cap. Studeat, dist. so. mandatur ut si probetur ex percussione per Sacerdotem facta mortuum sui sse Diaconum, Sacerdos , sacris arceatur : ei tamen Beneficium ad victum concedatur.

CAPUT VII. De Beneficiorum possessorio N petitorio judicio.

N titulo Beneficii duplex eausa spectari solet, possessionis

scilicet&proprietatis. Clement. unica, de causis possias. &propriet. Inde duplex actio ratione Beneficii competit; altera quae possessorium spectat ; altera quae petitorium. Et prius quidem tractatur causa possessorii quam petitorii, ut ex rubricis constat de ordine cognit. Actiones versantes circa possessorium dicuntur interdicta propter intentatam prohibitionem, ne quid fiat quod possessioni obsistat, Defenses de troubter en ta possession.

II. Duae vero sunt posses riorum interdictorum species , nimirum retinendae possessionis, aut ejusdem recuperandae et hoc est , ut qui turbatur, conservetur in possessione , quod est interdictum Uti possidelis, Gallice Complainte encas de Disiae ct nouueaute contre cetu' qusfait is troubter aut ut de possessione pulsus in eandem restituatur I spoliatum enim ante

omnia restitui jubet cap. Oportet, 2. q. 2. &Cap. RedintegrAnda , 3. q. I.& totus tit. de restit. spoliat. Istud vocatur interdictum Unde vi. Primum

illud interdictum Uti possidetis, seu retinendae possessionis, attenditur in

possessione , quae toto ultimo qui praecessit anno , neque vi, neque clam, neque precario processit, i. I. g. 4. D. uti possidetis. Sed interdictum Unde vi, seu recuperandae , quamlibet etiam minoris temporis quam anni possessionem complectitur & tuetur, l. Qui momentaria, C. unde vi. Porrδ ita causis interdicti retinendae, seu uti possidetis, evenire solet ut litigans uterque sit simul actor & reiis , l. h. D. de interdictis. III. Tametsi causam possessionis & proprietatis ab uno & eodem Iudice terminandam esse decernat cap. I. de causa possessi. & propriet. oppo-

L II 3 situm

480쪽

ue iuris Canonici Theoria,

stum tamen fieri solet quoad causas Ecclesiasticas in Gallia, ut iis de ponsessione Beneficii agitetur apud Regios Iudices , de proprietate autem Beneficii contendatur apud Iudices Eccletiasticos . Ad petitionem enim Caroli VII. Franciae Regis rescripsit Pontifex Martinus V. agitari possie ca fas posse florias Beneficiorum , & judicari apud Regias Curias , solo reia servato petitorii judicio Ecclesiasticae cognitioni. Refertur hoc Ponti fiacium diploma a Guidone Papa: qi aest. i. & a Joanne Feralto de surth. Aeprivilegiis Franciae Regum , privilegio II. Dicit tam cia ibi Guido Papae

hanc Regiarum Curiarum cognitionem circa Beneficiorum possessionem limitari ad interdicta retinendae aut recuperandae , nullatenus Verd circa

interdicta acquirendae possessionis. De postsessoris autem sinquit , adipiscendae

Di bene Pialibuι non eonsuevit Curia cognoscere,quia plus habet petitorii. Istudiaque aded verum est, ut Gallicani Iurisconsulti, Guidonis Papae Scholiaste, Ferrerius ad quaest. I. & 7 I. & Antonius De spei Ileus tona. 3. tract.de BenefEcclest tit . ult. doceant nullatenus astringi Judicem Ecclesiasticum eidem Parti petitorium decernere, cui Regius Judex possessorium antea adjudicaverit ; sed polle illum de possessione deturbare ad judicando petitorium Parti oppostae : neque praeterea licere ab hujusmodi Ecclesiastico judicio tanquam ab abusu provocare , quanuis ex iisdem titulis & scripturis causae possessionis & petitionis fuerint sudicatae. Possessorium enim summarie ac per provisionem judicatur, juxta edicta Caroli VII. anni I sue. art. 83. dc Caroli VIII. anni r 93. art. 38. At vero petitorium pleniori cognitione de indagine dijudicatur. Idemque De speisseus proseri Senatusconsul tum Curiae Tolosianae , quo appellatio quasi ab abusu rejecta in simili causa fuit. Praeterea ubi semel adjudicatum fuit per Ecclesiae sententiam petitorium , nullus superest pro pol L ssorio recursus ad Iudicem Regium. Ratio cst , quia petitorium trahit ad se possessorium. Hoc docet Ioannes Galli Regius in Senatu Parisiensi Advocatus quaest. r 3 r. idque Sentit unconsulto confirmat in causa Rectoris Prioratus Caldi sentis. Idemque quaest. I s. sic ait : Curia non vult cognoscere de jure syirituali , vel de eo Auione beneficiali ai Episcopum perrinente.

IV. Etiamsi Curiae Regiae in Gallia judicium possessorium in eausis

Eeclesiasticis sibi as erant , judicium tamen petitorium non aliis quam Ecclesiae Praelatis competite collatio vero Benc ficiorum aded horum propria est, ut citra sacrilegium non possit ab alio quoquam ustirpari. Reges Christianissimi istud Praelatorum Sanctae Ecclesiae jus inviolabile esse caverunt. Sanctus Ludovicus in sua Pragmatica Sanctione : Statuimus saltὶ orordinamus ut Praelati Regni nostri , patronique Beneficiorum collatores jus fisum plenarium habeant, ct uvicuique sua jurr ictio servetur. Carolus ei iam VI .in diplomate anni 1 19. Volumus ct ordinamus Ecclesias ct Ecclesiasticas personas ad sura antiquas franchisias ct libertates reducendo, uod Ecclesiis non electivis per prasemationes,collationes oe insutationes Ordinarioram,quibus de jure

communi

SEARCH

MENU NAVIGATION