Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Praxis. Lib. IV.

exacte servata sunt in Gallia. Caeterum nova Constitutio Ludovici XIV. anni I 667. tit. IJ. art. 6. & II. abrogavit in ejusmodi subrogationibus usum subrogatoriarum literarum, edixitque ut collitigans subrogetur ad suarn simplicem petitionem, cum sola exhibitione attestationis de obitu collitigantis ex libro Ecclesiasticorum actuum transcriptae. V. Sane si inter duos pluresve collitigantes novus exurgat adversa-Has , hic poterit admitti lub clausula ista , Si muiri , si nulli jus sit a iram

tum adeo ut his causa cadentibus, tertius iste subrogetur. Sed si quid juris illi h ibent , tertius iste submovebitur : non enim luis rescriptis Summus Pontifex intendit quaesito alterius iuri praejudicare , cap. Quanuis, de rescriptis in s. V I. Is qui in Beneficium triennali pacifico succedit, ad nihil amplius tenetur quam ad probandam illam praecelloris sui triennem pollessionem.

Abbas in cap. Cum venerabilis , de exception. n. 24. nec circa qualitates, conditiones aut incapacitates praecessoris compellitur disceptare, cum neque ab illo sus suum habere censendus sit, neque ejus hac in re censeri possit haeres. Bengeus loco cit. n. 8. V II. In civilibus quidem rebus ad usu capiendum continuantur sinultempora pollessionis inter emptorem & venditorem , inter defunctum quoque & haeredem. Institui. de usucap. g. I a. & seq. Secus tamen accidit iii pacifica Beneficii polles ione ; non enim computatur nisi intra solum illius tempus qui in praesenti possidet, ut omnis evitctur haereditariae in his rebus successionis suspicio , aut alienarionis per mutuum contractum. Glolla Pragmat. Sanct. tit. de pacis posscis. in verb. Po sedit, Probus adiadit. . ibid. Bengeus ti t. quib. mod. conserV. bene s. g. q. num. I .& ΙΑ.

Solent a plerisque in Gallia levari literae Regiae, quibus mandatur ut ubi constiterit de pacifica possessione , Iudices possidentem tueantur e eoque solo jure perspecto , neque discussis aliunde titulis, hoc solo temporis beneficio litem dirimant. Semper tamen excipiunt simoniae aut intrusionis Vitium , contra quod triennis pollessio non praescribit. VIII. Exacte observandae sunt rerum beneficialium insinuationes, quas praescribit Henrici I I. Edictum anno Is 33. Fontisbellaquei editum, ut omnes collationes , praesentationes , & aliae quaecumque provisones Beneficiorum , Officiorum & Dignitatum Ecclesiasticarum prosectae five ab Apostolica Sede, sive ab illius Legatis , sive ab Ordinariis, sive Patronis, reserantur in acta publica Sc tabularia Episcopatuum, in quibus dioecesibus sita sunt illa collata Beneficia, art. I. Similiter ut insinuemur

omnes sumptiones , seu aditiones possessionum , arr. q. Item Omnes crea. tiones & extinctiones Ecclesiasticarum super Beneficiis pensionum , arr. s. Praeterea omnia concordata , & eorum homologationes atque aut horisa tiones, necnon eorumdem revocatione S & renunciationes, art. 6. Insuper omnes Vicariatus , & omnes insequentes revocationes , art. 3. Praeterea

492쪽

4 66 iuris Canonici Neoria

omnes literae Tonsurae atque Ordinationum, art. 9. Ad haee omnes IIterae professionis religiosae, sive ad diligentiam Superioris Regularis, sive ipsius Religiosi professi, art. 9. Item universa Mandata Zc Literae Apostolicae, temporum studii certificationes, Ze nominationes ad Beneficia , arr. Io. Atia ue in causis dijudicandis possessorii Beneficiorum , aliorumque quorum ectat cognitio ad Regios Ossiciales, prohibet Edictum ullam haberi praefatorum rationem , si non fuerint debite insinuata. I X. Eodem Edicto tempora praefiguntur intra quae fieri debeant in Gumationes. Literae Signaturarum ad Beneficia, pensiones quae in Romana Curia expediuntur , concordata quibus pensio extingui ur , & Mandata quae fiunt ad resignandum dc contentiendum ac providendum , debent intra semestre insinuari cum ipso mandato procuratorio , quod fit ad insi-rmandum , ex eodem Edicto arr. 2. 7. 8. 9. Literae Legati δc ordinarii intra duos menses ab ipsarum data et & si Actuarius sit constitutus in eodem loco in quo Literae concessae sunt, intra dies octo , art. 4. Acta vero misi. sonis in possessionem intra mensem a die missionis elapsum insinuanda sunt , art. 6. Literae Tonsurae ac ordinum ante Beneficii acceptationem aut immissionem in possessionem, art. II. Literae Vicariatus ad praesentandum aut conserendum , antequam Vicarius se muneri ingerat, art. I .

Alioqui defectu insinuationis acta supradicta nullam in judicio fidem facient, ex eadem Constitutione , art. I7. non tamen irrita fiunt. Si verbjustum intervenerit impedimentum , quale hac in re facile praesumitur, nisi si suspicio fraudis de collusionis, datur in integrum restitutio , Scpost praefixum rempus, virtute literarum restitutionis licebit insinuare, ex eadem Constitutione , art. 3. Notat Theveneus ad ordinationes Regias,tit. 28. de PE at Ecclesiastipis, art. r. Edictum insinuationis j iiste despectui haberi apud probos Iudices , nisi praesiimptio fraudis , vel falsi aliunde

urgeret contra non insinuantem. Est enim mere quaestuosum , & pecuniae corrogandae causa editum : ideoque saepe post praestituta in eo tempora permittitur adhuc insinuatio.

X. Quid demum in ambiguis judicandum vel decernendum si, addiscimus ex Sancto Gregorio Papa dicente, in dubiis & ambiguis rebas absolutum debere abesse judicium , lib. 2. epist. 44. & habetur in cap. Hinbuisse, dist. 33. Quo loco Glossa praeclare distinguit tres ambiguitatum species, vel juris , vel ficti, vel personae cum certitudine facti : docetque in dubio juris procedendum esse a similibus dispositionibus juris ad similia r eamque similitudinem in eo spectandam esse, ut sit par, vel assinis utrobique ratio. In dubio autem facti nunquam serendam esse sententiam in cujusquam praejudicium ; idque confirmat d. cap. Habuisse , dist. 33. &cap. GraVe, II. quaest. 3. Si vero in nullius praejuὀicium sententia redunder, quin potius in alicti jus bonum, tunc bene in. dubio facti certa serenda est sententia. v. g. ut talis homo baptizetur, de cvjin Baptisino dubi

tatura

493쪽

eatur , si aliunde Veritas comperiri non potest : ut talis Eecsessa consecretur ; ut talis de novo ordinetur, si de consecratione praecedenti vel ordinatione dubium sit. Item in dubio juris aut sacti judicandum est pro possidente, a. quaest. F. S. I. & 6. quaest. s. cap. I. & l. nn. C. de rei vendicat. deI.fusta, D. uti possid. Denique ubi dubium est de persona, & certitudo de lino , tunc certa potest ferri sententia in eum , quicumque reus sit, sine designatione personae in singulari, cap.Quidam maligni, I. quaest. I.

CAPUT XIIo De Appellationibus.

' can. Anteriorum. Deinde intra dies triginta tenetur appellans petere a Iudice I quo appellat literas dimissorias , quae vocantur apostoli,ean. Post appellationem, 2. quaest. 6. Ad prosequendam appetitionem indulget Iustinianus annum i aut ubi justa causa intercesserit, mennium ,. Authenr. Er qui, C. de temp. & repar. appellar. & citatur z. q. 6. can. Ei qui. Potest tamen Iudex a quo hunc terminum ex justa causa moderari, cap.. Personas , de appellar. & cap. Cum specials , s. Excelisi , eodem e quibus etiam statuitur, eo elapso termino, Iudicem a quo debere suam praecedentem sententiam exequi. Ab actibus quoque extrajudicialibus , ut landelectio , praesentatio , collatio Beneficii , & similes , appellandum pariter est intra decem dies a die notitiae computandos , extra quos non datur re cursus ad appellandum sed tamen supersunt alia juris remedia. Exempli gratia , is qui praetendit alteri collatum Beneficium sibi deberi, potest ex- Ieriri per interdicta recuperandae aut retinendae possessionis, aut per devo-utionem ad superius Tribunal, si provisus sit incapax, cap. Concertation , . de appellat.in 6. II. In Francico Regno aliter proceditur. Primam enim abrogantur apostoli praedicti per Edictum Francisci I. anni Is '. arti c. II7. Ille verbi qui se gravatum praetendit, appellare debet intra dies quadraginta computandos a publicatione sententiae. Quibus elapsis Iudex ad alterius Partis postulationem jubet appellantem literas appellatorias exhibere , si quas, nabet, simulque apparitoris relationem , dictam Exploit, qua constet do citatione ad superius judicium : ad quam edendam praefigitur 1 Iudice triduum , aut longior pro locorum distantia terminus , quo demdm exacto, i

494쪽

nris Canon ci Theoria,

si appellator non pareat, tum declaratur irrita appellatio , quod vocam'ragmatici Appel peri 2 desert , ou desertion d'appelL; Sc locus datur exemtioni sententiae.

III. Potest tamen adhuc appellans etiam post juridicam exequutio- m in integrum per literas Principis restitui , ut appellare possit. Et ha -- enus quidem dummodo lententiae acquievisse illum non liqueret in po- rat restitui usque ad annos triginta. Sed hoc effugium praeclusit Ludo-4cus XIV. Constitutione anni I 667. tit. 27. arti c. II. statuens ut post de-

.ennium , si gnificatione sententiae , aut vicennium, quod solum induletur Ecclesiis , piisque locis & Collegiis, tam inter absentes, quam prae- ntes nemini liceat ullam sententiam infirmare. Ibidemque arti c. I 2. justtribuit ei cui sententia favet , ut post triennium ab ejus significatione ossit adversarium interpellare ad acquiescendum sententiar, vel ab ea ap- ,ellandum : qua interpellatione facta , si intra sex insequentes menses non .ppellet, nullatenus posthac licebit ei illud judicium declinare aut infir- Lare. Ecclesiis tamen & Collegiis , Xenodochiis, Nolocomus, aliisque is locis pro triennio praedicto indulget sexennium. Denique condeminiati ad dimittendam polnssionem , si post dies quindecim signrficatae sive

in persona , sive in domicilio sententiae non obediverint , incurrunt mul- 'tam ducentarum librarum nullatenus moderabilem , partim erga Fiscum, te partim erga Pari em e quin etiam poterunt corporis detentione compelli id obtemperandum, & exsolvendas Partis impensas & damna. Ibidem arti c. I. & 3. 'I V. Provide sanxit Concilium Tridem .sesset . cap. 2Ο. causas omnes Ecclesiastici fori intra biennium a die motae litis terminari, alioqui liberum esse Partibus, aut earum alteri post id spatium Iudices superiores adire, qui causam in illo in quo fuerit statu asstrinant, & quam primum terminari curent. Ibidem statuitur , ut expensis appellantis acta appellatoria transferantur ad appellationis Iudicem et alioqui post edicta dilatoria sententia Iudicis exequutioni mandabitur. In causa tamen eriminis non est cogendus reus arma contra se parare, i. Qui accusare, C. de edendo. Itaque

ex peν sis actoris id fieri convenit , salvo jure repetendi. Sed in Gallia per

Edictum Ludovici XIV. anni I 667. tit. I I. art. I . & I9. post appellatiovem utraque Pars tenetur producere ad prosequendam appellationis instantiam ; & Pars quae fuerit diligentior jus habet compellendi adversariam Partem ut suas justificationes aut gravamina coram superiore Tribunali edat, ad quod devolvitur appellatio , & contra. morosam Partem current dilationes.

V. Iudex appellationis, si temere appellatum sit, non potest sibi causam retinere ac sententiam prioris Iudicis sua aut horitate exequit sed Partes remittat oportet ad prioris instantiae Iudicem, qui suam sententiam curabit exequi, cap.Cum in Ecclesia, dc cap.Ut debitus, de appellat.. VI.Si

495쪽

S Praxis. Lib. IV. 469

V I. Si ex pluribus in eadem causa succumbentibus unus eorum appellaverit & vicerit, husus victoria reliquis etiam profutura est , cap. Una jententia, eod. tit. VII. Sententia excommunicationis, suspensionis , aut interdicti lata sub sutura conditione contumaciae, si iit appellatum ante conditionis eventum omnino suspenditur, cap. Praeterea ΑΟ. de appellat. Sed si talis sententia sit absoluta, non suspenditur per appellationem, sed tantum devolvitur eius cognitio ad Iudicem superiorem , cap. Cum ad haec, eod. Itaque post ipsam appellationem potest Judex inferior ipsum denunciare excommunicatum , donec aliter judicatum fuerit, eumque proventibus Ecclesiae vel Beneficii privare, cap. Pastoralis 33. 6 eram, eod. Eo tamen casu potest appellatis petere a Iudice appellationis absolutionem censurae ad cautelam, donec aliter ab eodem fuerit judicatum , cap. Ad pr.esentiam 16. eod. At si Iudex quo sententiam ferat censurae post appellationem, ea censura nullatenus ligat, cap. Dilectus, eod. VIII. Gradatim, nec ullatenus praetermissis Iudice medio, appellandum est, nisi quis undecumque extra Galliam appellet ad Papam, cap. Dialecti 66.eod. Appellationum ordo legitimus est ab Archidiacono ad Episeo pum, cap. Romana Ecclesia, de appellat. in 6. & ab Episcopo ad Metropolitanum , hinc ad Patriarcham aut Primatem, inde ad Papam. Caeterum in Gallia ex jure Concordati Bononiensis non valet appellatio, omisso medio Tribunali. Id etiam vetat Ius Caesareum , l. Praecipimus, Cod. de appellat.& in Authent. de appellat. & intra quod tempus , g. ult. collat. 4. Item quando ex partibus Gallicanis appellatio interjicitur ad Papam, committit Papa Iudices in ipsis partibus , ne cogantur Franci extra regnum causas suas prosequi, ut statuitur Concordato Leonis X. & Francisci I. tit, de

Causis.

I X. Quando Iudex , quo non tenetur deserre appellationi, potest ea

non obstante ulterius procedere, & suum exequi judicium. Imb aequaliter puniendus erit, sive injuste non deserat , sive frivolἡ deferat appellationi. Si tamen Iudice inferiore appellationi non deferente , appellans persisti t, non remorabitur appellatio ; & Iudex ad quem cognoscet, bene an male

sit appellatum. Zero Ia p. 2. Verbo Anellatio, num. Io. & II. X. Sententia evidenter injusta vel erronea , nulla est ipso jure , etiam citra appellationem , cap. I. de sent. & re judic. & cap. Inter caeteras, eod. dc Gratianus in addit. ad can. fin. 2. quaest. 6.

XI. Si sententia ex qua primum appellatum fidit, duabus aliis sententiis, sive per delegatos 1 Papa Iudices , sive per ordinarios fuerit confirmata, non licebit ulterius appellare, cap. Sua nobis, de appellat. & tit. Cod. ne liceat in una eademque causa tertio provocare. Expedit enim causarum judiciis modum praefigi , ne lites diutius protelentur. Concordatum ver δBononiense , tit. de Divolis appellar. non permittit appellari post duas

496쪽

47o Iuris Canonici Theorἱa,

conformes sententias interloquutorias in causis Gallicanis , ut neque post tres definitivas conformes. Papa quoque quum Iudices delegat, clausulam quandoque apponit istam , Remota appellatione I & tunc non licet ulterius provocare, toto passim tit. de appellat. XII. Ab Osficialis aut Vicarii Generalis sententia non provocatur ad Episcopum. Est enim horum atque Episcopi unum & idem tribunal;. sed ad Metropoli ranum ,. cap. Romana Ecclesia , de appellat. in 6. Itaut ipse Vicarius Generalis , aut Officialis Archiepiscopi cognoscat de appellationibus quae a sententiis suffraganeorum Episcoporum interjiciuntur. Et si lit agitatur inter se Ε.iganeos Episcopos , Iudex eorum competens est

Archiepiscopus , argumento capia Sane , de Dro compet. & Glois in cap.. Pastoralis, verb. Invitum , de ossi c. ordinar. Covarruvias pract. qq..cap. 9 num. 1. Item si lis emergat inter Episcopum & subditos ejus actores , .stque Episcopus reus, Iudex proprius eorum erit Metropolitanus , can. Sx Clericus, M. quaest. I. Si Verb Episcopus sit actor , & subditus ejus reus,

eligendi sunt arbitri ; potestque Episcopus ad hos eligendos subditum

suum cogere , cap. Siι ficionis causa, de ossic. jud. delen cap. Si quis , de foro comper. & cap. Secundo requiris, o Tertio postulas, δι cap. Cumspeciali, de appellat. Eoque casu ad Metropolitanum non appellatur a judicio arbitrorum , sed ad Papam. Te rota I. parr. praxis, Verb. Appellatio , S. I 6.. allegans ad hoc sacrae Cardinalium Congregationis decisionem. Sed jura Gallicano non modo ubi Episcopus partes rei sustineret, judicium deberetesIe , ut vidimus penes Archiepiscopum , hoc argumento , quia actoo sequi debet forum rei ; sed etiam ubi Episcopus esset actor, quia jura Concordati vetant provocationem ad Papam, non interpellato Metropolitano,

nis in provocatione a sententia Delegati a Papa. XI II. Α collatione, electione, sententia, vel deliberatione Capituli. cui Episcopus ipse interfuit, non tanquam Praelatus, sed ut Canonicus, . potest ad ipsumnaei Episcopum appellari. At si ibidem interfuit tanquam Episcopus, non potest ad Episcopum, sed ad hujus superiorem provocari, . Gip. Postia iis , de concessi praebend. & cap. A collatione , de appellation..in 6. Quo loco dicit Glossa , si sit speciale Statutum , ut Episcopus Capitulo intersit tanquam unus Canonicorum, standum esse huic Statuto,, nec Statuto derogari, etiamsi, Episcopus inter Canonicos sedeat primo loco ι. id enim attribuitur venerationi & Observantiae quam sponte ei Canonici deferunt,modd ejus suffragium reliquis non praeponderer. Sed si nihil hac de re Statutum exprimat, hoc ipso quod supra Decauum aut Archidiaconum , aliamve primam Capituli dignitatem sedet: aut subsignat, dioendus est interesse ut Praelatus, sive ut Episcopus . . XIV. Regulariter appellatio duplicem vim habet: primδ devolut vam causae ad judicium Superioris: secundδ suspensivam sententiae anteriatis ludicis , ta unica, Di nihil novari aEpellat. . interpos. & cap. Adl

497쪽

Praxis. Lib. IV. 47i

hae,&cap. proposuit, de appellat. Verumtamen in reliquis causis non

eximitur appellans ab ejusdem Iudicis jurisdictione, nec potest ejus forum

in aliis declinare, l.Mnica, D. apud eum a quo fuit appellatum aliam causain agere compellendum.

X V. In quibusdam tamen casibus appellatio sententiam non suspendit , adeὰ, ut possit Judex appellatione nihil obstante stam exequi sententiam. Id contingit primδ, si , sententia correctionis modum Canone vel Statuto praescriptum non excedentis appellatum sit, correctio non est differenda, ne detur occasio licentius delinquendi, cap. Ad nostram , de appellat. Idemque decernitur Gallicanis Edictis Caroli IX. anni II s. art. s. 6e Blesinfium sub Henrico III. Comitiorum arr. 39. Idque jus valet tam in appellationibus ab abusu , quam in appellationibus simplicibus. Atque ita , ut paulo ante admonui, sententia excommunicationis, suspensionis, vel interdicti ligat pendente appellatione. De absolutione tamen censurae quae appellanti solet indulgeri ad cautelam , agere instituam lib. s. tit. de absolutione a censuris, quem si opus est, require. XUI. Secundδ non suspenditur per appellationem decretum Episcopi ad componendas in Processionibus. aut in Ecclesiasticis Comitiis controversias de praecedentia, tam secularis quὲm regularis Cleri ; mandantur enim exequutioni praesenti, non obstante appellatione. Concit. Trident. GT. 1 . de Regularib. cap. I

XVII. Tertio neque suspenditur Episcopi aut ejus Vicarii sententia, maxime verδ in visitationibus circa reparationes Ecclesiae , & provisiones de divinis ossiciis & sacris ministeriis , de morum in Clero disciplinam. Ita providit Concilium Trident. sessi. 24. cap. io. de reform. Nec in his ubiae visitatione aut morum correctione agitur, exemptio , aut ulla inhibitio, appellatio seu querela , etiam ad Sedem Apostolicam interflosita , exequutionem eorum qua ab his Episcopis ὶ mandata , decreta aut judicata fuerint, quoqus modo impediat, auis pendat. Edictum quoque Melodunense art. i. Henrici III. anni 11 9. R Blesense quoque art. 62. declarant appellationes tanquam ab abusu in materia Ecclesiasticae diiciplinae, & correctionis, nullum habere su syensivum effectum , sed solum devolutivum. Hoc idem

sanxerat Franciscus I. anno IF 9. art. I.& seq.

XVIII. Quartδ in causa criminali, si , decreto vel processu appelletur , non debet per hoe retardari aut suspendi processus, ne inter moras probatio dispereat ,& delictum impunitum maneat, i. Eos . f. Super , C. de appellat. XIX. Quint δ non admittitur appellatio ab Ecclesiastica sententia interloquutotia praetextu gravaminis , si istud tale sit , ut possit vey ante definitivam sententiam, vel per definitivam ipsam reparari. Sed poterit Iudex Ecclesiasticus, sive sit ordinarius , sive delegatus , etiam post apis pellationem reparare suae interloquutoriae gravamen , atque ita effectum

appellatio

498쪽

4 i. iuris Canonici Theoria,

appellationis impedire , & sic in causae principalis cognitionem usque ad

judicium definitivum procedere, re adhuc integra , necdum ad superiorem Judicem devoluta, ne processus causae principalis frivolis occasionibus incidentibus retardetur , cap. Cum cessante , co. de appellat. Potest vero Judex suae interloquutoriae gravamen reparare etiam post decem dies , re tamen integra. Glossa ibid. Prudenter etiam Concilium Trident. self i 3. . de reform. cap. I. sic providet: In causis visitationis or corretitionis, 'e habilitatis oe inhabilitatis , necnon criminalibus , ab Episcopo seu illius in Jiritualibus Vieario generali, ante definitivam sententiam, ab interloquutoria vel alio quocunque gra vamime non appelletur I nec Episcopus seuFicarius appel-' lationi hujus odi tanquam stivola deferre teneatur Osed ea , ac quacumque inhibitione ab appellationis iudice emanata , necnon omni stylo consuetudine etiam immemorabili contraria non obstante , ad ulteriona valeat procedere , nisi

gravamen huIusmodi par distinitivam sententiam reparari, vel ab ipsa definitiva appellari non possit. . X X. Iam hic quaeritur quodnam dicatur gravamen irreparabile 3 Respondeo cum Zcroia r. p. Verb. Absolutio , 6. Adsextum , talem esse omnem actum irretractabilem ac ferentem secum actualem & praesentaneam exequutionem. Hujusmodi censeri debet actualis & praesens excommunicatio , incarceratio , tortura. Etenim sequens definitiva potest quidem liberare ab excommunicatione & carcere , sed non potest efficere quominus homo ista mala actu sustinuerit. Ubi tamen causae meritum & pondus ista requirerem decreta fieri , non ellet admittenda ab istis appellatio , nisi conjunctam haberent secum nimiam Iudicis inhumanitatem , qualis convinceretur si loci ipsius tanta e sset incommoditas , ut detentum in vitae

discrimen es let adductura ; aut si studiose litem quae brevi dirimi possit,

Judex prolongaret, ut miserum longa detentione vexaret. Iure civili carcer deputatur ad reorum custodiam , &non in poenam , l. 2. & ult. C. de custo d. reor. & l. Aut damnum, g. Solent, D. de poenis : Iure autem C nonico etiam aliquando in eoenam, cap. Quanuis, de poenis in s.

XXI. Alii duo casus lupersunt in quibus appellationi non est deserendum , qui possunt in judiciis secularibus non infrequenter accidere, sed rarius in judiciis Praelatorum Ecclesiae , saltem in Galliae Regno. Sunt

XXII. sextδ non retardatur per appellationem exequutio sententiae vel decreti de inventario conficiendo, aut de bonis sequestrandis, aut de administratione bonorum prodigo interdicta , aut de curatore dato, vel de simulorum aut mercenariorum salariis triennium non excedentibus, aut de alimentis, data cautione. Haec edixit Ludovici X II. Constitutio , anni I 9'. art. 8.XX III. Septimo sententia recredentiae in causa beneficiali exequu-toria est, non obstante appellatione , modo satisdetur sufficienter ad futu

499쪽

Praxis. Lib. IV.

ram de petitorio causam. Ejusdem Constitutionis anni I 99. art. 83. hosce duos articulos 8. & 83. innovavit Ludovici XIV. Constitutio anni 1667.

De Appellationibus tanquam ab abusis.

Oc appe Ilationum gelaus proprium est Regni Gallicani, soletque interjici a sententiis Judicum Ecclesiasticorum ad Curias Regias , quando appellans praetexit Praelati sui sciarentiam elle latam contra Regia Edicta , contra sacrorum Canonum praescripta, contra jura & libertates Ecclesiae Gallicanae , aut excessisse limites propriae jurisdictionis per usurpationem Regiae jurisdictionis. His enim quatuor causis nituntur istae appcllationes , quarum deis sectu theotica Jurisprudentia Curiarum Regiarum profitctur tales appellationes fore illicitas &injuriosas : sed huic theoriae quia praxis ipsa plerumque non consormabatur ob frequentes Clericorum viti litigatorum , Jc adversus justas Praelatorum sententias nulla suspicione horum quatuor defectuum laborantes insolescentium importunas & frequentiores querelas,

ideo frequentibus Edictis Reges Christianissimi effusiorem istam sine justa

causa appellandi licentiam conati sunt coercere ac moderari.

II. Gallicana Jurisprudentia duplicem distinguit a Praelatorum Ecclesiae judiciis appellandi speciem : unam quidem simplicem , quae omnibus seculis post Ecclesiae exordia invaluit, quaeque in universis Christia nis gentibus viget , qua nimirum ab inferioris Praelati judicio ad stipetaorem Praelatum Ecclesiasticum provocatur: alteram ver δ tanquam ab abusu, qua provocatur a judicio Ecclesiae ad Tribunal seculare hoc solo notamine, & non aliter, quia abusiva est Praelati sententia uno aliquo ex praefatis abusibus quatuor. III. Quaeritur quonam tempore usus istarum ab abusti appcllationum receptus in Regno isto fuerit 3 Respondeo hunc usum inchoasse sub finem regni Ludovici X l. aut ineunte regno Caroli VIII. successoris ejus. Id aperte constat, quia Massuerius qui regnante Ludovico XI. suam Curiarum Gallicanarum praxi in edidit , non modo nullatenus hujusmodi appellationum meminit, sed etiam absolute his verbis assirmat tit. de appcllationibus, f. 22. A iudice Ecclesiastico non es appellandum ad ludicemieeu-Lr m, nec econ M. Antiquus etiam stylus Par lamenti Parisiensis, in quo multa de appellationibus congeruntur, nihil commemorat de his appella- O o o tionibu

500쪽

74 Juris Canonici Theor a

tionibus ab Ecclesiasticis judiciis ad Jadices seculares. Ioarines quoque

Galli Regius olim in eodcm Senatu Parisiensi Advocatus, qui exacte collegit suprema illius circa multiplices appellationes judicia , ad annum unque millesimum quadringentesimum decimumquartum nullam habet de istis mentionem. Primus qui hujus meminerit appellationis Scriptor est

Austerius Senatus Tolosani dignissimus Praeses, qui floruit de scripsit sub

Ludovici XI. regno. Hic igitur in repetitione Clementinae i. de offic. ordinar. regul. 2.n. 3 o. sic attestatur : Nunquam audivi, nec vidi nis emel,

quod super meritis hujuymodi causarum Ecclesiasticarum appellationum fueris pronunciatum ; sed dumtaxat vel appellationes annullari, aut quod appellantes non erant ut appellantes recipiendi: quia a iudice spirituali non est ad ludi eis secularem appellandum. Haec ille. Principes quidem Christiani , eorumque ossiciales ossicium quidem protectionis, simulque religiosum obsequium

sanctae Dei Ecclesiae praestare tenentur ; non tamen imperium & authoritarem sbi licet supra eam assiimere. Sapienterque admonet Franciscus Salgado tract. de regia protectione , in epilogo prooemiali , & in I. p. cap. r. n. aos. & seqq. eum cui commendata est alicujus protectio , non propterea nancisci jurisdictionem aut dominatum , sed solum defensionis contra opprimentes ossicium.

IV. Quod expostulat S. Bernardus apud Eugenium Summum Pontificem, erigi ad cumulum insolentiae pervicaces contra proprios Praesules Cleri eos, dc laxari nervum Ecclesiasticae disciplinae , neque deinceps pios

de sanctos Episcopos audere suis Ecclesiis per sententias canonicas providete , aut subditorum sibi Clericorum scandala reprimere, eo qubd temerariae ipsorum appellationes indiscriminatim admitterentur Ze foverentur in Romana , ad quam provocabant, Curia ; aded ut inde victores , atque ided arrogantio res de sceleratiores regrederentur. Prorumpunt sinquit Ber-

nardus lib. 3. de consideratione ad Eugenium Papam ad appellandum non tam Ira ii quam gravare volentes. Hoc , inquam, utinam solicite considerent secularis fori Magistratus , nec appellationibus dictis Ab abusu , deferant, nisi manifesti comperiantur abusus, quibus solis ut occurratur adinventum est in Regno genus istud appellationum. Atque ut Christianos decet, meminerint se Regi Regum Jesu Christo, per quem ut sacra loquuntur oracula, Reges regnant & legum Conditores justa decernunt, reddituros rationem exactissimam omnium judiciorum , per quae , seu ex nimia sicilitate, seu alia ex causa contingit , ut injuriam Sponsae Christi& Fidelium omnium Matri sacrosanctae Ecclesiae irrogaverint; quibus disciplina Acra, qua necesse est Fidelium , maxime vero Clericorum inordinate viventium mores contineri, distatuatur. Poterunt ex usu Regni aliquae ab Ecclesiasticis sententiis provocationes admitti, sed non aliter, nisi manifestam contineant injustitiam , oppressionem , vel abusionem, ut

Regum Edicta praescribunt. V. Non

SEARCH

MENU NAVIGATION