Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

solent Physici ad magnetis polos duas ferreas laminas applicare, quae infra desinunt in duo acumina; namque illae laminae maximam particularum magneticarum vim intra se excipiunt, neque sinunt huc atque illuc disperdi, easque particulas omnes simul unitas per acumina emittunt . Est ergo in his acuminibus vis maxima. Haec atque alia permulta copiosissime Cartesiani disputant. Phylosophi alii praeter rei historiam , atque usum , quae duo & Cartesiani tradunt, cum volunt, nihil sere habent, quod doceant.

CAP. XXXII.

De Corporum Electricitate .FLectricitas est vis, qua corpus quodpiam levissima quaeque ad se trahit, modo etiam repellit. Eaque calore atque affrictu in corpore excitari so-

Flavum succinum ,. & vitrum mira electricitate excellunt. Multa etiam alia electricitate gaudent, uti cera hispaniensis , adamas, smaragdus , gemmae quaevis pellucidae , crystalli, fila serica , capilli , &alia. Ligna , metalla , marmora , liquores etiam , quantum quidem adhuc scimus , electricitate ca

rent .

Electrica quae sunt, si quid contingunt, electri-

182쪽

citate donant. Id certe observatum est in multis; nam difficile est hoc loco quidquam generatim affirmare. Et sane his, qui experimenta faciunt, dum electricas res manu versant , manus persaepe fi lintelectricae. Quamquam sunt multi manibus ad electricitatem contrahendam ineptissimis. Electricitas ergo per intermedia corpora lon-.gissime interdum propagatur. Fayus cum tubum vi. treum electricum fecisset, admovissetque ad extremum funiculi longissimi, electricitatem per hunc funiculum propagavit ad pedes ducentos, & quinqua- .ginta sex supra mille. Piguit funiculum ulterius pro .

ducere .

Neque tamen experimenta aeque semper succedunt. Aer humidus nocet, & adstantes ipsi , cum ora inspiciendi causa propius admovent; namque emittunt halitus, quibus experimenta interdum tu

bant .

Electricitatem in duo genera primus omnium. distinxit Fayus, in vitream nempe, &. Iesinosam . . Electricitas vitrea est, quam res accipiunt a vitro resinosa quam a succino. Compertumque habet, electrica eiusdem generis se mutuo refugere, diversi.

se mutuo sequi. Hinc facile cognosci potest , quo,

quaeque res electricitatis genere polleat. . Haec prope omnia recentioribus Physicis comperta sunt, qui rerum narrationibus contenti , causas quaerere non admodum student. Veteres horum paucissima attigerunt.

183쪽

De Qualitatibus apparentibus generatim.

SUnt quaedam qualitates, quas unusquisque vel imdoctus & celerrime & rectissime concipit nullo certo motu, nullaque certa particularum figura praecepta; uti lux, sonus, calor, frigus, color, & alia. Has apparentes dicemus, propterea quod eas non reales esse in corporibus, sed apparentes pleriquelam putant. Qualitates aliae , quas concipimus concipientes motum aliquem, reales dicuntur. In apparentibus autem qualitatibus maxime distinguere oportet, quid sit qualitas formalis, quid materialis . Formalis est id ipsum , quod statim ab unoquoque concipitur ubi qualitas ipsa nominatur ,

aut proponitur. Sic illud, quod nominata luce, auteolore statim quis concipit, est lux, aut color seria malis . Hinc satis constat, essentiam qualitatis sese malis v. g. lucis, non esse neque in motu particularum , neque in figura positam , nam statim concipitur sine his; res ἐautem nulla concipi potest, quin eius essentia simul concipiatur . Qualitas materialis est certa materiae dispositio , quae requiritur, ut sormalis qualitas aut existat in eorpore , aut existere Aideatur. Ut color albus sit in

.charta, aut esse videatur, Oportet, particulas chartae esse certo modo dispositas . Haec ergo dispositio

184쪽

tio est albedo materialis chartae . De qualitatibus materialibus an sint realiter in rebus ipsis, quaestio nulla est . De formalibus dubiistatum . Nam si de illis , quas apparentes diximus sermo est, v. g. de colore, de luce, de sono , &aliis, plerique iam eas corporibus denegant, & pro apparentiis habent.

C A P. XXXIV.

cuid sit Calor . JAlo, formalis est id, per quod res dicitur ealida . Quam definitionem ab illis irrideri facile patiemur, qui meliorem afferent. Calor materialis est motus celer, & perturbatus particularum, quaecumque tandem celeritas aut perturbatio ad id requiratur, quod 'diffieile est sta. tuere. Difficile est, etiam statuere, an quaelibet particulae aptae sint ad calorem creandum, an potius emtum particularum genus requiratur. Boerhaavius putat, certum particularum genus diffusum esse per res omnes, quae particulae sint ex iis guissimae, & innata vi quadam sese mutuo repellant, eamque materiam per omnia spatia de corpora aeque diffusam esse censet. Porro haec materia quoniam diIatare sese per

185쪽

petuo nititur, vim etiam facit ut dilatet corpora, in quibus includitur. Verum quia corpora partibus con stant trahentibus isse mutuo, dilatationi satis resistunt , ac viribus ad aequilibrium compositis in statu

suo manent. Praevalente autem vi alterutra , corpo

ra statim vel relaxantur, vel contrahuntur. Quod si particulae quae se repellunt, vehementius agitentur , calorem faciunt ; ideoque has particulas vocat ignem sie Boerhavius. Utcumque est, ponam calorem consistere in m tu celeri, & perturbato particularum quarumdam,

sive eae certi sint generis, sive cuiustibet. Idque satis probabile erit, si & modus , quo fit calor, &ipsi effectus caloris hunc motum indicent. Haec igi-

tur Percurramus.

De Calore ex aprictu. Non est dubium , quin eum duo corpora simul fricantur, concussis ipsorum particulis & hae agitentur , & etiam fluida subtilissima , quae interstitia deporos pervadunt: quae agitatio tanto erit vehementior, quanto affrictus erit validior: Ergo ex affrictu fit calor. Id quod experimentis innumerabilibus ostendi potest. Dum eurrus ruunt equis citatissimis , calescunt rotae circa axem p ibi est enim affrictus maximus. Dum funes rotis circumacti immania pondera attollunt;

186쪽

Iunt, calorem concipiunt vehementissimum; nempe hic quoque , quod funes maximopere rotas premunt, affrictus est maximus. Similiter nix contrectata diu calorem creat. Ferrum ex motu limae similiter, quia explodi non potest, quin ipsius particulae vehementissimas concussiones accipiant, quas diu retinent, ideoque fricantur invicem validissime . Eodem quomodo campanae calent , dum sonant, ex ictibus mallei. De ealore eκ samma . A. Niequam de calore dicamus, quem gignit flamma, dicendum est de ipsa flammae natura. Si Cari sanos audimus, quorum in primis clara est sententia, flamma nihil aliud est, nisi materia fluidissima,

quam Cartesius primum elementum vocat, quae in gyrum pernicissime acta instar vorticis, crassiores particulas sulphureas praesertim , & salinas secum rapit . Crassiores hae particulae dicuntur etiam te se restres, & sunt elementum tertium Cartesii. Fingitur autem flamma sic esse, quia si sie sit videtur praestare posse illa omnia , quae animadvertatuntur in flamma. Brevissime haec exequar e Cartesianorum opinione.

Flamma lucet, quia particulae crassiores, quas dixi, circumactae vim centrifugam concipiunt, id est vim , qua nituntur recedere quaquaversum a centro, ideoque aerem non solum , sed circum Tom. III. Y comis

187쪽

composita quaeque pellunt. Quare premunt, & pellunt etiam tenuissimos globulos, qui per omnia spatia diffusi sunt, qui globuli secundum elementum Cartesii sunt, & horum pressio propagatae ad omnes

partes lux est. Flamma eget pabulo , ut conseruetur, quia rotando sese. particulas crassiores quaquaversum ex omni parte iacit, quarum nisi aliae suppeditentur, statim interit: suppeditantur autem a candela , alii Lque corporibus , quorum particulae exsolutae comminutaeque in flammam ipsam feruntur. Multas quoque particulas abripit flamma ab aere, quibus se sustinet. Eo fit, ut pleraeque flammae sublato aere

extinguantur.

Flamma res multas solvit, & comburit, quia cum iaciat perpetuo & magna vi particulas innumerabiles , hae incurrentes in obvia quaeque corpora , eorum partes disgregant, disiunguntque . Quod si in lignum incurrant, huius partes abeunt aliae in cineres , aliae in fumos; creditur etiam per id tempus exire e ligno multum aeris, atque ignis. Hinc quatuor veterum elementa extiterunt, quibus lignum,& alia corpora componi dicuntur, terra , quae ap paret in cineribus , aqua, quae in sumis, aer, atqκs . ignis, qui evolant. Porro flamma sursum sertur, quia levior est aere, & in apicem acutum desinit, propterea quod sursum ascendens resistentiam aeris hac forma commodius vincit.

188쪽

P A R S 1 I. III His visis saeue intelligitur, flamma agitationes maximas in circumpositis quibusque rebus excitari,& calorem afferri. Idemque valet in sole, qui est

fiamma quaedam quam maxima. De aeris dilatatione a calore.

Modum , quo fit calor consideravimus. Nunc

quid ipse essiciat videamus. Et primum cum particulas corporum vehementus me agitet, nemo mirabirur, corpora quaeque ab ipso dilatari. Idque sane observationes physicorum confirmant cum in fluidis corporibus, tum in solidis . Fluida tantum duo considerabo , primum aerem , deinde aquam . De solidis dicam postea. Nullum est corpus, quod adveniente caIore diis latetur magis , quam aer. Huius dilatatio experiamento manifestatur . Sit tubus inflexus A B C, Fig. 34. cuius crus alterum longius sit apertum in Α, alterum brevius desinat in globum C, sitque mercurius in hoc tubo, qui ex altitudine E deorsum premens constringat aerem contentum in C. Si hie aer ealefiat, dilatatur non mediocriter, eaque dilaistatio cognoscitur ex depressione mercurii in erure C B, & astensu eiusdem mercurii in crure B Α . Ascensus mercurii in hoc tubo maior minorve est pro maiori, vel minori calore , quo aer conten

189쪽

hoc instrumento utuntur tamquam thermometro ad calorem metiendum. De qua mensura dicemus alio

loco a

Similibus experimentis constat, aerem humidum dilatari magis, quam siccum , similiterque qualitates alias aeris variare dilatationem. illam, quae fit a calore. Quamobrem thermo metra, quae dixi, in caloribus indicandis non semper consentiunt; nam in clusus in his aer non unius est modi ; in aliis enim inclusus est aer siccus, in aliis humidus, in aliis alius. Quod primus omnium. animadvertit Galeatius

noster. De aquae dilatatione a calore .

p. Qua similiter a calore dilatatur. Id experimen

to constat. Si aquam in tubum inc Iuseris, quem tamen non totum repleat, omnemque inde aerem extraxeris, animadvertes, eam accedente calore dilatari, eodemque imminuto contrahi. . Hanc ob.rem aqua vi caloris abit in vapores; nam . eum. dilatetur , eius particulae attenuantur magis, magisque , eoque tenuitatis perveniunt, ut quavis agitatione possint per aera sursumi serri. Quo facile intelligitur quo modo calor. siccet corpora; facit enim , ut particulae aqueae , quae in . his delite Gcunt, in vapores attenuatae evolent . . Ad eam aquae dilatationem , quae calore fit, videtur maxime pertinere ebullitio, phaenomenon inter

190쪽

PARS II. I 3 inter cetera admirabile. Quod antequam explico,

animadvertere oportet, maximam vim aeris in aqua contineri.

Petitus cum aquam in ampullam inelusisset, &vessicam ad os adiunxisset , arctissimeque conglutinalset , ne quid aeris posset ingredi, quatiendo posetea ampullam diu multumque , aerem ex aqua eduxit , eumque tantum , ut coactus in vessicam volumen ipsum aquae ter superaverit, cum aquae tamen volumen nihilo imminutum esset. Similiter Mariotius experimentis aliis ostendit. admirabilem aeris quantitatem in aqua contenti. Ut plurimum aeris in aqua, sic aqua plurima in aere continetur . Et sane sunt multa , quae exposita tantum aeri miram aquae vim imbibunt; libra una salis tartari testantibus chymicis aeri vel se eis, simo exposita, brevi tempore libram aquae unam inde haurit, quo fit & gravior, & liquidior. Nullum est autem corpusculorum genus terrestrium, satinorum , metallicorum, aliorumque, quo non aer

Iesertus sit. Eadem . rerum. confusio credi p'test &

in aqua .

Illud vero admiratione, dignum est , quomodo tantus aer, tamque constrictus contineri aqua ponsit; scimus enim . aeremi vel maxime elasticum esse, id est vim. semper facere ut se dilatet; ac si sit constrictior, eam, vim. immensam prope esse . . Hanc ob rem putat Mariotius, aerem ingressum in aquam ac per ejus spatia dispersum. elasticitatis. vim. amisisse, ,

quam.

SEARCH

MENU NAVIGATION