장음표시 사용
231쪽
versum a sole emitti , quae ipsum ex omni parto ambit, quasi nebula; & hanc quoque lucem habere quamdam subobscuram , quae tamen videri non possit praesente sole. Cassinus utique ante ortum solis ,& sub occasum , animadvertit saepe luminosos tra. eius supra horizontem ad maximam altitudinem porrectos, qui videbantur prodire a sole. Hos lumen zodiacale appellavit. CAP. II. De Planetis primariis.
Irea solem volvuntur planetae quinque, qui pri
marii dicuntur; sunt autem globi quidam maximi
lumen a sole accipientes, Mercurius, Venus, Mars, Iupiter , & Saturnus. Mercurius omnium minimus solem cingit parvo ambitu ; suum gyrum conficit mensibus fere tribus. Mercurio succedit Venus, quae ipsum magnitudine superat, etsi minor est, quam terra. Haec conversionem suam absolvit mensibus septem de diebus aliquot. Hi duo planetae inferiores dicuntur. Mars gyro latiori vertitur annis fere duobus. Is minor paulo est quam Venus. Martem excipit Iupiter omnium longe maximus. Huius diameter diam trum terrae superare dicitur plus quam decies. Conversionem suam absolvit annis sere duodecim. S
232쪽
turnus vagatur latissime; pau Io minor Iove esse creditur. Suum gyrum conficit annorum spatio sere triginta. Hi tres planetae superiores dicuntur. Unusquisque planeta per ellipsm quamdam vertitur, cum sit sol in foco altero: quare in plane eae cuiusque gyro, sive orbita unum punctum est maxime a sole distans, alterum soli quamproximum .
Duo haec puncta absides vocantur, illud quidem aphelium , hoc perihelium . Planeta quisque ab aphelio ad perihelium veniens magis magisque acceleratur; a perihelio ad aphelium rediens retardatur. Non est autem putandum , planetas omnes per idem planum revolvi , sed cum planum intellexeris per solem & Mercurium transiens, in quo plano Mercurius revolvatur, planum
aliud intelliges per solem pariter transiens, & per
Venerem, in quo revolvatur Venus; suumque planum cuique planetae assignabis. Haec tamen plana distrahuntur a se invicem exiguis angulis. Subtiliores Astronomi animadverterunt , plane. tas sie volvi , quasi non ipsi tantum per suas orbitas agantur , sed etiam orbitae ipsae commoveantur nonnihil : itaque absides non eodem semper sunt loco. Sed hae subtilitates huius loei non sunt. In Venere maculae compertae sunt certissimae cte constantes; aliae minus constantes in Marte, & Jove. Sunt qui maria in his maculis fingant, atque insulas, & hi terrae nostrae formam ad planeta quemlibet transferunt.
233쪽
His maculis cognitum est, planetas hosce dum et rca solem volvuntur, volvi etiam circa se ipsos. Quod cum credatur de tribus, iacile creditur & de duobus aliis. Quod si ita est unaquaeque planetae pars modo soli obversa erit, modo aversa , & diem alternis habebit & noctem , eoque etiam planeta quisque terram videbitur imitari.
De Planetis seeundariis . ΡLanetas secundarios Astronomi eos vocant, qui volvuntur circa primarios, iique dicuntur etiam satellites. Circa Jovem vertuntur satellites quatuor, quos primus omnium comperit Galileus ope telescopii . Qui gyro minori Iovem complectitur , dicitur primus , alii deinceps gyris latioribus se vertentes di-buntur secundus, tertius, quartus. Non omnes in eodem vertuntur plano , sed suum quisque habet planum . Vertuntur autem per ellipses , ac Iupiter Deum tenet cuiusque ellipseos . quamquam ellipses sunt obtusissimae latissimaeque S habentur pro circulis , in quorum centro Iupiter sedet
Lucem habent a sole; quare dum in umbram Iovis
immerguntur , lucem amittunt, quam postea recuperant ex umbra emergentes. Sa-
234쪽
P A E S I I. ars Saturnus quinque habent comites, seu satelli-res ἰ primum , qui propior saturno volvitur, & secundum , & tertium , & quintum primus omnium invenit Cassinus ; quartum , qui omnium est maximus invenerat ante Hugenius. Ceterum de Saturni satellitibus eadem dici possunt, quae de Iovi ali
Saturnum ornat fulgens quidam anulus circa ipsum suspensus intra satellitis primi orbitam con- elusus. Planetae reliqui, quantum quidem observationibus adhuc constat, satellitibus carent. Anulum Saturnus solus habet. Non est autem praetermittendum, Planetas Omnino omnes vel primarios, vel secundarios in eamdem verti partem, ut videantur quasi torrente uno omnes abripi.
STellae fixae fulgentissima sunt corpora quaquave sum per spatiorum omnium immensitatem dispersa , quae in praesens pro immobilibus haberi potiunt. URque adeo a sole distant, ut si tota Saturni orbitae eum hac distantia comparetur, puncti instar sit. Dicuntur olim stellae novae extitisse, quae post
235쪽
evanuerunt; aliae paulatim S magnitudine, & lumine fuisse imminutae. Sunt autem qui stellas quasi soles totidem ponunt: his commodum est maculas quasdam in stella quavis fingere, quae si superincrescant latius , stellae lumen , & magnitudinem imminuant. Stellas omnes , quoniam innumerabiles sunt, in coetus varios distribuunt Astrono mi, eosque appellant constellationes. Singulis constellationibus no mina imposuerunt , quae ad Graecorum res gestas,&praesertim ad Argonautas spectant; hinc Aries, &Gemini, & Hercules, & Orphei Lyra, & ipsa navis Argo in coelo claruerunt. Ac quoniam nulla constellatio est, quae belli Troiani significationem habeat , idcirco creditur haec coeli descriptio , qua uti mur , paulo ante Troianum bellum a Graecis sui me condita. Sunt qui illam Chironi tribuant, quem Achillis praeceptorem suisse accepimus. Constellationes duodecim sunt maxime illustres, quae solent his versiculis comprehendi Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo , Libraque , Scorpius , Arcitenent , Caper , Amphora , Pisces . Hae deinceps, & eodem hoc ordine distributae gonam quamdam componunt satis latam , univer sum mundum complectentem, quae Zodiacus dicitur. Hae et ona sol , & planetae continentur, quippe sub hac planetae omnes circa solem suas conversiones absolvunt. Quaecumque in coelo moventur iuxta harum
236쪽
constellationum ordinem . dicuntur moveri in consequentia ; quae contra , in antecedentia . Planetae omnes conversiones suas habent in consequentia.
Cometae vagantur liberius , nec ullum habent
certum motum, quantum adhuc cognosci potuit. Sunt autem sulgentia corpora , quae interdum apparent , capite nitidiore , & nebula involuto, sublustrem caudam trahentia, quae cauda semper a sole aversa est. Alii seruntur in consequentia, alii in antece dentia, alii etiam eum cursum tenent, qui Zodiacum transversim secat ; sunt etiam , qui in antecedentia primum serri videntur, post in consequentia,
Putant multi , eo metas non novos existere, sed eosdem redire siepius. Neutonus sibi persuasit, revolvi eos circa solem per ellipses quasdam , in quarum soco sit sol ipse; eosque pro planetis habet, nisi quod planetae per ellipses feruntur breviores, obtusoresque, cometae vero in ellipses excurrunt longissimas: hinc fit, ut interdum propiores snt, &nobis appareant, post abeant longissime , ni c am- ' plius conspiciantur, multis post annis redituri. m. III. E e Con-
237쪽
Coniecturam periclitari in cometis quibusdam Astronomi voluerunt. Ilium maximum, caudariis. mumque , qui apparuit anno 168O, spatio annorum septuaginta quinque supra quingentos redire coniecerunt calculos historiae accommodantes; nam coinmetam similem hoc. fere inter Milo bis apparuisse hiasoriae monent. Quod si idem ter apparuit, dicenis dum est eumdem duobus- turbulentissimis temporibus extitisse, & cum Viennense bellum immineret , &cum Romae Brutus, & Cassius coniurarunt. , Cometae quidam longissime advenientes inter planetarum orbitas se coniiciunt. Is , de quo modo dixi , usque adeo ad solem accedere debuit, ut ipsum prope contigerit; quo coniicit Neutonus, oportuisse illum materia constare durissima , & eos pactissima, ne tanto illo calore di lueretur. Cometae fortasse cum soli appro quinquant, it fiammantur; atque ob id nitent, & maximam vaporum vim emittunt; quo caudam videntur trahere , quae cauda semper aversa a sole est; nam ex ea parte vapores minus habent caloris, ideoque densiores sunt, & melius videntur; recedens cometa a
sole longissime , extinguitur tandem , obscurusque , Se ignobilis per coeli spatia vagatur.
His facile intelligitur, cur cometae accetant sad solem vix ulli appareant; nam cum accedunt ad solem nondum incendia conceperunt; recedentes a sole flammam gerunt, & nitent diutius. Intelligitur etiam , cur plerique nitidissimi statim, Se
238쪽
P A R S I I I. 2I9 ingentes appareant, post abeuntes longius sensim minores fiant. C A P. V I. De Terrae situ . psitta sita est inter orbitam Veneris, & Orbitam Martis . Eo fit, ut interdum sit inter solem & Martem , inter solem & venerem nunquam . Distantia terrae a sole dicitur aequare rerrae diametros Ioars. Sit so I S, Fig. 46 terra E X C Z, cuius centrum T. Per centrum solis, & centrum terrae Tplanum S E duci potest , quod produi tum ad omnem partem in infinitum incidat in zodiacum, ipsumque per longum secet, dividatque in duas angustiores Seaeque patentes Zonas.
Hoc planum dicitur planum eclipticae; & quoniam terram secans circulum in eius superficie E Cdeseribit, aliumque huic respondentem circulum deis scribit in zodiaco, ille ecliptica terrestris dicitur, hie e testis. Porro si per T ducatur linea X Z perpendicularis ad planum eclipticae, & utrinque in infinitum producatur , dicetur haec axis eclipticae. Et quo Lam haec linea superficiem terrae secat in duobus punctis X, Z, & coelum in duobus aliis, quae his res. pondent, illa dicuntur poli terrestres eclipticae . haec cetlestes. E e a Conis
239쪽
Convertentes se planetae modo plus distant a terra , modo minus . Cum maximum a terra distant , dicuntur esse in apogaeo, minimum in perigaeo.
Cuiusvis planetae orbita obliqua est plano eclipticae ipsumque in punctis duobus secat: haec puncta dicuntur planetae nodi . Nodos planetarum non eodem semper manere loco , sed motus habere aliquos subtiliores Astronomi docent. Dicuntur etiam planetae interdum coniuncti cum
sole , interdum soli oppositi ; idque pendet a stuterrae, nam si sol, terra, & planeta aliquis in eadem sint linea recta, sitque sol ex una parte , planeta ex altera, dicetur hic soli oppositus; quod si sol, & planeta ex eadem parte suerint, dicetur planeta coniunctus soli. Ac si planeta coniunctus soli suerit citra solem dicetur esus coniunctio inferior; si ultra solem, superior. Mercurius, & Venus oppositione carent, sed duas habent coniunctiones, inferiorem , & Ω- periorem . Mars, Iupiter, & Saturnus oppositionem habent, & superiorem coniunctionem: conjunctionem inferiorem habent nullam.
240쪽
De Terrae Di Dasione . SIt terra EX CZ, Fig. 4 . cuius centrum T. Ecliptica sit E C. sit planum F A transiens per T, quod essiciat cum ecliptica angulum graduum 23 eum dimidio fere ..Hoc planum quaquaversum ad cplestia usque spatia productum dicitur planum aequatoris. Circulus F Α, quem in superficie terrae describit, dicitur aequator terrestris; circulus alius huic respondens, quem describit in coelo , dicitur aequator caelestis . Astronomi numerationem graduum eclipticae exordiuntur a puncto , in quo aequator ipsam secat. Eclipticam dividunt in partes duodecim, unicuique parti gradus 3o assignantes. Has partes vocant Zodia ei signa, iisdemque nominibus notant, quibus Zodia ei constellationes. Initio fortasse constellatio quaeque signum tenuit sui nominis, nunc Progressae sunt. Iongius. Si per T ducatur linea P Ο perpendicularis ad planum aequatoris, producaturque utrinque ad coelum usque, haec linea dicetur axis aequatoris, vel etiam axis mundi. Puncta duo P, & O, in quibus haec Ianea superficiem terrae traiicit, dicuntur poli aequatoris terrestres, duo alia puncta in caelo his respondentia dicuntur poli aequatoris caelestes.
