장음표시 사용
121쪽
FLuida quaedam sunt tenacia, & viscida, quorum
nempe particulae innexae aliquantulum sunt; etsi non ita , ut in corporibus duris. Haec tenacitas apparet in guttis aquae pendentibus .
Ad hanc tenacitatem illud spectat, quod fluida adhaerent quibusdam corporibus, & ipsa humectant,
quamvis aliis non adhaereant. Aqua adhaeret manibus , pennis avium non adhaeret. Hydrargirum humectat aurum, non humectat manum.
Id ex eo fortasse fit, quod quaedam corpora aporos eos habent, in quos particulae fluidi se facile insinuare possunt; haec ergo corpora fluidum humectat; alia corpora poros habent, in quos vel propter magnitudinem, vel propter figuram, vel alia quavis de causa particulae fluidi non possitne se immittere . Haec ergo corpora fluidum humectare non potest. Hie Neutoniani modo attractionibus utuntur, modo repulsionibus pro voluntate. Igitur, ut ipsi docent, hydrargirum adhaeret auro, quia particulae auri, & particulae hydrargiri sese attrahunt; non humectat manum, quia particulae manus, & particu-Iae hydrargiri se repellunt. Commodissimum erit hac ratione uti, si alia nou suppetat. Sunt
122쪽
PARSO. IoySunt quaedam fluida, quae simul commixta arctissime se complectuntur, & durum quidpiam evadunt . Id accidere in spiritu vini, & spiritu urinae
chymici docent. Oportet ergo, particulas unius fluidi , & particulas alterius, ea esse figura, ut innectantur facile , atque implicentur , vel etiam attractione quadam mutua uniri; unde durities fiat. Sunt quaedam fluida, quae misceri fugiunt, uti vinum & oleum; nam oleum sublime sertur, vino subsidente. Idemque in aliis permultis observatum est. Neutoniani id satis explicasse se putant , cum dixerint, particulas vini, & particulas olei se mutuo repellere.
Recentiores alii existimant, particulas vini, leparticulas olei ea esse forma, ut colligari facile non possint; cum ergo solutae sint, graviores feruntur deinorsum , leviores sursum . Sunt etiam corpora quaedam dura, quae ignis,& ealoris vi liquescunt, & fiunt fluida , uti metalla : eademque pollea frigefacta ad duritiem redeunt. Nempe ignis partieulas innumerabiles a se emittit summa vi. In his calor consistit. Hae igitur particulas durorum corporum quatiunt, ac dimovent,
quae dimotae iam minus arcte sibi adhaerent. Hinc fluiditas illa , & Ientor . Particulis igneis post evolantibus. sublatoque ea in Iore , duri corporis particulae se rursum arctius complectuntur. Redit ergo durities.
123쪽
CA P. VI. De fuidorum corporum resipentia. FLuidum illud, per quod aliquod corpus movetur dicitur medium . Medium progredienti corpori semper resistit , ejusque motum minuit pluribus
causis. Primum propter tenacitatem ἰ nam corpus progredi non potest ; nisi particulas medii disjungat ;huic vero disiunictioni resistit tenacitas . Quare fluida , quae tenaciora sunt , plus etiam trajectionibus corporum resistunt. Deinde propter vim inertiae; nam corpus traiiciens non potest quopiam progredi, neque ullum novum spatium occupare, nisi removeatur quidquid medii in hoc eodem spatio versatur ; medium autem removere se sua vi non potest; in quo apparet vis inertiae. Oportet ergo ut corpus traiiciens de sua vi, & motu aliquid ei tribuat . Quare medium cum est densius, idest cum plus materiae in pari u lumine continet, plus etiam resistit. Etenim quanto plus materiae continet, tanto majorem vim insumere traiiciens corpus debet ad illud removen
Pariter medium plus resistit maioribus corporibus , si se ad alia loca longe transferant , quam minoribus; nam maiora corpora , transferentia se , majo-
124쪽
maiora quoque medii volumina removere debent. Plus etiam resistit medium corporibus, quae ve- Iocius feruntur; nam si haec velocius feruntur , velocius etiam removeri debent medii volumina. Oporintet ergo , ut his tribuatur maior vis. Plerique hanc resistentiam metiuntur quadrato illius velocitatis, qua corpus fertur; res adhuc obscura . Sane creditur resistentia , quae oritur a vi inertiae esse longe maxima , ut illa, quae oritur a tenacitate non sit
Quamquam residentia medii pro eo etiam variat, ut variat, & figura corporis, quod movetur,& ratio ipsa motus . Fac enim corpus habere sormam cuspidis, & per longum ferri; ibit facile;
nam particulas offendit paucissimas, easque nullo labore disiungit instar eunei: at s in laminam distentum. sit, ac feratur superficie latissima antrorsum conversa , particulas offendet quam plurimas , quas omnes simul dissociare, & removere erit dissicilli
Hae re fit, ut acus metallicae , & brachteolae subtilissimae super aquam leviter extensae supernatent; etenim particulas aquae offendunt nimium multas, quarum omnium tenacitatem vincere tantulλ graviatas non potest . CAP. Duili od by Corale
125쪽
De solutionibur , O praecipitationibus , quae infuidis corporibus stant.
Dura quaedam in quibusdam liquoribus locata
solvuntur: aurum solvitur in aqua regia; argentum in aqua forti; sales in aqua communi. Porro solutio omnis his tribus videtur contineri. Primum, ut partes rei durae disgregentur; tum ut per liquorem dispergantur; ac demum ut in eodem liquore suspensae maneant, neque fundum petant. Artificio quodam interdum fit, ut partes sunpensae statim fundum petant ; eaque praecipitatio dicitur , de qua infra. Nunc solutionem explicemus in salibus; nam simili modo explicabitur etiam iα rebus aliis.
Credi facile potest, & poros salium , & particulas aquae ea esse figura , de magnitudine , ut hae in illos non dissicillime intrudi possint. Hae ergo, ut quae in motu & agitatione sunt, se se in poros salium coniiciunt, & ipsas salium particulas, quasi cunei , aut vectes , dimovent, & disgregant. Neque vero agitatio illa , quam nunc in particulis aquae esse putamus , est motus ille intestinus,& naturalis, quem Physici quidam in fluidis omniabus sibi fingunt; sed est accidentalis quaedam commotio ab externis inculsibus vel aeris, vel causa
126쪽
rum aliarum , quae plerumque numquam satis prohibentur, orta, vel etiam a sale ipso, quod coniici in aquam non potest, quin ipsam commoveat. Et sane Freindius praeclarus Chymicus testatur, solutiones omnes in calore commodius fieri: calor enim agitationem quamdam rebus affert.
Ut autem credamus, solutionem salium fieri non agitatione aliqua , quae naturalis sit, & perpetua in aqua , sed commotionibus aliis fortuitis facit Beccarii experimentum. Qui cum sal marinum infundo subtilissimi tubi collocasset, ac tantum aquae superfudisset, quantum ad id solvendum satis eget, eoque amplius, tamen cum aquam quam lenissime in tubum demisisset, omnesque externas incursiones,& agitationes fortuitas per summam diligentiam prohibuisset, vix quidquam subiecti salis solutum est mensibus admodum multis. Eaque solutio ad altitudinem se se extulit quam minimam , cum superior aqua nullum plane saporem contraxisset. Nec illud porro mirandum est, quod aqua , ubi certam cuiuspiam salis vim solutam habet, nihil amplius eiusdem salis attingat, quantumcumque in eam conieceris , & tamen sales aliorum generum
i sunt enim multa salium genera si quos in ipsa
locaveris , solvet. Quippe aquae particulae non omnes omnibus salibus solvendis aptae sunt, sed aliae aliis . Quae igitur certo sali solvendo aptae sunt, dum hunc solvunt contunduntur , atque inflectuntur , &solvendi vim amittunt: particulae aliae manent i . Tom. III. P tegrae.
127쪽
tegrae. His ergo sales alii postea solvuntur. Quo modo particulae salis di regentur explie
vimus. Nunc quemadmodum dispergantur per aquam,& suspensae maneant dicamus. Et primum quidem illa eadem agitatio aquae, quae essicit, ut partes salis disgregentur, essicit quoque ut per omnem aquam dispergantur. Cur autem suspensae maneant hae causae in promptu sunt. Primum particulae salis exsolutae nihilo fortare graviores sunt, quam particulae aquae; nam quamvis
granum salis visibile sit gravius, quam par aquae v lumen , ideoque in aqua decidat, id ex eo fieri potest , quod particulae in illo constrictiores sint, densioresque ; eum tamen singulae sint aeque graves, ut particulae aquae ς ideoque separatae cum sunt, nihil est eur dςcidant. Deinde particulae salis solutae multo levissimae
sunt, ac fortasse tenacitatem aquae gravitate sua vinis cere nequeunt, quemadmodum supra diximus de bra-ehteolis metallicis.
Tertio partieulae salinae innectuntur fortasse, di colligantur particulis aqueis, quarum figurae plurimae sunt ae diversissimae constat enim communis aqua omni particularum genere ideoque decidere non possunt. Dixi de solutione; reliquum est , ut de praeeipitatione dicam, quae fit plerumqne liquoris cu usdam affusione . Docent Chymici , solutos sales, & per
aquam dispersos, omnes ad landum deiici, si spi-
128쪽
ritus vini agundatur. Praecipitationis autem multae causae esse possunt. Primum e liquoribus duobus commixtis tertius quidam liquor coalescere potest , cujus non tanta sit gravitas, ut possit dispersos sales sustentare. Nam Iiquores graviores graviora sustentat corpora , quod in hydrargiro animadvertimus lapidem sustentante , cum tamen aqua hydrargiro levior lapidem non sustineat. Idque eur ita fiat manifestum erit ubi do gravitate dixerimus. Deinde liquor tertius e duobus compositus sortata erit minus tenax, eaque re decidentibus salibus minus resistet. Ac demum commixtorum liquorum particulae, vel se se ita complectuntur ut sales exprimant, & deorsum agant, vel disrumpuntur ita, ut ramulis suis sustinere sales amplius non possint . Similes aliae causae inveniri facile ab iis possunt, qui principiis mechanicis ad omnia utuntur, & ingenio
Neutoniani his principiis contenti non sunt, itaque ad particularum attractiones repulsionesquo confugiunt, ac rem totam sic explicant. Particulae salis , & particulae aqueae se mutuo trahunt maiori vi, quam particulae salis inter se. Si ergo sal in aqua posueris, particulae salis diffociabuntur, de ad particulas aqueas accurrent , eisque adiungentur, atque adhaerescent. Hinc partium saliis
narum disgregatio; hinc disperso, praesertim s. aquaia motu sit; hinc demum suspensio .
129쪽
Quod si soluta certa salis mensura salem aIium eiusdem generis aqua non solvitur, id ex eo fieri putant, quia particulae aqueae particulis salinis iam oneratae alias trahere , & serre non possunt, v luti magnes non nisi certam ferri vim potest suis stinere . Affuso autem spiritu vini deiiciuntur sales ex eo fortasse , quod particulae huius spiritus particulas aqueas ad se trahunt, salinas repellunt ; illas itaque ab his disiungunt, & hae decidunt. Hinc praecipitatio. Sic Neutoniani attractiones illas suas multis modis , ut lubet, versando accomodant ad omnia .
Sed jam de fluiditate satis diximus. CAP. VIII. De gravitate , in quo eo Hat. I Ravitas est vis, seu principium eadendi. Illa
autem dicuntur cadere , quae deorsum feruntur, ides Versus centrum terrae nulla externa vi, ac sensibili pulsa. Unde haec gravitas proveniat, quaestio est dinficillima , quam Cartesiani principia mechanica s cuti sic explicant. Immensus quidam globulorum secundi elementi vortex per terram ipsam , ac circa terram perpetuo ruit ab occidente ad orientem motu celerrimo. ortet igitur ut materia haec omnis vorticosa vira
130쪽
PARS II. II centrifugam concipiat vehementissimam , idest vim
recedendi a centro. Et recederet utique, ac late se expanderet, nisi vortex suis ex omni parte coerceretur limitibus: hos ergo limites offendens materia vorticosa , quoniam ultra progredi non potest, nititur se expandere ad latera , ac vim suam centrifugam exercet quaqua-
versum ad partes Omnes . Materia ergo vorticosa nititur recedere a centro ex omni parte. Quare si quod corpus in ipsa
versetur , quod vel nullo modo nitatur recedere a centro, vel nitatur minoii vi, materia vorticosa ipsum deiiciet versus centrum. Idque corpus grave habebitur. Res tota exemplo illustratur. Nam si lignum ver. gr. in aqua versetur , quamvis & lignum , de aqua deorsum nitatur , tamen cum aqua nitatur maiori vi, lignum sursum pellit. Et similiter quamvis& materia vorticosa, & lapis ver. gr. nitantur sursum , tamen cum materia vorticosa maiori vi nitatur , debet lapidem deorsum trudere . Sic Carteis sani, quorum sententia nihil potest esse ingenio. sus . Neutoniani in aliam sententiam eunt; &attractivam corporibus communem proferunt . Nam cum terra universa , & lapis se mutuo trahant , Ω- qu tur. ut eadem vi sibi mutuo occurrere debeant, terra quidem velocitate longe minima, lapis e contrario velocitate longe maxima ; terra quippe im-
