Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i18 RVFFINI PRESBYTERI

Iaco si oblitus fero et que ad finem omnia opera eorum, magnitudinem iniquitatis tua g Israel. Creatoris indignatio publicauit, qui se etia obtestatione co

strinxit, quod nullus tot malorum immemor redderetur: sed donec viti mo vos finiret exitio,vim scueritatis in tenderet. Simul etiam latentes reo rum detexit affectus, qui cum viderentur in fraude mensurarum & ponderum per solam auaritiam deliquisse, in superbiam eorum se surremitum minatur ostendens profecto quia nunquam illi tot crimina, nisi per eontemptum legis admitterent, atque ut pecuniam immodice, ita etiam praecepta Dei viliter aestimarent. Non est, inquit, quod eorum fastum contumeliis inopum terminetis, longe ulterius effraenata impiorum processe audacia:nostrum inquam hausere o temptum', propter quod merito, qui sunt inspector ahimorum, superbiam eorum detestor: & iuraui in ira mea si introibunt inrequiem meam. Q genim potest cesuram miseratio temperare,cum tali atrocitate grast entur,ut uniuersa eorum regio mereatur intremere, cupiens corum pondere quos degeneres aluit liberari. Nunquid super isto non commouebitur terra,c lugebit omnis habitator eius, Crastendet quasi uius iniuersus eiicietur S defluet quasi iuus AEx pti Z Quid esset terra moueri quod per i ema utique terroris edixerat, subiecto sermone patefecit dicendo. Et lugebit omnis habitator eius. Veniet, inquit, olim promissa & hactenus delata captiuitas: iam quippe ultionis negocium. Ille quem supra dixi sententiae nostrae uncinus attraxit. Et implebitur omne quod tam contemptus protuli quam iuratus, omnisque Israelis populus non maiori difficultate, quam riuus AEgypti videlicet Nilus effvet: atque ad Assyrios transire cogetur. Cuius temporis erit tam tristis & acerba sa-cies , ut die medio sol defecisse S: nox irruisse videatur. Ita enim nulla ordinum distinctio, lux consilij nulla remanebit ac si palpabiles tenebrae te

ram &caelum pariter miserorum oculis abstulissent. Et conuertam, inquit, festiuitates me rasin luctum, em omnia cantica vestra in planctum: Et inducam super omne tarpum vestrum accum, . super omne caput Licium. Et ponam eum

quasi luci in unigeniti, nouissima eius quasi diem amarum. Quoniam non una personam, sed populum simul institutus sermo designat , ideo permutam tio & numeri contingit & generis : ut tum pluraliter tum singulariter alloquatur. Conuertam, inquit, festiuitates vestras in luctum, & cantica vestra in planctum: id est, aemula laetis cuncta succedent, & quae liberi ad

voluptatem parastis, luctui subiiciet immissa captiuitas: corporaque nobilium preciosis paulo ante tecta ornamentis, cilicium pannique conuestient. Quod totum tepore captiuitatis obtingere utina lectione tantum indicante nossemus. Sed tam neques nostris teporibus eiusnodi est facta coditio, ut quid qua melius sperantiu miremur audaciam. Inducam,inqui super omne dorsum vestrumfaccum, uper caput caluicia &ornanacta corporu, firmameta virili perdetis, ut caesaries vel ludibrio vel morbo incipiat consumente desuer,&ponaeam quasi luctu unigeniti & nouissima eius quas

diem amarum, id est, gentis Israeliticae status, ab arce faelicitatis antiquet ad ima descendit miserae seruitutin vi tam acerbo luctu digna sir,quam

172쪽

COMMENT. IN AMO S. II 'illa orbitas quae de unigenitis consueuit accidere,vbi non solum amisia pignora, sed etiam posteritas extincta lugetur. Sed videamus & reliqua. Ecce

dies veniunt dicit dominus, Tmitta famem in terrammonfamem panis nequesitim aquae, sed aulendi verbum domini, commovebuntur a mari v quead mare , ab Aquilone et que ad Orientem circuibunt,quarentes verbum Ammi m non inuenient. Inter extremas calamitates eius populi qui legis conditione floruerat , numerandum esse monstrauit defectum salutarium magistrorum, quidni cum east conditio,visi discenda non audias, subeat imperitia,perque hoc ignorantiae nocte verseris,atque in multiplices miserias velut luminibus captus incurras. Qui enim, ut alius propneta denunciat, non didicerit iustitiam super terram, veritatem non faciet, sicque mendacia loquentes peribunt. Propter quod, & populo cui per Osee prophetam exprobratum fuerat, quia scientiam repulisset, ob id quia ipse ab omnipote- te domino mereretur repelli, etiam in praesenti loco sub denunciatu poenae idem crimen obiicitur,ut qui pietatis magistros studiis fuerant profanitatis exosi, quantum in exitium suum laborauerint agnoscant: qui hoc videlicet peccando fecerint, quod eis iudex inter caetera imo supra caetera supplicia comminetur, id est, inter captiuitatis aerumnas doctrinae eos egestate feriendos, ut illo insigni, quo inter omnes nationes conspicui fuerant,deserantur, nec quisquam eos prothetarum vel instruat ignorantes vel consoletur assi ictos. Quod totum si ib hostili damnatione contingere assidua nos pericula docuerunt. Hanc autem minarum speciem Esaias quoque beatus asseruit, auferendum videlicet a Iudaea principem atque seniorem cosiliorum, doctoremque prςnuncians in eorum locum pueros

reges &es minatos principes subrogandos. Quod autem ait non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum domini illis populis insere-dum. quantum ad tenorem quidem pertinet lectionis eo sensu videtur il latum,ut dixerit non solum fame panis neque solum sitim aquae, sed audiendi verbum domini eam fore penuriam,vinusquam valeant doctorem, etiam si eum auidiis me quaesierint, reperire. Neque enim quasi doctrinae spiritalis cupidos , per quae hoc dispendia eius grauiter aestimantes edicenda, solorum magistrorum ablatione terreret. Secundum eloquia itaque scripturis familiaria non utique negauit eos fame stique vexandos, sed subaudiendum reliquit, non his solum quae pro conditione mo talis vitae bonis malisque quasi promiscue interdum accidunt subiungandos,veru alia maiore calamitate,& ea quae ad omni u respicit & non noxiis accidere non potest, esse plectendos,id est ut diuina eos doctrina non instruat, Ced auris eorum etiamsi adiuret se discerevelle contemnat,quasi quibus conueniat illud quod apud alium prophetam legimus . Peccatori autem dixit Deus. Quare tu enarras iustitias meas&assumis testamentum

meum per os tuum, fingitur sensus ex omnibus quia pro sceleribus & religionis & conversationis suς captiuitati barbaraelud corum gens quondam dilecta subdatur: qui tantum sane a prisci decoris arce defluxerint, ut voluntatis suς crimina recognoscant in poenis, atqi se ferorum tolerantes

173쪽

iussa dominoru doctrinam sacrae legis mi squa audiant insonantem cuius

nimirum adhuc in patriis collocati finibu olluminantia se praecepta contempserint. Verum ut contextus ipsius lectionis intelligentiae huius tenorem postit, ita etiam debemus aduertere eadem quoque ad futurorum significationem valere, eorum videlicet temporum, in quibus Iudaei sceleratis lime peccantes, grauissime conciderunt. Postquam enim vinea illa que translata ex AEgypto, plantata est in regionibus opimis, & aediscato templo torcular sacri altaris accepit,expectataque ut faceretvuas fecit spinas.&non tultitiam sed clamorem ita ut cultores eius in ipsum filium patrisfamilias cstcrati,crederetu se absque molestia in reliquum essetenturos quodcumlegitimi hcredis interitu pervassient. Iuravit dominus Deus in luperbiam Iacob si oblitus fuero usque ad sinem omnia opera eorum, quorum tanta emeriit atrocitas, ut ipsa terra eorum moueretur, ac medium

diem lugubris auferret obseuritas. Sexta si quidem hora tenebrae factae sunt usque ab horam nonam, & terra mota est, petrae scisit, sunt sicquerelliuitates eorum in luctum, & in planctum cantica peruenerunt a que impiorum dorsa sacco tecta sunt, & capita sensere calvicium: venientibusque in ultionem piaculi gentibus, Ierusalem est obsidione circundata, atque adeo illisa terret, ut ulterius nequaquam pollit adsurgere Sentit ergo quasi luctum unigeniti,& amaro conclusa fine est gens illa quae unigenitum Dei contumeliis plagisque violauit, secutumque est vere tempus, in quo fame spiritalium bonorum consumatur, nec penuriam panis aut aquae sitim, sed audiendi verbum domini, videmus eos

qui in verbum domini contumaces fuerant, experiri. An non eorum Ista calamitas, in ipsa rerum attestatione collucet λ Nam cum spiritalis

philosophiae erga dominum scilicet pietatem. erga proximos benignitatem & probitatem docentis, ab eis origo discesserit , ad tantam studiorum & doctrinae sunt inopiam deuoluti, ut a solis ortu usque ad occasum, id est, in toto orbe terrarum dispersi, nusquam verbum Dei quo

Vegetentur audiant.' nec corruscantis Euangeli) fulgore tangamur, sed innatanfantium pro virtutibus morum vitalibusque sacramentis, rebus pudendis di ludicris intumescant: carnis videlicet concisione, & sabbatibus feriis gloriantes. Consequenter ergo nec doctor apud eos aliquis eruditus, nec princeps, nec sacerdos a quo reformentur existit: quia loquente Moyse oculi eorum velamine conteguntur, quod non aliter aufertur, nisi cum in Christo qui nos redemit aboletur . Circumibunt, inquit, verbum domini quaerentes, & non inuenient, quia eum qui verbum caro factus est negauerunt, sicque lux in tenebris lucet de tenebrae eunon comprehenderunt. In die illa deficient tirgines pulchra crasso pentes insiui, quia iurauu in detim Samariae. γ dicit: Vivit Dominus Deras tuus Dan, crvivit mia Bersabee, .cadent cir non resurgent ultra. Licet sui temporis in ores prophetalis accuset oratio , tamen per censurae cumulum, etiam futura signa consequenter ostendimus, atque ideo,&si sermo progredies ad negociaquς videbantur instare respexit, nihilominus &istico ditioni potest

quae

174쪽

COMMENT. IN AMO S.

quae nunc Iudaeos detinet conuenire. Neque enim absurdum est si de praeterita dignitate ipsae tribus pulchrae virgines nominentur, qu ut tunc idola sequendo, exitio lesuntur addictae: Ita nunc cum redemptore si um n garunt, idem commisisse dicuntur, quod & cum in Dan & Bersabee locatos vitulos adorarent, ut fiat sensus: Quia frustra se Iudaei christo domino non credentes,immunes impietatis existiment, per id videlicet quod idola nulla venerentur, cum nihil apud eos de antiqua patriarcharum pietate resederit,quia nomen christi pervicaci infidelitate violando, participes &aequales idolorum cultoribus contegunturi. propter quod etiam in Euangelio proniiciat inspector animorum: Qvj me odit,& patrem meum odit. Proinde eos adducit cumulata damnatio, qui negando filium, patrisque pronunciantur inimici. Quod autem ait, Vivit Dominus Deus tuus Dan,&vivit via Bersabee, vulgi consuetudinem denotauit,qui videlicet superstitione prolabens,& itinera plerumque quibus ad delubra itur, adiurat Cadent, inquit, & non resurgent ultra, id est, spei solatiis inniti non sinet

tur ulterius, ut putentusque ad terrorem eiusmodi cominationes sonare, statimq; occursum ire liberationis gaudia, sicut leguntur frequeter experti: sed quia ultionis tempus coprehensius demum uncinus attraxit, patiendo sentiaiar, quod hactenus didicerant audiendo:& ita cadent ut rebus ipsis depriment ibus conterantur. Vidi dominum stantem seper altare, dixit:

Percute cardinem π commoveantvrs pertiminaria, o ritus enim in capite om

nium, S nouissimum eorum ingladio interficiam. Altare hoc quida super quod vitor astiterit,legitimum videlicet quod esset in Hierosolimae templo positum crediderunt,secundu illud quod alius propheta dicit. A sanctis meis incipite, videatur tepli quoque ipsius exitium comminari sed intellectum eiusmodi loci co textus refutat. Metio quippe Iudae nulla prccesserat: Caeteru dece tribubus specialiter imminebat. Denique post qua dixit, Iurant in delicto Samari Et qui dicunt,Viuit dominus deus tuus Da, de vivit via Bersabee: cadet, in ciuit,& no resurget ultra, ac deinde subdidit. Vidi dominum stante super altare. Cum ergo signatis lime dece tribus Samariamque pulsauerit,altare quoque&delubru quod prccipiat euerti, ipsum debem' accipere de quo paulo ante dixit:Et venit finis super populu meu Israel, noadiicia ultra ut pertransea eum, de stridebui cardines templi in die illa dicit dominus. Et paulo supra dixit ad Amasia Amos. Nunc audi verbu domini:

Tu dicis, no prophetabis super domu Israel& nostillabis super domu Idoli, propter hoc haec dicit dominus: Uxor tua in ciuitate fornicabit, & fiiij

tui & fili tuc in gladio cadet,&humus tua funiculo metietur &tu in terra polluta morieris,&Israel captiuus migrabit de terra sua. Quia ergo dixerat quod in delicto Samariae iurantes debito subderetur exitio, persequitur ipsius comminationis effectum,&dicit se vidisse dominum ad erueda profanorum altaria constitisse.Et quamuis sub imaginevaria,tu occurrentis tum itantis appareat, tamen quia omnia iussone perfecit, & dixit, inquit , ministris vel angelis nimirum vel gentibus, ex eius voluntate venientibus, ut percuterent valvas, & commota superliminaria dissilirent.

O iij

175쪽

RVFFINI PREs BYTERI

sicque omnis qdium ruina sequeretur, stati inque causas comotionis oste-dens: suaritia enim,ait, in capite omnium, cr noui fimum eorum in gladio intemficiam. Quidam in elocutionibus videtur esse defectus,sed si diligenter in s. picias,cosilio potius quam forte susceptus. Quia enim totovolumine scelera eorum hisque debita tormenta digesserat, merito nunc compendium sermoni elegit,ut & morum vulnera unius vici j signaret indicio, & damnationiς pondera succincto nimium sermone contingeret: Percussu quippe cardinum,& superliminarium motu, ruinam fanorum: auaritiae vero nomine in capite omnium commorantis, a principibus ad imos, sordibus cunctos de sacrilegiis horrere pronunciat: nouissimos vero eorum, quod interficiendos hostili mucrone signauit, ostendit neque exiguis esse parcendum : sed optimates x vulgum consa cede perituros. Non erat, inquit fuga eis: Fugient, oenonsaluabitur ex es qui Verit. Fugam pro effugio nominauerat. quod ut exponeret, postquam dixit: No erit in eis fuga,continuo

subiecit, fugiet & non saluabitur ex eis qui fugerit. Ergo quia nihil priderat gisl e capiendis, neque fugam eos arreptum ire pronunciat. Verune hoe esset incertum intulit, quod ad expositionem valeret. Fugiet, inquit, re non saluabitur ex eis qui fugerit. Ex quo sensu est& illud in psaltimo: Fiat via it lorum tenebrae & lubricum, & angelus domini persequens eos. Verum ne hoc ipsum breuiter indicatum sensum eluderet audietium, pergit seiuentia dilatare per species, ut affectum timoris longitudine des criptionis exasperet,simulque commendat se indignante qui sit totius orbis inspector,nullam religionem, nullam esse creaturam quae vel auxilium aliquod vel solatium valeat Praebere damnatis. Postquam ergo dixit, Non erit fuga eis, Fugiet, & non saluabitur qui fugerit ex eis. Si a stenderint, inquit, ue adinfernum inde manus mea educet eos: Et si astenderint Uiue in caelainde detraham eos: Et si a conditi fuerint in Gertice carmeti, indescrutans auferam eos: Et si celaverintle ab oculis meis infando maris, ibi mandabo sirpenti O mordebit eos: c si abierint in captiuitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, m occidet eos.No quo horti aliquem quos enumerauit locoru, adire captus Israel aut posset aut cuperet, sed ut magnitudo se aeterni iudicis publicaret, ab impossibilibus exempla collegit, id est: Si me insequente possent aut ad caeli ardua subvolare, aut vorari terrarum hiatibus,ut laterent,aut sicut est stultitia plerumque metuentium, carmeli verticem peterent, quasi tutas lat bras: velli in profunda marinorum gurgitum mergerentur, nusquam ta- me possent vim inostrae ultionis effugere. Quiae sane ne haec ipsa forte qua puniatur conditio bladiatur, putόntq; se ita ferenda captiuitate defungi,venihil in eos teliqui iuris habeam, quos dominationi barbarae maci pauero. Denuncio quia nec captiuorum valeant sorte defendi, quibus videlicet parcere solet dominantium vel lassata vel satiata crudelitas: sed ibi quoque ad nutum meum iugulos eorum tela penetrabunt, neque enim cuiquam licebit misereri eorum, in quos ego quoque fuerim squire copulsus. Hunc autem colorem in laudem dei sacrorum carminum scriptor excoluit: Quo ibo inquiens, a spiritu tuo,& quo a facie tua fugiamὶ Si ascendero in cetium

176쪽

COMMENT. IN AMO S. a 63

tu illic es, si descendero in infernum, aderis. Si sumpsero pennas meas ante lucem, & habitauero in extremis maris, illuc manus tua deducet me, & te nebit me dextera tua. Etiamsi dicam, Tenebrae occuliabuletne, noxque mihi consolatio erit considero rursus atque conspicio quia sicut tenebrae ita& lumen eius. id est, oculis Dei ita sunt peruiς quamuis densae noctis Onebrae sicut S: lumen diei. V t ergo beatus David haec caetera numerauit sub diuinae agmiratione virtutis, ita etiam nunc peramos&ad indicium virtutis suae Deus noster,& ad cumulum timoris valitura proposuit: quodque nihil solatij possent inuenire monstrauit, dicendo: Et poram oculos meos super eos in malum, CT non in bonum, id est: hos ego puniturus aspiciam, vi sentiant in doloribus cuius potentiae deum longa miseri aetate contenarserint. Et dominus Deus exercituum, qui tangit terram tabescit, luge bunt omnes habitantuam ea . Videtur quidem ad indicium potentiae suae nomine totius terrae, totius orbis mentionem fecisse: quod is videlicet si Deus praeciperet, absque ulla disticultate deflueret, secundum illud Apo stoli Petri qui ait: Quales oportetnos esse in fanistis conuersationibus, expectantes aduentum domini,in quoc limagno impetu transibunt, &elementa ignis ardore tabescent. fieretque sensus eiusmodi: Otu Iud orum

popule profanatibus dedite, hoc qVod dixi te ultionis meae vim nullis epfugiis poste vitare, ne ita accipias quasi omne quod possum in magnitudinem tuae calamitatis expenderim. Quam sit enim hic exiguus meae vi tutiis enectus, hic intelligere potes, quia si uniuersa terrς molem iratus as pexero, haud dissicilius quam cera ignis vapore soluatur. Ego enim dominus babaot id est exercituum, cui nimirum militat innumerabiles angelorum cateruae, qui mentem sero licet, demum tamen ultor accingor. Magnitudinem proinde tuae calami tatis expendito, quia omnia potest, cuius te nuci in persequitur. Sed ad consequentiam magis respicit lectionis si de Iudaea id quo ue dixisse regione videatur, in quam comminationes ab exordio

voluminis personabant. Cum enim dixisse Ponam oculos meos super eos in malum & non in bonum: & quod nulla eos elementa vel auderent eos celare vel possent, consequenter adiecit: quia rex virtutum esse Dominusque dominorum, qui illo pollutam regionem squalore vestiret. Et en det sicut riuus omnis εν demet sicut fluuius Ex pti. Id est in captiuitatem gens tota migrabit. Et sicut alius propheta ait, Ad nihilum deuenient tanquam aqua decurrens, Rivum enim AEgypti Nilum vocat, qui cum inundatu an nuo AEgyptia arua cotexeri t, ita rursum in alueum suum flueta subducit,ut aquarum nulla fere in campis vestigia relinquantur. Ergo &Samariae populus qui quondam Palestinae terram quasi uberaturus impleuerat, dignitate ac libertate depositis, claustra alienae dominationis intrabit,& nulla pristini decoris signa retinebit. Qui aedificat in caelo ascensionem suam, C a ciculumIuum 'per terra undauit. De laudibus Dei pergit contexta praedicatio quae nunc videtur: ad illud enim quod dixerat, dominus deus exercitu uitiqui tangit terram & tabescit , & lugebunt omnes habitantes in ea, cohaeret istud: qui discat in caelo ascensionem suam,& fasciculum situm super te

O iiij

177쪽

io RUFFINI PRESBYTERI

ram scindaui t, id est, eius oculos nec si ad caelum ascenderes, nec si in pro . Linda pelagi mergereris, posses effugere, qui angelorum dominus est, qui mundum quem creauit & cotinet, qui aedificat in c lo ascensionem suam,&fasciculum suum super terram fundauit. Est autem sensus, quia cum in Geli solio pio sui maiestate considat, tamen dignatus est in terra quasi

proprium laabere fasciculum, videlicet Abraham Isaac & Iacob posteros,

quorum vocari specialiter Deus, cum sit dominus uniuersitatis, elegit. ras

ςiculum ergo quas possessionem vocavit, secundum illud Deuteronomi j:

cum diuideret excelsus gentes, statuit terminos earum sectandum numerum angeloru dei, facta est pars eius Iacob,&h reditas ipsius, Israel.Quod utique breuiter inferendo,ollendit quanta beneuolentia cum Iudaeis gesserit, quantis'; eoru sit sceleribus asperatus. Qui ergo aedificat, i. qui aedio uit N ab initio creaturae sacris legibus ordinauit ut ipse in caelu quasi in xcelsami di eius rector ascenderet,&aeterna illic damnatione consideret, terram vero famulorum suorum sincolatui deputaret,secudum illud quod beatus Dauid eloquitur. Caelum caeli domino,terram autem dedit filiis hominum. Cum ei go ita sit throno sublimis &sceptro, cumque non solum sudera sed caeli caelorum cum tremore suscipiant, tamen ad infima oculos suae pietatis inclinat,& humilia ita respicit ut nullam creaturam prouidentiae suae gubernatione destituat. Nam si fasciculum ut diximus, videlicet sentem factis ritibus imbuendam in honorem Abrahae Isaac & Iacob habere dignatus est, tamen secundum quod sacrum carmen eloquitur: Bonus est dominus uniuersis, & miserationes eius super omnia opera eius:

solemque suum facit oriri super bonos & malos, pluit super iustos de iniustos, non solum hominibus, sed etiam auibus & iumen iis alimenta suppeditans, secundum illud Dauidicum: Omnia a te expectant,ut des illis escam

in tempore: dante te illis colligent, aperiente te manum tuam omnia im-llebuntur bonitate: Auertente te autem faciem tuam turbabuntur. Et albi, Qui dat escam iumentis &herbam seruituti hominum, ut exhilaret faciem in oleo, & pane confirmet corda hominum. Vt ergo in victum hominum fruges de fructus terrae pariant, lapso de nubibus imbre foetatur, varum est ad hoc creata mollicies, ut missae in fluctus quasi spongiae compleantur: Se eisdem aquis a genuina salsedine ipsa transfusione purgatis, atque in dulcedinem potabilem transeuntibus, sitientia arua perfundant,

diuersitatemque seminum mirabili ubertate multiplicent: unum esse certo iure dominum, qui haec videlicet ordinauerit confitentes. Sed videamus quo proficiat diuinae virtutis praemissa descriptio: Nunquid nomt ij, ethiopum vos estis mihi fili j Israel ait dominus3 An Iudaeorum deus tantum Z nonne imo & gentiuὶunus enim deus qui iustificat circuncisionem ex fide,& pr putium per fidem. Quamuis ergo prouidentiae meae testimonio quae consulit omnibus in commune mortalibus, potueritis& debueritis agnoscere, vestrum me quidem genus in honorem sanishorum parentum nr cipue dc- legi sic, non tamen alias gentes a mea consulentia repulisse, saltem me esse uniuersorum dominum ex his quae sunt gesta cognoscite, neque tantum vobis

178쪽

COMMENT. IN AMO S. Issvobis cum decideritis in crimina vendicate, ut solos vos anteferri caeteris aestimetis , pro hoc quod de AEgyptia seruitute mirabiliter estis educti, ®ionem uberem, eiectis quod est amplius incolis, possidetis: neque enim circa vos tantum eiusmodi dispensationis munus exercui, sed sicut Israelitae de terra AEgypti, ita & Palaestinos de Capadocia, & Siros de Cirenen assumptos, in eorum locos qui expelli meruerant, intromisi. Haud ergo vestras credatis meruisse virtutes, quod ego iustitiae meae semper i inpendi:

videlicet ut polluta sacrilegiis regna delerem, legitimi domini hanc pr

cipua curam esse cotestans, ut neminem impunitum relinquat, quem nihil cogitare de correctione perspexerit. Ecce,ocul domini Dei super regnum peccas, cir conteram illud a facie terrae. Discite proinde rerum saltem periculis,nullum mortalium vel opibus tutum este vel viribus, qui non fuerit innocentiae prauitate circundatus. Mea ergo iustitia semper exposcit, ut non solum unus aut duo, sed etiam totum regnum si peccatis est subditum, depereat.

Veruntamen, parentum a me vel trorum sanctitas impetrauit, ut vos non

patiar internicione deleti, sed etiam si meritorum momenta perpendens in crimina vestra ultionem suscitavero, miserendi etiam mihi nunquam subrepat obliuio, sed etiam si conteram reos, non cliam sinam Israelitarum nomen perire. Erit ergo inter vos reliquosque discretio,

quod vos castigati,illi autem docebuntur extincti. Et quoniam in ipso indignationis impetu Deus tame prodidit reliquis se esse parsurum,quae sunt

laeta persequitur. Ecce enim ego mandabo , m concutiam in omnibus gentibus δε-

mum Istrae sicut concutitur in crabro, O non cadet lapillus aper terram. In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: Non appropinquabit m non veniet

super nos malum. Hoc proinde quod toto volumine indignatio mea fremuit non effusa pernicitate graisabitur, sed quasi cauta manu & sollicita vos inopectione concutiet,initar videlicet cribri quo frumenta purgantur: cuius angusta foramina nec grana sinunt decidere nec lapillos, sed solum pulta rem ac lolium, ac reliqua quae sunt inutilia secernu Quod autem lapillos ait inter frumenta residere, ad consuetudinem videtur respexisse purgantium, qui plerumque ad hoc in cribrum mittun t lapillos, ut vim concussui addant marginibus illisi & nihil de quisquiliis remanere patiantur. Secundum subtiliorem vero sensum,propius eam rem pro qua fuerat susceptata' gentem nomine lapillorum, eorum indicat firmitatem,qui malis haud facile corrumpantur exemplis,ut illis temporibus& prophetas &alios iustos

fuisse legimus: qui cum reliquum vulgus ut ligna ac stipulae deperirent, illi velut solidi perque hoc preciosi lapides permanebant, super quos meri to ecclesia fundaretur, quoniam nulla pollet procella subruere. Ergo etsi

omnes ait pari ter abripiat immitia captiuitas, tamen nequaquam Vos vili ter aestimabo ut confusa videt ieet cede pereatis: sed exsicebitur libra iudicii,Vt nullum gladius contingat innoxium, nullum pr tereat criminosum. In gladio morientur omnes peccatores populi, mei,qui dictit: Non appropinquabit & no veniet super nos malum, id est qui sacrisvatibus restiteriat,

α eos quasi conuincere gestientes affirmabant nihil calamitatum quas illi

179쪽

1σ6 RVFFINI PRESBYTERI

de nunciabat esse venturum, neque se ulla malorum experimenta capturos, hos inquit,vindicta persequetur,saeuiens. Caeterum omnes vel innocentia vel examinata virtute conspicuos ita manus nostra defendet, ut exercitati quidem, nec tamen doceantur extincti. Sed videamus & reliqua. In die illa dicit dominus suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: m reaedificabo aperturas

murorum eius ea quae corruerant mJaurabo: Cr redech cabo illudficut in diebus

antiquis , mi po sideant reliquias Idumeae omnes nationes, eo quod inuocatum sit nomen metim super eos dicit dominus faciens haec. Quia promiserat se etiam sub tempore indignationis accensae circa Iudaeorum tamen gentem ita misericordiae habere respectum, ut no eos usquequaque pateretur aboleri. Sed in ipso captiuitatis turbine, cum ia eos sera barbaries postideret, mirabili immen auxilio innocenti avel iustitia praeditos defensurum iri,ut potestatem in eos no haberet interit', quod utique videbatur esse difficile, oportune de necessati e prosperaquς essent vetura subiunxit,ut clementiae videlicet suae, cuius signa promiserat, euidentiora etiam documeta congereret, & eorum se habere curam,de quorum meritis iudicabat,ostederet. Sicque intelligoret, quia neminem sine iudicio pateretur perire, quandoquidem no solum erga perlonas, sed etiam inter gentes hoc crimen exereret. Iam enim decem tribubus Assyria dominatione possetis Iudam & Beniamina, qui una tantummodo, Iudae videlicet commemoratione signantur,a Sennacherib expugnatione dessendere. Dicit ergo prophetali more tempus appellans. In die, ait, illa fuscitabo tabernaculum David quod cecidit, reaedificabo aperi

ras muroram eius, mea qua corruerant instaurabo, m reaedificabo eum sicut in diebus antiquis. Quibus verbis utique illam signat aetatem, quae & Iudae trisbuscum reliquis de Babilonia captiuitate liberata est. Ea enim, sicut om-- nes pene prophetae concinenter praedixerant, ita etiam rerum exitus

comprobauit. Hic ergo cum tristia omnia sub persona decem tribuum narrasset, ubi ad praedictionem laetorum ventum est, per Iudae occasionem, eorum seriem percucurrit: simul indicans Ierosolimitas sub aduersa venturos,de qui Ous nimirum eos educendos esse promittit cuius s

ne libertatis sub Ezechiasigna perierunt, quando videlicet in Hierusalema manibus oblidentium, graui penuria laborates,mirabili Deus protectio ne defendit. Cunctis ergo quaeque fuerant aduersa depulsis, illam, inquit, 2uam indignatus posueram c mentarii opificis trullam, resumam,ut aedicem interrupta murorum, qui hostium tuerant impugnatione quassata, aedesque omnes quae cosenuerant suscitabo, & in vigore antiquς sollici tatis reducam: nec solum libertatis dulcia,sed etiam ultionis attribu id est, ut postideat reliquias Idume et gentis, stilicet de Esau stirpe venietis: cuius allidue parricidali odio laborauerant, cunctasque nationes ita sub propria ditione costituati, ut appareat quatum pietatis fructum fuerint cosecuti,

qui opimas crebra ine victorias nominis mei inuocatione perceperint.

Notadum vero quonia huius loci in actibus Apost. B. Iacobus ad pret dicadu mysterili redeptoris nostri, sub intelligetia subtiliore fuerit recordatus, tabernaculu videlicet David corpus Christi appellas:q, cum pro ipsa coditione

180쪽

COMMENT. IN AMO S. ic

tione natur; cecidisset in mortem, resurrectionis estvirtute ac mysteriosus citatu:&vere sanctificatio David fidelis,id est, terna resplenduit, quando non permisit sanctum suum Deus videre corruptionem, sed clarificauit eum ante faciem omnium populorum ad gloriam plebis suae Israelis. Apostolorum ergo doctrinam sequentes,sic esse intelligenda prophetarum volumina nouerimus, ut per contextum sui temporis gesta complexi, de per excursus subitos vel sensuum cumulos etiam futura signauerint, eorumque magnitudinem docuerint spectari in narratione praeuiorum. Sic enim forma loci praesentis instituit: quia quantum ad historiam respicit, & Babiloniorum soluta damnatio, & quam Iudaei pertulerant rescisa captiuitas est, atque resplenduit anxiis,ut saepe phomissa tui longum expectata libe tas: quam tamen si ad regulam virtutis examines, quippe mortalibus &vitet istius amara tolerantibus,nimis exiguam fateberis contigille. H cautem liberatio, quam Christi my steria fidelibus contulerunt, cum semel von erit absque fine, logior est,&absque coparatione sublimio R. cui ita moenia firmitatis 1c dulcedinis comparantur, ut repositae in eis diuitiae nec op pugnationem pollini timere nec fraudem. Idumeae autem reliquias possessura credatur,quando corpus hoc quod per rusum Iudiorum colorem videtur ostendi, luemadmodum seminatum est in ignominia, sic consurget in gloria,nec aliquas de infirmitate molestias aut intellectui generabit aut sensui. Caeterum, erit Deus omnia in omnibus:veru his breuiter explicatis reuertamur ad serie lectionis. Ecce dies veniίt,dicit dominus, et coprehen et arator messorem, calcator et uae mittentemsemen: c tillabunt montes dulcedine, σomnes colles culti erunt. Non solum, inquit, libertatem restituisse contentus, frugum quoque vos faciam ubertate gaudere, ita ut toto anno colligenda suppedi ent,& ad vindemiam tempus messis nimium opima procedat: vindemiam senaentis excipiat,secundum illud quod apud beatumDauid cani-

tutaBenedices coron anni benignitatis tu , de campi tui replebutur ubertate. Pinguescent fines deserti,& exultatione colles accingentur:Sic ergo

de hic post praemissa subiecit. Stillabunt montes dulcedinem, & omnes

colles culti erunt. Aduersorum siquidem tempore raritas erat magna cultorum, nunc econtrario, multiplicabit incolas restituta tranquillitas, de bonum pacis publicae montium cultura testabitur. Ita vestillent dulcedinem , id est, videantur effluere vina de rupibus, mella de montibus. Et conuertam captiuitatem populi mei rael, G aedificabunt riuitates desertas, O bab tabunt: plantabunt vineas O Iibentem vinum earum: c facient hortos, m commerint fructus eorum. Quod per exaggerationem dixerat, id est quasi passsim de montibus eruptum ire nectar, subdita narratione composuit, dicendo videlicet: quod bonis libertatis vlentes, exstruerent urbis moenia, AEdesque repararent . pangerent vineas, nec praedatorem timerent, sed optatis earum fructibus impleretur. Nec solum diuites, sed etia mediocres hortos sedulo colerent, te libenter indeptis eorum copiis vescerentur. Et plantabo eos ver humumsuam , O non euellam eos mitra de terra sua otiam dedi eis ilicit dominus Deus tuus. Id est, populum quem captiuitatis flagella corre e-

SEARCH

MENU NAVIGATION