장음표시 사용
271쪽
dentes, seseque attrahentes in guttas cohalescant, decidunt, & pluviae fiunt, quae aestate rapidiores sunt; nam ex altioribus cadunt nubibus; ideoquo guttas afferunt grandiores ; nam cadentes altius plures vapores in illo tanto descensu offendunt, eosque sibi adiungunt, unde guttae crassiore .
Quod si guttae frigore obstrictae sint, fit nix,
ae si altius cadant ut de aestate , aliosque vapores inter cadendum sibi , adiungant, eosque circa se con- gelent, fit grando; quamqviam de aestate ad terram accedentes plerumque a calore solvuntur . Exhalationes sulphureae si congregentur huc illuc per aerem , & vel ait tu, vel alia quavis de causa accendantur, fiunt sulgura . Interdum exhalationum sulphurearum series quindam longissimae, & . tortuosae plerumque, nonnun quam etiam in plures alias multis modis divisae per aerem extenduntur, & extremas partes immittunt in corpora quaepiam solida altiora , puta in turrim , aut arborem . Hae series s v. g a superiori parte accen dantur, flamma longius ruens in ea, quae dixi, corpora penetrat, & illorum partes disiicit. Haec scilicet sunt fulmina, quae possunt aliquando ex inseriori parte accendi , & sursum ferri, & propter sulphureae seriei flexum in terram redire. Quod cum observatum interdum suerit, est aliquid Scipioni Ma
feto concedendum, qui vult, fulmina e terra erum pere. De aestate trequentiora sunt fulmina; nam in
calore sulphurei halitus lacilius accenduntur. I i a Ven-
272쪽
Ventorum origo obscuris sima est ; sed non est una fortasse; quippe ventus est aeris cursus vehemens, quem causae excitare possunt multae. Pluviae rapidis simae quopiam decidentes; calor nimius, quo aer in parte aliqua ex improruiso dilatetur , alia id genus .
Ventus inter nubes ruens fragores excitat: hinc tonitrua; quae testatis sere sunt propria; nam nubes id temporis sunt altissimae; venti autem in illa altit dine liberius ruunt. Haec atque alia, ut qui 'ire ingenio valebit, de observationibus abundabit , explicabit suo modo . In iride explicanda mirum quantum Cartesus, & Neutonus laborarunt; est enim hoc negotium Opticae. Cartesius cum globum vitreum aqua plenum saepius in sublimi suspendisset, ac solem a tergo haberet, quo globus illuminabatur , in globum intuens, e lores in eo deprehendit varios , pro varietate altia tudinis , ad quam globus suspensus fuerat, eoloresque iidem suerunt , qui in iride deprehenduntur. Putauit igitur, consistere iridem in decidentis pluviae guttulis, quas quis spectat solem a tergo habens, quae guttulae sic se praestent, uti globuli vitrei aqua pleni . Et sane nemo iridem io conspectu habet, nisi
solem habeat a tergo. Hanc opinionem , quam Cartesius ex opticae Iegibus praeclare confirmavit, confirmat Graves andus experimento alio. Is ante pannum nigerrimum
aquam sursum projicit, quae post decidit in guttas dispersa. Quod si qui solem a tergo habens decidentes guttas
273쪽
tas inspiciat, pulcherrimam videbit iridem , quae tamen sublato panno nigro nulla apparebit; etenim .eoIores iridis sint admodum e Menuati , neque conspici facile possunt, nisi in fundo quodam obscuro . Et sane iris nunquam splendescit nisi in nubibus obscurissimis
Boreales aurorae meteora sunt , in quibus nunc maxime studium ponitur . Dicuntur olim suisse coninspicuae, post longissimorum temporum spatio destitisse ; hoc saeculo redierunt. Sunt autem in atmois sphaera terrae ; nam conversionem diurnam non habent.
Est borealis aurora Iumen quoddam plerumque rubrum, a septentrione apparens, ad Orientem, &ad occidentem protentum, amurgensque ad altitudinem aliquando maximam . Infra hoc lumen notari solet segmentum quoddam circulare obscurum , hori Zonti adhaerens , quod basis aurorae appellη-tar ; videtur enim aurora segmento huic insistere. Ex hoc segmento iactus lucis identidem emittuntur, qui evecti altius magno impetu, paulo post evanescunt. Hi iactus dicuntur etiam coIumnae. Interdum hoc lumen obscuris Eonis distinguitur, & prope horizontem nebulosum est , & agitationem quamdam ostendit. Stellae ultra apparent, quo intelligitur, i
sum materia constare quam tenuissima. Lunae claritas ipsum delet. Aurorae species variat; nam & ip& praeterea nubes illuminat, quae adspectu suo aurorae formum mutare possunt. Maiis
274쪽
Mai ranus supputationibus sitis colligit, auroras quanta in octingenta fere millia a terra abfuisse, ad
quam altitudinem non creduntur exhalationes terrae pervenire. Materiam ergo huius meteori a solis atmosphaera repetit quam terra traiicens, trahit ad se materiam zodiacalis luminis, quae materia ad polos circa atmosphaeram terrestrem excurrit; est enim terrestris atmosphaera circa polos depressior. Haec in teria aurorae est . De Mundo hactenus. ME- Diqitirso b
275쪽
, L ijsynei seientia est ea , qua res explican
tur quae sunt supra naturam. Occurrunt enim mul ta , quae oriuntur , & intereunt , & quamvis sint , videntur tamen potuisse non esse , ideoque facta sint ab aliqua causa, oportet; cuiusmodi sunt plantae , animalia , & omnia , quae sub sensum cadunt; atque haec quidem dicuntur naturalia. occurrunt autem alia , quae nec facta fuisse videntur, nec potuisse fieri , . cuiusmodi sunt possibilitates , & essentiae rerum, & communes, abstractaeque ab omni individua natura veritates; atque haec supra naturam esse di
Et sane existentem hominem causa fecit aliqua, possibilem nulla secit . Qui enim intelligi potest , f isse hominem antea impossibilem , postea causa ali- sua factum esse, ut possibilis evaderet ρ Non enim impossibilis suisset, si possibilis fieri potuisset. videtur ergo possibilitas hominis nunquam fuisse facta. Quod si possibilitas hominis numquam facta est , ne essentia quidem facta est, in quam haec cadit possibili-
276쪽
bilitas. Quod autem de homine, idem dic de rebus aliis omnibu S. Neque abstractae illae veritates, a quibus ratio omnis ducitur, quaeque principia , sive appellantur, factae esse videntur. Nemo enim quaerit, quis secerit, ut aequalia uni tertio sint aequalia inter se, aut ut totum sit maius parte sui quavis, aut ut quod est , non possit idem non esse ' Nams haec facta essent, oportuisset , ut, antequam fie Tent , neque aequalia uni tertio aequalia egent inter se , neque totum mai sis parte esset, & id quod esset, posset timui non esse. Quod qui intelligi potest Nemo er o veritates has secit, quas idcirco aeternas Philosophi dicunt, & immutabiles, de ne-. cessarias. De his ergo agit Metaphysica , quam qui contemnunt , stupidi sint oportet, nam Metaphysica scientia principia continet, unde Omnis ars, omnisque disciplina orta est: quis enim quid tractet modoratione tractet quin iaepissime principiis universali-hus , & aeternis verita cibus argumenta sua sulciat Nam si illud tollas: aequalia uni tertio aequalia sunt inter se ; vel illud: totum est maius parte, vel illud: non potest idem simul et , simul non esse, vel alia id genus, quod erit in quavis arte argumentum. quod satis valeat Sunt ergo haec maxime conside
At, inquies, haec, quae mente tantum concipimus , nulla sunt. Utilius est de his agere , quae sub
277쪽
sensum cadunt, & sunt aliqua. Ad id respondeo rPrimum intelligere haec ipsa satis non possumus, nisi universalia principia a quibus haec pendent, prius intelligamus; deinde quo modo aeternas veritates nullas esse dicimus ρ Nam si aeternae sunt, & omnino veritates sunt , oportet sane ut sint aliquo modo. Quid, quod plus etiam sunt quam corporast nam corpora, quae cernimus, sic sunt, ut potuerint non esse, possibilitates rerum, & essentiae, & principia siesunt, ut oporteat semper fuisse. Sunt etiam , qui Metaphysicam contemnant, quod incerta sit, & obscura; quasi physica, & omnis facultas , quae in naturalium rerum causis indagandis versatur , non ipsa quoque esset obscurissima . Quod si in his facultatibus evidentiam non quaerimus, sed probabilitate quadam contenti sumus, cur non probabilitate etiam aliqua in Metaphysica contenti simus
Sed iam ad Metaphysicam ipsam accedamus, quam mihi videor prope universum mplecti posse, si de ente, & de varia essendiraticine dixero. Quod tamen faciam brevissime, & quasi cursim , angustiae temporis, quod scholae conceditur , serviens. Hune autem tenebo ordinem , ut prius nonnulla proponam, quae meditari acriter, & diligenter memoriae mandare oportebit, deinde ad quaestiones aliquot progrediar scholasticorum mora tractandas.
278쪽
De Ente. Ωaud M. O ne quod est, Ens dicitur. Definire autem a
curate Ens neque opus est, neque positamus, nam primum nihil est promptius cogitanti, quam Entis notio ; deinde in definiendis accurate rebus, opo tet invenire genus, quod latius pateat quam ipsae ;velut in definiendo homine invenitur animal, quod latius patet quam homo ; inveniri autem nihil potest , quod latius pateat, quam ens; igitur in ven ri entis genus non potest, ac propterea ne definitio quidem . Sunt, qui putent, se definire ens, cum dicuntens esse id , quod distinguitur a nihilo. Hi verum dicunt, nam utique si quid distinguitur a nihilo, ensest, sed tamen definitionem bonam non afferunt; nam cum vocem id pronunciaverint, frustra illud addunt. quod di singuisur a nihilo. Quis enim non saiatis ens intellexit, simul ac illud id intellexit Pra terea non est entis notio per notionem nihili explicanda , nam dissicilius intelligitur nihil, quam aliquid.
Est autem ens verum, unum, bonum. Quae qua Iitates transcendentales dicuntur , quia transcendunt, ad res omnes. Itaque ens omne est verum , nam vere est id, quod est. Est etiam unum, nam nullumens est multa entia , sed unum tantum. Est etiam
279쪽
IN EPIT REDACTA. a sobonum; nam essendi persectionem habet. Est autem persectio omnis in egendo, nam nihili nulla perseolo est . De Possibilibus, o Exissentibu3. SUnt autem rationes essendi multae, vel potius in
finitae; attingam eas, quae sunt notiores. Et Primum quidem nemo negaverit, res possibiles esse alio modo, atque existentes ; nam res possibiles utique sunt modo aliquo; etenim si nullo prorsus essent modo, ne possibiles quidem essent. Praeterea si res possibilis nullo prortus modo esset, nihil interesset inter ipsam , & nihil; & tamen interest aliquid, nam rem Pollibilem, uti montem aureum , creari a Deo posse, dicimus: creari posse nihil non dicimus. Igitur inter res possibiles, & nihil interest aliquid. Quod si ita est , res possibiles sunt aliquo modo . Nemo tamen non videt, res possibiles esse aliter, atque existentes, & quasi minus esse, ut videatur ipsa essendi ratio suos habere gradus. Quare res possibiles entia diminuta ab aliquibus nominantur; quod nomen irrideamus, si volumus , modo rem te.
Possibilia a Philosophis definiuntur, ut sint ea, quorum essentia contradictionem nullam habet. Quare homo bellua non erit possibilis: nam homo est rationale animal, bellua non rationale; itaque homo
280쪽
bellua erit rationale , & non rationale ; in quo est contradictio. Existentes vero res sic definiri solent, ut sintres positae extra nihil, & extra causas; nam omnia, quae manant a causa aliqua, existentia sunt, etenim possibilia aeterna sunt, nec ulla causa fiunt. Est autem in definitione additum illud eκtra causas; quia si res existentes eae dicerentur, quae positae sunt extra nihil , neque aliud adderetur, non satis a ponsibilibus distinguerentur; nam possibiles quoque res sunt extra nihil, cum distinguantur a nihilo . De Praeteritis, Praesentibus , O Futuris .
A Tque haec ipsa, quibus participatur existentia, habent quosdam quasi gradus, & varios essendi modos ; nam antequam existant, sunt futura, de cum existunt, praesentia , & postquam extiterint, praeterita. Sunt autem haec tria diversis modis. Neque enim putandum est, res suturas, At praeteritas nullo prorsus modo esse , nam si nullo prorsus modo essent, neque res futurae a non suturis distinguerentur, neque praeteritae a non praeteritis, de tamen distinguuntur; nam conflagratio mundi, cum futura sit, praenosci potest; si futura non esset, non
posset; de alia est notio belli punici, quod scimus olim sui sse , de pro praeterito habemus; alia esset, si pro sabula haberemus.
