Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

denti obstinatione certare, necessitatemque mihi exerendς seueritatis

imponis, faciam tibi quod ipse castigationum ordo deposcit. Neque

enim decet ut plus virium impudentia tua quam nostra censura videatur habuisse, priusque illa quasi lassata desiuere, quam tua aut iniquitas sniatur, aut vita. Quantum ergo ad me respicit, medendi continuabo propositum: perte vero stabit virum ista multiplex castigatio emendationi proficiat, an potius ultioni. Quia ergo illa numeraui nuper incommoda, id est penuriam frugum & imbrium,copiam vero locustarum de erucarum si quid viroris reliqui fuerat ab sumentem luem, anni germina corporaque populantem, mala postremo hostilis obsidionis, tota in corruptionem castra vertentis, & gladium domi forisque saeuientem, quae certe ego, inquit,per compatientem misericordiam illi exitio quo Sodoma perierar, comparaui. Ita ut ad similitudinem combustorum torrium videatur reliquias vestras redditura captiuitas, quia ista, inquam, omnia correctionis inefficacia fuerunt: hoc faciam tibi sub eiusdem sane tenore propositi, ut perniciosa sane impietate depulsi, affectum emendationis astumas. Et iccirco postquam id tibi quod de nuncio inferri videris, in occursum d mini tui spei melioris factus accingere, neque perculsus parte sententiae vel desperes salutem, vel iudicantis oculis apparere formides. Nam cum eo est tibi ratio qui nequaquam mortem morientis exoptet, sed qui etiam addictis, si eos commissorum videat poenitere, succurrat. Quidam nunc l cum ubi ait. Quapropter haec faciam tibi, ita accipiendum putarunt,ut ex industria diceret comminationis speciem fuisse caela tam , quatenus qui quid posset auditor atrocis limum suspicari, id etiam crederet fuisse promissum. Sed animaduerti licet. non suspitionibus territorum rem fuisse

promissam': caeterum quid se facturum diceret, post paululum publicasse.

Nam interpositis quae ad potentiam creatoris valerent, quasi cum repetitione subiunctum est. udite verbum istud quod ego levo superet Ospianeium, Domus I rael cecidit ,s' non ad Met it resurrat: misgo orati prolem sinu ra uam, . non e ruis citet eam. Sicque sensuum ordo subtexitur, ut m re suo sedulo deus noster causas illatae captiuitatis absoluerit: quam nimi- iam velut inuitus impleuisse videatur. Sed ad lectionis ordinem reuertamur. Postquam ergo dixi : Hoc faciam tibi Israel. Postquam autem hoe fecero tibi, praeparare in occursum Deitui Israel, quia ecce, inquit, se

mans montes, & creans ventum, & annuncians homini eloquium suum, lacies matutinam nebulam,& grandines super excelsa terrς,dominus exemcituum nomen eius. Ob reueren tiam iudicis in reorum pectoribus suscita-dam , opera creatoris interserit: ut vel assectum erga se censoris prudens

auditor intelligat,vel deessectu non dubitet ultionis, qui cum sibi videat comminantem, cuius virtute subsistat uniuersitas, id est: Otu Israel, quis sit meritorum tuorum expunctori inspicito: ille nimirum per quem facta sunt omnia & sine quo sectum est nihil, ille qui elementa iussione sormauit atque distinxit: ille qui dedit syderibus ut lucerent, vallibus ut desiderent, campis ut iacarent, montibus ut tumerent: ille qui spirabi-

152쪽

lem aerem quo a caelo in terras media impletur inanitas, tum densari in nubem, tum moueri in ventos praecepit, cuius prouidentiae noua opera variis elementoru declarantur ossicus,qui cum sit tantus virtutis eminetia,

tamen homini eloquium suum, id es legem suam intimare dignatur. Et

inter gubernationis miracula.quibus facit ut nebulae de tetris,ubi eas matutinus solassiauerit,exhaletur: donec immoratu eiusdem vaporis auic primantur,aut omnino siccentur. Imo cum oportuerit, concretae in nubes

ad superiora ducantur, redditaeque cunctis montibus celsiores, aquas conceptorum imbrium in subiecta diffundant: atque ita sibi gubernationis ipsus vestigia impressa consignent. Ipse inquam,factor elementorum cui nome est Exercituu dominus, id est, cuius ea potestas est ut nutui eius serviant angelorum cateruae, eumque regem suum conditoremque fateantur: ipse inquam, ea vobis benignitate contendit, quatenus inferenda vobis tormenta denunciet, si quo modo affectus poenitendi in vestris mentibus excitato, vel sera emendatio reos subtrahat ultioni. Quod sone remedium quoniam obstinata prauitate corrumpitis, vocem nostrae lamentationis accipite, cuius semper monita respuistis:vocem,inqua, qua suprema vestra prosequimur. Cecidit cecidit,no adiicietvt resurgat. Uirgo Israel proiecta est in terram suam,non est qui suscitet eam: id est,illa gens de clara Israelis stirpe descendens, de quae virgo appellari vel ante merueri vel sueuerit:quippe cuius Iudicitiam, qua in consortium fuerat pro prii rectoris ascita, prophanitas nulla violasset: vel cuius scelicitatem continua integritate pollentem, captiuitas nulla comi pisset. ea nunc procul catui vincentis exposita, probra simul & tormenta perpetitur. nec usurpat aliquod de amouenda calamitate alatium. Caeterum in terra sua velut mulier pollutionibus subiecta decubuit, de miseriis deprimentibus, ad sepulchra peruenit,nec est qui opem ferre valeat, de subleuare deiectam, quam censura omnipotentis attriuit. Ab illo ergo versu in quo ait, formans moles de creas ventum,usque in pr sentem locum,ex persona dictum prophstrae accipi potest de Dei videlicet potentia differetis. Quod autem dicit ita

in terram suam cecidisse Isiraelem, ut penitus non resurgat: cum de praece dentes&sequentes sententiae soluendarum quandoque miseriarum solatia repromittant, & in ipsius animaduersionionis tempore imminu rionem magis populi quam internicionem minentur, ita debemus ac

ciperer quod vel lugentis affectu eum utati ut aestimauit illata diseri' mina : Sseque funditus appellasse deletos, quos ex maiore videret pa te contritost vel certὸ in eorum personis quos captiuitas absumebat ire pessum. Neque a quopiam gentem Israelis suscitari posse signauerit.

uia haecdicie Doni in is Deus, Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in e centum: m de qua e Vediebantur centum, rennquenturin ea decem in domo Istratia.

Non subitὀcaptiuitatis miserias irruin, sed multis temporibus cum expectatur emendatio, castigatum Disse populum,regum declarat historia: atque ideo per prophetas varia eum deus noster voce compellat: tum d nunciando perniciem, eamque fixam esse dicendo, tum prospera si emen-

M iiij

153쪽

dauerit pollicendo. Haud itaque quasi in unum tempus coartans,aliquam in dictis esse discrepantiam suspiceris: sed prolatas sententias perlonga tepora, eaque oportuna distribuens,consequentiam suam omnibus constare reperies: ac paulatim crescetibus malis, regnum profani populi comm nutum, donec ad ultimet captiuitatis exitium perueniret. In illis proinde urbibus atque regionibus quq adbuc quasi stante metropoli, id est S maria, vastabantur, gentis decimationem factam intelligamus, ut nobilibus intereuntibus partibus quae erat extrema permaneret. Quae quoniaad hoc illata fuerat decimatio, ut sicut alios iusto dabat exitio, ita alios

pereuntium emendaret exemplo. Exhortatio continuo ipsius iudicantis insonuit. Quita haec dicit Dominus domui I rael, Quaerite me'vivetis: O nυlite quaerere Bethel in Galgala nolite intrare, Crin Bersabee non transibitis, quia Galgala captiua ducetur, σ Bethel erit inutilis. Quaerite dominum fruiuite, nee forte comburatur igni domus Iosiph, cr deuorabit, S non erit qui extinguat B

tbel. Quia id, inquit, quod a lege & pietate debueras discere, 6 tu Israel,ut

uni videt ieet factori tuo continuae deuotionis adhaereres ossicio, qui te αpropitius beatum, & iratus miserrimum redderet, saeua demum pericula docuerunt: vel nunc studium poenitentis assumito & de correctione actuum si vis vivere, cogitato. Require me proinde, quem profanitati seruiens reliquisti: Require me inquam inueniri paratum,ci ubi primum quς- rere coeperis, obuiantem inuenies : quia cranis qui petit, accipiet: qui quaerit inueniet,&pulsanti aperietur. Noli sacrilegiis tuis dissimulatione nostrae quaestionis adiungere, ne horridior detegaris oblata remedia negligendo, quam quae promulgata fuerant praecepta temerando. Quaerite me&vivetis, nolite quirere Bethel&Galgala&Bersabee: h autem urbes sicut regum prodit historia, & vitulis quos Ieroboam fecerat, & reliquis erant idolis mancipatet. Denunciat ergo consident dominus, ut illa quae abhominabilia prophanitas reddidisset, frequentare desinerent, ne cum eis pariter quippe destinatis exitio disperirent. Quaerite ergo dominum quia non vult mortem morientis,& quaerentes reuertimini ad eum, & ἡ uetis, ne incipiatis immisso tectis prophanorum incendio concremari. Sed videamus & reliqua.. vi conuenitis in absent bium iudicium, . iusti,

riam in terra relinquitis , facientem Arcturum se Orionem, conuertentem inmane tenebro, m diem in noctem mutantem , qui vocat aqua maris, m effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen eius. Eodem quo supra, or dine, ut potentiam iudicis explicaret , quod idem esset creator admonuit, propositumque eius qui quantum in se est,cunctis consultum vellet oste-d s: quippe quibus existendi causam sola eius bonitas praestitisset, dicit: quia iudicium eius quod dulce esset innoxiis sti sibi instar absynthii amarissimum reddidissent. Ergo quod ait, Qui conuertitis in Asynthium iudicium , vel ita debemus accipere, ut diuinum iudicium quoὸ sibi meritis

suis seri exitiabile compulerunt, conuertisse eos in amatitudinem conqueraturivel certe ipsum humanae rationis examen in amaritudinem dicatrius se corruptum: culturam videlicet idolorum, sacris quos per Moysem

acceperant

154쪽

COMMENT. IN AMO s. I i

acceperant, ritibus praeserendo. Sequitur autem. Et iuslitiam in terra relinquitis: quod ad ipsuis electionis culpam reuocare possemus, quae iudicandi normam quasi aliquid proculcabile reliquisset, nisi subiectis versibus

quid iustitiam vocasset ostenderet. Ait enim, Facientem Arcturum Orionem ciconuertentem in mane tenebras Iustitiam ergo appellauit ipsum Deum nostrum . qui merito, & virtus & sapientia nominatur: eumque a profanis esse relinum, id est spretum, conquestus, opera eius, quibus mundus gubernatur, enumerat: ut illorum nimirum crimina cumulet, qui tantae ma- gestatis deum non timuerint asperare. Quod autem astrorum ea vocabula

intulit,quae agentilibus videntur imposita quamquam alij interpretes solum sidera dixerint in possemus consequenter accipere, quia obuiis vocabulis ad distinctionem astrorum, non ad confirmationem fabularum sitvsus propheta: secundum illud quod & Apostolus poetarum sententias

nequaquam est dedignatus assumere. Notanduetia in illud,qudd cum descriptionem ethereae informationis vellet amplecti, astrorum vocabulis quatuor plagas, quae etiam climata vocata tur, expresserit: id est, Arcturo Septentrionem, Orione vero Australem, quae est e regione, constituens: diei aute&noctis vicissitudine, ortum solis, occasumque signando. Vbi pulchre potentiam opificis admiratus, tenebras ipsas ast eum in mane co- uertere: ita enim solis globus cum explicauerit giros, repentino terras sple-dore profundit: ut inuentas tenebras non pepulille,caeterum in lucem in lasse videatur. Q ι ocat aquas maris, O Ufundit eas superfaciem terrae, dominus nomen eius. Elegantis lime S: scientissime cum de elementorum loquereturos sciis, ad creatoris institutionem & gubernationem pertinentibus, eum quidem dixit omnia facere,cuius nimirum potetia & formauit eosdem ordines & tuetur: cuius tamen praecipue sideris, ministerio ad creandas fruges uteretur, ostendit: nimirum solis, qui, discessu quidem noctem nobis regressu diem pararet. Ergo quoniam descriptionem naturaliu sermo contigerat, subdidit etiam,quὁd vel exhalatus de terris humor, vel assumpta de marinis fluenta gurgitibus,ad superna eodem vapore raperentur,ac denuo sus esse de nubibus quae ire ad summa ccli i pso ia podere no valerer, amara salsedinem transfusione deponerent, & ita demum terris sitientibus redderentur: sicque alendis frugibus permixtu contrarioru , humoris videlicet &vaporis, ubertas admirada cotingeret: quod utiq; talx magni tudinis negociu explicare no posset nisi ille qui solus uniuersorum dominus iure creationis osteditur.Sed videam' & reliqua. Qui lubridet vastitatem super robustiι,6 populationem ver potentem a fert. Cui negotio pararetur porcii ς pr missa descriptio, cosequeter aperuit, id est,ut metu in audietiu pectoribus excitaret,& intelligeret quatus calamitatu agger impederet his, qui 'bus latς potestatis iudex est et infensus. Ille, inquit, qui est uniuersorii crea-xO mς ira quςq; pergit expugere.& licet viribus eius nemo possit obsistere, tamen reorum, qui sibi videbantur esse potentes, tormenta subsidit, quos ea videlicet facilitate comminuet, ut indis natione suam subrisione potius indicet quam clamore: quidni, cum eius nutui uniuersa famuletur,

155쪽

1 1 RVFFINI PRESBYTERI.

& pro diuersitate meritorum dicto obaudientia tam aduersa quam proopera consequantur. Subridet ergo vastitatem super eos qui sibi videbanatur potentes, ac dicere solebant: Linguam nostram magnificabimus: labia nostra a nobis sunt: quis noster Deus est 3 Aduersum eiusmodi, inquit, profanissime sibi de prosperis viribus arrogantes, ille, inquit,vltor

aeternus afflictionis tormenta subridet, atque indignationem suam eius. modi riistus,quia tempore discrepet, usurpatione declarat Robustos proinde & potentes vel pro inuidia superbiae, vel pro memoria sedlicitatis amtiquae, Israelitas vocat: quos iam denunciauit, & ex maiori parte consiim-ptos,&captiuitate proxima transferendos. Odio habuerunt inporta corripienum, loquentem perfecte abominati sunt: iccirco pro eo quod diripiebati, pauperem si praedam eleeiam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis,o non habitabitis in eis: Vineas amantissimasplantabitis, O non bibetis minum earum. Propiaeticae orationis institutio custoditur,ut postquam videlicet fuerint denum ciata supplicia, statim seueritatis ipsius causa subdatur, ne videlicet tantae pietatis dominus,indignatione potius aliquid quam ratione fecisse vide tur. simul etiam ut ostendat quanta considat benignitate pauperibus,cum corum contumelias & rapinas violatui religionis annectit. Per quod consequens este conuincit, quia profanatis mentibus, nulla insit ciuilis cura

iustitiae, nullus humanitatis affectus: sed sociis suis quasi perciti vento furoris insiliant,& pauperes quosque professa feritate dilacerent: unde,& hi qui ad cultum idolorum s acrilega mente defecerant, nullis penitus sceleribus abstinerent, sed tam essent pestiferi sociis & ciuibus, quam ipsi domino quem auersabantur ingrati. Quod autem dicit quia in portis corripientes odio fuerint insecuti,molem iudaicae institutionis ostendit, qui ita fuerat ordinatus, ut negociorum arbitri in portis urbium quarumque residerent: ne qui opus eorum habuisset examine, quaestione aliqua laboraret, sed in ipso ingressu apud quos experiretur offenderet.Non autem Israelitas, maxime iam sub regum profanorum potestate degentes, hunc morem qui per beatumMoysem in sacerdotali republica fuerat costitutus mans ille arbitremur, sed quod ostendat illos cum ritibus etiam ciuilia iura violasse, S virtutum odium cum ipsarum praedicatoribus induisse.Ac si quis adhortari ad correctionem sanctitatemque voluisset, eum protinus

odiis conspirantibus interisse. Cur autem censorum monitis aduersaretur

ostendit. Viripiebatis inquit, averem, d praedam electam tollebatis ab eo. Igitur ut sine impedimento aliquovel timoris,scilicet, vel pudoris per damna& contumelias pauperum vaderetis, monitores sobrios estis peros. Nota- dum vero quod ait, quia electam praedam ab inopibus auferrent, cum Utique consequentius aestimetur alterum c duobus: ut aut non habuerint m gna quae perderent, quos pauperes confitetur, aut locupletes merito nominentur si ab his preciosa quaeque praedator auferret. Intelligendum ergo quia vel appellauerit pauperes, quos illi rapinis suis ex locupletibus inopes reddidistent, vel certe ad affectum magis possidentium, quam ad damnorum momenta respiciens, ct si paruas res tamen pauperibus ipsa

exietuitate

156쪽

COMMENT. IN AMO S.

3 exiguitate precio fas, atroci dixerit cupiditate sublatas. Ad cuius rei testimonium,vel unius salte recordemur exempli.Nabuthi; siancti viri vineam, breuein illam spacio quidem sed domino suo gratissimam, ac ipsa iocunditate preciolam, Achab rex stolidissimus concupiuit: &cum domino de venditione mandasset, respondit Nabutha, se haereditatem pate nam non posse contemnere, nec eadem, si liceat, velle privari. Tunc rex profanillimae coniugis stimulatus hortatu , auaritiae suae facinus crudelitatis adiunxit ,'& interfecto Nabutha vineam quam concupierat, o

cupauit. Sic ergo electas praedas, quibus domini videlicet nihil preciosius cstimarent, cruentis ausibus auferebant, pro quibus factis quid eis de-nula ciet, audiamus. γω eo quod destobabatis pauperes , domos quadro lapide aedificabitti, m non habitabitu in eis. Vineas amantissimas plantabitu non bib ras vinum earum, quia. cognoui multa celera vestra, σfrtia peccata vestra. Hoc nempe depraedationum vestrarum tenebat audacia, ut suppeterent instrumenta luxuriae, atque habitationes vestras grandibus coleretis expensis, quasi & munimento & voluptati futuras. Sed duo vobis pariter euenient, ut aedificetis quidem, & in eis nequeatis habitare: & tam molitione operis quam eius amissone cruciemini', atque in eo sentiatis cumulatum dolorum: quod non tumultuariis sed elegantibus habitationibus excidatis. Nec sane de calamitate conqueri possitis , aut diuinum inter gemitus spo rate subsidium ' quorum precatui resistat turba culparum: quidni cum vidcant simul se atrociora, & in ciues, & in proximos edidisse λ Haec autem omnia ut prodit hi stolia, decem illae Samariticae tribus, & a vicinis sepe hostibus, sed potissimum ab Assyriis pertulerunt. Iudas vero vastante Ba bylonio, ei sdem communicauit exitiis. Cum ergo domibus amplissimis, atque ornatissimis vineisque fertilibus,& proprio quod est amplius labore plantatis fueritis, addita etiam captiuitate, priuati, reputate hoc peccatis, quae maxima commisistis. Hostes iuni accipientes muetus, cir pauperes in porta deprimentes: Ideo prudens in tempore illi tacebit, quia tempus malum est. Per

varias species, staxum corruptae ciuitati; exaggerat. Et sicut supra dixit, quoniam hortantes ad iustitiam spreuissent, imo etiam perculissent: ita consequenter eosdem iusti hostes vocat: quod sane duobus modis intelligi potest: ut iusti quasi genitivo singulari iustitiae pronuncientur inimici, id est, iustitiae non vos negligenter arguo, sed osores : ex quo deocendit affectu studiorum vestrorum funesta peruersitas, cum iniquitati impendentiam copulantes, nec optetis latere quod geritis: sed in porta enuitatis , in locis videlicet iudiciorum spectante populo nequaquam meritis causas, caeterum preciis aestimetis: & iniquitatem pecuniosorum de pauperum facultatibus adiuuetis: vel certe hostes iusti per nominatiuum pluralem appellati esse credantur, ut enumeratis multis magnisque criminibus, quas commotus intulerit quod iusti hostes essent, id est, religionis e&deo aduersarios quasi legitimos exhiberent. Locutio est vero familiaris dissertis,qui & iultos exercitus & iustas prouincias,id est,magnas ap'pellare consueuerunt. Sed videamus & reliqua. Ideo prudens, inquit, in

157쪽

tempore illo tacebit,quia tempus malum est: tempus in declinationem tauit, vel praeterita quippe vel praesentia populi gesta dinumerans, consequentius diceret: prudens in tempore illo tacebat, pro quo ait, tacebit. Quia ergo eos iustum, id est legitimum aduersum honestatem & religionem, bellum pronunciauerat suscepisse: merito, inquit, ad iustitiam reuocantium ora siluerunt, & prudens quisque cum gemitu ac dolore conticuit,considerans nimirum nihil loci salutari supcresse doctrinae, & ideo sibi consulere debere reticendo, cum nihil iam promoueat disputando. Ipsi sunt autem prudentes i n silentium publico horrore compulsi, de quibus supra dixerat: odio habuerunt in porta corripientem , & loquentem perfecte abominati sunt. Cum ergo ita profanarum plebium conspirarit audacia, ut veritatem pietatemque doctrinae quasi de nunciato certamine persequatur, prudens quisque doctor stebit quidem, sed tacebit: videns quoniam scut aspides turdae obturaverint aures suas, ne quid ad eos de salutaribus possit penetrare carminibus. Id sane ipsum quaestionis aliquid videtur afferre, quod breui est expositione purgandum. Laudatur si quidem prudentia doctoris inter silenti j se tuta redigentis, si a parte audito rum restarit aduersitas. Atque magister gentium praecipit, increpat, obsocrat oportune, eamque perseuerantiam omnis fere sacra scriptura commendat. Est proinde adhibenda dillinctio, quae concordiam possit vendicare mandatis. Quandiu populus,& si per negligentiam multa delinquens tamen sub discendi professione consistit. Debet legitimus magister nequaquam clandestinas aliquorum offensiones timere: caeterum omnibus qui ad audiendum couenerint, docendi assiduitate consulere: quippe qui pecuniam sibi commissam num hilariis audierit esse credendam: alium autem venturum qui & sortem reposcat & foenus. Si vero fuerit tanta in peius facta mutatio, ut impietate plebis ipsi discipulatui colla subducant,& pruritum aurium sus inentes ineptis tantum fabulis acquiescant: tum plane iam necessarium esse silentium doctoribus cum propLeta dicetibus. Obmutui,& humiliatus sum,& silui a bonis,& dolor meus renouatus est.

Quaerite bonum Gr non malum ut vivatis, m erit dominus exercituum vobiscum,

sicut dixit: Odite malum diligite bonum, oe custodite in porta iudicium fortem erraturdominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. Hi versus ex persona miserantis prophetae interpositi videntur, Israelitas videlicet etiam sub ipso iam exitio positos commouentis, ut in correctionis vota studiaque conspirent: ne forte Deus exercituit, cuius tanta est clementi a quanta potentia , eiusmodi emendationibus mitigetur, & delendis saltem reliquiis attritae gentis abstineat. Subiicit autem quod habeat ad superiora contextum. Propterea haec dicit dominus excercituum dominator, In omnibus plateis erit

planctus, e r in cundiis quae foris sunt dicetur: Vae me, O vocabunt mucolas adlusium S planctum. Eos qui ciunt plangere O in omnibus vineis erit anetas, quia pertransibo in medio tui, dicit dominus. Sepositis illis versibus quos ex persona diximus prophetae miserantis illatos, inuectionis ordo decurrit: ut post illud quod ait, hostes iusti accipientes munera, & pauperes in porta deprimentes,

158쪽

COMMENT. IN AMO S.

primetues, ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est, conexe videatur illatu propterea haec dixit dominus deus, & reliqua quae sequuntur lamentati 'nes videlicet in omnibus plateis audiendas, S in cu-ctis,inquit, quς soris sunt dicetur Vae vς: quia planctus fore dixerat in plateis, addidit.&quae foris sunt simili cum ploratione miscenda,ut no utique solis videretur urbibus cominari. Dicetur itaque tota regione vς vς: de tam vineae quam campi atque moles, miserabilibus personabunt lametis, quia pertransibo in medio tui dicit dominus. Diu me,inquit, quas absentem,&quae gereretis penitus non videntem nequicquam estis experti mihil enim de emendatione perta longas inducias cogitastis. Nunc iam in regionemrilegiis inquinatam is animaduersor ingrediar,cui ulterius no poststis illudere. Pertrasire se vero dicit, ut illius memoria temporis introducat, quo vel AEgyptum vel Sodoma legitur interisse. AEgyptia primogenita,vel Sodomitica tecta consumens. In hunc ergo modu pertransibo, ut eda qua merita exigunt ultione. Vnde&apud beatum Osee,cum de mitigatu tententiae dis putaret,aici quia deus ego & no homo, in medio tui sanctus,&no ingrediar ciuitate. Quod ergo ibi se miseratus promiserat non esse ge-uru,id nunc facturis pollicetur iratus, id est, per mediu populi ulciscentis animo transitu ru. Cum aute haru calamitatum agger irruerit, agricolae noad cultura ted ad lamenta c5 ueniet, couocantes s Ecum qui sciant plagerc. Quod secundu morer illius regionis,qui etia apud alias gectes vigebat,illatuella Erat enim funebres catilen e quas ad rithmii precinetibus aliis turba rei nabat. Ergo quasi ut legitimu populi funus exprimeret, plangedi scietes enunciat couocandos. Vae desiderantiba diem domini, vinuideam vobis ZDies 'inmissa , tenebrie non lux: Quomodosii uiat ouere leonis, O occurrat eivssus o ιngressiatur domum, d innitatur manusi Aper parietem, O mordeat eum coluber: Nun uidnon tenebris Dies Domini O non lux oecaligo, oe non plendor μωὶ Consilium & propositum pietatis diuinae, gentium magister ostendens:Bonatas,inquit Dei ad poenitentiate adducit, secundum autem duri

tatib terroris ambitio, ludae in pectorib'audientiu formidinis &correcti- qnis suscitaret affectu: sed illi qui abuti remediis adsueuissent, dilationem p naruatque morim ad medacij argumentu trahebant, licentes,videlicet propyetas comemorado,diem domini vanos excitare terrores. Ergo inter

ς xς a quae a ciue improboqi loquebantur, ista quoque cu irrisione dic '- ic p desiderare dic domini. Etut tande reuelaretur optare, no in j β' h ς ' ς postularζnt, scdi nequaqua veniente,cominantiu propnctarii falsitas proderetur. Proinde sacrilegis c5scia suae veritatis censura denticiar, quod illa desideratς diei professione afflictio multiplex cosequa- . u , nec eis illud tepus ad bona argum Ela, sed ad stipedia dura respondeat, aliique calamitatu oriantur procellae, ut illic acerbius discristi en semper Q currat,quociique nuteri c5fugiendii putarint. Dies inquit illesqualebit

159쪽

adeo angoru tenebris,ut nullu consulentiae lumen relinquat, sed apernicie

in pernicie se formidine miserrimi exagitate discurran t: ut si quis fugies inseque te leone ursis saeuieti P obviet,ac subit formidinis augmeta perpessus, domu aliqua occulcitus irrupat,cuque manu parieti, ut post tanta consternatione paululu requiescat,admouerit, morsum serpentis in foramine latetis incurrat: sicque veneno in viscera labete, dispereat. unquid no tenebris dies domini, cr no lux , caligo O no plendor in ea ΘNo sotu tenes rosam, sed etia caliginosam illa esse nocte denucio,qua videlicet & lux securitati abigetur, & nulla consolationu sydera sublucebunt. Odioeproiecifestiuitates

vestra O non capiam odorem coetun vestroru. Quodsi attuleritis mihi holocaustomata. O munera vestra non suscipiam, tar vota pinguium ve rorum no respiciam. Aufera me tumultum carminum tuorum: O cantica lira tua non audiam, O reuelabitur

quasi aqua iudicium, cir tu litia quasi torrens fortis. Quamuis arguendo Israeli

id est, decem tribubus,maiore parte orationis institerit,tamen etiam Iudae delicta contingit. Siquidem de inter principia operis cum intulisset diuersarum gentium mentionem, peruenit ad Iudam, & ait: Super tribus se teribus Iudae & super quatuor non couertam eum, eo quod abiecerit lege domini,& mandata eius non custodierit. Deceperunt enim eos idola sua

post quae abierunt patres eorum: & mittam igne in Iudam,&deuorabit aedes Ierusale. Quaqua ergo Israeli vehemetior institisset,iame postqua ad exprimenda die domini, id est, ultionis lepus sermo peruenit, eiusque seueritate diuersis imaginibus explicare coten dit, quae utique terribilis popa vindictae no minus Iudae, qua Samariae plebibus imminebat: ceremoniar u quoquc solatia, quae profanato Israele Iudas adhuc videbatur celebrare, enervata potius &abiectam5strauit, c5medandae videlicet occasione ce- surae, apud qua inter dana motu placa muta eiusmodi nihil valeret,aequii se iudice viritque fore tribubus inclicauit. Ergo dilatatione sentetit etia Iudaeo Israele denuci at,quonia coetus eoru oblatio nesque fastidiat, & vota in quibus soleat pingues hostias immolare contenat carminibusque quibus Dei canat laudes,ita offendatur, ut tumuli magis se proniiciet sentire,qua coetus. Haec siquide omnia religionis officia tuc grata esse deo, tuc placita: quado cu bonis morib' exhibetur. Caeterii si ea usurpet sacrilegiis &iniquitatib'seruietes,ita nihil promoueat ad impetrada salute,ut oratio eoru fiat

in peccatu. His ergo cuctis se latiis co uictis atque depulsis, iudiciu dei reuelabitur quasi aqua: quod ne obscurii esset, adiecit: de iustitia quasi torrens fortis. Inudatio eas nimiru immis; calamitatis abripiet,&diluuii instar ex tinguet. Diuersis enim imaginibus, potetia & cognitione vindicatis gestit exprimere quae si cu i potest fletibus antequa irruat mitigari,itacu incideritn5 valebit eludi. Νώquid stias sacrificiu obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Istraeit C portastis tabernacula Moloch imaginem idolori; ve- rara, bd-Delvestri, quae cistis vobis. Et migrarem facta,reus Damascu, dicit d

minus , Deus excrcituum nomen eias . Huius loci etiam beatus Stephanus sub

xempore gloriosi meminit passionis.Nam cum furentium Iudaeorum cinctus agminibus de praenunciato a sacris vatibus redeptoris nostri my sterio

disputaret: Conuertit, inquit, deus & tradidit illos seruire militiae caeli, si-

160쪽

CO MMENT. IN AMO S.

I 7cut scriptum est in libro prophetarum. Nunquid victimas aut hostias obtulistis mihi xl.annis domus Israel,& suscepistis tabernacula Moloch,&0dus Dei vestri replia: figuras quas fecistis vobis adorare eas,& transferavostras Babylo nem. Locus vero ipse quaqua apertam habere videatur causam, id est censura iniquas plebes increpantem, tamen ita sententias miscuit ad diuersa tepora pertinetes,ut no parii obscuritatis offuderit. Denique Hier. in hoc loco adeo misera recepit opinione,ut diceret quia xl. annis quos insolitudine reseruiu regisse, non deo sed idolis seruisse videatur: cum nihil

utiqi tale historia cosignet sed tantum ' caput vituli, Moyse morante conflauerint:m tame statim eo de iubente contriuerint. Non ergo ceremonias

legales sy deribus aut angelis offerebat,quaru ritu & ordines auctor noster proprio ore composuit, sibique uni omnia offerenda mandauit. Secunduconsuetudinem ergo scripturarum diuersa quidem tempora, caeterum sis milia increpantis sermo coitinxit, ut ostenderet quia in praesentibus facim legiis profanos imitarentur parentes , qui sibi Deos improbe fieri post lantes, in vasta solitudine concidissent. Quid ergo ait mirum si&hi de pro priis finibus exigantur trans Damascum, videlicet in Babylone ultraque

perituri 3 Quod aute posuit sydus Dei vestri, in hebraico dicitur stellae ha-

uere nomen, i Luciferi,que usque hodie Sarraceni colere feruntur. De quo tame nihil tale scriptura commemorat, videlicet eo tepore quo fuit caput

idoli fabricatum, adsimilitudinem nimirum AEgyptij bouis que Apim nominant, quod stellis quoque seruire decreuerint. Sed colligimus quia per imitatione Aegyptiae su perstitionis, aliis quoqi getibus coponantur,quasi nihil sit profanitatis, quod no per susceptionem unius idoli venerari & colere cestatur. Fit aute cotextus in sensibus, si his quae fuerat interiecta,sepositis, ad illud quod dixerat, Vae desideratib' die domini,hoc respiciat quod ait,Nuquid hostias & sacrificiu obtulistis mihi in deserto, i. longanimitate& benevole tia mea, quae differt longis teporib' ultione, ita abutitur vestra

profanitas, ut argumentemini nu quaveturu esse illud exitiu,st necdu venerit,cu fuerit saepe promissum,quasi no suppetant exepla quibus agnoscatiscosuetudine mea, quia his nimiru qui destinatur exitio, logu ad poenitedulepus indulgeat. Sed ut pretiermitta reliqua, salte illud aspicite: quia cu eductus deAEgypto populus ad monte Sin peruenisset, & cosistes inter miracula meis digna virtutib',ad cultu tame idoloru,que reliquerat, reuertisset, meruit exitio destinari. Ego tame,nec sacrificiis eorti nec muneribus mitigatus, xl. annoru tepus indulsi,neque ira subito in reos saeuire promisi. C term agmina sensimia sentetit addicta cosumpsi, sicque nec indulti temporis logitudo,q, denuciatu est,frustrauit iudicium. nec acce iam praecipitauit horror criminis ultione. Cur itaque dubitetis futuru ' iam factu videtis,id est, ideo vobis de nuciari veturas calamitates, nec eas de celeriter inferri,ut emedationis spactu pr beatur,no ut evanescat vitio, cui nihil valebit tepus ossicere. Vos autem quonia bonitate Dei impudeter abutimini, cosequetur finis eorum parentum quos in sacrilegiis estis imitati: ut scut eorum cadauera in vasta solitudine corruerunt, ita & vos de patriis excussi finibus, in barbara regione moriamini. N ij

SEARCH

MENU NAVIGATION