장음표시 사용
111쪽
Cum corpus A pervenerit ad perihelium P, eum impetum conceptum habebit, ut si sibi relinquatur,
ae e esset actio corporis S, excursurum si per lineam rectam PR. verum cum actio corporis S noi cesset, idcirco corpus A retractum versus S dcfleis et ab linea P R , ac rursum per alteram ellipseos paristem revertetur ad aphelium A. Ascendens autem a perihelio P ad aphelium A, magis magisque retardabitur: etenim singulae tractiones corporis S huic ascensui opponuntur. Ac cum tandem pervenerit a P usque ad A omnem illum impetum amissum habebit, quem acquisiverat cadendo ab A usque ad P, & omnino rediens ad A Merit, ut ante suerat cum primum ab A discessit.
Suam ergo conversionem instaurabit iterum , ac se pius; ac per eamdem lineam curvam circa Sin imsinitum tempus revolvetur.
De vi attractiva particularum . Raeter vim illam attractivam , quam supra expl&cavimus , quaeque pro quadrato distantiae minuitur, aliam quoque vim attractivam Neutoniani tribuunt eorporibus omnibus, quam vocant vim attractivam particularum , q aeque non pro quadrato distantiae
minuitur , sed pro cubo , vel cubo cubi , vel cuboeubi cubi , vel quovis alio maiori numero; non nim de hoc satis inter ipsos constat.
112쪽
Ηoe maxime differt vis attractiva particularum a vi attractiva corporum , quod haec aucta paululum distantia , non multum minuitur ; illa e contrario minuitur prope in infinitum ', id quod exemplum ostendit. Si in distantia r vis attractiva corporum est I, in distantia a quoniam quadratum numeri et est 4 vis attractiva erit quater minor. At vis attractiva paristi eularum si in distantia I est et, in distantia a quoniam cubus numeri 2 est 8, & cubus numeri S est si a erit non quater , sed quingenties de duodecies minor, si illam quidem pro cubo cubi minui volumus: quid si
pro cubo cubi cubi, aliove maiori numero Eo fit, ut vis haec attractiva particularum exeriseeri sensibiliter non possit, nisi in distantia per quam exigua. Quare si particula R Fig. o. ad corpus
A quam proxime admoveatur poterunt quidem paristiculae duae λ& R propter summam vicinatem se mutuo trahere ,' Particulae reliquae corporis A, ut quae longius distant, particulam R nihil assicient. Itaque vim hanc attractivam particulae minimae exeriseere inter se possunt, si sint quam proximae ; corpora maiora non possuΠt. Hanc ob causam vis attracti Ua particularum dicitur; eaque sit, ut semper incontactu adhaesio sequatur aliqua ; nam particulae se mutuo Contingentes, propter vim attractivam arctis. si me c/junguntur. Hactenus primam Physicae partem exposui.
113쪽
De variis quorumdam eorporum qualitatibus . Quae omnium eo orum eommunia sunt op
. suimus: nunc quae quorumdam sunt propria videamus. Horum autem duplex est genus; nam sunt quaedam , quae ad localem motum sic pertinent, ut nullo inteli Eho loeali motu ne ipsa quidem intelligi potiant. Huius generis sunt durities, fluiditas , gravistas . aliaeque qualitates, quae vel motum continent vel resistentiam , aut nisum ad motum . Atque haereala's appellantur. Sunt autem alia, quae intelligi possunt, etiamsi nullus localis motus percipiatur , uti Iux , color , sonus, & qualitates aliae, quae dicuntur apparentes . Exordiar a primo genere .
CAP. I. D. duritie. L Urities est vis illa . seu resistentia, qua es iaciunt partes corporis , ne divellantur , disiunganturque . Placet plerisque , diua corpora constare particulis
114쪽
ramosis, inflexisque , quae se mutuo complectantur, eoque fieri, ut divelli non possint. Recte: sed oportet, has quoque particulas duras esse. Unde ergo il- Iarum durities t hic dissensio . Epicurei atomos praetendunt quos arguit haeeratio. Nam primum duritiem atomorum non explicant. Deinde si atomi aliae in alias insertae sunt, seseque mutuo complectuntur , eoque dur)ties fit, sequitur, ut partes durorum corporum, si in diversa
trahantur, nulla omnino vi divelli possint; namque atomi neque frangi ulla vi possunt, neque inflecti ,& tamen durorum partes divelluntur utique, si vis
maxima adhibeatur. Cartesiani rem altius repetunt. Putant primum eme materiam quamdam fluidissimam cuius partes
nullae sint durae, eamque diffusam per omnia. Deinde innumerabiles esse, & quam minimos globulos, quos materia fluidissima ex omni parte comprimens, duros facit. Hi globuli fluidum componunt longe subtilissimum pervadens omnia, & penetrans. Tertio particulas alias omne genus ponunt ramosas , ad uncas, angulatas, quas globuli simul cum materia flui. dissima premunt ex omni parte; ideoque duras reddunt .
Materia fluidissima dicitur a Cartesianis primum elementum, globuli secundum, particulae tertii generis tertium. His simul nexis componuntur corpo xa omnia sensibilia quaecumque dura sunt. Cartesianis ergo ultima duritiei ratio est fluidorum externorum compressio, Quam
115쪽
Quam opinionem exemplo marmorum confise
mant . Nam si marmora Α & D Fig. . snt laevissima, & alterum alteri imponatur, sic iunguntur,
ut tolli unum versus V non possit, quin sequatur alterum. Illa autem adhaesio oriri creditur a compresisione externi aeris. Sic ergo in particulis minimis durorum corporum accidere potest, ut omnis adhaesio compressione externa fiat. Sed multi adversus Cartesianos eodem utuntur exemplo. Nam marmora dissicile quidem divelluntur si trahantur unum versus V, alterum versus X directionibus ad communem sectionem C B perpendicularibus ; sed si trahantur unum versus T , alterum versus S directionibus ad communem sectionem parallelis , labentia unum super alterum , facillime disiiunguntur. Similiter ergo & corporibus duris, &illorum particulis deberet accidere , ut pars una super alteram labens facillime divelli piisset.
Neutoniani dissicultates omnes effugere se posse putant vim attractivam particularum proponentes. Fit enim hac vi, ut particulae adhaereant sibi mutuo, & durum corpus essiciant. Neque hi a Peripateticis multum distant, qui duritiem qualitatem vocant , nec aliud quaeri volunt non enim in principiis mechanicis est posita. Horum sententia expeditissima, &. commodissima est sive ea
116쪽
De variis durorum corporum proprietatibus.
ΡRimum. Non omnia dura aeque sunt dura. Sunt enim quaedam , in quibus particulae sive fibrillae implexae sunt arctius; eaque duriora sunt. Item illa, in quibus particulae implicatae sunt atque implexaequam plurimae. Quare corpora quaeque vel durissima ad summam subtilitatem redacta franguntur facillime . Habent enim particulas paucas simul implexas, quibus disruptis corpus frangitur. Fortasse etiam in durioribus rebus contactus maiores sunt, quod particu-Iae se mutuo contingant in superficiebus quam latissimis, laevissimisque. Nam contactum fere semper adhaesio sequitur, sive id faciat externa compressio, sive vis attractiva, sive aliud quidlibet. Secundo. Dura quaedam sunt ductilia, uti au. rum quod percutiendo in latissimas laminas disten ditur: nempe particulis constat laevibus, eisque, quae aliae inter alias facile subterlabuntur. Tertio. Sunt quaedam dura maxime fragilia , uti vitrum , quod validissimae compressioni resistit, si vel leviter percutias frangitur. Id illi sane accidere potest propter certam particularum configuratio. nem , texturamque . Fac enim illud ver. gr. partiaeulis sphaericis compositum esse , de maxime duris . Iam
117쪽
Iam compressioni utique vehementer resistet; sed quoniam sphaerule contactus habent minimos. Iconistingunt se enim in punctis possunt sacile percussi nis vi aliae ab aliis disiici; unde fragilitas. Quarto. Idem durum si certa ratione disrumpere aggrediaris, nunquam disrumpes; si nitaris r tione alia, disrumpes facillime, veluti bacillum ligneum , si per longum in diversa traxeris, non dinrumpes , nisi vi summa; at si genu ad medium a
plicato , utrumque eius extremum manibus ad te a duxeris statim franges . Huius rei rationem reddere mechanicorum est, qui tamen res duras cosiderant
tamquam particulis duris, fibrillisque compositas, uti physici, undecumque tandem haec fibrillarum duristies petenda st .
SI quod eorpus durum alteri duro applieatum praeinter ipsum excurrat, resstentiam ex illa applicatione patitur, α retardatur. Haec resistentia fricatio dicitura oritur frieatio ex eo quod unumquodque durum corpus scabrum est , & soveolas in superficie, habet, & culmina. Quod si alteri duro applicetur, suas proviinentias inserit in foveolas alterius; qua- ις PI Diuitiam by Corale
118쪽
P A R s II. Iosre progredi non potest , nisi prominentias vel suas
vel alterius corporis aut rumpat, aut deprimat, in eoque magnam suae vis partem insumat, atque amittat. Tanto maior est fricatio , quanto maior est corporum scabrities, quare si qua sunt laevissima , in his fricatio nulla est. Tanto etiam maior est fricatio, quanto maiores sunt superficies corporum ad se se mutuo applicatae; nam tanto plures prominentiae inseruntur in foveolas tanto plures. IEtiam tanto maior est fricatio , quanto validius se se premunt corpora , atque urgent; nam tanto altius infiguntur culmina alterius in alterum . Demum fricatio tanto etiam maior est , quanto corpus applicatum velocius fertur ; tanto enim ciistius prominentias vel suas vel alterius corporis disrumpere debet, aut inflectere, ideoque tanto maiorem vim debet in id insumere . His quatuor fricatio augeri potest ex Musse- hembroehit opinione . Philosophi alii nonnihil ta
119쪽
CAP. IV. De fluiditate : In quo consessat. FLuiditas est dispositio corporis, propter quam partes eius facillime disiungi possunt. Quare materia ipsa per se , & natura sua est fluidissima; nam abessentia quidem sua nihil habet, cur partes eius non facillime possint disiungi. Uniuntur enim atquO adhaerescunt accedentibus duritiei causis. Corpus quoque particulis vel durissimis compos tum fluidum est, si hae particular vel nihil , vel parum implexae sint, nec alias habeant adhaesionis causas, quibus fit durities . Nam huius quoque corporis partes facile disiungentur. Hoc modo aqua &aer fluida sunt. Quo magis particulae exiguae sunt, eo corpus magis fluidum esse censetur; nempe quia partes exiguae iacilius disiunguntur. Quod etiam exprimentum confirmat; nam facilius in acervum tritici manum .immittes , quam in acervum fabarum , facilius etiam in acervum millii; ut videantur tanto facilius disiunei granula, quanto sunt minora. Multi putant , particulas fluidorum corporum perpetuo quodam atque inordinato motu agitari, quem motum intestinum vocant. Cartesius intestini huius motus causam repetit a globulis secundi elementi, qui per terram ac circa terram perpetuo rointati
120쪽
tali incurrentes in particulas fluidorum corporum ipsas agitant. Atque hunc intestinum , & perpetuum fluidorum motum confirmant plerique celerrimis liquorum quorumdam, uti aquae ,& Vini permixtionibus. Quorum argumentum Beccarius sustulit experimentis multis r illo in primis. Fistulam vitream satis longam vino bene rubro ad dimidiam implevit, tum aquam usque ad sumismum quam lenissime superfudit, Omnesque externos incursus atque ictus diligentissime prohibuit; ac vidit primum colorem rubrum aliquot dierum spatio vix ad paucos digitos Per aquam sursum propagari, tum sisti , neque per plures menses quidquam proia gredi ; tandem adventante Vere ut ea tempestas rebus omnibus agitationem, & motum affert) ad reliquam aquam se se diffundere, idque adeo lente, ut non nisi octodecim tandem post mensibus tota .eolore rubro insecta suerit. Hoc sane experimento omnis prope intestinus, de perpetuus motus corporibus fluidis adimitur; ille tantum relinquitur, qui ex agitationibus externis &fortuitis gigni potest. Fluiditas ergo non est in inia testino particularum motu constituenda, quemadmodum multis creditum est.
