장음표시 사용
261쪽
Neque solum planetas sol trahit Newtoni sententia , sed & planetae solem trahunt , & trahunt se invicem , & omnino omnia trahunt omnia . Quamquam vis solis est longe maxima , quippe quia sol corpus est, quod magnitudine, & masia planetas longe superat, vel si omnes in unam summam conserantur . Quare trahentibus planetis solem aliis alio , sol movetur quam minimum, ut immobilis videatur. Ex his tam multis attractionibus irregularitates oriuntur, quae interdum in planetarum motibus Observantur; nam planetae circa solem rotati modo ad se invicem accedunt, modo recedunt; accedentes autem maiori vi inter se trahuntur; cum recesserunt longius, alter alterius vim non sentit; oportet ergo, ut modo tanti Ilum ad unam partem deflectant, modo , ad alteram , & velocitates ex aliorum planetarum occursu aliquantulum varient. Propterea Luna, cuius irregularitates propter viciniam notiores sunt, cursum habet admodum inconstantem , & mu I- tum aberrat ab ellipsi; nam multum a terra trahitur, quae illi est vicinissima, multum etiam a sole ,& modo soli est propior, ideoque ab ipso plus trahitur, modo abest Iongius, & trahitur minus. CAP. XIII.
De terrefrium corporum gravitate varIa .
DE situ orbis dixi. Nune proprie de terra pau
ea dicam. Terrestria quaeque corpora in terram gra
262쪽
vitant. Compererunt autem Physici, idem eorpus non in omnibus terrae regionibus aeque gravitare; etenim Richero , eum in Caiennam insulam prope aequatorem se contulisset, pendulum pauciores habuit vibrationes, quam Parisiis habuerat pari tempore. Tempus cursu stellae cuiuspiam definiebatur.
Oportet igitur pendulum in Caienna segnius decidisse , ideoque minus habuisse gravitatis in illa insul a , quam in Gallia . Ex hac observatione hypothesim sbi quamdam finxerunt nonnulli corpus quodlibet in aequatore quam minimum gravitare, eoque plus gravitare,quo plus ab squatore recedit hamque hypothesim eo magis diligunt,quod eausam afferre se posse confidunt. Sic enim disputant. Alia est gravitas primitiva , alia secundaria. Primitiva est , quam corpus habet; secundaria est, quam exercet, si cadat. Sunt autem hae duae gravitates distinguendae: nam fieri potest , ut eorpus.
cadendo non omnem gravitatem exerceat, quam ha-'bet, propterea quod vi quapiam sustineatur nonnihil. Corpus quodvis gravitatem primitivam eamdem habet, ubicumque terrarum sit, secundariam non eamdem ; nam corpora quaeque sustinentur sempervi quapiam, & plus uno in loco, quam in alio. His ergo in locis, ubi plus sustinentur, gravitatem secundariam minorem habent; maiorem , ubi sustinentur mipus: sustinentur autem plus in aequatore ς ε longius ab aequatore recedant, sustinentur minus: igitur in aequatore gravitarem exercent minorem ;
263쪽
majorem vero quo magis ab aequatore recedunt. Quae est autem vis ista corpora quaeque sustinens Hanc vim sic explicant. Dum terra circa se ipsam
celerrime convertitur, corpora quaeque secum rapiens, haec vim centrifugam concipiunt, qua nituntur a centro recedere; hac ergo vi sustinentur nonnihil. Est autem haec vis in aequatore maior; ibi
enim conversio terrae est celerior, longius ab aequatore minor , est enim segnior conversio terrae . Igitur in aequatore plus sustinentur corpora , longius ab aequatore minus: si ergo de gravitate secundaria, quam nos in corporibus eη perimur, sermo sit, minorem oportet hanc esse in quovis corpore circa aequatorem ,
eoque maiorem fieri,quo plus corpus ab M uatore recedit Atque haec quidem recte procederent, si gravitas hoc ordine variaret; sed observationes hune ordinem turbarunt. Clarissimus des Hayes tot penduli eiusdem vibrationes in Caienna insula numeravit, quot pari tempore numeraverat in Guada lupa, quamvis Guadalupa multo plus distet ab aequatore, quam Calanna. Quis scit an gravitas corporum variet aliis etiam de causis tamen opinio ordinis vi, detur pulchrior. CAP. Diuiligod by Corale
264쪽
De forma Terrae. FIguram terrae deformant montes per eam dispersi
nullo ordine; quamquam hi contemnuntur, si cumerassitudine terrae comparentur. Verum serma terrae eum quaeritur, ea quaeritur, ad quam se partes terrae sua gravitate componerenti si fluidae ement omnes. Ad hanc formam maria , & Iacus accommodantur Si partes terrae omnes aeque gravitarent, opor teret formam terrae plane rotundam esse . Quod sic
explico . Sit terra EP, Fig. 33. cuius centrum T , polus alter sit in P, aequator in E. Profecto
terrestres columnae Ε Τ, P T sibi occurrentes sua gravitate se mutuo pellunt: consistere ergo non pos sunt, nisi aeque gravitent, ac sint in aequilibrio. Iam vero si omn s materia ubique aeque gravitat, non poterunt duae columnae ET, PT aeque gravitare , & in aequilibrio esse , nisi sint aeque longae: igitur consistere, nisi sint aeque Iongae non ponsunt. Sunt ergo aeque longae; & polus P aeque a centro T distat, ut punctum aequa tortu E , ac terra est rotunda ἀQui vero put it materiam sub aequatore gravitare minus, quam sub polo, hi ad aequilibri unia
constituendum , columnam T E Fig. 34. longi
rem ponant necesse est, columnam Τ P breviorem.
His ergo forma terrae est, uti E PQ Ο, sub polis P,
265쪽
Itaque Gallorum Rex Maupertui sium eum Μathematicis aliis multis in Laponiam misit, Gaudinum aliosque in Peruvium , ut alter gradum unum metim retur prope polum , alter alterum prope aequatorem. Maupertui sus e Laponia rediit, easque mensuras re tulit , quibus appareat gradum Laponicum prope polum multo maiorem esse, quam illos Gallicos, quos Cassinus mensus fuerat. Goudinum adhuc expectamus . Interim Galli eorum graduum , & Laponici comparatio persuasit multis, terram compressiam esse.
I Otum est, mare sex horarum spatio attolli, &pari tempore deprimi , ut diebus singulis attollaturbis, bis deprimatnr. Hic scilicet aestus maris est, quod cum assurgens in terras longius excurrit fluere dicitur, cum deprimitur, & undas retrahit, refluere. Antiquissima autem observatio est fluxum hunc refluxumque maris quasi Lunae motum sequi: itaque eius causam plerique in Luna quaerunt. Ut mittam alios, hoc explicabo ex Neutonianorum opinione.
Sit terra E R Fig. cuius centrum T. Sit
Luna in L perpendiculariter imminens parti terrae E , cui opposita est pars R. Cum Luna trahat ad se terram totam , tamen plus ad se trahit partem Ε, quam centrum T; est enim pars E longe Lunae proinpior
266쪽
pior, quam T. Igitur pars E si si fluida , & soluta, velut si ingens mare aliquod in ea parte sit, an surget in X . Similiter cum Luna centrum T plus ad se trahat , quam partem R , centrum T aliquanto plus ascendet versus lunam, quam pars R . Videbitur e
go pars R assurgere nonnihil in Y, si pars quidem
R mare sit aliquod . Progrediente autem luna circa terram ab L in N, quacumque mare exit, illam sequentur duo eulmina X , & Υ ; & quoniam Luna diebus singulis
terram universam circuit diurno motu, Culumina X,& Y circa terram volventur pari tempore. Ac cum
pars E assurrexerit in X , aliis sex horis, recedente Luna, paulatim deprimetur; sex aliis sequentibus, veniente Luna supra partem R , rursus pars E aditolletur , eritque alterna haec agitatio perpetua. Quod si Luna subiectam sibi partem maris ad se trahit, ει sursum tollit, oportet, ut partes maris, quae longius distant, deprimantur; quod iacile animadvertent , qui sedent in littore; iidemque aquas ad littora attolli sentient, cum Luna abeunte pars maris, quae altius evecta fuerat, deprimetur. Sunt autem hi aquarum motus, cursusque varii ; nam praeterquam quod Luna maris aquas trahit, eas trahere etiam sol creditur nonnihil. Actiones autem solis & Lunae pro vario utriusque positu modo coniunctae sunt, & validius agunt, modo oppo. fitae, te multis variisque modis componuntur. Luna
269쪽
Luna ipsa modo est terrae propior, modo abest longius, nec eadem semper vi terram assicit. Igitur in noviluniis, & aequin iis aestus sunt majores, Secum Luna est perigea. Oportet etiam ad sensibilem aestum faciendum , mare , quod Lunae subiicitur, esse. quam latissimum. Itaque in oceano aestus sunt maximi ; in mediterrain neo mari aestus nullus est, qui persentiatur. Est enim
hoc mare angustum , nec nisi per angustissimum Gaditanum fretum cum Oceano communicat . Mare Caspium angustum est, nec ullam cum oceano communicationem
habet; praeterea Lunae obliquum est. Multo est obliqui us, & longius distat Balticum. In his ergo pilus est nullus. Sunt etiam littorum flexus varii, & fretorum angustiae attendendae , quibus fluentium , & refluentium aquarum cursus & flecti, fie retardari , & accelerari multis modis possunt. Quare cum in mediterraneo mari sensibilis aestus sit nullus , tamen cumst sortasse aliquis , tam multae aquae ex orarum flexu , insularumque positu in angust. lsimum sinum Venetum aestus tempore immittuntur, ut sit in hoc sinu fluxus refluxusque insignis .
ATmosphaera est illud fluidum crassius, pellucidum
tamen, quod terram ambit, neque diurnam habet conversionem , vel quod terrae quiescenti adhaereat,
270쪽
vel quod terra se convertens ipsum feeum rapiat. De altitudine atmosphaerae non constat. MeteOra altissima quadraginta sere millia passuum a terra distare visa sunt. Hanc altitudinem in ignmmodam volante Montanarius constituit. Atqui minora i atmosphaera vertantur, etenim diurnam conversionem non habent: oportet igitur, atmosphaeram non minus esse altam, quam millia quadraginta. Hanc altitudinem, fortasse longissime superad. Atmosphaera stellarum radios antequam ad nos perveniant, restingit. Itaque stellae non ibi, ubi. sunt, apparent. Astronomi ergo in constituendo stellae cuiusvis situ restactionis huius rationem habent; quod ut commode, & recte fieret, Cassinus regulas tradidit . Caeli color creditur fieri in lucis transitu per atmosphaeram. Humores terrae in particulas quam minimas atte. nuati , rarefactique, & similiter partieulae sicciores cuiusvis generis propter levitatem, Se caloris agitationem per aerem evolant. Atmosphaera igitur constat partibus ex omni genere simul permixtis, & est
prope terram multo crassior ..
Quod si vapores multi in aere simul congregentur,. fiunt nebulae , ac si altiores sint, nubes. Facilius in frigore congregantur, quam si aer calore aestuet. Itaque de hyeme nebulae sunt multae prope terram nam prope terram frigus est , & nubes sunt depressiores; aestate nubes sunt altissimae. Si qua de causa vapores ad se se mutuo acce
