장음표시 사용
201쪽
Sonus formalis est id, per quod res sonora die
tur . Sonus materialis consistit in vibrationibus obporum, quas vibrationes aliae sequuntur in aere. Vibrationes hae fiant explicandae . Si corpus percutiatur, eius fibrae ictum aeeipiisentes primum introcedunt, tum elasticitate sua sese magno impetu restituunt, neque tamen statim sistuntur, sed eunt redeuntque centies milliesve , donec tandem suo loco sistantur. Itus hi, & reditus fibrarum sunt corporis vibrationes. Porro si eorpus versetur in aere fibrae eius vibrari non possunt, quin aerem singulis vibrationibus pellant. Cogitemus ergo massulam aeris pulsam; haec aeris magula cum pulsa sit, comprimitur; &quoniam maxime elastica est sic enim est aer statim ad omnem partem dilatatur, dilatansque sese pellit aliam mastulam , quae massula pulsa pellit similiter aliam, & haec aliam ad spatium quam tum.
Iibet. Hae compressiones massularum aeris dilatationesque sunt vibrationes aeris. Dicuntur etiam un. 4ae aeris vel motus reciprocus aeris, vel tremor. Vibrationes aeris respondent vibrationibus corinporis;
202쪽
poris; nam unaquaeque vibratio corporis excitat se .riem quamdam longissimam vibrationum in aere. Quare quanto erunt frequentiores vibrationes in corpore , tanto erunt frequentiores in aere . Praeterea quanto latiores erunt vibrationes in corpore tanto plus aeris percutient, tantoque erunt latiores vibrationes in aere .
In his ergo vibrationibus materialem sonum . conii stere credunt physici; idque probabile est, nam multa congruunt. Primum corpora non sonant, nisi perculsa, uti campanae , aut vibrata, uti flagellum, aut sagitta; tunc nempe vibrationes concipere ipsa debent, aut omnino vibrationes in aere excitare. Fides quoque sonorae non sonant nisi percussae vibrentur in
Deinde corpora rigidiora , & magis elastica melius sonant; nempe cum talia sint, vibrationes habent promptiores, vehementioresque. fraeterea ubi aer desicit, sonus nullus est; nam in recipiente machinae pneumaticae campanula sonum tanto minorem edit, quanto plus aeris extractum est, ut tandem edat vix ullum . Quod sane argumento est, sonum consistere in aere. Multa etiam ex inplicari commode possunt, quae sequentibus capitibus persequar.
203쪽
De Propagatione seni . 1Jemadmodum corpus sonoruna vibrationibus
suis excitat aeris massulas, ut & ipsae vibrentur; ita aeris massulae si quod corpus offendant, cuius fibrae rigidiores sint, & similibus vibrationibus aptae, has excitant , ut vibrari incipiant ipsae quoque . Hac re facile explicatur id , quod interdum in trabibus aecidit vel longissimis; nam si ore ad
unum extremum quam proxime admoto demissa quamlibet voce versiculum quis recitet, alter , qui aurem ad extremum alterum admovit, versiculum exaudit, quem non exaudiret trabe sublata . Nempe vibrationes aeris a voce excitatae vibrationes
alias excitant in fibris ligni , quae ab uno extremo ad alterum integrae deferuntur . Neque ego dubito, quin soni pent huiusmodi ligna deserantur melius &commodius, quam per ipsum aerem. Explicatur quoque cur in quibusdam cubiculis quam, is latissimis , si quis ore quamproxime ad parietem admoto quid dicat, alter Ionge distans admota aure ad parietem id audiat, etsi ille demissa
admodum utatur voce. Nempe vox in parietis fibris vibrationes excitat, quae late per parietem continuantur , & usque ad audientem integrae perve
Ex his facile intelligemus, nos dum loquimur, COIpora circumposita , presertim si rigidiora sint,
204쪽
& fibras habeant vibrari aptas, voces nostras itera re : quippe vox nostra vibrationes excitat in aere, quae deferuntur ad corpora circumposita, & vibrationes alias in his excitant; haeque vibrationes alias rursum excitant in aere, quae ad nos deseruntur. Quapropter simul nostram audimus vocem, simul etiam vocem corporum circumpositorum . Idque minus attendimus cum propiores sumus; nam vox nostra ad corpora , & vox corporum ad noν adeo celeriter desertur , ut eodem fere puncto temporis utramque audiamus, ac tum unam tantum Vocem, eamque nostram audire nos credimus; at si longius absumus, primum nostram audimus, tum alteram intervallo quodam , ut utramque sine ulla dubitatione distinguamus . Hinc illa vocis imago, quae echo dicitur .
De magnitudine , ω acutie soni. DUae sunt maxime sonorum differentiae. Prima, quod alii soni sunt magni, alii parvi ; altera quod
alii sunt acutiores, alii graviores . Has differentias explicemus. Unaquaeque unda aeris, sive vibratio . cuiusquem affulae potest esse vel latior , vel angustior . U. g. si corpus sonorum magna vi percutiatur, eius fibrae in latissimas vibrationes explicabuntur, & vibrationes in aere essicient latissimas: Contra vero si percutiatur vi parva. Undae aeris latiores faciunt so- Λ a a num
205쪽
num magnum, arctiores, angustioresque parvum. Ea re fit, ut sonus a corpore sonoro propagatus sensim minor fiat ; nam undae aeris ab ipso excitatae aliae aliis minores sunt, & angustiores, ac tandem ubi ad certam distantiam pervenerunt, fiunt insen sibiles Possunt quoque undae aeris rariores esse , ere brioresve ; nam potest utique unum corpus sonorum vibrari lentius, & paucas admodum vibrationes es-ficere eodem tempore, quo alterum esse it vibrati nes quam plurimas: illud ergo rariores undas in aere excitabit , hoc crebriores . Raritas undarum tria
aere essicit sonum illum , quem dicimus gravem ,
crebritas illum, quem acutum. .
Corpus quodque sonorum certam habet vibrationum frequentiam , quae pendet ab elasticitate crassitudine , longitudine, & tensione fibrarum , qui bus componitur; idque similiter in fidibus sonoris
accidit , quas notum. est vibrationes habere tanto frequentiores, ideoque sonum edere tanto acutiorem , quanto breviores sunt, si elasticitate quidem,& crassitudine, & tensione sint pares.. Et genera tim in omni corporum genere illae acutiorem num solent edere , quae sunt minora . Sic campanae minores acutiores sunt Pam ponderosae, & ma
Si duae chordae sonorae vibrat nes habeant aeque frequentes , ideoque ita sunt comparatae ut quan tum temporis consumit una iens & rediens in una
206쪽
quaque vibratione, tantum temporis consumat quoque altera in vibratione unaquaque , eae dicuntur
uni sonae. Quod si uni sonarum una pulsetur , ut sonet , altera quoque , etiamsi non pulsata , tremit,& sonat. Nempe undis aeris a chorda pulsata excitatis facillime obsequitur, quippe ambae chordae in vibrationibus suis , pari tempore eunt, & Ie deunt . De celeritate seni . Sonus propagatur successive;. etenim qui corpori percussis propiores sunt, sonum. citius audiunt , qui longius distant, serius. Id experimenta quotidiana ostendunt, & est res in tormentorum. explosionibus, manifestissima . Quamquam est utique haec propagatio celerrima . Mariotius hanc celeritatem in Gallia mensus a firmat, sonum. uno minuto secundo pedes conficere octoginta suprata milIe .. Magnitudo soni celeritatem nihil auget, eum soni magni sint celeres aeque ut parvi. Quod quamvis admirabile videatur , tamen certissimis experimentis compertum est , atque in tormentorum exin plosionibus cum fragor ad milliat passuum multa feratur, inventum. est ipsum. pari tempore primos mil-
Ie passus conficere, atque ultimos, quamvis in illis utique fragor sit major, in his minor.
207쪽
Huius rei causam evolvere dissicile valde est,
tamen , ut conentur aliquid , sic disputant. Sonus magnus fertur per undas aeris latiores, parvus per undas arctiores; sed hae arctiores tanto citius absolvuntur singulae, quanto arctiores sunt οῦ igitur pari tempore idem spatium percurrere debent. Velut homines duo pari tempore idem spatium conficiunt, etiamsi alter longiores gressus habeat, alter bre'. i. res, modo is tanto citius singulos gressus absolvat, quanto breviores sunt.
Ut haec , & alia, quae de sono hactenus diximus, comna odissime ab auctoribus excogitata sint, quis tamen explicet quo modo tam multi , tamque diversi soni eodem tempore per aerem eumdem propagentur , neque confundantur R Nam si eodem tempore deseruntur per aerem soni magni, & parvi , acuti , & graves, oportet , ut eodem tempore
undae aeris sint & latissimae , & angustissimae, & rarissimae, & creberrimae . Quod qui fieri potest y Cue
undae. tot, & tam variae sbi ex omni parte occurrentes non confunduntur, ut undae maris ventis pluribus ex omni parte excitatae Hae e dissicultas Mai ranum Physicum summum adduxit ad systema novum excogitandum . Is putat in unaquaque aeris portiuncula infinitas 'esse particulas infinitis elasticitatis gradibus distinctas , quaeque vibrationum crebritate infinitis modis inter se differunt ; sonante autem colpore quolibet eas tantum particulas aeris concuti , quae elasticitatem habentelasi
208쪽
P Λ R S I I. I9Ielasticitati sonantis corporis similem, quaeque idcir- eo illi sunt uni sonae ; particulas alias quiestere. Sic nos varios propagari non per easdem aeris partiis culas , quod fieri vix potest , sed alios per alias , ideoque non confundi.
C Α P. XXXVII. De Luce . Quid sis. LUx formalis est id, per quod res fiunt visibiles
De luce materiali quaestio est Ionge maxima inter Epicureos , quos Neutoniani sequuntur , & Carte- sanos. Epicurei putant, corpus quodque lucidum quaquaversum particulas magno impetu emittere, easque quam exiguissimas; in his Iucem consistere. Cartesiani volunt, corpus lucidum agitationem habere in suis partibus maximam, qua fit, ut perpetuo , & ex omni parte pellat globulos parvissimos secundi elementi longe lateque per omnia spatia diffusos, qui globuli si ex una parte V flamma, aut a sole premantur , quoniam continuati sunt, ea presso statim ad nos pervenit. Haec igitur pressio Caristesianis est lux. Meo quidem iudicio neque Epicurei, neque Cartesiani sententiam suam satis probant; quod appare bit ex his, quae insta dicemus, quaeque ab observationibus certissimis ducta sunt. Interim scire convenit, lucem non esse hom
209쪽
geneam , sed heterogeneam, idest partibus componi non unius generis, sed multorum , quod praeclarum Neutoni inventum est ; nam radius quisque a sole v. g. proveniens, constat infinitis ahis subtilioribus radiolis, quorum alii alios habent colores . Hi coisIores omnes reseruntur ad quinque , qui primarii ,& primitivi dicuntur: sent autem ruber, flavus, viridis, caeruleus, Violaceus -
Colores , quos dixi, omnes simul apte permixti in radio solis colorem lucis componunt, qui est albus . Caeterum radii cuiusque coloris possunt artificio quodam , quod infra docebimus, separari ab aliis omnibus, separatique non albi sunt, sed suunia
colorem praeclare ostendunt; quodque admirationem maiorem habet, eumdem constanter retinent, qu
cumque modo, aut quavis de causa inflectantur , &
Atque haec iam Cartesianis negotium facessunt, qui in sola illa globulorum pressione dissicile explica.bunt , quo modo radii colores habeant alii alios,& unusquisque colorem suum perpetuo retineat . Neutoniani putant, radios alios componi particulis crassioribus, alios levioribus, & ex diversitate partieularum diversitatem colorum ducunt , ac ne hi quidem meo iudicio satis dilucide rem explicant. Animadvertendum est autem , colores, qui dicuntur in radiis esse, non eos quidem esse formales , sed materiales. Quare cum dicunt radium v g. rubrum, non eum quidem intelligunt, qui sie ruber,
210쪽
P A R s I I. 193 sed eum, qui qualiscumque sit, si in oculum incurrat , ruboris sensum pariat. De Leis propagatione. LUx propagatur quaquaversum non solum a toto corpore, unde prodit, sed etiam a qualibet eius parte ; etenim non solum totum corpus, sed etiam pars quaelibet ex omni parte spectari, & cerni potest. Propagatur autem per lineas tantum rectas; nam si linea recta intercludatur, quae a puncto quovis Iucido ad oeulum ducit, videri punctum non potest a quod argumento' est, lucem a puncto ad oculum per
lineam rectam tantum ferri . Hic Neutoniani Cartesianos sic premunt: gl
buli per spatia omnia late diffusi sunt quidum quoddam ; atqui si qua pars fluidi prematur, ea pressio
propagatur per totum fluidum non eo solum, quo pervenire potest per lineas rectas, sed eo etiam, quo pervenire non potest, nisi per lineas curvas, quod in aqua, aliisque liquoribus experimur ; ergo cum Iux Cartesianorum sententia in globulorum pressione
consistat, propagari debebit non solum per Iineas rectas, sed per quasi ibet. Sic Neutoniani. Sed his similiter videndum est quemadmodum particulae e singulis punctis lucidi corporis egredi entes , seseque expandentes ad omnem partem, non
aliae alias pellant, & ab lineis rectis detorqueant . Id ipsi viderint. Tom. III. B b
