Ruffini Aquileiensis presbyteri Opera quae extant, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata & castigata, & in duos tomos diuisa. Cum indicibus, tum locorum Sacrae Scripturae explicatorum, tum rerum & verb

발행: 1580년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

iοῖ RVFFINI PRESBYTERI

rint,cum ad possessionem terrarum suarum respexero,ita faciam continua securitate gaudere,ut non experiatur ulterius superborum iussa domino ru, nec amarum iterum gustet exilium, sed in regionibus propriis sempiaterna possessione consistat. Quod dicendo utique no est pollicitus illos in prauam voluntatem nunquam esse mutandos, quos constat postea&redemptorem humani generis tam negasse, quam persequendo violasse,&de illis terris quas acceperant, usque eo fuisse depulso ut ab earum incol tu iugiter arceantur. Sed suum propositum rerum dominus publicauit, quod eos scilicet ita restituerit finibus paternis, ut nunquam cos vellet e pesti,s eorum vita pateretunsicque ad intelligendum pateret aduersa omnia qui sunt deinceps consecuta,illo rucue moribus imputanda: in Christi autem corpore, id est, ecclesiae membris, b c omnia fideliter & cumulate apparent impleta,quibus scilicet ea est spei collata Delicitas, ut cum tem-ζus resurrectionis aduenerit, & beatitudinem quae est vera contigerint,ona sua vi suavitate, ita fateantur aeternitate preciosa.

182쪽

RVFFINI AQUILEIENSIS

Ilii quidem fidelissine papa Laureti ad scribendum animus, tam non est cupidus quam nec idoneus, scienti non es le absque periculo, inultorum iudiciis ingenium tenue & exi te committere. Sed quoniam, ut cum venia tui dixerim, id j temere in epiliola tua per Claristi me sacramenta,quq a no- bis maxima cum reuerentia suscipiuntur, astringis, ut aliquid tibi deside secundum symboli traditionem rationemque componam z quamuis supra vires notiras sit pondus praecepti non enim me latet illa sententia sapientum, quae probe admodum dicit, quia de Deo etiam vera dicere periculosum estὶ tamen si petitionis a te impos tae necessitatem orationibus iuves, dicere aliqua obedientiae magis reuerentia. quam in .geni j praesumptione tentabimus:quq quidem non tam perfectorum excr-citiis digna videantur, quam quae ad paruulorum in Christo & incipientium librentur auditum. Equidem comperi nonnullos illustrium tractatorum aliqua de his pie&breuiter edidisse. Fotinum vero haereticum

scio eatenus scripsisse,non ut rationem dictorum audientibus explanaret,

sed ut simplieiter fideliterque dicta, ad argumentum sui dogmatis traberet, cum in his verbis sanctus spiritus prouiderit, nil ambiguum, nil ob- sciam, nil a reliquis dissonans poni: quia in his vere comperitur prophetia

quae dicit. Uerbum enim consummans & breuians in qquitate: quia verbum breuiatum faciet dominus super terram.Nos ergo simplicitatem sua vel verbis apostolicis reddere & signare tentabimus, vel quae omisia videntura prioribus, adimplere. Sed ut manifestius fiat argumentum verbi huius, ut diximus, breuiati, causam qua haec traditio Ecclesiis data est, ab origine repetemus. Tradunt maiores nostri, quod post ascensionem domin cum per aduentum spiritus Cancti, supra singulos quosque apostolos ignet lingui sedissent,ut loquelis diuersis variisque loquerentur, per quod

eis nu l la gens extranea,nulla linguae badiaries inaccessa videretur & in uia: praeceptum eis a domino datum hoc, ad praedicandum Dei verbum ad singulas quemque proficisci nationes. Discessuri itaque ab inuicem,normam sibi prius futurae praedicationis in comune costituunt, ne forte alij alio adducti. diuersum aliquid his qui ad fidem Christi inuitabantur exponerent. Omnes igitur in uno posti,&spiritu sancto repleti, breue istud futuri sibi, ut diximus, praedicationis indictu, in unum conferendo Q sentiebat unus

ue, coponunt, atque hanc credentibus dandam esse resulam statu ut,llai:

183쪽

i o RVFFINI PRESBYTERI Symbolum enim graece & indicium dici potest, di collatio, hoc est, quod

plures in unum conferunt. Id enim s cerunt apostoli, in his sermonibus ini. r. a. unum conferendo, quod unusquisque sensit. Indicium autem vel signum F idcirco dicitur: quia in illo tempore, ii cui Paulus apostolus dicit,& in λα-bus apostolorum refertur, multi ex circumeuntibus Iudaeis simulabant se esse apostolos Christi, & lucri alicuius vel ventris gratia ad praedicandum proficiscebantur, nominantes quidem Christum, sed non integris traditionii lineis nunciantes. Idcirco istud indicium posuerunt, per quod agnosceretur is qui Christum vere secundum apostolicas regulas praedicaret. De-mque & in bellis ciuili biis hoc obseruari serunt, quoniam & armorum ha- bitus par, & sonus vocis idem, & mos unus est, atque eadem instituta bellandi: ne qua doli surreptio fiat , symbola distincta unusquisque dux suis militibus tradit, quae Latine signa vel indicia nuncupantur, ut si forte ocia currerit quis de quo dubitetur, interrogatus sy mbolum prodat si sit hosti, vel locius. Idcirco denique haec non scribi chartulis aut membranis, sed requiri credentium cordibus tradiderunt, ut certum esset haec neminem exicctione, quae interdum peruenire etiam ad infideles solet, sed ex apost lorum traditione didicille. Discelluri igitur ut diximus ad piae dicandum, illud unanimitatis & fidei suae apostoli indicium posuere, non sicut filii

Noti discessuri ab alterutrum turrim ex latere cocto dc bitumine costruen-Gea . ii res, cuius cacumen vi lite ad caelum pertingeret: sed monumenta Dei quae starent ad iter sus faciem inimici, e lapidibus vivis& margaritis dominici aedificantes: quam neque venti impellerent, neque fulmina subruerent, neque tempestatum ac procellarum turbines permoverent. Merito igit rilli a binuicem separandi, turrim superbiae aediscantes, linguarum consu sione damnat i sunt, ne unusquisque posset aduertere proximi sui loquela. Isti vero qui turrim fidei conitru coant, omni u linguarum scientia& agnitione donati sunt, vi illud peccati , hoc fidei probaretur indicium. Sed iam nobis etiam de ipsis aliquid tractandum est margaritis,in quibus primo in loco fons & origo omnium ponitur, cum dicitur. Credo in Deum patrem omnipotetem Verum prius quam incipiam de ipsis sermonum virtutibus disputare,illud no importune commone dum puto,quod in diuersis ecclesiis aliqua in his verbis inuentiantur adiecta. In ecclesia tamen vibis Romet hoc non deprehenditur factum: quod ego propterea esse arbitror, quod neque haeresis vlla illic sumpsit excudium: de mos inibi seruatur antiquus, eos qui gratiam baptis ini suscepturis int, publice, id est, fidelium populo audiente symbolum reddere: & utique ad adiectionem huius saliena sermonis eoru qui praecesserui in sileaio admittit auditu. In caeteris aute locis, quantum intelligi datur, propter nonnullos haereticos addita qui di videntur, perquet nouellς doctrinet sensus crederetur excludi. Nos tame illii ordi ne sequimur,que in Aquileiesi ecclesia lauacri gratia suscepim Credo igi-Hἀ ri tur primis omni uponitur, sicut Paulus Apost. ad Heb. scribens dicit. Credere enim primo omnium accedente ad Deu oportet,quia est: & credetibus remunerator sit Sed de propheta dicit: Nisi credideritis no intelligetis.

184쪽

COMMENT. I N SYMBOL

Vt ergo intelligentiae tibi aditus patescat, recte primo omnium te credere profiteris: quia nec mare quis ingreditur,& liquido ac profundo sese committit elemento, nisi se prius credat poste saluari: nec agricola semina sulcis obruit & fruges spargit in terram, nisi crediderit venturos imbres, affuturum quoque lolis teporem ,quibus terra cofota, segetes multiplicata fruge producat,ac ventis spirantibus nutriat. Nihil denique est quod in vita geri pollit, si non credulitas ante pr. aecessierit. QuJd igitur mirum, si accedentes ad Deum credere nos primo omnium profitemur, cu sine hoc ne ipsa exigi possi vita communis. Haec aute idcirco in principiis praemisimus,quia pagani nobis obiicere solent, quod religio nostra, quia rationibus deficit, inibia credendi persuasione cosistat:& ideo ostendimus, nec agi, nec stare aliquid posse, nisi praecesserit vis crede di. Denique & matrimonia contrahuntur, quia creditur successura posteritas: de pueri discedis artibus tradu tur, quiana agiltrorum indiscipulos transfundeda creditur disciplina : de

imper ij insignia unus suscipit, dii credit sibi populos & urbes & armatum retiam exercitum parituru . Quod ii haec singula, nisi prius crediderit futura, nullus aggreditur,quomodo no multo magis ad agnitione Dei credendo veniatur Sed videamus, quid iam breuialis hic sermo symboli proponar. Credo, inquist,in Deum patre omnipotentem. Orientales ecclesiae omnes pene ita tradunt. Credo in unum Deum patrem omnipotente. Et rursum insequuti sermone, ubi nos dicimus: Et in Christu Iesum unicum filium eius dominum noli rum: illi tradunt. Et in unum dominii nostrum Iesum Christum unicum filium eius, unum scilicet Deum & unum dominum, secundum auctoritate Pauli apostoli profitetes. Sed de hoc insequentibus locis i. . a repetemus: nunc interim quod ait,in Deum patre omnipotentem, Vide mus. Deus secundum quod opinari potest humanames, naturae ipsus vel

substatiae, quae est super omnia, appellatio est. Pater arcani Ie inestabilis sacramenti vocabulum est. Deum cum audis, substatia intellige sine initio, line fine, simplice, sine ulla admistione, inuisibilem, incorporea, ineffabilem, inaestimabilein. in quo nihil ad luctum,nihil creatum sit. Sine auctore est enim ille, qui est omnino omni u auctor. Patre cum audis, fili j intellige patrem, qui filius supra dictae sit imago substatiae. Sicut enim nemo dicitur dominus, nisi habeat vel possessione, vel seruum cui dominetur,&sicut nemo inagister dicitur, nisi discipulum habeat: ita de pater nullo pacto quis dici potest, nisi filium habes. Hoc igitur ipse nomine quo Deus patetrap

pellatur, cum patre pariter subsistere etia filius demonstratur. Quomodo autem Dcus pater genuerit filium, nolo discutiaς, nec curiosius ingeras in profundo arcani, ne forte dum inaccessς lucis fulgore pertinacius pei scru- raris, exiguit ipsum, qui mortalibus diuino munere concessus est, perdas aspectum. Aut si putas in hoc omni indagationis genere utendu, prius sibi ropone quae nostra sunt: quae si consequcia ter valueris expedire, tunc a terrestribus ad caelestia, & a visibilibus ad inuisibilia properato. E pedi primo ii potes, quomodo mens, quae intra te eit, generet Veibum, qui sit in ea memoriae spiritus: quomodo haec chim diuersa sint rebus &

185쪽

iri RVFFINI PRESBYTERI

actibus, unum tamen sint vel substantia vel natura,& cum e mente procedant, nunquam tamen ab ipsa separentur. Et si haec, quamuis in nobis, &animae nostrae substantia habeantur: tamen tanto nobis occulta videntur. quanto aspectui corporeo inuisibilia. De apertioribus requiramus. Fons

quomodo ex se generat fluuium, quo autem spiritu rapidus fertur in fluetum. Quid est quod dum unum &inseparabile sit fiuvius& fons, tamen nec suuius fons, nec fons fluuius intelligi aut appellari potest:&tam equi viderit fluuium, videt & fontem. Exerce te prius in horum explanatione,& discute si potes quae habentur in manibus, & tunc ad horum sublimiora venies. Nec putes quὁdtestatim de terra ascendere suadeam super caelos, sed trius te si placet ad istud firmamentum,quod oculis videtur educam,&ibi si potes natura huius visibilis luminis discute, quomodo ignis iste caelestis generet ex semetipso splendorem lucis: quomodo etiam producat vaporem, de cum tria sint in rebus, unum tamen sunt in substantia. Quod& si haec singula inuestigare potueris, scito adhuc diuinae generationis mysterium tanto esse differentius & eminentius,quanto creator creaturis potentior, quanto artifex opere suo praestantior, quanto ille qui semper est, eo qui ex nihilo coepit esse, nobilior est. Credendus est ergo Deus esse pater unici filii sui domini nostri, non discutiendus Neque enim fas est seruo de natalibus domini disputare. Contestatus est pater de caelis, dicens. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Pater ipsum dicit esse filium suum,& ipsum audiri iubet. Filius dicit. Qui videt me, videt me, videt & patrem meum. Ego & pater unum sumus: & Ego ab eo exitii,&veni in hunc mundum. Quis est qui inter has patris de filii voces medius se discussor interserat, & deitatem diuidat, affectum separet, substantiam rumpat, spiritum secet, neget esse verum, quod veritas dicit Est

ergo Deus pater Verus,tanquam veritatis pater, non extrinsecus creans, sed

ex eo quod ipse est filium generans, id est,quia sapiens sapientiam, quia iustus iustitiam, quia sempiternus sempiternum, quia immortalis immortalem, quia inuisibilis inuisibilem, quia lux splendorem,quia mens verbum. Quod autem diximus, Orientis ecclesias tradere unum verum Deum patrem omnipotentem,& unum dominum: hoc non intelligendum est v nun umero dici, sed uniuersitate. Verbi gratia. Si quis dicat unum hominem, aut unum equum,hic unum pro numero posuit: potest enim & alius homo esse tertius, vel equus. Vbi autem alius vel tertius non potest iungi,unus si dicatur no vnitatis, sed uniuersitatis est nomen. Vt si exempli causa, dicamus, unum solem: hic unus ita dicitur,ut vel alius,uel tertius addi non possit: unus est enim sol. Multo magis ergo Deus cum unus dicitur, unus non numeri, sed uniuersitatis vocabulo nuncupatur, id est, qui propterea Vnus

dicitur quod alius non sit. similiter & de domino accipiendum est, quod unus sit a ominus Iesus Christus, per quem Deus pater dominatum omniutenet. Unde &sequens sermo omnipotentem pronunciat Deun: . Omnipotens autem ab eo dicitur, quod omnium teneat potentatum. Tenet

autem omnia pater per filium, sicut& Apostolus dicit: quia per ipsum

creata

186쪽

COMMENT. IN SYMBOL

creata sunt omnia visibilia&inuis bilia, siue throni , siue dominationes, siue principatus, siue potestates. Et iterum ad Hebraeos scribens dicit. Quia per ipsum secula instituit,& ipsum constituit haeredem uniuerso rum. Quod si per ipsum secula instituit pater, & per ipsum creata sunt omnia, & ipse est ii res omnium, per ipsum ergo & potentatu omnium tenet. Quia sicut lux de luce, & veritas de veritate, ita de omni potente omnipotens natus est, ut in Apocalypsi Ioannis scriptum est. Et requiem non ha- bebant die ac nocte, dicentes. Sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus sabaoth, qui erat ,& qui est, & qui venturus est omnipotens. Omnipotens ergo dicitur, qui venturus est: & quis est alius qui venturus est, nisi Christus filius Dei 3 His additur inuisibilem& impassibilem. Sciendum quod 'duo isti sermones in ecclesiς Romanae symbolo non habentur. Constat autem apud nos additos,haereseos causa Sabellis illius prosecto,quae a nostris Patri passiana appellatur, id est, quae & patrem ipsum, vel ex virgine natum dicit, & visibilem factum esse vel passum affrmat in carne. V t ergo excluderetur talis impietas de patre , videntur haec addidisse maiores, & inuisi . bilem patrem atque impas libilem dixisse. Constat enim filium, no patrem

incarnatum, & ex carne natum: & ex natiuitate carnis, filium visibilem

de passibilem factum. Quantum autem spectat ad illam deitatis immortalem substantiam, quae v na et eademque cum patre est : ibi neque pater, neque filius, neque spiritus sanctus visibilis aut passibilis creditur.Secundum dignationem vero carnis assiimpiae, filius visus&passis est in carne. Quod& propheta praedixerat, ubi ait: Hic Deus noster, non reputabitur alter ad RVuch. . eum, qui inuenit omnem viam disciplinae, & dedit eam Iacob puero suo,& Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, & inter homines conuet satus est. Sequitur post hoc. Et in Iesum Christum, unicum filium eius dominum nostrum. Iesus Hebraei vocabuli est nomen,quod apud nos Saluator dicitur. Christus a chrismate, id est, ab unctione appellatur. Legimus

enim in libris Moysi,quod Auses Naut filius, cum electus esset dux populi,

commutato nomine de Ause Iesus cognominatus sit, quo scilicet oilenderetur hoc esse nomen, quod principibus &ducibus conueniret, his du- taxat qui salutem sequentibus se populis darent. Itaque & ille Iesus appellatus est, qui eductum de terra AEgy pti populum, & de erroribus eremi l beratum in torram repromissionis induxit. Et hic Iesus, qui populum de

ignorantiae tenebris eductum, & de mundi erroribus reuocatum, introduxit ad regna caelorum. Christus quoque vel pontificale vel regium nomen est. Nam prius & pontifices unguento chrismatis consecrabantur ®es. Sed illi: veluti mortales & corruptibiles, unguento materiae corru-,ptibilis ungebantur: hic vero sancto spiritu perunctus Cliristus escitur, sciat scriptura de eo dicit. Quem unxit pater spiritu sancto missio de caelis. a.. io Eths ias praefigurauerat,dicens eae persona filii. Spiritus domini se perme: propter quod unxit me,eua gelizare misit me pauperibus. Quia ergo oste

simus quid sit Ieses,qui populum saluet.& quid sit Christus, qui pontifex. facius sit in aeternu,nunco consequentibus,de quo dicatur ista videamus.

187쪽

17 RVFFINI PRESBYTERI

Unicum situm, inquit, eius dominum nostrum. Post hoc docet nos,quia Iesias iste, de quo diximus, & Christus de quo exposuimus, unicus filius Dei & noster dominus sit, ne forte putes quod humana ista vocabula te renum te aliquid doceat, ideo subiungit. Unicum hunc esse filium Dei dominum nostrum. Unus enim de uno nascitur: quia&splendor unius est

lucis, &vnum est verbum cordis: nec in numerum plurallam defluit incorporea generatio, nec in diuisionem cadit, ubi qui nascitur nequaquam a generante separatur. Unicus est ut menti sensus, ut cordi verbum, ut forti virtus, ut sapientia sapienti. Nam sicut solus sapiens pater ab Apostolo dicitur : ita & solus filius sapientia nominatur. Unicus ergo filius est: & cum sit gloria sempiternitate irtute, regno, potestate hoc quod pater est omnia tame hic non sine auctore sunt patre: sed ex patre tanquam filius habet: cumque sit ipse omnium caput, ipsus tamen caput pater est. Sic enim scriptum est. Quia caput Christi Deus est Filium sane cum audis,nolo generationem carnalis natiuitatis astu mas, sed memento hoc de incorporea dici substantia & nat uret sim plicis. Si enim ut supra iam diximus, vel in eo quod cor generat verbum,vel mens sensum, vel lux ex se parit splendorem,nihil horum requiritur, nec ulla in tali generatione fragilitas cogitaturi quanto purius & sacratius de horum omnium creatore censendum es 3 Sed fortasse dicas, ista quam memoras in substantia est generatio: neque enim lux substantivum facit splendorem, aut cor substantivum generat verbum: filius autem Dei substati aliter asseritur generatus. Ad haec primo omnium illud dicimus, cum etiam in caeteris proferantur exempla, non per omnia tamen similitudinem seruare pollunt rei illius,cui prςbere putantur exemplum o sed unius alicuius partis pro qua videntur assumpta, similitudinem tenent, Verbi gratia, ut cum in euangelio dicitur. Simile est regnum caelorum fermento quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus. Nunc quidnam putabimus regnum caelorum per omnias mile esse fermento, ut

substatia illa ita palpabilis sit ac fragilis, ut & acida fieri possit & corruptata

Sed ad hoc solum exemplum istud videtur assumi, ut ostenderetur ex parua praedicatione verbi Dei humanas mentes fidei fermento posse coalescere. Similiter & cum dicitur. Simile est regnum caelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium abstrahit. Et in hoc nunquid putandum est, quod naturae lini, quo rete operamur, ac nodis quibus maculae nectuntur, regni caelorum substantia per omnia conferatur 3 Sed ad hoc solum vidς-tur assumpta comparatio,vt ostenderetur: quia sicut rete de profundo maris pisces adducit ad littus, ita de profudo seculi huius errore, humanae animae regni caelorum praedicatione liberantur. Ex quibus constat exempla non in omnibus his, quorum exempla sunt esse similiae alioqui si eadem essent omnia, iam non exempla dicerentur, sed ipsae potius res, de quibus agitur, viderentur. Deinde etiam illud dicendum est, quod nul latreat urata lis esse potest, qualis creator eius : & ideo sicut sine exemplo est diuina substanti ita & sine exemplo est diuinitas.Tum etiam illud addimus, quuOmnis creatura ex nihilo est. Si ergo in substantiva scintilla, quae ignis est, ex se

188쪽

COMMENT. IN SYMBOL. 17sex se creaturam quae ex nihilo facta est gignit, & conditionem in hoc seruat originis suae: cur illius aeternae lucis substantia, quae semper fuit, quia in substantivum in se nihil habuit, in substantivum ex se splendorem proferre non potuit Z Et ideo recte unicus dicitur filius. Unicus enim & solus est,qui ita natus est, nec comparationem aliquam potest habere quod unicum est : nec similitudinem in substantia cum facturis suis habere potest ille, qui factor est omnium. Hic est ergo Christus Iesus unicus Dei, qui est & dominus noster. Vnicus & ad filium referri & ad dominum potest. Unicus est enim & vere filius &unus dominus Iesus christus. caeteri quippe filii, licet filia dicantur, adoptionis tamen gratia dicuntur,

non veritate naturae. Et si dicuntur alij domini, concessa tamen non ingenita potestate dicuntur. Hic vero solus est unicus filius,& solus unicus dominus: sicut & Apostolus ait. Et unus dominus Iesus Christus, per quem i. or 8.

Omnia. Ideo postea quam propositus ordo fidei ineffabile sacramentum si- iij de natiuitate patris exposuit, nunc ad humanae salutis dignationem dispensationemque descendit: & hunc quem supra dixit unicum filium Dei,& dominum nostrum,nunc dicit. Qui natus est de spiritu sancto ex Maria virgine. Hςc iam inter homines dispensationis natiuitas est, illa diu in substantiae: haec dignationis est, illa naturae. De spiritu sancto ex virgine nas citur:& iam in hoc loco mundior auditus requiritur & purior senius. Hunc

enim que dudum de patre natum ineffabiliter didicisti, huic aspiritu sancto templum fabricatum intra secreta uteri virginalis intellige: & sicut in sanctificatione sancti spiritus nulla sentienda est fragilitas, ita & in partu virginis nulla intelligenda est corruptio. Nouus enim huic seculo datus est

hic partus, nec immerito. Qui enim in caelis unicus filius est, consequenter & in terra unicus est,&unice nascitur. Nota sunt omnibus & in euagellis

decantata de hoc scripta prophetarum, quae dicunt: Quod virgo concipiet, de pariet filium. Sed & partus ipsius mirabilem modum Ezechiel propheta ante formauerat. Mariam figuraliter portam domini nominans, per quam scilicet dominus ingressus est mundum. Dicit ergo hoc modo .Porta autem qu respicit ad Orientem clausa erit, & non aperietur,d nemo tra

sibit peream:quoniam dominus Deus Is ael transibit per ea,&clausa erit. Quid tam euides de conseruatione virginis dici poterat 3 Clausa fuit ea virginitatis porta, per ipsam intrauit dominus Deus Israel, per ipsam in hunc . mundum de utero virginis processit, &in aeternum porta virginis clausa, seruata virginitate permansit Igitur sanctus spiritus refertur dominicς carnis, & templi eius creator. Incipe iam hine intelligere etiam spiritus sancti maiestatem. Contestatur enim & euangelicus sermo de ipso, quod cum lorquenti angeload virginem & dicenti. Quia paries filium, & vocabis no- MM.i. men eius Iesum: hic enim saluum faciet populum a peccatis suis , illam resepondisse. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco t de dixerit angelus ei: Spiritus sanctus veniet super te, & virtuς altissimi obumbrabit tibi:&ideo. 'nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Vide ergo coo perantemsibi inuicem trinitatem. Spiritus sanctus venire dicitur super vise

189쪽

ginem,&virtus altissimi obumbrare ei. Quae est autem virtus altissimi. nisi ipse Christus, qui est Dei virtus & Dei sapientia Z Cuius autem haec vi tus ei l3 Altissimi inquit. Adest ergo altissimus,adest & virtus altissimi,adest& spiritus sanctus. Haec est trinitas ubique latens, & ubique apparens,vocabulis personisque discreta,inseparabilis vero substatia deitatis: & q uamuis solus filius nascatur ex virgine, adest tamen & altissimus: adest & spiritus sanctus, ut & conceptus virginis sanctificetur & partus. Verum haec quia ex scripturis propheticis afferuntur, possiant forte Iudaeos, quamuis sint infideles & increduli, confutare. Sed pagani solent irridere nos, cum

audiui praedicaria nobis virginis partum: propter quod paucis eorum obtrectationibus respondendum est. Omnis partus ex tribus ut opinor comstat, si adultae aetatis si femina, si virum adeat, si non sit illius vulva vicio sterilitatis occlusa. Ex his tribus in hoc partu quem praedicamus unum d fuit,vir scilicet:& hac parte squia qui nascebatur non erat terrenus homo, sed caelestis in per spiritum caelestem dicimus salua virginis incorruptione

completam. Et tamen quid mirum videtur,si virgo conceperit, cum Orietis auem quem Phoenicem vocant,in tantum sine coniuge nasci vel renasci constet, ut semper una sit,&semper sibi ipsi nascendo vel renascendo su cedat 3 Apes certe nescire coniugia, nec foetus nixibus edere, omnibus phlam est. Sed & alia nonnulla deprehenduntur sub huiuscemodi sorte nas.cendi. Hoc ergo incredibile videbitur diuina virtute ad totius mundi rein

tegrationem tactum, cuius exempla etiam in animalium natiuitate certi

tur 3 Et tamen mirandum est,cur hoc gentilibus impossibile videatur, qui credunt Mineruam suam de cerebro ouis natam. Quid ad credendum difficilius, aut quid magis contra natura est 3 Hic femina est, hic naturae ordo seruatur, hic conceptus, hie partus temporibus suis editur: ibi nusquam semineus sexus. sed vir solus & partus. Qui illa credit, cur ista miratur 3 Sed& Liberum patrem dicunt de foemore eius natum. Ecce aliud portenti genus , & tamen creditur. Venerem quoque, quam Aphroditen vocant, despuma maris, sicut & omni Leius compositio ostendit, credunt esse progenitam. De ouo natum Castorem Pollucemque confirmant: & ex formica Myrmidones : de alia mille sunt, quae quamuis contra naturam rerum venientia, ipsis tamen sunt visa credibilia, ut Deucalionis & Pyrrhae lapides iactos,& hominum ex his segetem natam. Et cum h c tot& talia figmenta crediderint, unum eis impossibile videtur, quod adolescens femina,diuianum germen, non hominis vicio, sed Deo spirante conceperit. Qui utique si ad credendum dissiciles sunt,illis tot & tam turpibus monstris fidem nequaquam comendare debuerat. Si vero faciles sunt ad credendu, multo promptius saec nostra tam honesta & tam sancta recipere, quam illa ta indigna & tam faeda credere debuissent. Sed dicunt fortassis,quia possibile si fuerat Deo ut virgo conciperet, possibile etiam fuerat vi pareret: sed indi

gnum eis videri,ut tanta illa maiestas per genitales feminae transiret egressias: ubi quamuis nulla fuerit ex viri commistionet contagio , fuit tamen

ipsius puerperii obscvenae attrectationis iniuria. Pro quo paulisper eis secundum

190쪽

COMMENT. IN SYMBOL. 177cundu sensum suum respondeamus. Si quis videat paruulu in profundo

coeni necari, & ipse cu sit vir magnus & potes, extremia ut ita dixerim ingrediatur coenum,ut paruulum liberet morientem, pollutus ea te accusa-Ditur hic vir, qui paululu calcauerit luti, an ut misericors laudabitur, quod vitam contulerit morituro ZSed haec etiam de communi homine dicta sint. Redeamus nunc ad naturam eius qui natus est. Quantu putas natura solis illo inferior est 3 quan tu creatura sine dubio creatore. Intuere nunc,si solis

radius in coeni alicuius voragine demittatur,nunquid na aliquid inde potitutionis acquirit 3 aut obscoenorii illustratio, solis ducitur in iniuria 3 Ignis quoq; quanto natura est inferior his de quibus sermo est,& nulla materia, vel obic cena, vel turpis adhibita ei, igne polluille creditur 3 Cu haec ita esse in rebus materialibus costet,iu in illa supereminenti & incorporea natura, quς super omnem igne,& super omne lumen est, pollutionis aliquid putas ac obscoenitatis incidere 3 Tunc deinde etia ad illud aduerte Nos homine a Deo creatum de terrae limo dicimus. Quod si obscoenitas Deo reputatur opus suum requirenti, multo magis ei reputabitur opus istud ab initio fabricanti. Et superfluum est dicere,cur per obscoena transierit,cu non postis

dicere, cur obscoena codiderit. Et ideo obscoenali cesse,no natura, sed obseruantia docuit. Caeterv omnia quae sunt in corpore,ex uno eodeque luto

formata usibus tantii & ossiciis naturalibus distinguutur. Sed ne illud quide absolutione vacare huius qui stionis omittam', quod substatia Dei quet omnino est incorporea, inseri corporib'vel capi ab eis principaliter no potest,nisi aliqua sit media substatia ipiritualis, qui capax diuini spiritus pos

sit esse. Verbi gratia,ut si dicamus, lux omnia quide membra corporis illustrare potest, a nullo tame et, ru nisi a solo oculo capi potest. Solus est enim ocu lus qui capax est lucis. Et filius ergo Dei nascitur ex virgine, no principaliter soli carni sociatus, sed in anima in carne Deu que media generatur. Anima ergo media & in secreta rationabilis spiritus arce verbu Dei capiete, absque vita qua suspicaris iniuria Deus est natus ex virgine. Et ideo nihil ibi turpe puta dii est, bisanctificatio spiritus inerat δε anima quae erat Dei capax, particeps fiebat etia carnis. Nihil ibi ducas impossibile, ubi aderat virtus altissimi. Nihil de humana fragilitate cogites, ubi plenitudo inerat diuinitatis. Crucifixus sub Pontio Pilato, de sepultus descendit ad inferna. Docet apostolus Paulus illuminatos esse debere oculos cordis nostri, ad in-v- rellige dii quae sit altitudo diuinitatis, latitudo de profundu. Altitudo ergo de latitudo de ero fundu, descriptio crucis est: cuius eam patre quae in terra defixa est, profundum apellauit. Altitudine vero illam quς super terra porrecta sublimis erigitur Latitudinem quoque illa,quet distenta in dexteram leuaque manus protenditur. Cumlargo tot species mortis sint, quibus de hac vita exitus dari hominibus solet, quid vult nos Apostolus illuminato

corde icire ratione, cur ex his omnibus crucis potius species ad morte delecta sit saluatoris 3 Unde sciendu est, quod crux ista triumphus erat. Tro' phaeum enim insigne: triumphus aute deuicti hostis indiciu est. Quia ergo adueniens Chri itus, sicut Apostolus dicit, tria pariter sibi regna subiecit, ita , -

SEARCH

MENU NAVIGATION