Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Horum polorum alter ad constellationem Ursae

spectat, & prope stellii iam quamdam infigitur, quae

idcirco polaris dicitur. Hic polus borealis, sive aris elicus nominatur; polus alter huic oppositus australis, sive antareticus. Et similiter ea mundi pars, quae ad polum borealem spectat, dicitur borealis, etiam septentrionalis; quae spectat ad polum australem , dicitur australis, meridionalis quoque. Si per duo eelipticae puncta E , & C, quae maxime ab aquatore distant ducantur in superficie terrae circuli duo E v, C B ad aequatorem paralleli, aliique duo similiter in coelo ducantur his respo

dentes, hi circuli dicentur tropici , illi quidem terrestres, hi caelestes : qui ad polum borealem spectat,

dieitur tropicus cancri, alter capricorni.

Quod si per polos eclipticae X Z dueantur in superficie terrae cireuli alii duo X Μ, Z N ipsi quoque ad aequatorem paralleli, dicentur hi circuli po- Iares terrestres; aliique duo cireuli similiter in eoe- Io ducti, dicentur circuli polares caelestes. Deseriptis his circulis universa terrae superficies in Eonas quinque distribuitur, quarum una inter re pi eos extenditur, de torrida appellatur; duae aliae inter tropicos , & polares eirculos ductae sunt, &temperatae dicuntur: segmenta duo reliqua circulis polaribus contenta dicuntur etonae frigidae. Per has zonas maria protenduntur, & provinciae,& regna; in his degunt homines.

Est alia divisio terrae cuiusque habitatoris propria , o b c oste

242쪽

P A R S I I I. 223pria, quam faciunt circuli duo horizon , & meridi

nus . Hos ergo explicemus.

aequator fa; tropici be, Eu. Ubicumque sedeat habitator, punctum coeli , quod illi imminet, dicitur ejus Eenith , punctum oppositum Nadir. Sedeat habitator in puncto aequatoris f, & linea a Zenith ad n adir ducta transiens per centrum T si linea fa . Ducatur per T circulus po perpendicularis ad lineam fa, qui circulus producatur quaquaversum ad coelum usque : hic circulus erit horizon mathematicus habitatoris sedentis in f ; isque dividet mundum in partes duas, quarum superior habitatori comspicua erit, altera nequaquam.

Sedeat iam habitator inbinter aequatorem, de P lum o, ac linea a geniti, ad n adir ducta transiens per T sith i. Ducatur per T circulus dg perpendicularis lineae b i, erit hic horizon mathematicus habitatoris sedentis in b. Quod si qui sederit in polo alterutro v. g. ino facile intelligitur huius horizontem mathematicum fore aequatorem ipsum j a. Si per oculum habitatoris planum ducatur parallelum horizonti mathematico, hoc planum dic tur horizon physeus habitatoris. Sed hunc horizon.

tem in praesens non consideramus.

Habitator sedens in aequatore, ut in fdicitur habere sphaeram rectam. Eius horiaon dividit in duas aequales partes tum aequatorem , tum tropicos, & circulos alios omnes quotcunque inter tropicos duci possunt ad aequatorem paralleli. Ha.

243쪽

Habitator sedens inter aequatorem , & polum , ut in b, dicitur habere sphaeram obliquam. Eius horizon dividit quidem aequatorem in duas aequales partes, tropicos vero , aliosque circulos parallelos in partes inaequales . Habitator sedens in polo alterutro , ut in o , dicitur habere sphaeram parallelam; ac cum eius horizon sit aequator ipse, unus tropicus est totus supra horizontem , alter tropicus totus est infra. Hactenus de horizonte dixi : nunc de meridiano. Si per etenith habitatoris cuiusvis, & permundi polos maximus quidam circulus ducatur, is dicitur habitatoris eius meridianus , isque dividet mundum in partes duas, quarum una orientalis dicitur, ex ea enim sol oritur; altera occidentalis, nam ex

ea sol occidit. Quare cum sol ad meridianum ei reulum perve nit, dimidiam partem diurni cursus consectam habet, & est meridies. Si ergo linea in hoc plano designetur, cui foramen immineat, radius solis s ramine exceptus lineam attinget in ipso meridiei punicto . Ea linea meridiana dicitur . Quoniam sol, ut infita videbimus, non eamdem semper habet altitudinem, sed aliis diebus altiorem cursum tenet, aliis depressorem , idcirco radius perforamen immissus non idem semper meridianae lineae punctum attingit , sed alia atque alia. Idcirco ex eo puncto, quod radius in meridiana linea attingit , quam altitudinem singulis diebus sol habeat colligitur. Idque

244쪽

Idque commodius, & certius colligitur in eae meridiana linea, cui foramen sit altissimum, sitque ipsa longissima , quam in ea , quae sit brevior, de foramen habeat depressus. Nullam meridianam lineam tantam: unquam fuisse legimus, quanta est Bononiensis illa a Cassino in divi Petronii ducta. Haec

ergo meridianis lineis omnibus .anteponitur. dc est .apud exteros in honore.

C A P. VII I.

DE terrae situ, & divisionei satis diximus. Ad

absolvendam vero totius mundi. descriptionem restat solum, ut de Luna dicamus. Lunae est globus sulgens, cuius diameter aequat quartam partem diametri terrae; distat a terra diametros ipsius terrae, fere triginta ; circa terram . volvitur in consequentia gyro fere circulari , neque constantem habet velocitatem ,' tamen diebus viginti septem, horis paucis adjectis , conversionem suam explet. Lunae orbita eclipticam secat in punctis duobus , quae nodi Lunae dicuntur. Hi nodi manifeste moventur , & certam habent conversionem. Luna modo est apogaea, modo perigaea uti planetae, modo est coniuncta soli, modo opposita.

Lumen hιbet a sole , qui dimidiam eius par- λη. III. F f tem

245쪽

dem nunquam non illuminat; sed parx a sole illuminata non semper nobis conspicua est. Cum Luna est soli coniuncta , pars eius illuminata aversa est a nobis , nec potest conspici ; ac tum Luna non apis paret. Cum est soli opposita , pars eius illuminata nobis obversa est tota; ac tum Luna est plena. Cum est in loco inter coniunctionem, & oppositionem medio , qui locus quadratura dicitur , partem a so. Ie illuminatam non totam ad nos convertit, sed dimidiam tantum, ideoque dimidiata apparet. Sic omnes Lunae phases explicantur. Quoniam terra illuminata ex una parte a soleumbram longissimam proiicit ad partem alteram , idcirco Luna, cum circa Oppositionem versatur, umbram terrae interdum subit, & lumen amittit. Haec Lunae eclipsis est. Similiter Luna umbram proiicit; idcirco cum

soli coniungitur, umbram suam interdum in terram immittit, quae umbra tamen angustior cum sit, universam terram complecti non potest. Regiones illae, in quas cadit Lunae umbra adspectum solis amittunt.

Haec est solis desectio. Luna maculis distinguitur quam plurimis nitidioribus. alii p., aliis . obscurioribus, quasi illae provinciae sint, & terrae ; hae maria. His ergo marium nomina sunt imposita; mare humorum , mare nubium ,

mare nectaris &e; illae philosophorum nominibus insignitae sunt, Plato , Aristoteles, Aristarcus, Tycim Easdem semper maculas terrae obversas Luna.

246쪽

habet, quod sacere non pote it, nisi convertens se circa terram convertatur quoque eodem tempore circa se ipsam . Altissimis montibus aspera esse creditur, quo rum umbras dicuntur nonnulli telescopiorum ope conspexisse. Dubitatum est , utrum atmosphaeram habeat, uti terra, id est crassiorem aerem circumia sum , in quem vapores exhalationesque e Luna cogantur . Verum lunarri atmosphaeire indicium nullum adhuc extat; ac venus saepe post Lunam praeterlabens, ad eius usque marginem pervenit nitidissima ,& pulcherrima : obscuraretur autem nonnihil in atamosphaeram incidens , si qua esset haec atmosphaera, antequam Lunam attingeret . Quare atmosphaeram Lunae plerique negant. Lovileus ergo cum narrat

anno I i s. die 3. Maii imbres in Luna fuisse maximos , & tonuisse in ea, & fulgurasse videat ne callatur. CAP. IX. De Eusemate Copernicano.Q Ut Copernicum sequuntur motus tres terrae tri.

buunt , unum translationis , quem etiam annuum v

cant; alte m vertiginis, qui etiam diurnus dicitur; tertium, quem dicunt motum axis. Hos motus e plicemus . Motu transsationis volvitur terra per planum

247쪽

eclipticae circa solem , suamque conversionem eo nisficit anni spatio ; ceterum perinde est, ut planeta quivis: volvitur in consequentia ; ellipsim describit, cuius lacum alterum sol occupat; ab aphelio ad perihelium veniens acceleratur,. rediens ad . aphelium. retardatur.

Illud vero etiam atque etiam tenendum est temram circa solem Copernicanorum sententia sic volin vi , ut axis aequatoris nusquam inclinetur , sed sibi semper. parallelus maneat. Itaque & aequatoris planum , & alii. circuli sibi semper sunt paralleli.

Motu vertiginis vertitur terra circa axem aequam toris in consequentia, eaque conversio brevissima

est , & horis viginti quatuor absolvitur. Quo ergo

tempore unam conversionem terra conficit circa solem , trecentas sexaginta quinque conversiones con-ficit circa se ipsam . . Motus axis est terrae vertigo, altera . Docent ergo Copernicani, terram praeterquam quod volvitur in consequentia circa axem aequatoris, volvi etiam in antecedentia circa axem eclipticae ; quamquam ea conversio lentissima est , & annis viginti quinque millibus vix tandem. absolvitur. His tribus terrae motibus Copernicanum systema consistit; quem vero adspectum mundi pariat vis-dum est. De Diuiligod by CPoste

248쪽

PARS III. a 29 De adspectu Mundi

Ex motu transationis terrae ..

lam S per planum eclipticae; ideoque sub signis zodiaci , sequens signorum ordinem , feratur ex Τ in Ε,. ex E in R &c. Sit primum terra in T sub ariete , videbitur profecto nobis sol esse in signo opposito, idest in Libra. Cum venerit terra in E sub taurum , videbitur nobis sol esse in Scorpio; cum venerit terra in R sub geminos, videbitun nobis sol esse in arcitenente. Idemque accidet in signis reliquis. Vertente ergo se terra per suam orbitam in conis sequentia, videbitur sol verti & ipse in consequentia , & anni spatio Eodiacum totum perlustrare Hic erit adspectus solis. Videamus iam de aspectu planetarum ἰ ac primum dicamus de superioribus Sit tibi sol in S , Fig. Io. terra in T, quae secundum signorum oris dinem feratur in E, & RSit in M planeta aliis quis superior v.. g.. Mars , quocum. terra coniungi iam iam debeat Quamvis Mars seratur & ipse secundum ordinem signorum, tamen quia terra velocius fertur ipsumque praetergreditur, & post se relinquit, videbitur nobis Mars contra signorum ordinem retrocedere. Sic cum terra erit in T, videbitur Mars esse

249쪽

esse in geminis; cum terra erit in E , videbitur

Mars venisse in taurum ; cum terra erit in R , videbitur Mars cessisse in arietem. Verum cum te ira Martem subterfugerit, ac longius per suam orbitam progressa fuerit, videbitur Mars secundum ordinem signorum progredi. Videbuntur ergo planetae superiores modo serri in consequentia , modo in antecedentia , quamvis in consequentia semper ferantur: Cum videntur semri in consequentia dicuntur directi, cum in antecedentia , retrogradi. Et quoniam planeta neque e retrogrado fit directus, neque e directo retrogradus, quin dies aliquot interponantur, quibus eodem fere loco stare videatur. idcirco eo tempore stationarius dicitura

Planetae quoque inferiores modo directi, modo retroga di , modo sationarii esse debent. Sit tibi sol in S, Fig. 3r. terra in T. Sit in V planeta ali.

quis inferior, v. g. Venus, feraturque secundum signorum ordinem in E & N, ac cum terra coniunmti iam iam debeat.

Quamvis terra moveatur & ipsa seeundum Ggnorum ordinem , tamen Venus cum si celerior ipsam praetervolat. Quare s Venus eum in V suerit videatur in Capricorno, accedens ad E videbitur

in scorpio , progressa ad N videbitur in Libra. Videbitur ergo retrocedere contra fgnorum ordinem .

Progressa post longius, adversamque suae orbitae partem tenens, ferri videbitur secundum signorum ordi Diuiti eo by GONIe

250쪽

dinem. Habebunt ergo planetae in seriores retrogradationes, directionesque , & stationes suas similiter ut superiores.

Sed iam de fixarum dicamus adspectu. Nihil

hi et quidem ex motu translationis terrae mutabitur. Quod sic explico. Fac v. g. aequatoris axem spectare ex una parte ad certum caeli planctum ; sane post sex menses, cum terra dimidiam orbitae suae patrem confecerit , & aequatoris sui axem alio transtulerit, hic axis non idem amplius caeli punctum spectabit , sed aliud . Verum cum in hac terrae translatione a.

xis sibi semper parallelus maneat, duo illa caeli puncta , ad quae deinceps spectabit, nihilo plus inter se distabunt, quam quanta est terrestris Orbitae diameinter; quae insensibilis omnino est , si ad caelestia spatia inter stellas transferatur. Igitur distantia , quae intercedat inter duo illa puncta , erit insensibilis . Ergo duo illa puncta unum punctum videbuntur;

ergo quamvis terra per suam Olbitam circumfera tur tamen aequatoris axis unum semper caeli punctum spectare videbitur. Eademque de causa, Se aequatori L planum , & tropici, & polares circuli ad eadem . semper caeli puncta spectare videbuntur. Fac ergo in eo caeli puncto, ad quod axis spectat, sedere stellam aliquam , ad hanc semper spe. Et a re axis videbitur; & si quae stellae in iis caeli pianctis sederint, ad quae spectat aequator, ad easdem semper spectare aequator videbitur; ac propterea

stellarum descriptio, & positus iudicio nostro nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION