장음표시 사용
211쪽
Lux propagata magis, magisque extenuatur ea quidem proportione, ut tanto sit minor, quanto maius est quadratum distantiae ad quam propagata est. Quare si lux propagetur a flamma per unum pedem , ibique sit unum, propagata ad distantiam duorum pedum erit quater minor; nam quadratuma est 4; & similiter propagata ad distantiam trium pedum, erit novies minor; nam quadratum 3 est s. Quapropter si in distantia duorum pedum eamdem Iucem habere velis, quam habuisti in distantia unius pedis, oportebit flammam quadruplieare, idest flammas quatuor aequales ponere; in distantia vero trium pedum, oportebit ponere flammas novem. Id quod Montanarii experimenta ostenderunt.
JArtesiani, qui putant, lucem consistere in globulorum pressione , putant etiam , lucem propagari puncto temporis, etenim cum globulorum series M. corpore lucido ad oculum snt continuatae, mani sentum est, non posse has premi, & propelli ex una parte, quin statim, & puncto temporis pressio pervadat ad partem alteram . Hoc modo lux a sole ad nos pervenit in istanti. Neutoniani vero cum putent, lucem consistere in particulis , quae exeuntes a corpore lucido ad oculos usque veniunt, oportet, ut huic cursui spatium temporis assignent aliquod . Hi ergo propagari
212쪽
Iueem volunt non in instanti, sed laee 'iue , & deinceps , ita ut prius ad propiora loca perveniat, aliquanto post ad remotiora, uti sonus. Quamquam luci velocitatem hi tribuunt tantam,
ut in spatiis terrestribus experimentum de ea sumi nequeat; nullum est enim in terra spatium tam longum , quod lux non percurrat tempore insensibili . Ut ergo velocitatem lucis observatione cognoscerent, sese ad coelestia spatia converterunt. Observationem paucis exponam. Iupiter planeta est maximus, circa quem volvuntur planetae quatuor minores, qui eius dicuntur
satellites; qui propior Iovi est dicitur primus, alii
ex ordine secundus, tertius, quartus. Tum Iupiter, tum satellites lumen habent M. sole. Iupiter vero umbram proiicit, in quam satellites identidem immerguntur, ac lumen amittunt, quod postea recuperant ex umbra emergentes. Porro Iupiter cum satellitibus modo propior est terrae, modo Iongius distat, eaque diserentia est longe maxima , ac cum tanta est, quanta maxima esse
potest, dupla est immensae illius distantiae quam sela terra obtinet.
Cassinus ergo, & Romerus magni sane Astr nomi hoc animadverterunt. Cum primus satelles est terrae propior , si ex umbra Iovis emergat, citius videtur , cum longius distat serius apparet; quod si longissime distet, non cernitur nisi minutis fere quatuordecim, postquam ex umbra emersit. B b a Nemin
213쪽
Nempe, ut ait Romerus, quem Neutoniani amplectuntur, quo longius distat satelles a terra , eo plus spatii conficere lux debet, ut a satellite ad
terram perveniat; ideoque plus etiam temporis in eo spatio conficiendo consumit , nosque propterea satellitem serius videmus; expectandus est enim n bis adventus lucis. Hac re confirmat ille successi. vam lucis propag tionem, eamque Iuci velocitatem tribuit, ut minutis sere septem tantum spatium pedicurrat , quantum est a sole usque ad terram . De Refexione Lucir.
OB servatio est quotidiana, eorpora alia in eidenistes in se radios reflectere , alia transmittere . Illa dicuntur opaca , haec pellucida, seu diaphana . Dicamus de reflexione, quae fit in opacis. Ut Cartesianorum sententia est, si Iux ineidat in corpus quodpiam opacum , non omnes quidem
radii reflectuntur, sed illi tantum , qui impingunt
ad partes solidas, iique reflectuntur non aliter, quam ut globus v. g. eburneus appellens ad parietem; r dii illi, qui in poros corporis incurrunt, per hos in corpus ipsum ingrediuntur, atque in Iatentibus vacuolis multipliciter reflexi tandem extinguuntur. Neutoniani non concedunt, radios reflecti ex
impactu partium solidarum ; nam si ita esset opo teret plures radios reflecti ab iis corporibus , quae
214쪽
plures habent partes solidas, quod tamen secus ac incidit; velut cum charta est oleo illita plures habet partes solidas, quam non illita, & tamen illita pauciores refle ictit radios; nam illita cum sit, transmittit quam plurimos, ideoque si charta oleo illita se .
nestrae obducantur, plus luminis in cubiculum pene intrat, quam si obducantur charta non illita . Volunt ergo Neutoniani, particulas, quibus comis ponitur opacum corpus , habere vim quamdam repellendi radios, quam reflexivam nominant, neque
tamen quid sit explicant; reflexionem ergo Iucis fieri per hanc vim; & quoniam particulae vim hanc repulsivam ad aliquod spatium extra se diffundunt,
ideirco creduntur repellere radios aliquanto ante quam ad ipsas Perveniant.
JArtesianorum haee fuit sententia. Cum lucis gIobuli pelluntur, duos habent motus, unum progrensivum, quo nituntur e suo loco decedere per lineam rectam, alterum circularem , quo singuli circa seipsos volvuntur. Igitur pro varia proportione, quam habet unius motus velocitas ad velocitatem alterius , lucis globuli varios colores habent.
Quapropter nihil mutabilius eme debet, quam eolor in lucis radiis, siquidem nihil mutabilius est quam velocitas in illis, quos dixi, motibus. volunt ergo
215쪽
ergo Cartesiani, radios lucis, qui incidunt in eorpora opaca , pro figura texturaque varia particula. rum , quas Offendunt, acquirere motus , coloresque varios; eoque fieri , ut reflexi ab uno corpore unius coloris speciem deserant, ab alio corpore speciem coloris alius. Sic colorum explicant varietatem. Negant Neutoniani , ullum lucis radium mutare posse colorem suum . Rem ergo sic explicant. Sunt corpora quorum particulae vim habent reflectendi tantum radios rubros non alios; haec ergo videntur rubra . Alia sunt quorum particulae vim habent reflectendi tantum flavos; haec ergo videntur flava. Similiter unumquodque corpus eius coloris videtur , cuius coloris sunt radii illi , quos reflectere aptum est. Pleraque corpora reflectunt radios non unius tantum generis , sed multorum ; propterea quod particulis constant diversis, simulque permixtis, quarum aliae reflectunt radios v. g. rubros, aliae flavos, aliae eceruleos, aliae alios, atque haec quidem vel ejus coloris videntur , qui in illa misceta maxime dominatur , vel eius coloris, qui ex illis componitur. Corpora , quae radios cuiusque generis reflectunt,
sunt alba , quae nullius nigra. Corpus tanto perfectius est rubrum , quanto plures reflectit radios rubri coloris , pauciores colorum aliorum . idem dicendum de coloribus aliis. Si qua res reflecteret omnes omnino radios , ea esset perinsecte alba ; si qua nullos omnino , perfccte nigra .
216쪽
Sed nemo erediderit, rem ullam esse, aut perfecte nigram , aut perfecte albam ; ne rubram quidem perfecte , aut flavam , aut coloris alterius. His positis quaerit Neutonus quae sit corporum constitutio apta ad hos , vel illos colores reflectendos; cumque experimentum saepius sumserit in lamellis, sive aereis, sive aqueis, inter duo conveXa vitra sibi mutuo applicata interceptis animadvertit lamellarum crassitie, & densitate fieri, ut radii huius illiusve coloris modo reflectantur, modo non ,& omnino se statuit.
Ad reflectendum colorem unum v. g. Violaceum
non una lamellae crassities est apta sed plures. Quod
si lamella harum omnium tenuissima primum Ponam tur , tum aliae deinceps ordinentur lamellae ex eadem materia ; ita ut crassitudines lamellarum snt, ut numeri I. a. 3. 4. 3. 6. I. Sc. cum lamella quae prima est in hoc ordine, reflectat radios violaceos, secunda eosdem radios transmittet, tertia reflectet, quarta transmittet, quinta reflectet &c. Similiter unicuique colori suus est lameIlarum ordo, a quibus reflectitur alternis, & transmittitur, se suus est colori coetuleo, suus viridi, suus flavo, suus rubro. Lamellae, quae sunt primae in his ordinibus non sunt eiusdem crassiti ei omnes . In ordine lamellarum quae reflectunt radios violaceos prima est longe tenuissima. Crassior est in ordine illarum quae reflectunt radios coeruleos ς eoque crassior in ordine illarum, quae reflectunt virides; adhuc crassior in ordi
217쪽
dine, quo reflectuntur flavi, crassissima in illo , quo
Videntur ergo radii diversorum colorum alii aliis quodam odo facilius reflecti; ac violacet maxis me omnium reflexibiles, quippe quos crassitudo minima reflectere potest. Alii deinceps ecerulei , virides, navi, rubri, minus minusque reflexibiles sunt. Jam vero si corpora omnia lamellis particulisve tenuissimis constare putemus, inter quas spatiola interiaceant sive vacua, sive fluidis subtilioribus repleta, iacile intelligemus non omnia corpora colores omnes debere reflectere, sed alia alios; eos enim reflectent, quos pro crassitudine Iamellarum, quibus constant reflectere debent. Sic radiis non novum c lorem reflectendo tribuunt, ut aliis Phylosophis via sum est , sed illos reflectunt, qui id coloris ante hahebant.
Interim si quis quaerat, quid fiat radiis, qui incidentes in corpora non reflectuntur; respondent
Neutoniani, illos quidem , qui progressi usque ad corporis superficiem offendunt partes solidas, sisti illico, atque intercidere, illos autem , qui in poros incurrunt, ultra serri in corpus ipsum , ibique veιssti a partibus solidis , quas offendunt, & intercia dere , vel si qui sunt, qui a partibus solidis , quancumque inveniunt , reflectantur , cos tandem post innumerabiles reflexiones e corpore exire. Sed hi quidem sunt paucissimi. Sic suum systema sibi componunt observationibus, atque experimentis respondens. De
218쪽
Si in superfietem P M Fig 36. incidat radius lucis per lineam R A , & reflectatur per lineam A D , radius R Adicitur ineidens, Λ D reflexus; angulus vero RAPdicitur incidentiae, angulus D AM reflexionis. Est autem naturae quasi lex quaedam ut radii omnes ita reflectantur , ut angulus reflexionis aequalis sit angulo incidentiae. Ηoe posito facile explicantur imagines, quas praesertim admiramur in speculis planis, & vis soci,
quam admirari solemus in concavis. Est autem v trumque phoenomenon brevissime exponendum .
Sit speeulum , idest superficies levissima sive vitrea , sive metallica P Μ Fig. 37. , quod speculum radiis totum persundatur a puncto radiante R, sitque oculus in P conversus ad speculum. Ex infinitis radiis , qui a puncto R ad speculum feruntur, erunt quam plurimi, uti R A, RE, aliique his proximi , qui reflexi ea lege , quam dixi, serentur ad oeulum in o. Ostendunt autem Mathematici, radios, qui reflexi hoc modo seruntur ad oculum, perinde ad oculum serri, quas prodirent ornnes a puncto v posito ultra speculum e regione puncti R . Nihil ergo mirandum est, quod oculus videat punctum R in v. Quod si loco R ponatur obiectum quodlibet, idem C e acclin
219쪽
cti imaginem videbit oculus ultra speculum . Venio ad vim laci, quae elue et in speculis concavis . Sunt specula quaedam concava , quorum superficies, uti P A M Fig 38. eam habet curvitatem , ut radii in ipsam incidentes reflectantur vel omnes , vel certe quam plurimi ad idem fere punctum F. Radii porro tam multi circa punctum F coacti tantam vim habent, ut & metalla di Glvere , &comburere res quasque possint. Hac de causa punctum F speculi focus dicitur. Mathematicorum est foci positum pro curvitatum varietate determinare,& radiorum multitudinem ad focum tendentium De Refractione lucis .
I Esfactio lucis in pellucidis mediis , seu Corpo
ribus apparet. Hanc paucis expono. Si radius lucis ex uno medJo in aliud transeat, quae duo media densitate differant, in eo transitu detorquetur ab linea, quam tenebat, & aliam ingreditur. Radius v. g. R A Fig. 39. per aerem veniens, qui est rarior, offendat in A vitrum , quod est densius : detorquebitur ab linea , quam tenebat, &vitrum pervadens tenebit lineam aliam A E ; ac rursum e vitro occurrens aeri in E relinquet lineam
A E , & yngredietur lineam aliam E F. Si radius R Α occurrat in Α superficiei Z Y
220쪽
Fig. 4o. ibique refringatur in A E, ducaturque per A linea P M perpendicularis ad Z Y, haec linea P Μ dicetur axis , seu perpendicularis refractionis;
angulus R AP dicetur angulus inclinationis, anguis Ius EAM dicetur angulus refractus
Quod si sumantur A R, & A E aequales , du- eanturque lineae R P , Ε Μ perpendiculares ad axem P M, dicetur R P sinus anguli inclinationis,& EM sinus anguli refraeti . Quoniam radius R A potest inelinari ad superficiem ZY multis modis, idcirco potest angulus inclinationis R Α P esse varius, ac pro eius varietate varius quoque erit angulus refractus EAM. Nihilominus in tanta angulorum varietate, fi media quidem fuerint eadem, sinus anguli inclinationis eamdem semper habebit proportionem ad sinum anguli refracti. Quae quasi lex naturae est, quam primus omnium invenit Cartesius. Alia etiam naturae lex est, ut lucis radius si e medio rariore in densius migret, sic refringatur ut ad perpendicularem accedat; & contra si e medio densiore migret in rarius, sic refringatur, ut a perpendiculari recedat. De Res actionis causis .c Aitefiani rem ab initio repetunt ad hunc modum . Corpus motum si statim ex una parte resistentiam minorem invenit, ad eam deflectit. Praeterea
