Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quàm contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & Romani, sed etiam juris Francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi, ..

발행: 1691년

분량: 854페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

Praae s. Lib. VI. 66s

rem. Ideoque non potest maritus sine uxoris consensu constituere censum in fundo dotali. Quarto requiritur, ut si res censita pereat, aut sterilis evadat sine censuarii culpa, sive in totum , sive pro parte , Celset vel in totum, vel pro rara parte obligatio censuS.

V I II. Censuum quoque alii constituuntur perpetui, alii ad aliquod tempus. In censibus temporalibus ille quem vitalitium vocant, is cst qui durabit ad vitam ejus qui jus habet percipiendi censum , 8c quo ex vivis decedente, statim census extinguetur sine ulla obligatione restituendi sortem , sive capitale. Hunc censuin constat esse licitum , sicut licita est emptio venditio ususfructus ad vitam usufructuarii , l. Necesario , g. Cismet u metum , D. de peric. & com . rei venditae. De vitalitio itaque censu quaeritur quaenam sit justa illius pretii taxatio λ Varii diversa respondenr. Justitiae consentaneum prae reliquis duco hac in re judicium Bonacinae de

Contrach.disp. . quaest. . puncto unico, num. I 8. pretium esse taxandum attento ultimo vitae termino ad quem naturaliter potest attingere vita ejus

personae cui solvendus est census , & illorum annorum sumendo midietatem , qui deductis casibus fortuitis possent probabilius ad eum terminum pertingere; atque ita pretium census adaequare debet illorum annorum illam quam dixi medietatem. Ratio est, quia sic aequalitas exactior servabitur, & uterque contrahentium aequalem subibit sortem lucri sic jacturae; cum aliquo casu ex innumeris qui humanae vitae decursu occurrunt, fieri possit ut censeatista ad illam medietatem non accedate quemadmodum evenire quoque potest ut eam excedat. Quare ait Bonacina ) si tradens centum aureos ad constituendum sibi censum vita litium , sit quadraginta annorum , & perspecta eius valetudine , statu vitae , indole , professione , &quibus exponi solet periculis , judicetur posse ad annos sexaginta pertinxere, poterit quotannis exigere aureos decem. Praeterea taxatio ista manifestum habet in Iure fundamentum , l. In computatione, D. ad legem Falcidiam.

I X. Census quidem temporalis generatim omnis ille est, qui ad tempus dumtaxat, sive incertum , ut est vita litius ; sive certum , puta ad definitum annorum numerum constitutus est : qucrum censuum uterque adventu praefixi termini extinguitur , nulla s ut dicit Lessius) refusa sorte.

Atque utrumque, modo sit realis , posse minoris emi quam sint omnes simul junctie pensiones , docet Covarrit vias lib. 3. var. resol. cap. 7. num. 3.& 4. Cajetanus verbo Usura, sub fin. Lessius lib. 2. cap. 22. dub. 6. Conradus quaest. 79. & So. Navarra Manualis cap. II. num. 2 O. & in comment. de ulu r. num. II. quo loco dicit, polli centum aureis emi pensonem annuam decem aureorum pro quindecim annis. Et utique certum est in perpetuis censibus pensiones , longe .men simul junctas , excedere valorem sortis col latae in pretium. Cum enim ematur non annuus census, sed jus ad

illum, aestimatur minoris jus, seu actio ad censum , qu m speratum emolu-PPp p mentum

692쪽

666 Iuris Canonici Theoria,

mentum , & minus est habere actionem quὶm rem, l. Mimu es , D.de regis jur. Similiter justum empti agri pretium nunquam aequivalet omnibus futuris proventibus , si simul cumularentur. Quod igitur esset usurarium in contracta mutui, quod est totum sine ullo augmento, ne quidem fructuum pignoris , elapso praefixo termino restituendum ; est tamen licitum in contractu census bona fide inito, in quo pensio nihil de sorte diminuit. X. In Extravagantibus communibus, tit. de empl. de vend. duae ili tantur Constitutiones plane conformes, Martini V. & Callisti III. continentes multas illius census, de quo interrogabantur, conditiones, quarum praecipuae sunt istae r Vt certa res immobilis & fructi sera designetur , cui censes imponatur, eaque res iramobilis sola mandit affectata & obligata solutioni census. Item ut census non excedat fructuum illius rei immobilis aestimationem , v. g. agri sativi, sylvae caeduae , horti, vineae .prati , oliveti , stagni, lacus , pascui. Item ut re illa immobili de pereunte fortuito casu , census extinguatur. Illa verb res immobilis debet assignari a vendiatore census ex propriis bonis , non vero emptoris. Praetereaque in vendutoris ipsius bonis debet res illa immobilis permanere, nullatenus vero per venditionem ad emptorem transferri , ut falsd existimavit Bartholomaeus Carranaa , ob id juste , Navarra reprehensus et fundus enim ille ad hoe solum desideratur, ut sit subjectum in quo sundetur census : voluntque Pontifices Martinus & Callistus, eum hypothecari ad securitatem solvendi census super illo constituti, non Verd alia venditoris bona , ad hoc nia

mirum ut census si mere realis , dc non personalis aut mixtus , cujus generis nulla est in duobus illis Rescriptis mentio. Quod si fundus per venditionem a Carraneta excogitatam transiret in emptorem census, non una,

sed duplex venditio celebraretur , nimirum fundi & census, & contra Iuris dispositionem jus emptoris ad exigendum censum venditore suam - omnem haberet hypothecam , non in rebus debitoris, sed ipsius credit ris qui est emptor i, quod gravem involvit absurditatem. Praeterea exponunt Martinus & Callistus pretium pecuniarum quo census emitur , esse justum ; ut scilicet habeat cum censu qui emitur proportionem , & cum fructibus praedii a venditore assignati ad constitutionem & securitatem census , ne scilicet census excedat valorem fructuum fundi super quo constituitur. Requirunt insuper ut pretium integrum statim ab ipso initio persolvatur. Item ut census quotiescunque Venditor volet , postit vel in totum , vel ex parte redimi, refuso agro, Vel pretio. Ilcm requirunt ne venditor ullo unquam tempore redimere compellatur ; alioqui enim census degeneraret in mutuum palliarum , essetque usitrarius. Mutuum quippe in hoc differt a censu, quarenus emptor census omni privatur jure repetendidatam 1 se sortem , sed mutuans retinet sibi jus recuperandi mutui, ideoque nihil aliud quidquam ei exigere Icci, neque fructus pignoris ac hypothecae , nisi tantumdem demendo sibi de sorte mutuata. Ex opposito PQust

693쪽

s Praxis. Lib. V l. 667

potest emptor census annuatim censum exigere sine ulla sortis diminutione, qua ira se abdicavit, ut non possit unquam repetere , quanuis possit sponte oblatam resumere. X I. Quae porr5 subsequuta est Pii V. Constitutio, praefatis conditi nibus quas approbat, quasdam superadjungit, quarum, aut etiam unius earum desectu contractum censualem in externo foro vult haberi pro usurario , etiamsi in foro conscientiae dc rei veritate non sit fortasse talis , nisi quoad unam aut alteram conditionem , ut est ista r Ne pensio anticipetur, idest ne exigatur nisi ratione temporis elapsi. Si enim emptor dum pretium numerat , detraheret ex eo pensionem primi anni, quae non debetur nisi finito anno , usuram committeret contra jus naturae cum rcstituendi obligatione. Constitutiones etiam Martini & Callisti aliquas memorant conditiones quae non sunt iuris naturae , non quidem illas praecipiendo , sed quia in ipso facto & usu erant, de quo Pontifices interrogabantur. Quarum conditionum Domini eus Soto Ilib. 6. de justitia , quaest. s. art. r. &Lessius lib. 2. cap. 22. dab. II. num. 71. duas tantum esse de jure naturae agnoscunt istas r i. Ut justo pretio censius ematur et 2. Ut venditor ad redimendum censum nullatenus compellatur. XII. Laudemium non potest admitti circa censum. Ratio est , quia emptor census non habet dominium directum rei, sed solum jus exigendi fundatam super ea re pensionem. Venditori quoque census servatur libertas alienandi rem immobilem & fructuosam , super qua census est constitutus a ita tamen ut eandem rem indivulse comitetur Obligatio census, atque ita transeat ad novum ejusdem rei dominum , quemadmodum obligatio hypothecae transit cum re hypothecata. Sicut ergo res hypothecata potest libere vendi a debitore etiam invito creditore , ita etiam res censui subjecta. Laudemium autem debetur in emphyleusi, quia cum non habeat emphyleuta nisi utile dominium, non ei licet nisi consulto Domino dire cto rem ab eo in emphyleusim acceptam alienare : eoque casa debetur

Domino directo laudemium in hujus dominii recognitionem ,& solvitur non , venditore , sed ab emptore in recognitionem novae, quam recipit, investiturae. XIII. Vetat quoque Pius V. censum jam constitutum augeri ex pen- sonibus cessis r quod intellige antequam ipsae suerint reipsa persolutae; sic enim prohibentur Jure quoque Civili usurae usurarum , l. Ut nullo modo, C. de usur. Sed soluta semel pecunia censualis potest dari in novum conia

stitutae pensionis augmentum. Navarra in comment. de usuris, num. 9 .Lessius lib. 2.cap. 22.dub. I 1.num. 87.

XIV. Etiamsi Constitutiones Martini & Callisti permittant census redimi quoad aliquas partes , & astringant m ptores ad has diminutiones oblato pretio subeundas I Pius tamen V. non censuit emptores ad hoc onus subeundum compellendos : hoc enim valde incommodum est , saltem in

P P p p a exilium .

694쪽

6 68 Juris Canonici Jheoria,

exilium partium redemptione. Sors quippe diversis S exiguis redempra sollitionibus emptori fere redditur inutilis , qui si summam integram , aude jus saltem notabilem partem reciperet, pollet vel alium alibi censum constituere, aut praedium aliamve rem frugiferam emere , ut post Thomam Bon insignium idem docet Lessius num. 93. Standum vero in his Partium conventioni ab initio contractui apposita'. X V. Quemadmodum emphyleutar libera conceditur alienandi facultas, salvis juribus Domini di recti , ut sunt jus praelationis, seu retentionis,& jus laudemii: idem censendum pariter de vassallo seudum alienante, donante, vendente, oppignorante in regno Galliae , juxta Edictum Aurelianense de seu dis , art. I. dc L. Verumtamen neque praedium emphyleuricum, neque fetidale alienari permittitur inconsulto Domino directo, cui competit jus illud praelationis, ut sibi retinere fundum possit, si velit, sub eodemi retio, iisdemque conditionibus t eique ad deliberandum si hoc iure uti ve-it, & pecuniam ad pretium comparandam conceduntur duo menses , qui bus elapsis excidit jure retinendi pro hac vice ; sed debet novo emptori dare investituram, pro qua jus habet exigendi ab eodem laudem ii. si vero emphyleuta , aut Vassallus non requi lito directo Domino fundum alienaverit ; aut ii triennio censum aut canonem annuum non persolverit , aut

etiam biennio, si fundus ad Ecclesiam pertineat, nisi huiusce temporis interjem Aegligentiam ac moram quam primum celeri satisfactione pureet ac consignet, juxta cap. Potuit, de locato &cond. item si vallatius obsequiare clientelam post trinam interpellationem non praebuerit ; his casibus

fundus emphyleuticus aut seu datis cadit in Commissum, expulsoque comductore aut vallatio qui investituram a Domino directo sumpserat, reveristitur ad patronum , 8c coalescit utile dominium cum directo. Haec omnia

constituit Iustinianus l. 1. & 3. C. de jur. emphyt. Sylvester & Julius

e larus in verb. Feudum. Communia haec sunt inter emphyleusim & seudum. Disserunt tamen haec duo , quia Dominus seu datis habet quoque jus in personam vastalli, sive per juiis dictionem, sive per addictionem ad certa quaedam personalia obsequia , quale est homagium , quibus caret emphyleusis , quae Gallice dicitur nouiso bail. in XVI. In Regno Galliae neque emphyleuta , neque vassallas poenam privationis seu commi sit sustinet ob omi ssam in alienatione denunciaiionem, cum liberum sit ipsi Domino directo per retraetitin , seu ius retentionis fundum alienatum sibi vindicare. Ioannes Faber in s. Item Serviana Instit. de actioni b. Papo lib. 3. placitorum , tit. I. num. 39. Melchior Pastor lib. . de iure seu dati & emphyῖ. tit . . num. 3. Qii in imo in hoc Regno noni privatur vastallus Ludo, ne quidem in casu rebellionis , quam vocant 1elon 1 e , uis post Iudicis sententiam. At si ri bellio fuerit contra Regem, aliudve suetit commissum laesae Majestatis climen, vacat Dudum ipso jure Pastor de jure seu d. lib. 7. tit. 1. num. 2. Praeterca in casibus civilibus , it, quibus,

695쪽

S' Praxis. Lib. V I. 669

quibus jus eommune & libri seu dorum privant vassallum seudo, ut est in

C .mone per triennium non persoluto , in alienatione fetidi non requisito Domino directo , in mora recognoscendi Patronum , aut ei debita exsolvendi Post trinam admonitionem , in his , aliisve similibus mitius cum emphyleutis aut v assallis agitur in hoc Regno , adeo ut nec ipso iure , nec per sententiam primam poena commissi soleat irrogari , sed judicio com pellitur vassallus debita Jura Domino praestare, indicta etiam in contumacem mulcta pecuniaria. Mornacius in l. 1. C. de jure emphyt. Et licet emia phyleutae qui canonem per triennium non praestitit purgare moram , sicut etiam cuivis debitori in pari mora solvendae pensionis constituto. Expillius

placitorum cap. I 22.

XVII. Retractus quoque Domino directa competens super se lidali autem phyleutico praedio. praesertur retractui agnatorum, utpote prior & vetustior,cum ex ipsa investitura ortum habeat. Baldus in l.I crator,iri fin.D. de pactis. Iason in l. fin. C. de jure emphyt. Pastor i ib. 6. de iure seu d. tis. 6.ia. 2.

XVIII. Porro is qui utile dominium possidet, si post quantumlibet

annorum decursum probet, exhibitis apochis trium cohaerentium anno rum, tolutionem census, non potest cogi exhibere chirographa praecedentium annorum. Idemque jus obtinet quivis annuae pensionis dcbitor, juxta l. Quicum rique, C.de apochis publicis, lib. io. nisi in illis apochis contineatur protestatio de pensionibus anterioribus non solutis. In horum de se et una, id est si nec tria lolutionis annorum cohaerentium chirographa exhi-bciatur . nec solutionis annorum praecedentium, potest compelli dc bi tot ad viginti novem annorum persolvendum censum. Carolus Lot se au trach. . Diι aeguerpissement, lib. I. cap. f. num. 3. Et haec Obtinent in censibus praediorum domani alibiis, Gallice Rentes foncieres. At vero in censibus pecunia emptis, aut etiam in censibus praediorum non importantibus directunt, dominium , Gallicana Ludovici XII. Constitutio anni Isi 2. art. 7 I. non permittit reliqua censuum praeteritoruna exigi ultra quinquennium,ut docet Lot seau ibid. cap. 6. n. II.

XIX. Si post contractum emphyleuticum fundus depereat in totum, liberatur emphyleuta ab omni obligatione, cum ejus deperierit fundamentum : si vero pars aliqua fundi reliqua sit ab alterius etiam majoris partis deperditione, emphyleuta damnum illud sustinebit, nisi partes aliter convenerint, l. I. C. de sur. emphyt. & ibi Glossa in Veib. Paruculare , approbat sententiam Bulgari , quod emphytcuta sustinere debeat damnum quo, major pars praedii deperdita fuerit, cuna lex ipsa absolute & indistincte decernat ; & 6. Adeb, in fin. Instit. de locat. & conduch. liberatio emphyleutae non asseratur nisi postquam tota rei substantia perierit , & non ex parte : contra Martinum qui hoc limitabat ad deperditionem mediae paratis. Ratio est, quia emphyleuta pensionem pendit in recognitionem Domi- uti directi potius quam in compensationem fructuum.

696쪽

6 o Juris Canonici Theoria,

X X. Hoc tamen tenendum est circa occurrentem alicujus anni stcrilitatem in praedio conducto, si nihil omnino provenerit, remittendam elle totam ejus anni pensionem, juxta communem Doctorum sententiam in I. Ex condusio i s. D. locati. Sed si aliquis valde exiguus fuerit proventus, eo casu remittendum este pro rata de anni pensione , inisi cum ubertate praecedentis, vel sequentis anni valeat sterilitas illa compensari, ut decernit cap. Propter servitatem, de locat. & conduct. dc colligitur ex l. Si mer-ees, β. Vis maIor, D. locati. Et hanc elle communem doctrinam testantur

XXI. Nec omittendum , quod spectat ad pensionum non solutarum reliqua, distinguendum esse in Gallia inter census pecunia emptos, & census praediales. Censuum enim pecunia emptorum reliqua non soluta exigi non possunt ulterius quam , quinque proximὸ praecedentibus annis,ut statuit Ludovicus XII. Edicto anni is Io. art. I. At vero in censibus praedialibus, quae vocamus Rentes foncieres, dc in censibus quoque seu dalibus potest directus Dominus exigere reliqua pensionum non solutarum s excepto paulo ante memorato privilegio apocharum trium annorum cohaerentium)usque ad annos viginti novem praecedentes & inclusos : Massuerius praxistit. χ s. n. 38. etiam ab illo qui nuper emit dominium utile. Ratio est , quia fundus ipse quem possidet, ad haec omnia est hypothecatus , salvo tamen emptoris recursu ad suum venditorem. Charondas lib. 3. responsorum, cap. 62. De spei stuus I. p. tit. de mutuo , sect. 3. XXII. Decisiva , & meri id tenenda est doctrina Benedicti parte I. verb. Et uxorem, n. 49. declarationem scilicet venditoris inter vendendum asserentis falsδ rem quam vendit, censualem, aut alias servilem , neque censum , neque ullum emptori praejudicium parere. Praeterea si venditor rei vere cent alis afirmaret esse liberam , declaratio haec in eo prodesset emptori, quatenus constituendo illum in bona fide, res empta non caderet in comminum , si non petierit investituram, si non recognoscat Dominum directum , aut censum non persolvat dum in bona fide permanet. Idemque docet Guido Papae quaest. 24. Quandoquidem ubicumque de servitute non constat, praesumitur semper in AVorem libertatis. Verumtamen ista venditoris declaratio non redderet in posterum immunem emptorem ac liberum

a censu, aut ab aliis debita servitute, si probetur directo Domino, neque legitima praestri ptione desierit. Qitae utraque decisio cum sit rei quotidianae , confirmatur per legem Truditio, D. de acquir. rer.domin.

CAPUT

697쪽

S Praxis. Lib. VI. 6 1 CAPUT XIII.

De societatis contractu.

I. OcisTATEM se definit Cujacius in parat illis D. pro socio,

ut sit Damni & lucri facta communio ex consensu honesta de Sic enim excluditur flagitiosae rei, atque etiam leonina societas , ut vocatur in lege Sinon fuerint, s. Aristo ait, D. pro socio , qua scilicet unus recipit omne fere lucrum , alter ver δ omne fer hdamnum. Ubi ergo fit inaequalis partitio lucri ἐκ damni respectu eorum quae singuli socii contulerunt,eommittitur injustitia cum obligatione rati- tuendi. Quod si socius hac lege suam confert pecuniam, ut lucrum quidem obveniens aequaliter dividatur ad proportionem utrimque contributorum, sed ipsiam sibi capitale etiam a casibus fortuitis servetur indemne , usuram committit, cap. Naviganti, de usur. Quanquam istud caput Naviganti, directe loquitur de simplici mutuo, non verδ de societate, de qua, aut delucro dividendo nullum ibi verbum , sed diserte verbum Mutuans. Et benε observat Glossa in verbo Periculum, quod cum ibi initus fit ex utraque parte mutui contractus , si creditor non suscepisset in se periculum sortis, istud periculum fortuiti casus non exemisset hunc mercatorem ab obligatione sortis integrae perlolvendae, si illa a se recepta, sive per naufragium, si ve per alium sortuitum casum, sive recipientis cui pii deperiisset. At verbfortuitus casus regulariter socium non adstringit; cum tamen adstringat mutuatarium, l .Incendium, C. si cert.pet. & Instit. qui b. modis re contrah. oblig. g.Item is cui res. Potest tamen socium recipientem adstringere, modb suscepta ista ex mutua conventione obligatio aliunde ex aequo compensetur. Nam commodatarius qui ex vi commodati non tenetur nisi de sola culpa, tenetur ex vi pacti etiam de casu fortuito , cap. unico de commodis

Et quod majus est, in contractu deposti depositarius ipse potest ex suscepta

in se obligatione vi mutui pacti conveniri de casu mere fortuito , secum dum leges civiles & sacros Canones , l. I. f. Saepe, D. depositi, & cap. Bonasides , de deposito. Et ramen per commodatum & depositum nullatenus

trans sertur in recipientem dominium rei. II. Ad haec notanda est Sancti Thomae doctrina 2.2. quaest. 78. art. 2.

ad 3. his verbis et Ad quintum dicendam , quod ille qui mutnat pecuniam,rransfert dominium pecunia in eum cui mutuat. Unde ille cui mutuatur pecunia, sub suo periculo tenet eam, est tenetur resiluere eam integre: unde non debet amplius exigere qui mutuarii. Sed ille qui comminis pecuniam suam vel

mercator

698쪽

6 1. Juris Canonici Theoria,

mercatori, vel artifici per modum societatis cujusliam, non transfert domin umpecunie sta in illum, sed remanet elur: ita quod cum periculo ipsius mercator de ea neootietur , vel artifex de ea operetor. Et ideo sic licite potest artem lucri de ea provenientps expercre , tan .m de re sta. Haec S.Thomas. III. Ad justain societatem quatuor requiruntur. Primo ut singuli socii conferant in commune sive pecuniam, sive industriam, sive inuri menta, ut navem, equos, Vehicula ; sive operam & labores. Secundd ut lucrum &damnum ex ipsa societate proveniens sit commune. Tert id ut dividatur inter socios lucrum secundum aestimationem ac proportionem eorum quae singuli contulerint, i. Si non fuerint, & l. Verum , D. pro socio. Quarth ut singuli subeant damna & expensas pro rata quoque eorum quae ex parte

sua contulerunt , atque seorsim totam incurrant jacturam eorum quae in sortem contulerun Ie ut qui pecuniam contulit, totum pecuniae suae periculum subear, si absque socii culpa levi, aut lata pereat: si ver 5 salva pecunia nihil obveniat lucri, socius alter qui suum laborem, vel industriam contulit, subeat solus jacturam industriae thae & laboris, pecunia veto tota

ad eos redeat qui eam contuleram.

I V. Soci is minime tenetur praestare sociis suis levissimam culpam. eum non adstringat genus istud culpae in illis contractibus qui cel chramur utriusque contrahentis malia , qualis est emptio venditio , locatio conductio. societas; unde .iit lex Socius foeto, D. pro socio : Socist socio etiam culpae nomine tenezur, idest ἡ sidia atque neoligentia. Culpa autem non ad exactissimam diliς ut κm dirio nari est: Δfficit enim tal m dilioen: iam communibus rebus adb b ri, qualem suis rebur adhibere silet: quia qui parum diligentem δε- eium acqu*it, de se queri debet. Eadem h. bet g. ultimus Instit. de societ.

V. Omne aes alienum Pro societate contractum , de communi solvendum est, licet ab uno for isse socioriam solutum fuerit. Iste quippe jus habet repetendi a sociis actione pro socio, etiam post diremptam societatem,

VI. Divisio ad aequalitatem pro rata contributionis ad societatem hoc cfflagitat, ut qui aequat iter contribuerunt, aequales partes de communi lucro sortiantur ;qni autem inaequaliter, inaequales. Si ergo duo foeti contulere singuli centum aureos cum aequali labore & pari industria , & excommuni hac sorte lucrati fuerint ducentos aureos , quilibet eorum assu- cr centum aureos pro capitali quod contribuerat , & alios totidem pro partitione lucri. At si unus sociorum contulit in sortem centum aurcos, alter ver d suum laborem & industriam centum aureis aestimatam , lucrum verb fuerit ducentorum aureorum, is qui pecuniam contulit debet primum centum sibi aureos subducere, quos in sortem contulerat; deinde quilibet

amborum centum aureos de lucro reportabit. In hoc consentiunt Angelus verbo Solutio I. qiraest. II. Sylvester Verbo Societas, quaest.2o. Martinus Na-varra cap. II. num. PII. Petrus NaVarra lib. . de restitui. cap. 2. num. 238. Azorius

699쪽

N Prax s. Lib. VI. 67 3

AZorius tract. de societate, cap. 4. quaest. i. Bona cina disp. . quaest.ε. pun- . num. 3. Fili luctus tract. 38. num. 37. 4 i. de 6 s.contra Leinium lib. a. p. 2F. num. 8. volentem ut is qui solam positit industriam & laborem cen-rum aureis aestimabilem , possit quoque de lucro communi centum aureos sibi vindicare , quemadmodum de s ocius alter qui centum aureos de sua

pecunia contulerat, adeo ut de lucro dividendo non jam ducenti, sed lo-lum centum aurei supersint, ex quibus singuli dimidium, hoc est quinquaginta aureos nanciscantur. Sed opinio ista reprobanda est, quia socius qui solam adhibuit industriam de laborem, nihil contulit ad capitalem rem. quae est quid reale ac pecuniarium; cum e diverso industria de operae sint

frictus tantum personales. Sicubi tamen contraria vigeret consuetudo, aut aliter inter partes convenerit , id poterit servari. VII. Jure communi pecunia in societate collata pertinet ad eum so- Ium qui contulit, ut docent S.Thomas 1.2. quaest. 78. art. 8. ad 3. Martinus

Navarra cap. II. num. 233. Solus lib. 6.quaest. 6. art. I. ad 2. Cale anus verbo

Societas, Azorius 3. parte , lib. 9. cap. . quaest. I. & cap. s. quaest. I. Toletus lib. I. cap. V. Bonacina loco cit. puncto η. num. II. Ratio est, quia si pecu

mi a pereat, perire illi debet qui eam contulit. Ergo si supersit, eidem tradenda est, ut qui sentit onus sentiat quoque commodum , cap. Qui sentit

onus, de re g. jur. in 6. Et secundum naturam est, commoda cujusque rei eum sequi quem sequuntur incommoda , i. Secundum naturam, D. e d. tit. His

adde Sixtum V. in Extravaganti Detestatilis avaritia , ita sincire : Sortem sinita scietate radendam esse illi qui eam contulit, si extat. In locis tamen in quibus viget consuetudo, ut sors societate finita inter socios quoscumiaque dividatur, illis comprehensis qui solam Operam contulerint, aut ubi inter socios ita convenisset, illa divisio sortis lieita esset. Nec repugnat

naturae societatis talem iniri conventionem , cum sociorum bona communicentur , l. r. D. pro socio. Et ut inquit Cicero actione s. in Verrem r Socri putentur quos inter res communicata est. Et diserte statuit lex Si non is rim , g. Ita coiri , D. pro socio et Ita coiri scietatem pose , ut nullius partem damni alter sentiat , lucrum vero commune sit. Plerumque enim tanta est induis

stria secti, ut plui scietati conferat quam 'ecunia, si Flus naviget, si solus pereorinetur , pericula subeat solus. Denique hoc idem saepissime usu venit in societate de animalibus inita, qua finita dividuntur plerumque animalia in sortem adducta societaris. Atque in his ubi pacto nihil expressum fuerit, standum est locorum , in quibus contractum fuerit, consuetudinibus approbatis. VIII. Expensae quae , socio apponente industriam de operam fiunt ad utilitatem, vel ad necessitatem societatis, faciendae sunt de communi societatis pecunia, cujusmodi sunt impensae itinerum , transvectionum , so, Iutionis vectigal inm , conservationis mercium , t . Si fratres, g. Si quis exsectis. dg l. Secundum Iulianum, D. pro socio. Eadem ratio est in expensis

700쪽

6 Iuris Canonici Theoria,

curationis vulnerum quae socius a latronibus dum societatis eausa proficiscitur passus est , aut si vestibus ψ equo , aliisve rebus sitis in eadem pro sectione fuerit a praedonibus stestatus, cum haec damna proxime ob socie

tali datam operam sustinuerit, d. l.Secundum fulianum. Eadem habenda ratio est in expensis a socio factis ad se redimendum de captivitate in quam incidit dum societatis causa peregrinabatur. Rebellus, Molina, Bonacina o Isteque expensae deducendae sunt antequam lucri rationes computentur. Lucrum enim non aestimatur ni si deducto aere alieno, I X. Denique ad quamcumque sive mercium, sive frugum , sive ani in malium, aut aliam societatem, juxta triplicem ejus dirimendae modum triplex regula tenenda est : vel enim ita finitur , ut solum capitale integrum:

Iupersit absque ullo lucro ; & tunc reddendum est capitale illi soli qui id contulerat: vel sine ullo lucro deperditum fuit capitale, vel integrum, vel ex parte, eaque jactura sustinenda est ab eo qui contulit ; quoties enim aliquid sine aliena culpa deperit, soli domino perit. VeI demum superest capitale, vel ejus pars cum aliquo lucro ; qua casu quod superest de capitalῖ

ad dominum reait qui contulerat , lucrum vero intex socios pro rata cota tributionis divideturia

De Clericorum debitis restitutionibus.

I. NA ex praecipuis restituendi obligationibus quae Cleti cox

respiciunt, ex simonia oritur. Veri,in satis superque hanc materiam libro superiore discussimus , ubi egimus de si mo-II. Disputant Doctores, utrum Clerici Beneficiorum fructus male impensos teneantur restituere , sive de suis parrimonialibus bonis , sive pecsubtractionem ejus partis fructuum quam possent sibi aIsoqui impendere,. . sve etiam de stipendiis clericalibus quae suo labore lucrati fuerint. Omnes quidem Doctores unanimes asserunt de Beneficiariis , teneri sub peccato mortali conferre in opera pleratis fructus Beneficiorum qui supersunt ad condecentem ipsorum victum. Sed tota in hoc ver satur difficu itas, utrum si secus impenderint, obnoxii sint obligarioni male impensa restituendi ad pias causas 3 Multi graves Authores negant ad id reneri. In primis Sanctus

Thomas 2.2. quaest. I 83. arr. 7. in corpore , ubi postquam vererem illam ω canonicam proventuum Ecclesta in quamor partes faciendam divisionen commemoravit, scilicet partem Ecclesiae reParandae destinatam , & parteae

SEARCH

MENU NAVIGATION