장음표시 사용
251쪽
mutabitur. Sic erit adspectus mundi ex motu terrae annuo, observationesque plane respondent. De adspectu Mundi eκ motu vertiginis terrae.
Aonvertente se terra diebus singulis circa axem
aequatoris in consequentia , videbuntur nobis caelestia quaeque corpora eodem tempore secundum eumdem axem in contrariam partem verti , id est in antecedentia. Quoscumque ergo cursus habeant, vel habere propter translationem terrae videantur , sol, planeistaei stellae videbuntur nobis quotidie revolvi circa axem aequatoris in antecedentia. Hinc oriuntur sidera, & occidunt ; nam in hac . revolutione cumveniunt supra horiaontem habitatoris cuiuspiam , dicuntur oriri; .cum infra horizontem. seruntur, dicuntur occidere.
Id totum explicandum i est in sole diligentius hinc enim dierum inaequalitates fiunt , & tempestatum varietates. Sit S sol; SE planum eclipticae secans terram in E C , per quod planum volvam tur terra motu annuo circa solem p sit terrae centrum T , aequator fa, tropici , C ,. Ε u , axis aequatoris p o . Fac primum terram esse ad partem Δ, Fidis a. ac solem imminere puncto C tropici C. Quo
252쪽
ris p O , omnia puncta tropici b C sub sole praeterlabentur ; videbitur ergo sol hac die circa tropicum, C se converti sse. Interim progrediens terra per su a m orbitam pcst sex menses erit in parte opposita II , ac tum soli obiiciet non amplius punctum aliquod tropici b C, sed punctum E tropici alterius E u : cum ergo hic
quoque terra diei unius spatio circa axem 'aequatoris p o revolvatur, videbitur sol eodem spatio converti circa tropicum Eti.
Cum terra confecto gyro annuo redierit ad Δ , videbitur sol rediisse ad tropicum b C. Atque his facile intelligitur, adspeeium solis per totum annum eum esse debere, ut cum sol die quadam visus sit converti per tropicum bC, progrediente post terra per suam orbitam videatur aliis aliisque diebus per
alios aliosque circulos aequatori parallelos converti, donec eo perveniat, ut per alterum tropicum Euconverti videatur; hinc eosdem sere circulos retexens ad tropicum b C revertet. Fieri autem non potest, ut sol per alios alios. que circulos ab uno trop'co ad alterum feratur, quin certo quodam die revolvatur per aequatorem
ipsum . Qito die revolvitur per aequatorem , dicitur esse aequinoctium : diebus , quibus revolvitur per troispi eos, solstitia sunt. Distantiam , quae est inter aequatorem , & tropicum utrumlibet, tribus fere. mensi. bus sol explet.
Sed iam quae sit nobis Italis tempestatum divi. m. III. G g so
253쪽
sto explicernus ' Nos quidem in Eona temperata agimus, quae est inter borealena polum ,& aequatore in .
Sit ergo polus borealis o : Fig. 3o. nos sedeamus in i. Jam tropicus cancri erit Eu Capricorni b C . Veniente igitur sole per alios aliosque circulos ab aequatore fa ad tropicum cancri Eu, nobis eritver; redeunte sole a tropico F u ad aequatorem , erit aestas; progrediente sole ab aequatore fa ad tropicum Capricorni b C , erit autumnus, redeunte demum sole a tropico C ad aequatorem, erit hy-enis. His quatuor temporibus annus absolvetur .
Inaequalitatem dierum sic explico. Unicuique habitatori tam diu est dies, quamdiu sol supra hori-Σontem versatur, nox quamdiu est infra . .
Si quis in aequatore sedeat, eius horizon , ut supra diximus, in duas aequales partes dividit tum tropicos , tum circulos quosvis parallelos. Cum ergo sol singulis diebus per unum ex his circulis revolvatur, erit huie habitatori diebus singulis dies aequalis nocti. Si qui autem sedeat in polo alterutro , U. g. in o , eius horizon erit aequator ipse . Ergo erit sol supra huius horizontem tam diu, quamdiu versabitur inter aequatorem tropicum Eu; id est per sex menses. Erit ergo huic habitatori dies longus menses . sex : hunc diem nox sequetur sex menses t ga , quibus mensibus sol versabitur inter aequatorem ,& tropicu bC. Si qui autem sedeat inter aequatorem, & PO-lum alterutrum o , uti nos, qui Zonam temperatam
colimus , ejus horizon dividit quidem , ut supra di
254쪽
ximus ; aequatorem in duas aequales partes, tropicos vero, aliosque parallelos circulos in partes inaequali. s. Huic ergo habitatori, quo die sol per aequatorem Te volvetur, erit dies aequalis nocti; diebus aliis, quibus sol revolvetur per alios circulos, erit dies vel nocte longior, vel brevior. Haec omnia observationibus sine ulla controversa respondent. De adspectu Mundi eκ motu axis terra α
Uoniam motu axis vertitur terra lentissime cir
ca axem eclipticae in antecedentia, Oportet, ut caelestia quaeque videamur nc bis lentissini e circa eumdem axem verti in coni equent a ; videbuntur ergo constellationes zodiaci in consequentia progredi lentissima quadam conversi P e.
Idque sane observationi respondet ; quare cum signa et odiaci initium capiant ab eo punisio, in quo aequator eclipticam tbcat, constellationes vero fuerint olim in his signis suo ordine , aries in primo, taurus in secundo &c. aliae iam in aliarum signa progredientes in consequentia migrarunt, ut iam aries in signum tauri venerit, Pisces in arietis sgnum saccesserint.
CAP. X. De Sasemate Debonic9. TYeho terram quiescere omnino vult, conversio.
nes vero alias, quas Copernicus apparere docet ex
255쪽
eo quod terra moveatur, easdem Tyco apparere putat non ex eo quod terra moveatur, sed quia veris limae, realissimaeque sint. Hic ergo tradit, solem revolvi motu annuo per planum eclipticae circa terram in consequentia , s cumque deserre orbitas planetarum omnes, quemadmodum etiam in Copernicano systemate Saturnus,& Iupiter secum deferunt suorum satellitum orbitas,& terra orbitam Lunae desert satellitis sui . Tradit etiam stellas omnes, uti solem, revolvi circa. axem eclipticae in consequentia, sed motu lentissimo .
Tradit praeterea caelum omne circa axem aequa
toris revolvi singulis diebus in antecedentia, secumque abripere & solem , & stellas, & omnia quaecumque in caelis apparent. His differt Mundi forma quam Thyco invenit ab ea, quam Copernicus proposuerat. Ceterum adspectus rerum ex utraque idem oritur , quod facile intelligent, qui attentionem ad sngula adhibuerint. C A P. XI. De eaedi sitim eonversonum eansi e Cartesii opimono. ΡUtat Cartesus, mundum quamvis a Deo ex nihilo eductus sit, talem nihilominus eductum esse, qualis suisset si ex antecedente quadam eaque simplicissima materiae dispositione extitisset, velut arbor
256쪽
bor , quae prima omnium a Deo est condita, talis est condita, qualis fuisset, si ex semine orta esset. Hanc materiae dispositionem explicans, & mundi ortum docet, & caelestium conversionum causas evolvit ad hunc modum . Posuit Deus immensam quamdam materiam eam que continuam , & homogeneam. Hanc totam in cubos distinxit quam minimos, tum motum dedit,
quo & singuli cubi circa se ipsos, & quam plurimi
circa communia centra in orbem rotarentur ἰ sic ma teriam omnem distinxit in vortices innumerabiles. Horum unum considerabimus: nam ex eo uno quid de aliis dicendum sit apparebit. Rotantibus se cubis singulis circa se ipsos, oportuit , ut acumina se mutuo pellerent, ac dissolverentur. Haec comminuta in pulvisculum abierunt, qui Cartesio primum elementum est, ac tum cubi abrasis angulis globi evaserunt qui sunt secundum elementum . Hi globi rotantes se adhuc contriti magis sunt, ac minores facti; itaque cum circa commune centrum agerentur, quam plurimi recesserunt ab hoc centro nonnihil ; est enim commune corporibus omnimbus, ut si circa centrum quodpiam agantur, ab eo recedere nitantur. Recedentibus globis a centro magna vis materiae primi elementi inter globos lapsa illuc se contulit, in eoque spatio, quod globi
reliquerant mira celeritate volvi coepit.
Atque haec illico stella fuit , quae lucet propterea quod materia primi elementi volvens sese circa
257쪽
eentrum tanta vi, globos totius vorticis erreum qua que premit, quae pressio est lux . Hoc modo innumerabiles stellae extiterunt; mam cum vortices essent innumerabiles, in cuiusque autem centro stella orta sit, innumerabiles quoque stellas esse oportuit. Harum stellarum una est sol, quae
quod nobis vicin illima est, idcirco & lucidissima omnium videtur, & maxima. Porro stella in centro vorticis se volvens ipsus vorticis motum adiuvat, celerioremque facit; itaque Partes Vorticis, quae pro piores soli, aut stellae sunt, suos gyros consciunt etiam breviori tempore. Vortex quisque propter vim centrifugam dilatari nititur quaquaversum ; quare consistere omnes non possunt, nisi prementes se invicem in aequilibrio quodam sint constituti. Quod si qui illorum debilior
initio fuit, oportuit hunc a vorticibus potentioribus abripi, abreptionesque vorticum aliae atque aliae consecutae sunt, donec universa vorticum compages ad
aequilibrium deducta est . Interim quid stellis quibusdam acciderit, vide
mus. Convertente sese stellae cujuspiam materia accidit, ut partes eius quam plurimae interna agitatione amissa in mole culas cohaluerint duriores, firmiore iaque. Hae moleculae tertium sunt Cartesii e Iementum . Hae porro aliae adhaerentes aliis in grandiora , &opaca, εe dura corpora creverunt, quae ad superficiem stellae propter maximam vim centrifugam deinlata macularum speciem habuerunt. Hoc modo plu-
258쪽
res maculae nunc etiam in sole gignuntur. Stellae non uni accidit, ut tota maculis, id est durioribus, firmioribusque corporibus tamquam ingenti quadam, & crastissima crusta obduceretur, atque interim stella intus sub crusta se volveret. Stella haec sub crusta recondita suum motum communi care cum reliquo vortice amplius non potuit. Vortex debilior factus est ; hunc ergo simul cum stella
vortex alius potentior abripuit, ac tum coepit stella duriori opacaque crusta involuta circa aliam stellam rotari, & planeta evasit. Stella abrepta motum circularem retinuit circa se ipsam , & partem sui vorticis circa se conserva vit, quam secum defert , dum circa abripientem stellam rotatur. Hoc modo planetae circa stellam , seu solem rotantur, atque interim rotantur circa seipsos , & secum quisque habe e parvum vorticem . Sic Mercurius, Venus, Terra, Mars, Iupiter, &Saturnus stellae olim fuisse dicuntur, quae post maculis obductae a solis vortice abreptae sunt; unaquaeque tamen partem antiqui sui vorticis retinuit, quae adhuc circa ipsam rotatur, ac cum ipsa circa solem volvitur. Ideoque planetarum horum sunt quidam , qui satellites habent; etenim antequam planetae fierent, cum essent adhuc stellae, stellas alias vorticibus suis abripuerant, & planetas sibi fecerant, post vero abrepti ipsi a sole , cum partem sui volticis unusquinque circa se retinue iit, planetas etiam sibi propiores retinuerunt, qui circa ipC s perpetuo volvuntur,
dum volvuntur ipsi circa solem. Quod
259쪽
Quod si in vorticis abreptione accidat , ut stella maculis obducta tanto proiiciatur impetu, ut sese rapi in gyrum non sinat, sed alios atque alios traiiciat vortices, cometa est . Sic Cartesius facile explicat , quomodo planetae circa solem volvantur,& quomodo volvantur satellites circa primarios, &quoniam volvuntur omnia in consequentia, videtur sane unus esse , quasi vortex, quo rapiantur. Verum ut haec recte procedant, dissicile est Cartesianis explicare, quomodo planetae omnes per e Iipses serantur , ita ut in foco cuiusque ellipseos sit sol; quomodo serantur per diversa plana , sese quo invicem intersecantia; quomodo moveantur nodi , atque absides. Itaque vorticum formam mutare saepiaus coa isti sunt Cartesiani, ut eam tandem invenirent , quae esset phoenomenis accomodata.
CAP. XII. De ealesIum eonversonum causis ex Neruloni opinione. Utat Newtonus, solem habere vim attractivam qua planetas ad se trahit, planetas vero a Deo conditos proiectosque ab initio sui me per caeli spatia. Id si ita est, oportuit sane planetas, cum traheren tur a sole , deflectere ab ea linea recta , per quam, proiecti fuerant , ac versus solem inclinari, & quo. niam numquam non a sole trahuntur , nullam umquam lineam rectam sequi potuerunt, sed semper ad solem oste
260쪽
solem deflectentes rotari debuerunt circa ipsum . Fingens vero Newtonus vim solis attractivam eam esse , quae pro quadrato distantiae minuatur, invenit , planetam hae vi tractum debere ellipsin describere, eamque ellipsin , in cuius soco sit sol; debere etiam planetam ab aphelio ad perihelium venientem accelerari magis magisque, cumque ad perihelium pervenerit tanto impetu agi debere, ut per alteram ellipseos partem retardato paulatim motu ad aphelium revertatur, & conversionem per ellipsin totam absolvat, qua absoluta aliam similiter ineat, nec umquam circa solem rotari desinat. Cum ergo observationes respondeant, & is ipse planetarum sit cursus, non dubitat Newtonus eam soli vim attractiva tribuere,quae pro quadrato distantiae minuatur. Neque aliter ex opinioneNewtoni volvuntur satellites eirea primarios, quam primarii circa solem; nam ut
sol primarios, sc primarius quisque satellites suos trahit. Oportet autem , si haec sequimur , caelestia spatia materia omni vacare; nam si quam haberent m teriam , planetae in hane perpetuo incurrentes res, flentiam paterentur aliquam , quam si paterentur, eorum orbitae, uti demonstratum est, deberent pauis Iatim contrahi ς non autem contrahuntur ; oportetigitur , caelos vel omni omnino materia vacare, vel
eam tantum continere, quae sit supra quam diei, aut fingi potest, tenuis, de rara , cuiusque resistentia adeo sit parva , ut ne post quidem annorum millia planetarum orbitas contrahere potuerit.
