장음표시 사용
171쪽
hus vitreus ex una parte apertus, ex altera persecte celassis, mercurio impleatur ; tum invertatur digito ad os tubi apposito, ne quid effluat mercurii, atque os tubi immergatur in mercurium stagnantem in vasculo, ac demum digitus subducatur. Si pars tubi , quae super mercurium stagnantem. eminet, sit altior digitis a , Mercurius tubo comtentus decidet usque donec ad hanc perveniat altia tudinem. Cum huc pervenerit, consistet, de suspe sus manebit spatium relinquens in summa parte tubi plane vacuum . Creditur autem suspensus manere, quia externus aer superficiem mei curii stagnantis sua gravitate premens mercurium tubo contentum sustinet. Neque sustinet, nisi ad altitudinem a et digitorum, quia
pressio totius aeris incumbentis mercurio stagnanti tanta est, quanta est pressio columnae mercurialis habentis altitudinem digitorum a T; itaque in hac altitudine fit pressionum tum aeris , tum mercurii aequilibrium . Constat ergo & aerem premeret, &
Et sane si ad experimentum non mercurius adhibeatur , sed aqua , hae e in tubo suspendetur ad altitudinem tanto majorem , quanto ipsa est levior mercurio; nam cum fit levior , potest externus aer maiorem aquae sustinere altitudinem , quam me curii .
Quod si quid aeris in supremam tubi partem,
quam vacuam manere supra diximus, per imprude tiam ,
172쪽
PARS M. 1 stiam illabi sinas , tum statim liquor deprimetur ; aee
enim ille in suprema tubi parte conclusus elasticitate sua mercurium , aut aquam deorsum premet, de aequilibrium tollet . Liquor igitur ad altitudinem conis
sistet iusto minorem . Quare vix unquam aqua iustam obtinet in tu. bo altitudinem; nam aqua multum aeris continet,
qui coactus in bullulas, dum experimentum fit, &aqua descendit, sursum fertur ad superiorem tubi
partem occupandam . Idcirco qui aquam ad experimentum adhibent, eam prius ebullitione, aut alio quovis modo expurgant aere; expurgata enim cum est, experimentum iit rite , & commodius. Si Turricelli experimentum in editioribus Ioeis fiat, mercurius ad minorem altitudinem suspenditur; quippe in his locis columna aeris incumbens mercurio stagnanti brevior est, & minorem exercet pres
Idque eum in Arverniae monte Paschalius experiretur. Dbservavit etiam, vessicam flacidam , cuius os arctissime ligaverat, ad summum montis fastigium delatam intumuisse; quippe quod aer vessica contenistus , cum externi aeris pondere minus gravaretur,
sese magis ni agisque dilataverat. Quod si experimentum Turpi celli sumatur ii conclavi ex omni parte obstructissimo , ne qua aeripateat via , nihilominus eumdem in modum succedit; nam aer in conclavi occluso mercurium stagnantem sua elasticitate aeque premit, ut premeret aer V a aper
173쪽
apertus sua gravitate. Tamen si vaseulum , & tubus
in recipiente machinae locentur, extracto aere me curius contentus tubo decidit ; etenim extracto aere, qui mercurium stagnantem premebat, nulla amplius causa relinquitur, quae mercurium in tubo stistentet. Verum quidem est mercurium in experimento
Turri celli, si omni aere expurgatus sit, non descendere ad altitudinem digitorum a , sed suspensum. manere per totum tubum. Id autem fieri creditur, quia sublato aere, qui inter partes mercurii interjectus erat, hae sibi mutuo magis aptantur, & contactus inter se acquirunt majores; quare & solidescit quodammodo mercurius, & etiam parietibus tubi firmius adhaeret ; contactus enim, ut alibi dixismus , semper adhaesionem parit. Hinc fit, ut si tubus manu valide concutiatur, sublatis tot illis particularum contactibus, mercurius etiam expurgatus descendat, & ad consuetam altitudinem subsidat. Illud etiam experimentum est in physicis clarissimum. Si duo marmora sumantur laevigatissima ,& alterum alteri superponatur, ut superficies lati Lsimae sibi mutuo aptentur, ea se cohaerent, ut si marmor superius sursum trahatur, marmor inferius sequatur sua sponte. Ac quamvis haee adhaesio magna ex parte con tactu fiat, tamen non est concedendum Mariotto ,& Peripateticis , nihil huc aerem spectare. Nam cum aer insinuare sese inter marmora coniunctissima
174쪽
non possit, idcirco premens ambo extrinsecus ab omni parte propter gravitatem suam, ipsa etiam coniungit arctius. Si marmora oleo sint illita. , adhaerent sibi mutuo validius . Nam oleum interstitia , & poros replet , unde contactus maiores fiunt. Tamen si experimentum hoc in vacuo fiat, pleum interiectum n
cet; nam subtracto externo aere, quo marmora circum premebantur, statim aer , qui plurimus in oleo eontinetur, elasticitate sua se se expandit , & marmorum disiunctionem adiuvat. Qui veterem physicam sequuntur in omnibus, effectus hos mirabiles plerumque tribuunt horrori v cui . Nam primum ponunt hanc esse qualitatem Omnium corporum , ut si quod spatium inter ipsa in. teriectum vacuum inveniatur, in illud statim se coniiciant magna vi, si libera quidem sint, de move.ri possunt. Hanc qualitatem horrorem vacui nomi
Putant ergo , mercurium in tubo Turri celliano suspensum manere , propterea quia si descenderet, spatium relinqueret vacuum; iacit ergo horror vacui, ne descendat. Neque mercurium sursum adigit ultra digitos a , quia horror vacui vim habet finitam, quaeque columnam sustinere non potest, nisi tantam. Sed horum ratio post Galileum , cum do gravitate aereis constitit, scholis prope omnibus reii. et cepta est.
175쪽
BArometrum est instrumentum gravitati aeris me tiendae aptum. Multae sunt eius formae. Illa simpliacissima . Tubus vitreus inflexus paratur , uti ABC. Fig. 28. Crus alterum longius Α B in superiori parta Α hermetiee clausum est . Crus alterum B Cinulto brevius in superiori parte C est apertum. In hoc tubo mere urius continetur, quem aer in crure C B deprimit usque ad planum I L. In alistero crure mercurius sustinerur ad H , ita ut supra planum I L altitudinem obtineat IH digitorum a . oportet autem spatium super extans H Λ vacare o
Et mercurius sane eamdem semper obtineret auritudinem in crure B A , si aer semper aeque gravitaret in mercurium contentum crure B C ; sed quoniam vaporibus , exalationibusque, nec non & venistis , aliisque de eausis fit, ut aer modo plus premat, modo minus; id circo mercurius quoque modo maiorem habet in erure B A altitudinem, modo min
Tubum ergo tabellae ligneae adfigere solent, ac di onibus quibusdam distinguere , quibus varias me emi altitudines notant , ex eisque quantum aer
176쪽
P Λ R S II. 239quaque die , quibusque locis gravitet cognoscunt.
Idque instrumentum Barometrum est . Die untur baro metricae varietates in summii montibus minores esse , paucioresque ; quo magis creditur , vaporibus eas fieri, qui prope terram sunt plurimi ; perveniunt autem ad loca editiora minus multi . Dicuntur etiam baro metricae varietates minores esse in iis locis , quae magis ad aequatorem vergunt.
Dicuntur etiam mercurii depressiones interdum fieri certissimae & maximae , quas pluvia paulo post sequitur. Itaque instantis pluviae sgna habentur . Credunt nonnulli , his depressionibus pluvias multo ante quam decidant praenunciari posse . Ηartsoeherus,& Musschenbroekius praedictiones istas omnes e bain rometricis varietatibus nauci faciunt.
4 Aod, lapis ast qualitatibus multis clarus, quas.
expositarus hinc ordiar Est sub terra ingens quidam nucleus quem reis presentabit globus AB. Fig. 29. Pars , quae P Ium australem spectat, fit Α, quae borealem, B. Innumerabiles pororum , sive canaliculorum series a Bad Λ recta procedunt. Sunt praeterea circa hunc nu. eleum
177쪽
dleum innumerabiles particulae, quae ingredi in ea-naliculos a parte B possunt, & egredi a parte Α - regredi contra non pol sunt; sive id faciat particularum , & canaliculorum figura, quod sint contorti i
star cochlearum , sive alia causa . Hae ergo particulae ingressae in eanaliculos a parte B , ac lapsae ulterius concepto impetu sem tur usque ad partem A, atque inde egressae quoniam regredi per canaliculos nequeunt, effundunt sese quaquaversum ad latera, ac circa nucleum labentes revertuntur ad partem A ; hic tum circuitum instaurant suum , ac perpetuam habent circa nucleum ab uno polo ad alterum conversionem. Hae particulae item ut canaliculi sunt supra modum tenues vix ut cedant globulis secundi elementi . Particulae dicuntur magneticae , earumque con
Putant multi, aliud esse caniculorum genus ab A ad B procedens, per quos canaliculos particulae aliae ab A ad B serantur, aliumque similem confi-eiant vorticem ; sed nobis satis erit unum ex his duo. bus vorticibus exposuisse . Iam vero magnes creditur habere canaliculos recta dispositos . & eorum plane similes , qui sunt in terrae nucleo. Quapropter si magnetis frustulum b a suspensum sit, obversamque habeat ad polum A pa tem b , per quam particulae magneticae possiant intredi ; hae particulae venientes ab A facile magnetem permeabunt, ncque commovebunt quidquam ;
178쪽
ticae ab A venientes, atque in magnetem incurrentes quoniam in canaliculos non incidunt, quibus
facile possint excipi magnetem ipsum urgebunt, &eo usque pervolvent, donec ad polum A ea pars magnetis convertatur, qua ipsae commodissime possint excipi . Hinc fit, ut magnes certam partem, puta , ad polum australem terrae semper convertat, con trariam , puta a, ad borealem. Atque haec est vis illa , quam adeo in magnete mirantur homines, quaeque directrix dicitur . Pars magnetis illa, quae ad polum australem terrae dirigitur , puta b , dicitur polus borealis magnetis; quae vero ad borealem , Pu ta a , dicitur polus magnetis australis.
Particulae magneticae ingressae per polum b in magnetem I Fig. 3o. egredientes postea per anon facile possunt recta progredi propter aeris resistentiam , ideoque ad latera diffunduntur , ac pleraeque circa magnetem iter suum inflectentes ad polum b redeunt, & perpetuum quemdam, S exiguum vorticem circa magnetem essiciunt, illi plane smilem , quem diximus fieri circa nucleum ter
Sie magnes I nucIeum terrae in vortice imitatus imitatur de in caeteris . Fac enim magnetem Lomnino immotum teneri, atque interim prope ipsum suspendi magnetem a s me. gr. ) . Hic magnes
a convertet statim suum polum borealem b ad po-HI. X lum
179쪽
lum australem a magnetis I, & polum australem a ad polum borealem b . Quod si polus australis a magnetis r. Fig. 32.
spectet polum borealem b magnetis 2, nec multum inter se distent, particulae magneticae egressae e magnete I per a facile ingredientur in magnetem aper b, ideoque quam plurimae recta procedent, donec egressae per polum a magnetis et inflectant iter propter aeris resistentiam, eoque inflexo recta ferentur ad polum b magnetis I; atque ex duobus vorinticibus unus fiet magnetes ambos I, & a complectens. Qui vortex inflectens se perpetuo, & excurrens circa magnetes , quos complectitur, urgebit sane illos, ac si suspensi, & mobiles sint, alterum auteri admovebit. Contra si polus australis a magnetis r Fig. 33.
spectet polum australem a magnetis 2 , quoniam particulae magneticae egressae e magnete I per a non
possunt ingredi per a in m3gnetem a , idcirco incurrentes in hunc magnetem a ipsum urgebunt, ac si . suspensus, & mobilis sit, removebunt. Hine est vis illa admirabilis, qua magnes magnetem ad se trahit, si poli quidem diversi generis se mutuo spectent, idest si australis polus unius spectet borealem polum alterius; & contra magnetem. repellit, si poli quidem se spectent ejusdem nominis. Porro serrum eanaliculos continet, per quos particulae magneticae ultro citroque facile labi possunt 3
180쪽
P Λ R S I I. 163 sunt, nisi quod villis quam plurimis perpendiculariter
assurgentibus interrumpuntur, qui villi si omnes ad unam partem deprimantur, iam facile particulae magneticae ex una parte in serrum ingredi, ex altera egredi poterunt secundum villorum inclinationem ;regredi autem non poterunt villis adversis occurrentibus . Ac tum quidem ferrum in magnetem converinium erit, omnesque habebit magnetis vires. Ferrum itaque multis modis in magnetem veristitur; nam primum si acus ferrea ad magnetem aliquem applicata ab uno polo ad alterum trahatur, magnes fit; nimirum ingens particularum magneticarum vis e magnete in canaliculos ferri irruens villos omnes ad eamdem partem deprimit.
Quod si virga ferrea in verticali positu diutissime teneatur, fit magnes; nimirum in illo positu villi omnes sua gravitate paulatim deprimuntur deorsum , & concidunt. Et similiter si virgam ferream diu multumque,
sed semper ad eamdem partem , frica veris, magnetem facies; etenim villi fricatu illo creberrimo vehementius commoti paulatim omnes ad eamdem
- Idemque similiter facies, si alterum virgae extremum duro quovis corpore saepissime, & magna vi percusseris. Nihil ergo mirari oportet, quod magnes ferrum ad se trahat uti magnetem; nam serrum ad magnetem admotum statim magnes fit. Quo autem validior si magnes, ac plus serri sustineat, X a so-
