Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

RVFFINI PRESBYTERI

multa sunt nimis castra eius, qui ortia oe facientia verba eius. Magnus enim dies domini, oe terribilis valde: quic sustinebit eum 3 Paulo ante commonuiquia magis magiaeque processu rationis appareret, non de armatis aciebus sicut quidam opinati sunt sed de bruchis&de locustis narrationem simplicitet institutam Harum itaque ut vim effectumque signaret, armatorum & equitum similitudines congregauit. Nec solum narrandi ambitionem, sed etiam comparandi eruditionem sequutus, ut magnifice quod susceperat , ita etiam eleganter explicuit: &cursum ipsum, videlicet i ruentium locustarum, incessiti quadrupedantium componendo ,& sonitum ei crepitatui, quem in stipula solet ignis escere, comparando. Quas quoniam imagines vidit decenter assiimptas, multa in eis commemoratus industria est: & non solum stridorem atque incursus ignibus equitatuique composuit, sed illud etiam sedulo, quod non sparso, sed composito

agmine, plenoque gradus vaderent, plane ut legiones aliquae sub signi& centurionibus agentes quia id poscebat terroris causa in signauit. Sicut

populus, inquit, praeparatus ad praelium, a facie eius cruciabuntur populi omnes, vultus redigentur in ollam. Si vim, inquit, copiarum militaris etiam disciplina componat, ut non vagi & latrocinantium similes,sed per turmas aciesque compossiti, constantibus & animis & ordinibus in bello procedant, ante certaminis aduentum, ipso facile timore soluuntur hostes,ut plerumque eorum facies futurae mortis lurido vestiantur: ita, inquit, agmina nostrae gentis, nec aspectum ipsum ferre ingruentis calamitatis valebunt,

sed ad similitudine molli quam stimus infecerit, non solum palescent,sed

etiam penitus attrahentur: quippe quibus nec in campo virium, nec in urbibus murorum succurrat auxilium. Locustarum squidem agmina quς Ventura denuncio, ossicium populationis obeuntia sicut bellicosissimviri, quocunque indignatio vel cupiditas vocaverit, excurrent. NeC

solum arua vastabunt verum etiam intra, urbium tecta penetrabunt.

Nulla erit impedimento obsistentium multitudo : nullum quod irruentes moretur obstaculum: inoffensis callibus victrix turba gradietur . Hoc enim ait: Un qui questatrem suum non coart labit, sin uti in calle suo ambulabunt ed perfnestras cadent, oe no demoliantur.Ne solum, inqui ciuitatum aedibus irruentes, quasi publico erunt timore contentae: sed in penetalia priuatarum domorum, furantum iustar, intrabunt. Sicque Uni uersos regionis istius incolas lς tabilis t anxietas occupabit, ut eis ccli moueri,&tremere terra videatur, splendorem suum astra subtrahere, palpabilibus tenebris sol ac luna vestiri. Nequaquam autem dubitem uniuersa Cum tanto malorum cumulo ventura: quando haec agmina, ipse qui est: omnipotes ductor indicet & in pernicie reoru tali abutatur exercitu atq; ipso signum praecepti, quo incitentur, attollat: eisque vires, quibus ex se quantur sententiam,subministret. Magnus enim dies domini, & ipso vltionis cultu ambituque metuendus: cuius deprimentem ruinam n5 posset tolerari facies prima demonstrat, Possumus autem has beati Ioelis con-ςionantis querelas,quauis cum ipso saeueritatis suae fragore ad qdificadum

valentes

122쪽

COMMENT. IN IOHEL IOV

valentes, tamen per subtiliorem quoque intelligentiam transferre ad ani morum figuras : ut per descriptionem calamitatum , quas regionibus totis ob cruciatum peccantium impendere denunciat, squalorem criminosarum mentium signas te credatur. Neque enim censura sapientis magis miseros existimat quos aerumnis, quam quos vitiis viderit subiugatos. Secundum quam regulam,statum profanissimae gentis nullis omnino sceleribus abstinentis, tum miseratus, tum indignatus arguit: de nuncians primo, se nec facta meminisse, nec futura concredere, quae suis videat

accidisse temporibus, id est, exiguis quidem mole vermiculis, & qui vix

capiant nomen animatium, tantam vim ad undarum similitudinem quae se continue sequerentur illatam, ut omnem paratum regionis vultumque delerent. Residuum enim erucae tamedit locusta, Oresiduam loci l. comedit bruchus o residuum bruchi comedit rubigo. Si ergo humanos animos indicanter inspicias,& vitia necdum punita consideres, deprehendes profecto in eis talem statum, qualem regionibus lues miseranda contulerat. Quatuor si quidem species corruptionis incommoda deferentes , qu sbi quadam affinitate iungantur,intulit, id est, erucam, &locustam, bruchum,&rubiginem . quas quatuor illis animorum passonibus possumus competenter aptare,spei videlicet, & gaudio,timori,ac dolori. Ex his enim quatuor affectionibus, sed de una origine motionis videlicet qua assciamur

emanantibus, uniuersa mala,&diuersapariuntur incommoda. Nos autem ea tali decisione signemus, ut erucam folia tan tum arborum virentia persequen tem,& locustam saltibus magis quam gressibus pro mouen tem,ad spem referamus& gaudium,quadam nimirum sua saltatione peccantia: eresione vero bruchum & rubiginem, qui absque ulla operis alacritate in-sdendo inhaerendόque conssemat, pauori secernimus& dolori. Cum ergo viderimus alique per ea quae diculur i cta peccante, utpote modestiae &pudoris alienu, postqua honestatis ornameta corruperit, etia patrimonia seu flagitiis victumque submittere, exclamemus licebit: Residuum erucae comedit locusta. Cum vero ediuerso alteru adeo ignaui et seruiente, ut nullii decus libertatis existimet,sed cu ipse nullo amictu seriae dignitatis exultet, si eu etia latere cupiente deprehederit alicuius superioris ina probitas, & sceleribus suis vel adiutore poposcerit, vel ministru: aut certe abnuere te tanti malu aliquod aut quodpiam minetur inco modi statimque illii videris etia maioribus,qua putaueras, seruitu ire criminibus, dicito cu propheta: Residuu locu Le comedit bruchus,Gr residuu bruchi comedit rubigo. Secudu hac itaque regula,in omne vita mortaliu si perspicaciter acie dirigamus, diuersis quide negociis,sed in cuctis fere studiis eorum atq; teporibus, ubi his prophetς exclamationib'c5grue utamur, offendim'. Tali siquid e vitioru multiplicatione perfectu est, ut no solum gramina & germina quasi naturς generositas interiret sed ipsa & vinearum, & olearii, ac ficorii quae religionis

videlicet fuerat instituta muneri M,&poma corruperetur,& robora. Cum ergo etia sub christiano, inqua, nomine costitutos, facra me tortique adoptione gaudetes, tame eos nulla virtutii cura habere cospexeris, imo ipsi' altaris ministros ani bitioni tantum luxuri que famulari, miseranter atque

123쪽

RVFFINI PRESBYTERI

indignati r exclama: uiis vinea meam in desierin, oesicum meam decorticauit, nudans spouauit eam oe proieci M. albis ii sunt rami eius, confusum ebi vinum, elanguit oleum , confusisunt auricolae, quia me sagri periit. Hic autem ecclesiarum status, qualem hac potissimum tempestate conspicimus, illam indignationem Dei, quam intremuit propheta, succendit. id est,Magnus est dies domini Cr terribilis malis , quis si inebit eum 3 Quo autem sit consilio proditus, qui sustineri nequeat, audiamus. Nunc ergo dicu dominus: Comuirtimini ad me in toto corde, in ieiunio, m in stem, O in planctu, indite eo da voram non vestimenta vestra, oe conuertimini ad dominum deum vestrumequia benignus et misericors est,patiens, et mulius in misericordia. Quissicisconue tatur et ignostat, et relinquatpostsi benedictionem, acrificium et libamen domino deo me stra Z Ergo pompam saeueritatis, qua stipatur egrediens ad vindicandum ternus dominus, intuentes,animos desperatione prohibete, speique m lioris effectit scitote, illum non squiendi, sed parcendi desiderio terrui ste. Neque enim propriae benignitatis oblitus , tam multiplici fragore motae animaduersionis insonuit, sed ut invobis affectu formidinis excitaret. De nique, ipsa vos rerum voce compellar,ut ad eum aegra demum pectoracoriferatis,eiusque medicinam aeternis virtutibus obligantes,non solum habitum lugentium sed totum impleatis affectu, cordaque vestra potius quam vestimenta rumpatis. Quod cum exaggerenter, tum etiam eleganter ammonuit, ut quia mos plangentium eiu a pectoribus vestimenta diducere, illos quoq; quasi admotae pectoribus manus, altius ut imprimerentur in monuit Ac non solum videlicet indumenta, sed etia viscera, si fieri posset, ipse rumperent. Verbum quoque accommodati ssimum rei,de qua ageb tur inuenit: Scinditc corda, & non vestimenta vestra. Quae utique scisso praeter ambitionem lugentis, discretionem quoque boni malique videtur indicere, & scparationem a flagitiis, quorum commixtione sorduerat .i In melius ergo mutate propositum, vel ea qui sunt prius male gesta desset quippe quibus causa sit O benigno ,& mi icti corὸi Domino, & praestabili super malicia, id est, qui eius calamitatis,quam maliciam vocat remissione, si compunctos viderit quos comminatione terruerat, libenter indulgeat. Ex usu autem scripturarum quasi speciem dubitantis assumpsit, dicendo. Quis stitsi conuertatur m ignosta et relinquatpostst benediectionem 3 Quod ut que pro reuerentia iudicantis inseritur, cuius tantum vult esse terrorem, ut etiam tuta timeantur. Relinquet autem post se benedictionem, ideo ait, Quia supra dixerat tantam vim egestatis locustis vastantibus inferendam, ut post transitum earum remaneret terra sicut solitudo deserti. Ergo nunc ait, offerte lachrymas, offerte gemitus. Talibus forte hostiis, vis an maduersionis denunciata laetabitur: ut si imminuit copiam, non etiam absumat alimoniam . Et relinquat post si benedictionem , sacrificium , et si tamen , Domino Deo nostro. Per ordinem ad praemissa respondit. Supra

enim dixerat magnitudinem egestatis eo usque venturam, ut periret sacrificium & libatio de domo domini: hic itaque, cum spem solatis correctis ac poeni sentibus vendicaret, adiecit, quod relinqueret benedictionem, quaelibamentis seruiret altaris. Canite tuba in Don, anctficate ieiunium

124쪽

COMMENT. IN IOHEL.

niam, iocare catum, congregate populum, sanesi cate Ecclesiam, coadunate senes, congregate paraulos, S lugentes Gera: egrediatur1ponsus de cubiculosuo, cr=-Ja de thalamo suo. Inter vestibulum o altare plorabuntsacerdotes ministri domini, O dicem: Parce domine parce populo tuo :etne des haereditatem tuam in opprobrium, . mi dominentureis nationes. Quare dicunt in populu, ubi est deus eorum 3 pamiliare prophetis , ut non sollicite tempora, vel quae dicuntur genera verborum in declinatione custodiant: caeterum sentiam impleuisse contenti, quasi obuiis elocutionibus abutuntur. Vnde & nunc cum dixisset, Egrediatur

sponses de cubiculo suo, o siponsa de thalamo suo, subiecit, Inter etestibulum Oaltare plorabunt sacerdotes , pro eo ut diceret, plorent sacerdotes . Contentus enim oscio censoris, non fuit curiosus modorum: vel certe, Hessicacem fuisse hortationem suam proderet, dixit curaturos quod ut facerent imperasset.Inter vestibulum itaque& altare, coetus,ait, lamentantium personate: & vos praecipui sacerdotes, quibus sacrorum rituum delegata custodia est,madentes ora fletibus exclamate: Parce domine parce populo tuo,& ne hos, quos decreuisti iure haereditario possidere, nunc profanis squibus cingimur) nationibus execratui fieri, despectuique patiaris: & si nihil aliud, nobis id saltem apud tuam clementiam suifragetur, quὁd abs

que tua contumelia perire non possimus. Qui ergo nos tuos credi vocarique seruos, ac filios, non solum creando sed etiam adscisicendo voluisti, noli sinere ut dicant gentes: Vbi est deus eorum Z quo videlicet solebant propugnatore gaudere. Quae postquam ossicio praeceptoris explicuit, vaticinantis continuo fiducia pollicetur fuisse populi essicaces precatus , & quasi pro zelo stimulatum rerum dominum, defensionem fidelium recepisse. Zelatus est, inquit, dominus terrasiuam,c pepercit populosio.Interes e, inquit, propriae )ignitatis aspiciens, ne gens,quae ipsius proprie nomine censebatur, quasi indiga defenseris periret,& desperatione eam prohibuit,& spe iocun ditatis impleui t. Ex eius ergo responsione subiungitur:

Ecce ego mittam vobustumentum,vinum, Cr oleum,m replebimini ex eo, et non dabo vos mura opprobrium ingentibus. Et eum qui ab squilone est, procu acta a vobis:'expellam eum in terram inviam oe debertam, faciem eius contra mare orientale , extremum eius ad mare nouissimum: ascende ortor eius, Gr a cende utredo

eius. Beatus quidem Ieremias & alii prophetae, Assyrios & Chaldaeos dicut ab Aquilone venturos. Et hic ergo Assyrius post et intelligi, nisi, ut supra

notaui, alias quoque plagas , secundum quod in Deuteronomio sanxerat, Prophanato populo constaret illatas. Proinde, secundum institutum ordi-Mem, locustas accipiamus & bruchos, quarum amolitionem placatus Dominus pollicetur: qui hoc sane ad gratiam & dulcedinem liberationis adiecit, quod illa agmina in deserto iussit occumbere,ne foetoris magnitudo die cadaueribus excitati incolis morbum crearet.Ascendet ergo illic foetor eius & putredo,quia superbe egit: superbe autem eum egisse pronuncians

haud victum m en tis,c terum magnitudinem calamitatis expressit. Nolit mere terra, exulta,laetare: quoniam magnificauit dominus ut faceret. Nolite timere

nimalia regionis: quiagerminauerunt tecisa deserti, quia lignum attuli istuctum

125쪽

iu RVFFINI PRESBYTERI

suum, ciu im vinea dederunt virtutem siuam. Us j ho exultate, O latamini

in Amino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae. Consequenter ad totam regionem quasi sermo dirigitur, ut ei promittatur recidiva fertilitas, cui fuerat denunciata vasta tio. Et per easdem species sermo decurrit, per quas etiam sub aduersitate transierat. Dicit itaque montes pascuis vestiendos, frondosiam faciem sylvis redire, ficus & vites munera suae Decunditatis of ferre. Hoc enim est, quod earum virtutem vocavit, quae quoniam omnia usui sunt hominum mancipata, merito subiecit: Us b, S On exultate G LOtamini in Domino Deomestra : quia dedit vobis doctorem tu iuiae. Coronauit omnino pr cedentes monitus eruditionis plena sententia : quae post detulsionem aerumnarum, &successus optatis limos prosperorum , usurparia populo gaudia, sed ex qua potii sinum deberent parte, signauit: Noviique quod fruenda appeterent, sed quod doctorem iustitiae reperissent. Et fili , inquit, Don, exultate, & laetamini in domino deo vestro: quia dedit

vobis doctorem iustitiae. Est quidem, inquit , misericors,&qui una su C- currendi virtute depellat tristia, & secunda cotribuat: Sed te popule meus in co potissimum exultare debes, quo caeteris nationibus antecellis: quia doctores videlicet iustae conuersationis acceperis, quorum informatu, Minodestus ageres & beatus. Quale est illud apud alium prophetam. Beati sumus Israel. quoniam quς deo placent, nobis nota sunt. Et descenderesciet ad vos imbrem matutinum m serotinum in principio. Ese implebuntur iam reastumento redundabunt torcularia vino G oleo. Reddam vobis annos quos e medit loculta, bruchus et rubira, et erucassortitudo mea magna, quam misi in vos.

Per diuersas species id quod caepit exsequitur,& futuram mutationem de tristibus inlaeta describit. Pronia sturus ergo Decunditatem tempestiui ac serotini imbris, pr dicauit in lapsum, descendere, inquiens aciet imbremm tutinum o serotinum, in principio. Quod Septuaginta, nonin principio sed sicut a principio, transtulerunt, ut facerent sensum: quia os sensionibus,

quibus annuorum temporum oportunitas erat quasi perturbata,sublatis, ad morem suum annus reccurrat: ut pro diuersitate seminum, vel tempestiuis, vel serotinis arua plumis inigentur. Quae tantam sane fertilitatem creabunt, ut & horrea tua superentur, & dolia. Potest ergo hoc quod dixit, tempestiuum imbrem & serotinum in principio, sic intelligi visignasse videatur ordinem commodorum, nec sit ulla in sensibus contrarietas, quasi quomodo in principio dictus sit imber, qui etiam serotinus vocatur: sed ut foecunditatem fruchuum pluuia praecessura dicatur: sitque sensus, Mittam primum imbrem, & postea frugum laetitia subsequetur:

Quae cum cultores suos gaudiis viribusque compleuerit, obliuiones inopiae praecedentis infundat, & aerumnae pergat abolere vestigia : Ita ut non solum penuriae molestia conquiescat, sed etiam detrimenta qua praecesserant suppleantur. Hoc est enim quod dixit, reddam mobis annos quos comedit locusta: Non utique vi momenta temporum, sed ut foecunditas redderetur annorum . Notandum quoque, quia sortitudinem suam & magnam erucam Deus appellauit, & locustam : haud utique,

quod

126쪽

COMMENT. IN IOHEL

quod eiusmodi vermes ad coaeternam dei potentiam aliqua ratione referantur, sed quod earum ministerio atque populatu in assi ictione reonam munus impleuere ultionis. Erucarum ergo & locustarum ipsa exiguitas, potentiam indicat & creatoris & vindicis: qui ubi populos decreuit atterere , nec dentibus bestiarum aliquarum utitur, nec venenis, sed per bruchu m & rubigine opuleta paulo ante regna cosumit. Et ideo virtus dei appellatur,cuius senten tia, quasi strenuus lictor, impleuerit. Cu ergo istorutemporu damna,fertilitas, inquit,optata correxerit: Et comedetis, O saturabimini, σ Ludabitis nomen domini dei vesri qui vobisscit mirabilia: . non confundetur populus meus in sempiternum. Et scietis quia in medio I ruelis erasium δε- minus deus vester, cir non est amplius: Gr non confundetur populus meus in aeterarum. Venit autem ex more prophetico, Vt quotiens quae sunt laeta promiserit, ita etiam in sempiternum mansura denunciet. Quod vel sub conditione duntaxat, quae scripturis celebrata est, debemus accipere, id est, Si illi studiis probitatis insistant,tunc etiam pro spera malum ire: vel certe, quod ad vaticinantis ossicium aliquid semper de optantis parte coniungat. Potest autem sensus intro ferri, cui sane processus ipuus orationis alludit. Nam iam supra dixerat , ν Don exμltate, O utamini in domino Deo vestro, quia dedit mobis doctorem iustitia: Quod quamuis multipliciter possit intelligi, tamen quantum ad rationem temporum respicit, beatum Ezechiam proprie videtur ostendere: quem magno circa cultum Dei studio ferbuisse, fides pandit annalium: cuiusque persona regis, sicut praecipue Esaias propheta demonstrat, ad fgnificationem maioris negocij videtur electa. Ea ergo quς per Ezechiam gesta sunt,ad redemptoris nostri negocia transferamus: ut illo quidem tempore mediocriter impleta, sub Euangelio vero ingentes cumulos adquilasse videantur. Verus quippe doctor iustitiae

ille est, in quo sunt omnes thesaurisapientiae,&scientiae absconditi: qui traditus est propter delicta nostra, & resurrexerit propter iustificationem nostram. ut iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionemquc est in Christo Iesu,& a veteribus liberaremur erroribus, de soli iustiti et

subderemur: omnemque praeterita rerum tautarium penuriam noua se

tilitate pellentes, & doctrina impleremur, & copia, Euangelio pollicente: Quaerite primo regnum dei&iustitiam eius,&haec omnia apponentur & adiicientur vobis. Sicque non confundetur adquisitionis populus in sempiternum, qui sententiae redemptoris innititur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi. Illo ergo duce in sui medio commorante, fidelium agmina secura semper alacri que consistunt: & quaecumque in certaminibus aduersa toleraverint, ea ita sentient prosperis succedetibus antiquari, ut ad laetorum tantum commendationem processisse videantur. Ei erupost haec: essundam spiritum meum super omnem carnem. σ prophetabunt ij vestri, cr filiae mestrae: Senes v stri Fomnia somniabunt, o iuuenes vestri visiones videbunt. Sed σsuper eruos meos. Cr ancillas, in diebus illis essundam spiritum meum. Huius loci meminit

in actibus apostolorum beatus Petrus, dieens hanc prophetiam illo fuis-

127쪽

H RVFFINI PRESBYTERI

se tempore,cum in Apostolos Spiritus sinctus descendit, impletam. i maduertendum proinde, quia hoc solum de contextu propheticae orationis Apostolus, quod suo tempori congruebat, assumpserit, Id est, unda piritum meum Aper omnem camem, ν prophetabunt ii vestra, mliae me trae. Quia enim linguarum seientiam Apostoli fuerant miraculo consecuti, praedictam hanc effusionem spiritus Ecclesiae doctor ostendit, de prophetiam appellauit linguarum scientiam: quae etsi non de futuris, sed de recentibus dominicae incarnationis mysteriis disputaret, tamen non nisi virtute lancti Spiritus contigisset. Nequaquam verὀsbiam metionem donorum fecisse contentus, subiungit etiam illa quae ad pompam terroris aspicerent: Dabo p digia in caelo, σ in terra, sanguinem, mignem, oe vaporem fumi. dol conuenetur in tenebras, σLuna in sanguinem , antequam eteniat dies dominι magnus er horribilis: m omnis quι inuocauerit nomen domini saluus erit. Itaque toto continuatu illo suadere festinat, quod

cum dies domini, id est, tempus ultimi iudicii cum tanta sit potentia αfragore venturum, ut trepidantibus perculsisque syderibus, machina illa velut combusta distiliat, ac sola fides sit quae agmina piorum, mundo collabente , tutetur: debere illos Euangelio credere, si peruenire cupiant ad talutem . Quia ergo non explanandi prophetae, sed praedicandi Euangelis curam beatus Petrus susceperat, tantum ex dictis eius, quantum sibi conducebat arripuit: nec per hoc utique illam explanationem , quam facit contextus, prophetici operis abrogauitia Quod ideo breuiter ammonemus, ut illorum repudietur audacia, qui temere imperiteque contendunt, hoc solum tempus a propheta indicatum fuisse, de quo Petrus Apostolus disputauit: cum operis, inquam, tota contextioli rimo populi iudeorum, deinceps vero nostra tempora quas per cumu-um doceatur amplecti. Sicut ergo non ossicit signincatui prophetico, ad Euangeli j negocia transferendo,quod historiam Iudaicam totum volumen exsequitur, ita etiam, imo longe magis apud lectorem duntaxat eruditum, nunquam sinitur consequentia fidem negare, si qua pr dicatio ex gentibus, quoque credentium queat negociis applicari. Videamus ergo quemadmodum tenor quasi historicae explanationis incedat. Sub beato nempe Ezechia sanctum Iohelem prophetasse colligimus : cuius regis

aetate,&grauia institere certamina,& ingentia miracula. Inter caeteras autem clades, quibus & decem tribus usque ad translationem leguntur anflictae, nonnullae ciuitates, de Iudae quoque A: Beniamin sortibus, corruerunt: morbo quoque Iudaeos,& penuria laborasse deprehendimus. De Dique, cum Ra places alloqueretur obsessos, & denunciaret interitum nisi regi Assyriose protinus dedissent, mala quoque eis famis ac sitis toleranda promittit. Et propter hoc ergo eis misericors dominus pollicetur , quia tristibus inlaeta mutatis, damna quoque penuriae suppleantur. Sed quam seriem rerum & temporum fecerit, audiamus. Mundam spiritum mcμm super omnem carnem, m prophetabunt fiη mestra, Oftiae vestrae , Sevi ve- Iomni omniabunt, iuuenes me ira misiones videbunt. Sed Versimos mancillas

128쪽

COMMENT. IN IOHEL. Pisanc, Pus in diebus illis eoandam Piritum meum , i dabo prodigia in caelo pursum. Prophetico nempe ore instructa promissio.Nam postquam vitς prcsentis commoda percucurrit, spiritalia iunxit insignia, quibus utique populus Dei praecipue gloriabatur. Consequeteritaque pollicetur,quia praeter ista,

ut diximus, corporalia bona, reuelationum quoqae sint ornamenta capiaturi , di spiritalium donorum abundantiam consequantur. Ergo quod ait, unda hyruῆ meum super omnem carnem,&utrumque sexum,& varia signauit aetatem. Denique sequitur. Prophetabut ij vestri,Grsiliae vestra: σθη ime mi somnia 'mmabunt, S iuuenes vestri visiones videbunt. Diuersis videt ieet reuelationii speciebus, ea quae sunt ventura conspicient. Sed et super struos,

et ancillas effundum spiritum meum, id est, ab his sinetitatis insignibus seuenulla aetas, ita nec conditio,quae vilis putatur, excludetur. Caeterum&in seruos, si donorum talium inueniuntur capaces, sacra b c inundatio commeabit. Omnia beati Ezechiae temporibus, quasi primo duntaxat gradu dicuntur implenda. Quia enim ingruentibus periculis in graues est coartatus angustias,& contra spem vicinarum gentium sola religione defensus,ideo tempus ipsum cum magno ambitu, & sub pari scemate propheta

describit,ad exprimendam nimirum potentiam Dei, cuius ope ex tanto dilu'io, ciuitas potui flet emergere. Secundum que sensum, ordinata nimirum vatis nostri cucurrit oratio. Nam prς ter consolationem redeuntium

copiarum, etiam dona spiritus id est, reuelationum promisit insignia, quibus ille populus ad Deum specialiter pertinere proderetur .& ideo deberet inter aduersa confidere, quandoquidem non possit viliter disperire, qui carus Deo perque etiam preciosus existeret. Ipso autem de quo loquimur attestante propheta, colligimus etiam somniis aliquid quasi minoribus & familiaribus oraculis, quod ad consolandum vale- ut fuisse monstratum . Cuius loci sane occasione, distinguendum videtur quod in Deuteronomio legimus, id est, ne somniis crederemus. Quomodo enim nunc somnia ad sancti Spiritus dona referuntur, si illic etspenitus fides abrogata credereturὶ Unde apparet, cu utraque sit pari ain thoritate sententia, discrimen rationis adhibendum, ac si personae somniantis causa congruerit: ut sicut illa reuerenda de meritis,it istast de suis aestimata ponderibus . intelligamus amminiculii aliquod per somnia contigisse. Si vero nihil adsit testimoni j, quod vel tempus,vel persona mereatur, imagines somnioru legali esse authoritatς temne das. Sed que ia ab eo late adrecta diximus,audiam'.Dabo prodigia in caelo crin terra, sanguianem, O ignem, vaporem fumi . Sol conuertetur in tenebras, luna insanguinem, antequam mentat dies domini magnus et horribilis: Somnis qui inκocauerit nomen δε-ini satiuς erit. Consuetudo prophetica est: vi quotiens an nunciatur

deus vel ad propugnandum, vel ad ulciscendum cum indignatione consurgens, mutata polorum facies, & elementa ipsa trepidantia describum tur. Quale est illud apud beatum David, qui occursum & habitum aetherui propugnatoris Mugiens, Ascendens, inquit, fumus in ira eius, & ignis a facie eius exardescet, carbones succensi sunt ab eo, inclinauit caelos,&

Κ iiij

129쪽

descendit:& reliqua. Secundum hunc ergo modum, Vt diximus, ex isos more venientem, etiam nunc propheta sub tempus animaduersonis cclitus inferendς, elementa ignibus peruadenda, sydera vel fumo vestieti vel sanguine, natura praemittit. Non quod ita haec ut dicuntur effecta sint, sed vel quod eiusmodi apparatus caelorum praesuli conueniret, velita facilem effectum eius sententia duceret, quasi eam consternatus orbis,& cursitantia elementa perducerent: quὀd tanta postremo reorum animos occuparet anxietas,acsi polorum machina solueretur, atque luna sanguen ret,terra cineresceret, astra nigrescerent. Quod ergo metuendum animis

accidebat,sic narratur, quasi ipsis eueniret elementis: vltima si quidem illa creditur & una conuulsio, sub ipso videlicet fine mundi, vel terris vel sideribus inferenda. Illo autem prophetae de quo disserimus in in tempore,non casso ac terris ut supra dixi: eiusmodi perturbatio, sed solis reorum mentibus insidisse credenda est. Cuius quoniam speciem modumque deprohendimus,narrationis quoque seriem inuestigemus. Pronunciat ergo illa omnia,quq beati Ezechi ς temporibus leguntur impleta. Quia enim deceiam tribubus ad Medorum arua translatis, in Iudae fines Assyrius irrupit exercitus: & cum Sennacherib urbes alias obsideret, ad Ierusalem Rapsacem quendam cum magna copiarum parte direxit,qui ad deditionem pol ulos lut stupra dicere coeperamus)Hςbraico sermone,cuius erat peritus,ibiceret:coeperut impendio hi qui muris praeerat postulare, ut Syro sermone & non Haebraico loqueretur . Tunc Rapsaces pondus maximi terroris adiecit, asserens se clades maximamque perniciem, non paucis stemmatibbus,caeterum uniuersi genti,nisi imperium Assyriorum reciperet,at tulisse. Quibus minis adeo Λ: beatusEzechias,& reliquiae sunt ipsus populi comminutae, ut ad Isaiam prophetam toto lachrymarum ambitu verterentur,

dicentes: Venerunt fili j usque ad partum, & virtus non est pariendi,id est, in eam se coarctationem spiritus peruenisse, quam tempore partus edendi usu fili j,si virtus no esset in pariente, sentiret. Sub illo ergo aestu immineritis discriminis Ezechia Iudiisque postis, S: sol nimirum videbatur in tene bras, & in sanguinem luna conuerti, antequam veniret dies Domini magnus & horribilis, qui illam videlicet molem atrocis exitii tras ferret a populo Iudaeorum, & ad Assyrios subita virtute comuerteret. Horribilem proinde diem domini & magnum vocavit,non quod tristis esset fidelibus sed quod operis maiestate reuerendus. Denique sequitur. Et erit: omnis qui

inuocauerit nomen dominisaluus erit: quia in monte Θοn, O in Ierusalem erissilua-ιio. In illo inqua monte, in quo minimum defensionis fere paulo ante viri u pollicebatur attritio: in illa inquam urbe,quq populos suos libertati,si-- 7 i. cut ededos mudo huic filios materi imbecilla coceperat,imo quς pari ediviribu s destitu ta,indubitatum foetui minaretur exitium.Apparuit subito

tam gloriosa defensio,vt praeteream nusquam esset certa saluatio. Et erit: - omnis qui inuocauerit nomen domini silvus erit: quia in monte Bo Sin Ierusile erit siluatio cui dicit dominus, mis residuis quos dominus vocaverit. Hec autem uniuersa,quae cum summa propugnatorisDei nostri laude perfecta sunt,tem-POre

130쪽

COMMENT. IN IOHEL. DTpore incarnationis Dominicae cumulatius in donis spiritalibus docenturim pleta. ita ut ipsa quae patrum temporibus prccessere miracula, no solum historicam sed etiam propheticam vim habuisse videantur: quippe ad e sum significationem valentia, quae longe post venturis seculis reddere

tui. Sic enim tempore donumcae pastionis, cum acerbissimam mor tem virae aut hor intraret, diem medium nox improuisa subduxit: A se

tu inquit, hora tenebrae facti sunt usque ad horam nonam: ut quod splendoris ingeniti decus atro sydus ore deposuit, ad ossicium videretur vel ligentis respicere,vel timentis: quia nollent contumeliam creatoris,uel I daeorum facinus intueri, antequam dies domini magnus di horribilis adueniret. Videlicet, antequam gloria resurrectionis emicaret: vel certe dies

ille quem dominus noster in Evangelio,quasi sub gemina narratione di

gesserit. Nam cum ultimi temporis signa contraderet, prius Ierosolim rum descripsit exitium,&quibus calamitatibus Iudaeorum regio compleretur. Sicut ergo illic euersioni Ierosolimorum finem orbis adiunxit, ita etiam omnis ista apud prophetam elementorum astrorumque concusso, plene sub mundi fine peragetur: QtΗndo,ut ait Beatus Petrus, caeli ardentes magno impetu transibunt: & elementa ignium ardoribus decoquentur . Nunc enim fides sola proteget suos , & qui inuocauerit nomen domini Laluus erit quia in monte Syon & in Ierusalem erit saluatio, sicut dixit dominus:& in residuis quos dominus vocaverit. Ierusa lem, inquit, caelestis, quae est mater piorum,municipatui adscribetur omnes qui ad gaudia clerna migrabunt: qui tamen omnes residui nominantur, quia multi sunt vocati, pauci aute electi. Sed videamus &reliqua. Quia ecce in disius illis oe in tempore illo cum conuertero captiuitat Iudaem Ierusalem: congregabo omnes gentes,m adducam eas in mallem Iosaphat: O disceptabo cum eis ibi ver populo meo in haereditatem Urael, quos Alpe erunt in nationibus, o terram diuisierunt meam et superpopulum meum mi erunsortem, e suerunt Fuera inprostibulu, et puellam vendiderunt pro lino ut biberent. Terminato illius quae in longum prccesserat significationis excursu, reuertitur ad tempora de quibus vaticinium fuerat exorsus, & immoratur eis quae propediem ce nitimplenda: vi vel eorum attestatione, confirmet etiam illorum fidemquς longe post ventura promisit: vel vi ostendat se non deposuisse studiuconsulendi, per hoc quod impetum vaticinantis assumpserit: ac si diceret, Si illa quae olim ventura sunt temporis sui rationibus invitetur, nunc vero quod instat & imminet exsequamur. Nempe iam decem tribus Assyrio transferente migrarunt, Iudae in sortem infestus populatur exercitus, nec spes vlla virium quibus obsistamus remansit. Denuncio ergo quod

nunc potissimum propugnator occurrat, & captiuitatem populi sui Iudς scilicet, quae iam videbatur inhiare, depellat, ac post desperationem salutis eius, vitionis gloriam quae toto celebretur Orbe contribuat. Cum enim ad obsidionem Ieroso limitarum Assiria multitudo conuenerit, ita eos, inquit, faciamus subiacere vindictae , ut non tam ad bellum concitati, quam ad tribunal videantur ea hibiti. Cum ergo cα-

SEARCH

MENU NAVIGATION