Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

N Praxis. Lib. V.

XIV. Istud saltem in consesso est apud omnes , si Clerici percussio sit

occulta , quantumcunque gravis, neque in forum deducta contentiosum, nullibi terrarum opus elle ut conveniatur prima Sedes, ex quo providit Conei lium Tridentinum, posse ab ordinariis locorum omnem absolvi censuram supremae Sedi reservatam, mod, casus quo illa incurritur se occultus , solo excepto voluntario homicidio aut delicto quod ad forum contentiosum fuerit deductum. Si ergo Clericus ex percumone non interierit , & author percussionis sit occultus & ignotus , potest ab Episcopo in foro conscientiae absolvi, nec tenetur ullo tempore Papam aut Legatum convenire. Haec enim potestas competit Episcopis jure ordinario ex Tridentina se T. et . cap. 6. Potestque Episcopus istam alteri delegare potestatem, ut cum plerisque Doctoribus quos citat, asserit Bonacina trach. de censuris particularibus, disp. 2. quaest. 3. punct. s. 2Ο.

CAPUT III.

De Simonia.

ULLA delicti species est quae tot tantisque dissicultatibus

implicetur , ut simonia : ideoque necesse est hanc tractationem elle paulo prolixiorem. Sic tamen illam pro virili agitabo , ut neque prolixitas fastidium , nec brevitas obscuritatem pariat, aut quidquam illorum supprimat quae ad accuratam & perfectam hujusce materiae cognitionem exigi possint. Simonia est emptio venditio rei spiritualis aut spirituali annexae. Nomine emptionis venditionis comprehenduntur in hac materia omnes contractus non gratuiti , ut sunt permutatio, transactio , locatio , do ut des , do ur facias , facio ut des, facio ut facias. Spiritualibus annexa illa dicuntur , quae cum per se spiritualia non sint, dependent tamen spiritualibus , aut ad haec ordiis nantur , casusmodi sunt Sepulturae , Praebendae ac Beneficia , vasa saera, juspatronatus. II. Praeclare S.Thomas 2.2. quaest. Ioo. art. . bisariam distinguit spiritualibus annexa, scilicet annexa antecedenter, & annexa consequenteri. Annexa antecedenter ea sunt quae cum ex natura sua materialia sint, praecedunt rem sacram ad quam referuntur , cujusmodi sunt Calices & Altaria & sacra Vestimenta , quae cum primarib & ex se materialia sint , induunt spiritualem formam ex consecratione illis accedente. Atque istae pretio distrahi non prohibentur , dummodo aestimetur in eis sola mareria cum forma artificiali, nullω habitae ratione benedictionis aut consecratio

522쪽

nis. His accedit juspatronatus , quia antecedit nominationem seu praesenatationem ad Beneficia. Hoc jus per se vendi non potest , sed tamen transfertur in alium per venditionem bonorum temporalium , quibus juspatronatus annexum est , cap. Cum seculum, & cap. De jure, sub tit. de iu- repatron. Consequenter autem spiritualibus annexa sunt Beneficia, utpote quae sequuntur divina Ossicia , pro quibus celebrandis instituta. sunt Benencia. Atque ista non possunt sine simonia vendi , cap. Si quis obsocerit, I . quaest. 3. III. Triplex quoque simonia distinguitur. Prima mentalis, quae non procedit ad externum opus, vel procedit quidem , sed sine pacto exterius expresso. Secunda conventionalis , in qua intervenit quidem pactum exterius expressum , non tamen quidquam datum fuit, uili forte ab una Paristium , ut si emptor recepit quidem Beneficium , sed pretium conventum non exsolvit; aut si viceverta pretium quidem exsolvit, sed Beneficium non recepit. Tertia realis , in qua haec tria concurrerunt actu , scilicet pactio simoniaca, solutio pretii, dc receptio rei sacrae. I V. Pretium quoque simoniacum triplex est , ut docet cap. Salvator,g. Qui uis, et . quaest. 3. scilicet munus , lingua, nempe solicitationes , de in alterius gratiam preces. Munus ab obse uio, ut si Beneficium hae lege tradam alicui, ut mihi meisve Philosophiam praelegat, aut mea negotia gerat. Denique munus , manu per pecuniae, aut rei pecunia aestimabilis

largitionem, cap. Sum nonnusti, I. quaest. I. V. Itaque smonia committitur etiam in ipso pacto reparandi Eccle- fiam , aut No comium , vel Xenodochium, aut redimendi captivum, aut erogandi eleemosynas , cap. Non est putanda, I. quaest. r.&cap. Ex mu tis , i. quaest. 3. Licci enim haec sint pietatis opera , habent ramen materiam temporalem pretio aestimabilem ; ela si fiant ex pacto consequendi rem sacram, in simoniam degenerant.

V I. Sane sola largitio, vel sola spes ipsius largitionis quae non fuerit

in pactum deducta , nullam parere videtur simoniam, licet ex motivo gra- Iitudinis res sacra tradatur, aut ex gratitudine Ob traditam rem sacram moveatur quia ad largitionem muneris a manu, dum nulla, sive tacita, sue expressa conventio intervenerit, cap. Tua nos, de simon. & ibi Glossa

in verb. Pure consentiant.

VII. Simoniam ille committit, qui pecunia sev pretio sibi devincit familiarem Episcopi hac pactione , ut pro se , aut sibi conjuncto Beneficium ab Episcopo petat, licet neque Episcopus qui confert, neque Clericus cui confertur Beneficium,hujus illici tae pactionis aut traditionis ullam prorsus notitiam habeant. Ille Verb qui quantumvis bona fide recepit, statim atque pactionis simoniacae pro se id ignorante factae notitiam habuerit , non potest deinceps id Beneficium possidere , sed ipsum debet refignare in manus Papae , vel Legati, vel Ordinarii qui tamen poteruntis eidem

523쪽

s ' Praaeis. Lib. V. 49 V

eidem de novo libere conferre r purgata enim per resignationem aliena simonii , novum et jus acquiretur per novam ejusdem Beneficii collationem. Sed si ordinarius eidem de novo conferat, cum non habeat jus dinpentandi aut re habilitandi, quale habet Summus Pontifex, necessu erit tria haec simul concurrere. Primb ut hic resignans dino providebatur de illo Beneficio, prorsus ignoraverit illam simoniacam conventionem. Seiaccindo ut postquam illam resciverit, sine mora dc quamprimum commode potuerit Beneficium resignaverit; alioqui enim esset in culpa, quae dispensitione supremae Sed is indigeret , ad quam nihil pollet Ordinarius.Terti δdenique, ut illud sit simplex , de non curatum Beneficium , ad quod solus Papa potest in isto casu dispensare. Haec decernuntur in cap. Quicumque, &cap. Proentium, I. quaest. s. & cap. De Regularibus , dc cap. Ex insinuatione,& cap. Sicut, de simon. Tres verd istae conditiones , in quarum concursu potest Episcopus resignanti de novo conferre, comprehenduntur in cap.

Si ali jus, penult. de election. Si quaeras de fructibus Beneficii quod Clericus ille possedit per aliorum , quam ignoravit, simoniam 3 Respondcti

S. Thomas 2.2. quaest. Io o. art. 6. ad 3. teneri solum restituere fructus extantes, sed non consumptos ob bonam fidem. Itaque distinctio utrum ex consumptis fuerit factus ditior aut non, minime hic requiritur.

VIII. Simonia nulla inest ubi fit cessio aut largitio alicujus rei ad

injustam redimendam vexationem, nimirum ex parte redimentis, cap.

Dilectus 18. de simon. obstare fortaste videbitur cap. Matthaeus , eod. tit. ubi statuitur eum qui fuerit de voluntate majoris partis Capituli electus, s pecuniae largitione paucorum de Capitulo contradictionem redemerit, este hoc ioso simoniacum & obligatione astrictum renunciandi Beneficio; eum tamen injusta videatur illa paucorum contradictio , quandoquidem in omni capitulari deliberatione ex majoris partis consensu jus tribuatur, cap. Cum in cunctis , de his quae fiunt a majori parte Capit. Respondet Glossa in d. cap. Cum in cunctis, verb. Paucis , supponendum hic tale quod illa paucorum oppositio haberet justam contradicendi causam , ob quam electio ipso jure invalida foret. Aliter ver δ respondent innocentius ibid.

Navarra Manual. cap. 23. num. Io 2. Rebuffiis, Bonacina 8c alii communiter, non licere vexationem pretio redimere antequam jus acquisitum fuerit

per confirmationem electionis , qua nuis ipsa vexatio injusta esset ; sed licere redimere post confirmati Paem. aut Beneficii collationem , dummodo sit injusta vexatio. Ubi enim oppositio justa de legitima esset, non posset etiam post collationem pretio redimi. Distinguendum itaque inter habentem jus ad rem, de habentem jus in re : huic enim, sed non illi permittitur redimere pecunia vexationem iniquam. Quam decisivam distinctionem juris ad rem, dc Juris in re circa licitam aut illicitam redemptionem vexationis , dudum ante praecitatos Authores tradiderat insignis Doctor Sanctus Rai mundus in Summa, lib. I. tit. I.de simonia, S. 2O. Rrr

524쪽

Itiris Canonici Thcoria,

IX. Circa pretium simoniae constitutivum invexere hujus nostrae seculorum faecis haud pauci Scriptores novam & antiquis omnibus invisam opinionem et Licitum esse pactum conferendi rem spiritualem ac Ecclesiastica Beneficia pro pecunia, aliave quavis re pecunia aestimabili , dummodo peeunia illa non intendatur sub ratione pretii, sed sub considet tione motivi quo quis excitetur ad Beneficium aut aliud qii id spirituale alteri attribuendum vel procurandum. Ad objectionem ver b sumptam ex absoluta Canonum contra hujusmodi prohibitione , respondere solent, illam absolutam sub poena simoniae prohibitionem non esse Iuris Divini, sed tantum Eceleliastici; & similiter simoniam illam non a Jure Divino, sed ii Canonibus invectam , atque ita posse per contrariam consuetudinem facile aboleri, solo excepto casu quo quis ex animi impetitia sibi proponeret rationem pretii, quod est divina lege prohibitum ; cum tamen pari facilitate proponere sibi possit rationem motivi , quae divino praecepto non adversatur , & possit hac arte sine animi noxa nummorum copiam corrogare: praesertim si Beneficium praevideat sibi fore deinceps inutile , eo quδd nepotibus careat in quos illud transmittere possit , nimirum nullos h.ibens nisi conjugatos , aut per aetatem aliave impedimenta inhabiles. X. Opinio ista consormis est admodum huic alteri, quam ex eadem ossicina prosectam damnavit , & sub anathematis poena supreinae Sedi

praeterquam in articulo mortis reservati, tueri, aut in praxim reduci prohibuit Alexander Papa VII. in Bulla incipiente Sancti mus Dominui noster audivis , anni i663. Non est contra justitiam Bene ista Ecclesiastea non ςρ ferre gratis, quia Collator illa conferens pacunia interveniente . non exigis istam pro collatione Beneficii , sed veluti pro emolumenta temporali quod ribi conferre non tenebatur. Ipsa certe intentio quam aliquis ad excusandas excusationes in peccatis sibi essingit , non immutat actionis naturam , quam libere &cum cognitione operatur. Sic ille qui sciens di prudens contractum exercet usurarium , & tamen sibi in animo effingit intentionem nullatenus foenerandi , sed tantummodo paciscendi aliquid lucri supra mutuatam sortem , non ut quid usurarium, sed tanquam motivum aut justum emolumentum gratificationis qua se illi astringit cui mutuum dare non tenebatur ; illa , inquam, fictilia intentio destrueretur per intrinsecam ipsius, quem operatur , actus malitiam. Et is qui praedium sub pacto Be obligatione ducentorum aureorum in alium transferret , quanuis illam summam

Vellet computari non ut pretium , sed ut motivum fine quo procul dubio non intenderet se suo praedio abdicare , atque ideo asseveraret se praedium nullatenus vendere; illa quidem fictilia intentio destrueretur per contrarium verae venditionis actum cum pretii conventione. Idem illis usu- venit qui cum ad magos sponte recurrant , eorumque praestigiis Ac sortilegiis utantur , his actibus ad daemones recurrant , eosque inVOcent, protestantur

525쪽

es' Praxis. Lib. V. 49'

protestantur tamen se nullum cum daemonibus velle eonsortium , eisque

verbo renunciant ι cum tamen reipsa cum illis commercium exerceant, de eis famulentur.

X I. Circa celebrem illam quaestionem , utrum sit mentalis simonia ubi sine ullo pacto aliqua exhibentur obsequia Praelatis ab ipsis Benc fietariis eo fine ut quis Beneficium hac via consequatur Et an Praelatus Beneficium Ecclesiasticum horum obsequiorum intuitu conferens simoniae culpam incurrat 3 Item utrum Canonicus assistens officiis Chori pio distributionibus lucrandis simonia delinquat 3 Non est hic respondendinu pecdistinctionem pretii aut motivi , qua panderetur infamis via omnibus Beneficiorum aliarumque sacrarum rerum nundinationibus. Et praetere, ficta illa & chimaerica intentio naturam actus contrarii non potest immutare, ut dictum est. Melius igitur respondent Glossa in cap. uni c. de Cleric. non resid. in 6. Ostiensis , Ioannes Andreas , Angelus, Joannes Major, Navarra , Covarruvias έ Suare E per distinctionem primariae & secundariae intentionis. Eum scilicet qui primaria intentione Praelati amicitiam cupit demereri, secundaria vero intentione, mediante illa amicitia proponit Beneficium adipisci ; Praelatum quoque qui talia obsequia per gratitudinem

antidoralem remuneratur collatione Praebendae, non ut debito justitiae, sed motu gratitudinis, nulla interveniente pactione λ .hos , inquam, omnes elle

immunes , simoniae labe . Sed si versetur intentio immediate , primari δ &per se ad acquisitionem Beneficii , aut si Praelatus intendat primarid ista sibi obsequia deferri pro lucrando Beneficio , aut si studens avaritiae ad parcendum impensis, quibus ista sibi essent conducenda obsequia , substituit pro locationis pretio quasi ex debito justitiae attributionem Praebendarum, tune foedum simoniae crimen exerceri. Similiter si Canonicus dum Choro interest , vel solummodo , vel saltem primariis lucrum intendat distributionum , reum fieri simoniae : sed si primarib Divinum Offetum aut Dei cultum animo proponat, secundario autem distributiones etiam tanquam ex obligatione justitiae sibi debitas , nullatenus simonia implicari. Minime porro necesse est finem illum esse de se solo essieacem ; Ἀ- penumero enim fit, ut primarius .inis alio fine secundario roboretur ad operationis evicaciam , ut in eo contingit qui in bellum proficiscitur primario propter Principis sui aut Reipublicae studium , qui tamen militiae nomen non dedisset, nisi accessisset secundaria intentio , & spes vel gloriae apud homines , vel stipendii, vel honorariorum munerum acquirendorum. Aut ut utar similitudine desumpta ex Sancto Bonaventura, aliquis

sibi sponsam assumit primario non quia nasum habet , sed propter nobilitatem aut bonos ejus mores, aut etiam propter dotem I quam ramen nullo

modo duceret si nasum non haberet. In summa munus ab obsequio excitatum primario aliquo fine honesto, remotaque omni pactione, nullam parit simoniam. R r r a

XII. Reee

526쪽

1oo Iuris Canonici Theoria,

XII. Recepta communiter Glolla in cap. Ex parte p. de ossi c. deleg eademque iterata Glossa in cap- Cum pridem, ver b. Illicita pactionis speciem, de pact. duplicem simoniam distinguit, scilicet prohibitam ideo , quia talis est, istaque est Iure Divino vetita ι & simoniam ideb habitam, quia prohibita est, scilicet a Canone : atque ista simoniae species introducta est non a Deo immediate, sed ab Ecclesia. Papa ver δ potest ab hac Ecclesiastica sita monia dispensare, sed non ab illa prima , quae ad Ius divinum & naturale

pertinet.

XIII. Prosper Fagnanus has quae sequuntur , tres simoniae species, nullatenus a Deo constitutas, sed solum ab Ecclesiastico Canone, recenset in eap. C- pridem, de pact. Prima habetur in cap. Salvator , I. quaest. 3. quo vendi prohibetur ossicium Oeconomi Ecclesiae , aut Sacristae, aut Protectoris. Horum enim osticiorum venditio non est contra Ius divinum, quia neque personae istae, neque res sunt per se sacrae , nec eas Ecclesia facit esse lacras, sicut sacra facit per consecrationem Altaria, Calices, Templa , Sacerdotes. Secundum Exemplum est in commutationibu&Beneficiorum , in quibus res spiritualis cum alia aeque spirituali compensatur. Huc etiam pertinet quo ι ante Fagnanum docuerat Navarra Manua l. cap. 23. mim. ioo. non esse simoniam ex Divina, sed ex Ecclesiastica tantum prohibitione , cum quis suo Beneficio in alterius favorem renunciat hac lege ut ille, vel alius aliquis renunciet alteri suo Beneficio in favorem alicujus alterius : hoc enim pactum versatur circa res utrimque spirituales , neque intervenit pecunia, aliudve pecunia aestimabile. Τertium profert Fagnanus exemplum , quod tamen minus est certum quam praecedentia , in resigna tione Praebendae cum pacto solvendi pensonem di cui tamen obstare Videtur quod pensio illa conventa consistit in pecuniis, aut saltem sit pecunia aestimabilis. Verum responderi potest, eam pensionem non habere raIionem

pretii , sed solum alimentorum atque stipendii Ecclesiastici pro Clericoqui se maioribus stipendiis abdicavit ejusdem Beneficii, quique per hanc pensionem ex Constitutione Pii V. adstringitvr hujus pensionis stipendio ad aliquod Ecclesiasticum officium. Ratio qua Fagnanus suadet hoc genus pensionis non vetari Jure Divino, via est, quia Papa in his dispensat, qui tamen non potest a Jure Divino dispensare. Porrh jus de petitio alimentorum quae sacro ministerio conjunguntur , Divino Iuri convenire,

neque simoniam redolere docet Apostolus I. Cor. 9. Quis militat suis μpendiis uvquam ' Quis plantat vineam , ct de fructu e us non comedit Z Quis pascit grestem , cst de lacte gregis non manducat ' XIV. Quod attinet ad quaestionem , utrum accipere pecunians ad Be neficia Ecclesi .istica alienanda , Vel dare ad ea acquirenda , sit Divino Iure prohibitum Affirmativam propugnant omnes sere Theolosti & Canonistae de omnibus curatis Beneficiis , & quibuscumque annexa est ordinis lacri exequutio, vel potestas Clavium-Lice enim de Ordinis , dc. Clavium po-

527쪽

tostas esse possit sine Beneficio, nullatenus tamen sejungi potest curatum Benc ficium ab illa sacra pore state , ob quam praecise institutum fuit cum stipendiis ad illam exercendam potestatem institutis. Et sapienter admonet Paschalis Papa cap. Si quis objecerit, I . quaest. 3. Qui uis hor. tm alterum

vendit, si re quo nec alterum provenit , neutrum inυendiium derelinquit.

XU. Quod vero spectat ad simplicia Beneficia , non est par omnium consensus. I lerique enim Canonistae illud Palchalis dictum limitant ad sola curata Beneficia , asserentes simplicium Praebendarum venditionem, ut sunt Canonicatus , non elle Divino Jure , sed Canonico prohibitam, atque ita non alia infici quam Ecclesiastica sinonia , cluae possit Papae dispensatione adimi. Ita censent Cardinatis Zabarella in cap. I. de simon.

num. 2. Hemicus Boich. in cap. . in princ. ne Praelat.vic. suas : Felinus in cap. Ex parre I. num. I. de Ossic. dele g. Sc in cap. r. num. 2. de sinon. Praepositus in cap. Latorem, I. quaest. I. num. 28. Dan. de Anan. in

cap. I. de simon. a num. . Ostiensis & Ioan. Andreae in cap. fili. de simon. Alexander consit. 93. Abbas in cap. I. num. 6. de simon. de in cap. Extim panda , j. Qui vero, num. 33. 1 F. & 38. de praebend. Iulius Clarus practo crimin. g. Simonia, num . f. qui communem h incesIe asserit Doctorum opinionem. Ab his tamen dillentiunt Cardinalis Ioannes de Turrecremata

in cap. Latorem, I. quaest. I. num. 9. C Jetanus tom. 2. Opusc. Iract. 9. de

simonia, quaest. I. Thomas Campegius tract. an Papa labem simoniae incurrere possit , Joan. Gerson trach. de simonia, Ancharanus in cap. i. de constitur. Oppos. I I. Item Durandus, Petrus de Palude, maxima Theologorum pars. Idque ista ratione probat Caietanus , quia cἰim contrariae tententiae assertores doceant, Papam non polle citra simoniam conferre pretio curatum Beneficium: ergo neque simplex, quia cadem ratio in utroque convincit. In primo quidem ob annexam curato Beneficio potestatem Ordinis 3c Clavium : in secundo ver δ ob annexum officium Clericale, quod est lpirituale, atque ita lix materia divinitus vetita. Licet enim in spiritua- Iibus sint diversi gradus,& sit potestas Ordinis de Clavium sacratior officio Clericali ; sunt tamen utraque sub eodem spiritualium genere : non enim magis & minus dis ingunt speciem, ut docet Aristoteles , & patet inductione omnium fere specierum. Additque Cajetanus , oppostam sententiam esse Canoni starum errorem. Et Petrus Ancharanus affirmat, quod

praxis opinionis illius universum Ecclesiae statum denigraret. XVI. Id ulterius comprobatur , quia sacra Chalcedonensis Synodus cap. i. simili poena dignos j.dicat utrosque simoniacos , tam illos qui pecunia vel conferunt , vel acquirunt quaecumque Ecclesiastica ossicia de munera, quam eos qui lacram manuum ad Ordines impositionem mercantur : & habetur in cap. Si quis Episcopus, I. quaest. I. Idemque repetit Alexander Papa I I. cap. Ex multis , I. quaest. 3. ubi hoc etiam adjungit, Cliristum Dominum, quando flagello ejecit e templo vendentes columbas, R. r g 3 damnasse

528쪽

3 o v iuris Canonici Theoriis

dant nasse illos qui sacras Ordinationes, per quas datur spiritus Sanctus,

smoniace mercantur : quum vero ejecit nummularios, eorumque aes mensasque subvertit, damnasse illos qui simoniam exercent circa Ecclesiae Beneficia. Scriptura etiam sacra istud sinoniae genus reprehendit 3. Reg. I 3. circa Sacerdotes pecuniario pretio constitutos ab Ieroboamo. Ipseque Christus praecipit luis Apostolis eorumque successoribus, Matth. IO. Gnitis aecepsis, gratis date. Et Apostolorum Princeps Simonem Magum cum oblata pecunia his verbis execratus est , Act. 8. Pecunia tua tecum siu in

perditionem , quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Atqui inteldona Ecclesiae a Deo col lata ad spiritualem finem, indubitate recenseri debent Ecelesiastica Beneficia simplicia, cum primario, & per se deputentur ad Dei enitum & spirituales actus in Ecclesia Dei exercendos , ut aperte declarat Clementina Ut ii, de artat. & qualit. & ord. & Concilium Trid.

XVII. Neque ullatenus in oppositum valet ista distinctio , quod Beneficium duo complectatur , unum spirituale , alterum temporale et & hoc pecunia rependi possit, non vero illud. Elle namque duo ista prorsus indivulsa & inseparabilia, docet d.cap. Si quis obiecerit, I.q. 3. Si quis objecerit, non consecrationes emi ,sed res 'sas qua ex consecratione proveniunt, penitus desipere probatur : nam cum corporalis Ecclesia , aut Episcopus, aut Abbas. aut tale quia sine corporalibus rebus in nullo proficiat , laut nec anima sue

corpore corporaliter vivit, qu uis altemm vendit, sine qua nec alterum provenit , neutrum invenditum relinquit. Nullus intur emat Ecelesiam, vel Prabe

dam , vel aliquid Ecclesiasicum : nec postellum, vel potum antea vel Uia ρr'. hujusmodi solvat. Superias ex Cajetano probavi Canonem istum ob rationis

paritatem aeque valere circa simplicia ac circa curata Beneficia.

XVIII. Ut igitur coeptum proseqtiar argumentum , certum est duo exigi ut possit quis donare quamcumque rem. Necesse primum est ut rei donandae habeat dominium : secundo ut ejusdem liberam habeat adna inistrationena. Non enim si fficit sola administratio sine dominio ; etenim tutores , curatores , procuratores , quan vis eis credita sit administratio , donare non possunt ea quae administrant, quia carent dominio. Neque suia

ficit dominium sine administratione ; nam pupilli & minores curatoribus provisi, & prodigi , quan vis rerum suarum sint domini , earumque pro prietatem & usum fructum habeant, non possiunt quidquam de rebus suis donare, quarum administratione carent ἔ quo sensu ait Apostolus: Ouanto tempore haeres parvolus es , nihil dissert a servos, cum sit dominur omnium, sed sub tutoribus ct actoribus est. Atqui Papa& inferiores Praelati, ut diserte asserit Sanctus Thomas , rerum Ecclesiae dominio carent, sed tantum eis credita est illarum dispensatio , 2. 2. quaest. IGO. art. I. ad 7. Cum igitur nemo possit alienare , seu donare, nisi proprius dominus , cap. Abbari, dist. 11. Papa vero ipse non sit Beneficiorum dominus , nullatenus dicem dum

529쪽

s Praxis. Lib. V. so I

dum est eum donare proventus Beneficii, sed solum ex ossicio dispensatoris personam assignare , quae ossicium Beneficio annexum exequendo jus habeat potiundi ejus fructibus & proventu. Sit igitur argumentum: Dare spirituale pro consequendo temporali, aut pro acquirendo spiritualidare temporale, vetitum est Iure Divino & naturali. At quisquis pecuniam dat pro consequendo Canonicatu aliove simplici Beneficio , dat temporale pro acquirendo spirituali. Et aliunde non potest dici quod Papa aut alius Collator donet Beneficium dum illud confert, quandoquidem ut docet S. Thomas loco cit. non est rerum Ecclesiae dominus, nec dare , vel alienare potest ea quorum dominio caret, ut probavimus; sed est solum fiduciarius dispensator, dicente Apostolo: Sic nos exsimet homo ut ministros Christi ct di ensatores mseriorum Dei: h;c jam qi ritur inter dissens tores , ut melis quis inveniatur. Ex quibus sequitur , quod pretium quod

Papa pro Beneficio acciperet, non caderet super temporali illius Beneficii, cujus ipse Papa neque est dominus, neque per consiliens donator , ut probavit sed pretium caderet super dispensatione Eeu collatione , seu an signatione ad sacrum ossicium cui redditus destinantur ; quae dispensatio seu collatio est sacra , & ex divino jure profecta. At vero quaecunque Deus sive Summi Pontificis, sive aliorum Praefatorum dispensationi credidit, sub hac obligatione credidit : Gratis accepsis, oratis rate. Matth. io. Et printerea infidelis est dispensator quisquis bona domini sui suae administrationi credita vendit, retento sibi pretio. Ex quibus sequi rur Papam non posse talia agere , praesertim in Beneficiis quae sunt jura spiritualia ; ncque posse eum aliis dii pensare ut talia agant contra Jus divinum & indispensabile. X I X. Opponet aliquis , Calicem consecratum licite vendi , mod3

pretium non augeatur propter consecrationem, cap. Hoc jus porrectum, IO. quaest. 2. Et tu spatronatus transire per venditionem cum caeteris juribus temporalibus quibus est annexum , cap. Cmn seculum, Ac cap. De Iure, tir.

de iure patron. Ad haec respondetur duplicem in his esse disparitatem. Primo , quia venditio Calicis aut jurium rerumque temporalium non cadit super consecrationem, aut super inhaerens rebus juspatronatus ; sed horum utrumque suum principale & temporale subjectum , cui inhaerer, tamquam accessorium comitatur. At in venditione Beneficii probatum jam est pecuniam oblatam, sive pretium non cadere super fructus, quorum Collator nullum , ut probavimus , habet dominium ; sed super institutionem ipsam ad divinum ministerium, quae planE spiritualis est. Secundδ , quia in calice de jure patronatus res sacra est quid accessorium, res autem remis poralis est ipsum principale. Atque haec sunt temporalia quae paulo ante art. 2. vocavimus post sanctum Thomam antecedenter spiritualibus anneiaxa. In his accessorium sequitur naturam sui principalis , cap. Accesserium, de regul. jur. in 6. Sed non econtr . Enimverδ in temporalibus annexis rei spirituali consequenter, ut contingit in Beneficiis , res ipsa sacra est

530쪽

ipsum principale, & res temporalis est accetarium ; nam Beneficium non datur ni si propter officium , cap. fin. de re scri pl. in 6. Ossicium autem est simul sacrum & principale. X X. Instabit aliquis ex adverso , Beneficiorum divisionem & praebendarum assignationem esse Iuris Ecclesiastici & posti vi ,& non Divini t naturalis. λtqui Papa est se per omne Ius Divinum & Ecclesiasticum.

Respondet Cajetanus tom. 2. opus c. trach. 9. istud esse sophisma non causae ut causae. Nam dependentia titulorum Iure Ecclesiastico non est causa illicitae horum venditionis , sed ipsemet spiritualitas Beneficii. Res enim spirituales , quantumvis a jure positivo dependeant , sunt extra humanum commercium, nec vendi ni Ii per simoniam possunt. Tales sunt consecrationes Altarium , Ecclesiarum , Calicum , Virginum , Vestium, Campanarum , quae sunt positivi quidem juris , sed illicite ac simoniace venales Ad valorem itaque hujus argumenti necessarium esset probare titulum Beneficii rem profanam esse & mere temporalem , non verδ esse quid positivum. Sic quoqrilicet ordo Episcopalis sit divinae institutionis, ramen numerus Episcoporum S Episcopatuum erectiones & limites sunt positivi & Ecclesiastici Iuris, cum constet Ecclesiam posse dioeccses multiplicare, aut reducere plures in unam , aut unam in plures dividere, limites arctare vel proferre, novos Episcopatus inter barbaras nationes erige re , cap. I. & 2. dist. 22. & cap. Cum olim , dist. 91. Et tamen constat non posse ullum Episcopatum nequidem novae erectionis a Summo Pontifice vendi. Et qui hoc attentaret duo crimina perpetraret, unum simoniae , alterum injustae usurpationis & venditionis rei non suae , cum non sit dominus , sed tantum dispensator rerum Ecclesiae. ac praesertim sacrarum Dignitatum & Titulorum. Praestat audire S.Thomam loco cit. 2.2. qmest. Ioci.

art. r. PapA inquit in potest incurrere vitium simonia , sicut ct quilibet alius

homo. Peccatum enim in aliqua persena tanto oravius est, quanto majorem obtinet locum. Θι vis ergo res ει clesia sint ejus ut principalis dissensatoris, non tamen Dit ejus ut domini ct possest seris : ct ideo si reciperet pro re aliqua θirituali pecuniam ex redditibus Ecclesia , non careret visio fimoniae. Et similiter ρ stet Oniam committcre recipiendo pecuniam aliquam a la eo non de bonis

Ecclesiae. Eadem docet in η. dist. 1 f. q. . art. 3. ad 2. Et in Summa loco cir. arr. . assirmat Beneficium Ecclesiasticum esse spiritualibus annexum, Mab his dependens. Itaque longe a vero aberrat Navarra Cap. 23. num. Io 3. asserendo Beneficia ex natura rei, &seclusa humana prohibitione posse eadem facilitate vendi qua sacri Calices, vel Altaria consecrata, testimando

duntaxat quod in illis inest solum materiale, & praescindendo a conjuncto illis spirituali. XXI. Si quis objiciat an natas pecuniarias , quas solent Romani Pontifices ab iis exigere quos provident Episcopatu aliave Consistoriali Dignitate : Respondeo ex intentionum diversitate posse annatas esse licitas

SEARCH

MENU NAVIGATION