장음표시 사용
541쪽
stulantis sufficere possent, non censetur vendere ea quae non habet , neque ea suppeditare tenetur quae non habet ; atque ita fiberh potest de iis pacisci quae postulanti eam fuerit admissus praestare pro victu teneatur. λtque sit his Monasteriorum temporalibus facultatibus inest par ratio quae tu Beneficiorum temporalibus , & utraquo temporalia Monasteriorum te Praebendarum sunt spiritualibus conjuncta. Et quemadmodum non potest in Beneficio conserendo , aut per resignationem in alium quempiam transmittendo , vendi citra simoniam jus illud fruendi proventibus Beneficii temporalibus , ob ejusmodi cum spirituali re connexionem , adeb ut qui
unum vendit, alterum, nimirum spirituale , non relinquat invenditum. ut decernitur per cap. Si quis obIeeerit, I. quaest. 3. eadem vigeu ratio in Monasterii temporalibus bonis quae Religionis communibus te particularibus necessitatibus & commodis destinata sunt. Etenim in Religionem seu M nasterium assumptio nihil ost aliud qu- admissio ad communia Monasterii bona , tum spiritualia, tum temporalia. Cum igitur inter religiosae ad monasticae vitae bona recensendum sit jus singulis Monachis aut Moniali-hus competens , ut de communibus bonis Monasterii alantur , illud jus plane spirituale existit , & ii vita religiosa indivulsum; ideoque non potest pactione pecuniaria futuris Religiosis vendi. Secus est in tenuibus Monasteriis , quae cam bonis eareant quibus noviter admittendus ali Posset, haec quae non existunt bona, neque sacra , neque spiritualia dici
possunt ; imo neque bona, quia juxta Philosophum non entis nullae
V. Objectio porrδ de pactis dotalibus nihil obsistit. Quandoquidem
pacta illa nullatenus pertinent ad Matrimonium , ut est Sacramentum , sed ut est civilis contractus omnibus gentibus etiam infidelibus communis. Ipsaeque dotes de nuptiales conventiones erant in communi usu matrimoniorum antequam lex Christi Matrimonia Fidelium elevasset ad dignitatem Sacramenti, quae posterior est & accessoria ad civilem contractum, sicut consecrario posterior est Ac accesseria, prorsusque accidentaria Calici, nec impedit quin licite Calix vendi possit. VI. Posse veris Monasterium inopia laborans de pecunia pacisci iis alimoniam ejus qui suam in Religione prosequitur admissionem , & cujus victui Monasterium suppeditare non sufficit , modδ ne plus petatur quam opus sit, docent duo illa in Ecclesiae coelo primae magnitudinis sedera.& pro sessionis regularis, cujus utique officia ignorare non poterant, praecipua columina Sancti Τhomas & Bonaventura. Ex his S. Thomas duobus praesertim locis, in η. Sent. dist. 21. quaest. 3. arr. 2. ad 7. &in Summa Theologica 2.2. quaest. Ioo. art. 3. totus est in hac distinctione dati & amcepti pro pretio rei spiritualis, quae est Religio; dc dati & accepti pro alimonia, quae est temporalis: & istud quidem nullam involvere simoniam porbat ex I.Cor.'. Quis militat suis stipendio unquam ' Quis pascit gregem,
542쪽
ct de lacte Πιius non manducat ' Secundd idem probat ex stipendiis Clericorum ad sacra obeunda innisteria , ad psallendum in Choro, ad Missarum onera , seu prs vivis , seri pro defunctis ; ad assistendum Processioni. De inde ad quartum argumentum quod ipse sibi objecerat de Monasteriis in quibus aliquid a personis quas recipiunt exigitur, respondet his verbis rDicendum quod pro ingressu Monasterii non licet aliquid exigere , vel aecipere quasi pretium: licet tamen si Monasterisιm sit tenue , quod non sufficiat ad tae personas nutrienda3,gratis quidem ingreskm Monasterii exhibere,sed accipe aliquid pro iactu persona qua in Monasterio fuerit recipienda , si ad hoc non sufficiunt Monasterii opes. Haec ultima verba , Si ad hoe non fugiciunt ad nasterii opes , omnem praecludunt eVasionem illorum qui verba S.Thomae restringenda praesumeren ad sponte oblata ; quandoquidem in.confesso est apud omnes , licere sponte aliquid offerre , etiam si Lussicerent Monasterii opes non enim sponte & liberaliter oblata , sed pactiones pecuniariae sis
V II. Sanctus ver5 Bonaventura non posset dilucidius mentem sitam explicare. In libello enim Apologetico adversus illos qui ordini Fratrum Minorum adversantur, & habetur in primo tomo opusculorum ejus , pr ponit quaest. ig. hanc ad ersantium suo ordini objectionem. Cum ergo siuis informatores earum loquitur de Monialibus S.Clarae) quare permittiris quod plures apud eas impure, id est pre pecuniam, recipiuntur, qua si nihil secum femrcnt , nullatenus reciperentur, ct aperte simonia videtur ' Responsio: Si illud alia
faciunt, de hoe non a nobis, sed ab illis es ratio exigenda. Sed tamen ut frui a-ciamus quaerentibus, sciendum quod quantum 'ectat ad hane materiam quadruplex es forma recipiendi ad Ordinem qualemcumque. Prima quando aliquis re
cipitur nec pro pecunia, nec cum pecunia, sed pure pro Deo: er ista est purissima coram Deo ct hominibur. Secunda quando aliquis recipitur non pro pecunia , sed cum pecunia, ita ut si nihil a ferret, tamen reciperetur pro Deo : er similiter hoc
purum est coram Deo ,sed caute agendum est coram hominibus, ne detur eis occasio scandali, ct ne siu ibi affectus avaritia infectus ex spe lucri. Tertia quando
quis recipitur non pro pecunia, nec tamen reciperetur sine pecunia, eo quod non habens aliter ei qui eum recipiunt in necessuatibus es oris providere,cnm tenues facultates domas vix sufficiam jam receptis, nec ad e- audeant plures recipe
re, or istos suis necesilviibus spoliare: ita quod talis persona qua sic recipitur, si abundaret locus , sine pecuniis reciperetur. Similiter aliquis Axit uxorem propter divitias ct nobilitatem ejus qua habet nasum; nec tamen propter hoc ducit eam, quia nasum habet, quam tamen si naso careret, nullatenus duxisset. Ethoe non es impurum, licet non assareat forsitan pulchrum. Quarta cum aliquis recipitur amore pecunia, ita quodsi possent iliam pecuniam habere sine persona,. non reciperent personam ed ut habeant pecu viam , personam recipiuvi. Eι hoc penitus imparum est 2 Annoniacum , quia ibi pecunia est causa receptionis pem sena ,nm e converse. Ubi ergo recisitur persona propter pecuniam , Amohra est,
543쪽
ia ibi venditur spirituale, id est consortium spiritualis societatis, pro temo rati, scilicet pecunia. Et hoc plerique faciunt etiam ex mera inopia, optantes ali
quem venire cum pecunia, quem reciperenι ut eorum inopia repararetur, vel de bita contracta solverentur, vel bona concupita emerentur, vel aedilicia constru
rentur. De talibus dicit Ecclesi icus cop. z7. Propter inopiam multi delique runt. Ubi vero pecunia recipitur propter P rsonam, quam alias libenter recipe rent si haberent unde eam pascerent, non Videtur ese simonia , dummodo formaeum intentione concordet. Et hoc modo sustinemus quod Sorores SanLLe Clarae r eipiunt pecuniam cum personis , siquando oporro eas plures personas recipere
quam de facultatibus Manasterii congrue valeant sustentari. VIII. Doctor ergo Seraphicus negat esse simoniacum , si Monasterium non habens sufficientes facultates ad victum ejus quae de novo post ut admitti , recuset illam admittere , nisi augmentum temporale pro suo victu eonferat in Monasterium ; sed si conserat, tunc postulans recipiatur, dummodo duo ista quae soIa exprimit , simul concurrant: primδ ut Monasterium sit inops & insufficiens ad victum personae postulanti suppeditandum: secundό ut persona propter Deum solummodδ admittarur, & non
propter pecuniam quam deseri, adeo ut si Monasterii facultates ejus quoiaque victui sufficerent, nec persona postulans quidquam se eum afferret, nihilo tamen minus in Monasterium reciperetur. Primam conditionem illam notent Monasteria quibus facultates suppetunt ad victum novae postulantis; quam tamen admittere volunt sub obligatione dotis pecuniariae, sed plan Erecusant citra talem obligationem : Sancti enim Doctores Ecclesiae Thoamas & Bonaventura aperte docent id esse illicitum & simoniacum. Secundam verδ conditionem nolent ipsa etiam Monasteria quae inopia laborant, sed recipiunt personas non pure S simpliciter propter Deum solum , sed propter dotem. Illa namque impura intentio nullatenus excusatur a simo nia printextu paupertatis, ut generale Concilium Lateranense dicto can. 6 . aperte declarat :& Sancti Thomas & BonaVentura locis citatis docent, ad evitandam simoniam debere personam admitti propter solum Deum, adeo ut si Monasterii opes sufficerent, nihilominus persona reciperetur sine ulla dotis conditione aut exactione ; dos ver b nullatenus in pactum deducatur, nisi hac sola consideratione alimentorum, quae tenues Monasterii facultates exhibere non possunt. IX. Utrum vero contributio postulantis pecuniaria deducatur in pactum cum duabus praedictis eonditionibus quas Sancti Thomas 3c Bonaventura aperte requirunt ad hoc ut simonia vitetur , an verd sine pacto sponte offeratur, nihil pertinet ad quaestionem. Nam te in contributione spontanea sine ulla pactione interveniret mentalis simoniae crimen, juxta utriusque Sancti doctrinam, tam in indigente , vi m in opulento Monaste-xio, si persona postulans reciperetur propter temporale commodum sponte
oblatum , alioqui ne quidem in opulento Monasterio recipienda. T it 3 X. Petrua
544쪽
ue i 8 seris Canonici Theoria,
X. Petrus etiam Cantor Parisiensis Doctor qui duodecimo seculo floruit , sic loquitur in tractatu de Verbo Abbreviato, cap. 38. Si monasterium adeo inops es ut non possu recipere aut nutrire sine pecunia contributione iIlum qui se offera ad Religionem, poterit huic concedere Confraternisruemspiritualem, non autem corporalem e vel etiam habito respeEIta ad domus inopiam ct ad necessarias pro alimentis ipsius postulantis expensas , Ex IGERE ab illo ut sua EA CONDITIONE ADMITTATuR , quod suppeditabit Monasterio redditus temporales ad subsidium ct alimoniam vita suae. Hic Author aperte approbat pactiones & exactiones pro alimentis quando Monasterium est inops ι dc aperte reprobat quando Monasterium est commodum. Scripsit & obiit hic Author ante ortum Mendicantium ordinum, & ante memoratum ipsum Lateranense Concilium. X I. His adstipulatur Canonistarum coryphaeus , a quo Decretalium volumen Gregorio Papa IX. jubente habemus, quique primus traditur
Summam casuum conicienriae composuisse S. Rai mundus lib. I. tit. i. g. 22.
in haec ipsa verba: Si Monoerium est adeo tenue vel paupertate depressum, quod redditur vel vix, vel non sufficerent personis praesentibus, non solum intemtionem possent habere, sed etiam eredo quod posent dicere, Non sufficium nobis, libenter fisscipimus ie adspiritualia ; ad temporalia non possumus nis habeamus plures possessiones e ct tunc ille offerat se o sua. Quod autem dicitur in consi- tutione nimirum jamdicti Lateranensis Conciliij eodem cap. Quoniam , vers Paupertatis praetextu, de Amon. intelligitur cum hoc dicebant in fraudem. Hactenus S. Rri mundus. XII. Franciscus Suareae de censuris disp. 22. sect. s. num. II. juremeri id reprehendit Dominicum Soto, qui lib. 9. de justitia& jure, quaest. 6. in fine, contra S.Thomae, aliorumque veterum doctrinam asseruit licitum divitibus Monasteriis pacisci tirulo alimentorum ante admissionem. Cum enim Monasterium satis habeat unde admissa alatur , eaque bona sint ad Montalium alimoniam destinata , falsδ praetexitur ad novam contributioin nem causa victus; atque ita pactio , vel exactio ista non cadit super alimentorum necessitatem , sed supra admissionem. Idem Suare et eadem re petit tomo r. de Religione, lib. . cap. i . Cujus vestigiis insistens Filii ucius idem docet circa commoda Monasteria, tract. ΑΙ. cap. 4. num. 23. Ean
dem approbant distinctidnem pauperis veI divitis Monasterii Cajetanus in
1.2. quaest. IOO. art. 3. ad 4. NaVarra Manualis cap. 27. num. IO6. Toletus
lib. I. Cap. 6. num. 9. asserentes licere pacisci praecise pro solis alimoniis in . Monasteriis inopibus, non in divitibus. XIII. Taxatio ver δ facultatum Monasterii temporalium , secundum quam minime liceat amplius exigere ab admittendis , imprudentius a quibusdam determinatur ad arctam necessitatem. Majore prudentia & circumspectione si e providit Tridentina Synodus sest . a s. cap. 3. de Regularib. In temporalibus Monoeriorum facultatibus eam ineundam esse rasionem, ut Mo-
545쪽
malium numerus COMMODE Hstentari post. Praefatus Sanctus Bonaventura non est Doctor , cum fuerit totius ordinis sui Generalis Minister, qui argui possit modicae circa res Monasteriorum experientiae, neque permittit ejus eximia sanctitas ut a quoquam arguatur nimiae erga Dei providentiam diffidentiae. Ipse Verd in tractatu determinationum quaestionum circa Regulam Sancti Francisci, quaest. I9. inter causas cur Communitas ut
loquitur ) in religionis spiritu deficiat , allegat paupertatem nimiam r Ex qua sinquit in Religiosi coguntκr fieri proprietarii , dumsibimet videtur qui ueprovidere , quia ob nimiam inopiam non providetur eis in commune. Hoc docent quotidiana quae videmus Monasteriorum Montalium infortunia,& casus commiseratione digni; virorum namque Monasteria facilius ab hujusmodi damnis emergunt. Videmus in permultis virginum Monasteriis ad gravem inopiam redactis Dilli ed quandoque redactos Praelatos,ut soluta clausura virgines ad proprios parentes transmiserint nutriendas, suasque operas , ne a propriis parentibus repellerentur, famulitia & opificia pro pane apud eos quaerendo locaturas. Vidimus multoties ficile dissipatis Monasteriorum exiguis facultatibus , necesse sui sie quasi in communi nauis fragio , ut singulae Moniales privatim suo victui consulerent, suas operas externis pretio ad vitae subsidium exit berent, proprietatem rerum quancumque corradere possent, sibi ad vitae privatae necessitates asscrerent, tempora orationi , vel lectioni destinata manuum labori insumerent, colloquia cum externis , , quibus subsidium aliquod sperabant, miscerent, ex quibus contingeret omnem interiorem dc exteriorem disciplinam pro
XIV. Et utique si adhibitis duabus superius praescriptis conditionibus , adhuc illicitum , & simoniacum esset de alimentorum contributione in Monasteriis convenire ; pari, aut etiam sortiori ratione fimoniacum esset Sacerdotibus circa justam de approbatam taxationem pacisci cum illis qui ab eis Missas, aut Missarum anniversarias celebrationes postulant: nec enim sacratior est , aut augustior intra Monasterium admissio quam incruentum eorporis Sc sanguinis Dominici Sacrificium , cimi nihil habeat Ecclesia quod hujus celebrationis sanctitatem aequiparet. Pari quoque ratione vocabitur simoniaca quaecumque protestatio , conventio Mexactio distributionum pro officiis Divinis in Choro , & quorumcunque stipendiorum pro Ecclesiasticis dc sacris ministeriis , & procuratio' num pro Ecclesiarum visirationibus. Et certe justissima horum stipendiorum causa, omniumque praecipua eadem est tum in sacris Ecclesiae ministeriis , tum in religiosa Monialium societate victus & alimonia Deo ministrantium.
X V. Inter Sanctissimos Praesules qni omnium seculorum decurtaeommissas sibi Ecclesias sanctissime administrarunt, vix , imo ne vix quia deat ullus censeri queat canonicae disciplinae tenacior Sancto Carolo Bot .
546쪽
romeo Mediolanensi Antistite , quem proposuit Deus omnibus Ecclesiae Pastoribus in exemplum sacri geli, constanti ae & vigilantiae Episcopalis.
Cum verb ejus omnes Constitutiones tum ad Dioecesim amplissimam, tum ad universam, cui ut Metropolitanus praeerat , provinciam spectantes exactissima diligentia collectae fuerint in amplissimum volumen inscriptum Acia Mediolanensis Ecclesia ; cumque accuratissima ipsius vitae historia , pluribus qui diu cum illo versati fuerant Scriptoribus edita fuerit, nullum tamen rum in illis Constitutionum ejus collectionibus , tum in ejus vitae serie, vel leve indicium reperitur, quo possit quis judicare sanctissimum Acvigilantissimum Antistitem conatum fuisse ex tam multis, quibus invigilabat Monasteriis, imaginarium istud fimoniae genus pro necessariis in pauperibus Monasteriis postulantium puellarum alimentis eradicare. XVI. Circa istas ingredientium Monasteria, sive ultroneas, sive conventionales obligationes temporalium facultatum operaepretium fuerit reserre Constitutiones ejusdem Sancti Caroli, per quis prudenter consulitur & puellarum ingredientium libertati circa professionem , & ipsorum Monasteriorum indemnitati. Constitutiones istae habentur in duabus quihus vir Sanctus praesedit Synodis provincialibus , scilicet in prima anni cap. de novitiis ad proselIionem recipiendis r & in secunda anni I 369. tit. 3. de iis quae ad Moniales pertinent. Ita his ergo statuitur, ut in ipso initio admissionis puellae intra Monasterium contributio dotalis neque relinquatur in manibus parentum puellae , neque in manus Monasterii consignetur , sed deporatur in manibus probi & facultatibus commode instructi viri ab ipso Monastello approbati, hac lege, ut si puella vel moriatur novitia, vel professionem emiriere nolit, reddatur pecunia illis qui eam contribuerant. Sic enim providetur libertati puellae , si dos de manibus Montalium non sit repetenda, sed de manibus depositarii, vel sequestri. Si verδ contingat puellam exacto probationis anno profiteri, consulitur juri Monasteriorum , quae plerumque non possunt , morosis parentibus promi Tam dotem recuperare , qua ex causa Monasteria saepe ad paupertatis angustias redigi solent. XUII. Extravagans Urbani IV. quae est a. de simonia , excommunicat eum reservatione ad supremam Sedem omnes exigentes aut paciscentes atque solventes aliquid , tam viros qu m foeminas , pro ingressu Monasteriorum cujusvis sexus , coenas , prandia , pastus , pecunias , jocalia, aliisve quascunque res etiam ad usuin Ecclesiae vel pietatis destinatas. Ipsos ver δ Conventus, Capitula, Monasteria suspensionis sententiae sub)icit. Hanc Extravagantem posteriores Summi Pontifices mitigarunt, Innocentius VIII. Martiniis V. Clemens VII. Ex his Martinus V. declaravit se eximere ab hujus Extravagantis poenis Moniales, aliasve personas de dore negotiantes aut convenientes ad ingressum sceminarum in Monasteriis re-ςipiendarum, ut resert Sylvester verb. Simonia, num. II. Hoc idem deci ravit
547쪽
ravit per speciale Breve Clemens VIII. no esse Moniales simoniae reas paciscendo de dote recipiendarum pro sussiciemi & congrua sustentatione. Et refertur a Bassaeo Capticino in compendio privilcgior. verbo Moniales,
num .ic . Jc a Ludovico Miranda tract. de Monialibus, quaest. 8. art. 7. conclus. I. Navarra in comment. ad cap. Quoniam , de simon. & in Manuali, cap. 27. num. Io 6. Lessio lib. 2. cap. 33. dub. 2 q. num. I I. Bonacina tract. de excommuni c. in particulari, dii put. 2. quaest. 3. puncto 29. num. 6. Quatenus autem Sylvester verb. Simonia, quaest. I9. & NaVarra Manua l. cap. 23. Dum. III. dicunt excommunicationem nullam incurri nisi in Ordine geBeneficio, significant hoc ipso non esse receptam istam Extravagamem, quae excommunicat simoniacos in Religionis ingressu ; quod idem absolute anserit loco citato Lessius. Verumtamen cum mitigationes praedictae Summorum Pontificum sola exonerent scetninarum Monasteria , posset adhuc ista Extravagans in suo robore perdurare circa Conventus & Monasteria vi
XVIII. Statuit caput unicum, g.Sane, de statu Regul. in 6. in hunc finem , ut Montalium clausura commodius observetur , ne in Monasteriis Ordinum non Mendicantium aliquae deinceps recipiantur in Sorores , nisi ' tot poterunt de ipsoru in Monasteriorum bonis , sive proventibus absque penuria sustentari. Ne , ut ait ibi Gloisa, contra proprium institutum cogantur mendicare. Concilium vero Tridentinum se T. LI. de Regular. cap. 3. constituit ut in Monasteriis & domibus , tam virorum , quam mulierum bona immobilia possidentium , vel non possidentium , cujus generis declarat solas esse de caetero Fratrum Capucinorum & Minorum de Observantia domos, is tantum numerus constituatur & conservetur, qui vel ex redditibus propriis Monasteriorum , vel ex consuetis eleemosynis commode possit lustentari. His ver δ Constitutionibus cumulate satisfaciunt & obtemperant Monasteria , quae cum non habeant suffieientes redditus ad victum noviter postulantium , requirunt ab eis contributiones, quarum praesdio possit Monasterium eis victum commode subministrare. Cum enim nova illa contributio inter Monasterii facultates computetur, sequitur pernovax illas admissiones in Religionem nullatenus excedi nu erum eorum qui ex redditibus Monasterii , aut ex consuetis eleemosynis ali possunt. Et
intentio Concilii violaretur, si ad Religionem tales postulantes absque
sustentatione admitterentur. V uia,
548쪽
CAPUT VI. vilia quadam circa simoniam dissicultates
I. quaeritur, an sit simoniaca Reliquiarum venditio, aut locatio λ Respondendum assirmative, cum Reliquiae sintres sacrae , & in venditione & locatione pretium necessario interveniar. Ita decernit Concilium Generale sub Innocentio III. can. 61. & habetur in cap. sin. de Reliquiis & venerat. Sanctorum.
His suffragatur Ius Civile , l. 3. C. de sacros. Ecclesiis. Sane ut de Vasis
sacris superius docui, ac de Calicibus consecratis, possunt eadem ratione vasa emi aut vendi , in quibus conditae sunt sacrae Reliquiae , dum nullatenus intendatur Reliquiarum Venditio, neque harum ratione pretium augeatur. Abbas in cap. fili. de Reliq. Sylvester verbo Leliquia, Suare E lom. r. de Religione , lib. q. cap. I . num. 2 . Praeterea licitum est Reliquias de infidelium aut impiorum manibus pretio redimere. Proinde celebratur pietas Sancti Bonifacii Martyris , qui Martyrum Reliquias de carnificibus pretio redimebat ; nec non Luir prandi devotio Longobardorum Regis, corpus Sancti Augustini Ecclesiae Doctoris de manibus Barbarorum qui Sardiniae dominabantur , ex ea insula ingenti persoluto pretio Ticinum
I I. Quaeritur nono , utrum aliis quoque titulis praeter jam recensitos fas sit pecuniam pro rerum spiritualium contributione dare, vel accipere3 Respondeo licere , tum ratione laboris, tum ratione debiti ad ministri sustentationem stipendii r nunquam tamen praeci sc ratione sacri ipsius ministerii. Haec propositio divinis testimoniis adstruitur, dicit enim Christus Dominus de sacris Ministris: Dignus es operarius msarce/e sua. Matth. Icia
Apostolus quoque r.Cor. 9. Quis militat Dis styenfliis unquam ' Quis planeat vineam , ct de fructu ejus non edit' Ouis pascit gregem , ct de Iacte ejus non manducat 8 Si nos vobis spiritualia seminoismis, mrignum est si nos ves acarnalia metamus ' Nescitis quoniam qui in crario operantur, qira de Iacrario sunt edunt; s qui altari deserviunt, is altari prinicipant ' Da ct Dominus o dinavit iis qui Evangelium annunciam, de Evangelio vivere Idemque r. Timoth. s. Qui bene praesunt Presbyttri duplici honore digni habeantur , maxime qui laborant in verbo ct doctrina. Idque apud omnes gentes etiam infideles naruralis luminis ductu receptum est. Ideoque Gentiles AEgyptiorum Sacerdotes sumptibus publicis alcbamur, Gen. s. UI.Decimo
549쪽
III. Decimδ quaeritur, num possit Episcopus aut Parochus pccuniam exige te ad sacrum & spirituale ministerium, quod ipse tenetur ex ossicio praestare t Supponimus enim , polle efigere in iis quae non tenetur exhibere ex obli statione ossicit. Distinguendum ita est: Vel ad ea praestanda quae sunt ossicii sui habet congrua , S: vitae suae honeste sustentandae stipendia ; vel non habet. Si habet, nihil potest exigere ; & si quid exegerit, tenetur restituere, ut docent Cajetanus ad 2. 2. quaest. IOO. art. 3. Petrus Navarra lib. . de restitutionibus, cap. I a. num. 97. & Jus ita disponit cap. Suam nobis , de simon. ubi Papa Capellanum condemnat qui pro exequiis defractorum, & pro nuptiarum benedictionibus pecuniam exigebat; re Episcopo ejus mandat non solum ut ei prohibeat, sed etiam compellat ad debitam restitutionem. Ibique Glossa docet, quando redditus ad vitam
sussicientes desunt , licitum esse Parocho aliquid pro exequiis exigere etiam ab invitis, modδ justam & rationabilem summam praesertim si
quae ab Episcopo, vel a statuto taxata fuerit) non excedat, neque exigat per debiti ministerii sui subtractionem , ut docet S. Thomas 2. 2. q. ICO.arr. 3. in corp. Qui ibid. ad 3. perspicue dicit, quod si habet statuta stipendia ex Ecclesiae redditibus f bona enim patrimonialia huic exactioni mini
me obstant in nihil potest efflagitare pro debito suscepti ossicii : quod pariter docet & probat Cajet. ad art. 2. d. quaest. Ioo. Caeterum ubi Cariones
aut approbata statuta permittunt exigi etiam a Ministris Ecclesiastico proventu sussicienter provisis pro certis quibusdam debitis functionibus, qualis est Episcopis permissa a jure procuratio pro Dioecesis visitatione, aut pro Ecclesiarum consecratione ; itemque Canonicis distributiones diariae pro assistentia in Choro, tametsi fructus habeant ex Praebendis sum cientes; his & aliis casibus jure communi aut statuto particulari expressis poterit stipendium ejusmodi exigi, & non aliter. Vide Glossam ind.cap. Sκam nobis. His adde ubi pia fidelium consuetudine receptum lacrit ut aliquid Parocho contribuatur , eam servari consuetudinem jubere Concilium Generale relatum in cap. Ad Apostolicam , de simon. I V. sponte quoque oblata recipi non prohibentur, dum absit abusus, vel scandalum. Sane quae sit mens Ecclesiae circa exactiones pro debitis invisitatione procurationibus , non melius resciri potest quam ex duobus oecumenicis Conciliis Lugdunensi & Ti identino. In primis Lugdunense sub Gregorio X. prohibet Praelatis vi si tantibus aliquid nomine procurationis etiam sponte oblatum recipere praeter sola victu alia moderata, cap. I. & 1. de censb. in o. Deinde Bonifacius VIII. hoc limitat , ut possint debitorum victualium accipere a volentibus aequivalentem pecuniam,
sed praeterea nihil , cap. 3. eod. tit. Postrenab Concilium Trident. se C. 1 . cap. 3. praedictam Constitutionem Concilii Lugdunensis instaurat , jubetque visitatorum, sed non ipsius visitantis arbitrio relinqui optionem sup Peditandi moderata victualia , aut horum loco pecuniam illis aequivalen-
550쪽
3αψ iuris Canon ibi Theoria, s
tem. Districteque prohibet , ne cujuscumque vereris consuetudinis obtentu aliud quidquam a visitantibus petatur, aut etiam sponte oblatum
V. Cum igitur vetet Tridentinum visitantibus quidquam aliud accipere , licet vetus consuetudo eis indulgeret oppositum , praeter sola victa alia moderata , pari ratione non est facile indulgendum in sacris ministeriis ex officio debitis , ut minister sufficientibus aliunde proventibus Ecclesiasticis provisus , obtentu consuetudinis & authori Iate d. cap. Ad Apostolicam, de simon. indiscriminatim a particularibus exigat. Neque enim pia liberalitas parochianorum quorundam fortalia ditiorum aliis parochianis praejudicare , aut cupiditati Parochi obsecundare debet. Hac enim ratione turpis aspergitur Ecclesiae labes avaritiae , sacrorumque ministeriorum nundinationes prostant, decor de honestas status Ecclesiastici disperditur ex effusiore licentia lucrum captandi, vel munera recipiendi. Sie enim fit ut pudefiant, & ut cum Apostolo loquar , confundantur ii qui non habent , nec au sint prae pudore Parochum interpellare. Evenit etiam quandoque , ut ministrorum cupiditas quasi jure piae & praestri praeconsuetudinis illud exigat quod ab initio suerit in aliquibus forte volun Iarium, in aliis vero ex pudoris respectu coactum. Dicit vero Lessius lib. 1. de justitia , cap. 31. dub. 8. num. 49. Optandum elle ut sic introductae consuetudines abrogentur ; quia speciem qitandam referunt negociationis , de tenuibus parochianis sunt onerose. Qui cunque veris existimant quaestum
esse pietatem , audiant monentem Apostolum I. Timoth. 6. M autem mag-nm que=εu pietas cum sustentia. Nihil enim intulimus in hune mundum : haud dabium quod nec auferre quid vosumus. Habentes autem alimenta ct quibus te-oamr , his contenti siunas.
V I. Vndecimo quaeritur, an licita sit compositio pecuniaria in causis dispensationiam , sive penes Romanam Curiam , sive penes Ordinarios EPro certo statuendum est , nihil posse exigi , vel dari in pretium dispensa tionis , nec summo ipsi Pontifici ; cum dispensatio sit actus Ecclenasticae N spiritualis potestatis , quae non potest citra simoniam Juri Divino oppositam pecunia compensari , Christo praecipiente Marth. Io. Gratis accepistis , oratis date. Et Concilium Trident. seis. as. cap. IS. decernit aperte, non nisi gratis & cum iusta causa , simulque urgente dispensari polle per quoscunque Praelatos. Sane hac voce , gratis , non vetat onus imponere
erogandi eleemosynam pauperibus , vel Eccli fiae; sed h3c solum prohibet, ne ipse Praelatus ex dispensatione lucrum fibi suisve capter, ut bene
V I I. Duodecima difficultas, utrum Vasa sacra , Aliaria , sacrae Vestes, & Ecclesiarum aedificia vendi possint 3 Respondeo affirmative de asis Sc Vestibus sacris, & de Altaribus , cum haec omnia sint secundum substiuitiam materialia , spiritualibus ver d tantummodo antecedenter annexa
