Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 359페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

IN EPIT REDAECTA. x rQuid quod futura , & praeterita , quamvis minus esse videantur, quam praesentia , tamen plus sunt quodam odo, quam possibilia Z Quippe plus dicimus, si conflagrationem mundi suturam esse dicamus ,

quam , si dicamus, esse possibilem a & similiter si dicamus bellum punicum suisse olim , quam si dicamus potu i sse esse . Trahit ergo praesentia cuiusque rei futuritatem,& praeteritionem quamdam, ut nullo in tempore praesens res esse possit, quin alio tempore sutura fuerit, & fiat praeterita in aliud tempus. Idque eadit

in res omnes, quae sunt in tempore. Caeterum siqua res sit extra tempus, uti Deus, a quo res omnes,&ipsum tempus manat, ea neque Praesens, neque praeterita dici poterit, neque has habebit essendi varietates. Non ergo praesentes solum res sunt. Sunt etiam aliquo modo res futurae, & res praeteritae; quamvis sint diversis modis. Est autem unaquaeque res per omnia tempora , sed in aliis temporibus eo modo est, quo sunt futura; in aliis eo modo, quo sunt

praesentia ; in aliis eo modo , quo sunt praeterita. De his. quae in subsantiis insunt. INsunt in substantia formae quaedam, seu propri

tates , quae partes ejus non sunt, velut in hominerationalitas, animalitas , risibilitas , aliaeque quae partes non sunt, sed alio sunt nomine appellandae; nam

282쪽

partes substantiae ipsae sunt, & disiungi inter se ponsunt, velut manus, & pedes; rationalitas, ut anum alitas, risibilitas, neque substantiae sint, neque i ter se possunt disiungi. Hae formae , seu formalitates, seu proprietates nihil enim refert, quo nomine appellentur) per se esse non possunt, sed indigent alio, in quo sint; idque si tollatur, intereunt, quasi essentiam habeant impersectam, quae sbi ipsa non sit satis. Substantia vero per se est. videntur ergo sermalitates nec ita, nee aeque esse , ut substantia ; sed esse longe aliter, ct quasi minus. Quare ab aliquibus Entitatulae di. cuntur; ridendum nomen; sed aliquid subest veri.

Formarum autem infinita prope sunt genera; eaque inter se diversissima. Formae sunt quaedam. quas amittere substantia non potest, uti risibilitas, quam homo non potest amittere ; sunt aliae, quas substantia amittere potest, uti rotundit , quam cera potest amittere.

Sunt aliae, quae separari a se invicem non posisunt, uti in homine risibi itas, & rationalitas; sunt aliae quae separari a se invicem possunt, uti in corpore durities, & calor. Sunt aliae magis universales, aliae minus ;&hae illas determinant, velut in homine magis universale

est animalitas, quam rayionalitas ;& rationalitas deis terminat animalitatem, ut homo constituatur . Haeormae dicuntur gradus. Sic animalitas, & rationalitas dicuntur gradus in homine.

i lollige

283쪽

3M EPIT REDACTAE . . Atque hae formae omnes diversos habent ellendi modos, unaquaeque Pro genere suo. De RelationIbus.

I Elationes quoque suum proprium habent esse,

quod explico in similitudine. Si enim parietes sunt similes, oportet, ut praeter parietes, sit etiam similitudo ipsa; nam qui dicit: paries, & paries sunt similes, plus dicit, quam qui dicit: paries, & paries sunt; similitudo ergo aliquid addit ad parietes. Est igitur similitudo quoque ipsa quodam modo. Quis autem non videt, similitudinem egis longe aliter, ac sint substantiae , seu parietes ipsi; nam primum parietes per se sunt, similitudo ipsa per se esse non potest. Quid ρ quod similitudo est mirum

quoddam vinculum , quo genera omnia connectuntur; nam & possibilia existentibus similia dicuntuν,& sutura praeteritis, & aecidentia , & formae , &Omnia , quaecumque aliquo modo sunt, similitudinem admittunt aliquam . Oportet ergo admirabilem quamdam esse naturam similitudinis . Idemque ad x lationes alias transferri potest. Habet autem smilitudo hoc etiam admirabile, quod nisi per identitatem quamdam explicari non potest . Nam si dixeris parietes duos esse similes, quia formam eamdem habent, puta colorem eumdem, iam similitudinem explicabis per coloris identitatem.

284쪽

Quod si identitatem vitare velis, dicasque parῖetes esse similes, non quod colorem eumdem habeant, sed quia colores habent similes; quaeram ex te rursus , quare colores sint similes, neque interrogare desistam , nisi eum ad identitatem aliquam per v

neris .

Recte ergo dicitur similitudo ad identitatem, nitatemque tendere , & quae sunt usquequaque simi, lima , unum idemque sint oportet. De DininctionIbus. Distintui dicuntur entia, cum unum non est aliud. Distinguuntur autem per id, quod singula in se ipsis sunt; idque esse debet unicuique proprium , nam si sit aliis commune, per id non fit distinctio . Quid est ergo proprium Sulpicio, quo distinguatur a Lentulo P Non certe quod sit substantia, nam& Lentulus substantia est. Non quod sit corpus, nam& Lentulus corpus est. Non quod sit animal, nam& Lentulus animal est. Non quod sit rationale, nam & Lentulus rationale est. Quid est ergo in ipsa Sulpicii essentia quo distinguatur a Lentulo vel quid' omnino ad animal, de rationale addi debet , ut sit potius Sulpicius, quam Lentulus Res est explicatu inter omnes difficillima. Quid- q i id autem si id quo Sulpicius a Lentulo distinguitur, vel individuum quodlibet ab alio quolibet, dicitur

285쪽

IN EPIT REDACTA. 26se itur principium individuationis; quod quoniam im explicabile est , notari solet a scholasticis nomine quodam abstracto , quod a concreto ducitur , ut a Sulpicio Sulpicitas , a Lentulo Lentulitas, a Paulo

Paulitas .

Verum quidquid sit individuationis principium , quoniam res quaeque ab aliis distinguitur per id, quod ipsa in se est , non erat incongruum tot distincti

num genera numerare, quot sunt modi e Mndi. Tamen tria tantum in scholis numerari solent.

Prima distinctio est ea , quae intercedit inter substantias. Quae substantiae se inter se distinguuntur, ut unaquaeque sine aliis esse possit, ut homo ,& arbor ; nam .& homo sine arbore esse poTet, & a bor sine homine. Haec distinctio est longe maxima,& distinctio rei ab re , sue realis maior dicitur. Altera distinctio est, quae intercedit inter se stantiam , & eius modum, uti ea, quae intercedit inter ceram , & eius rotunditatem . Videtur autem inister substantiam, & modum distinctio esse minor, quam inter sibstantiam, & substantiam; nam quamvis substantia sine modo esse possit, ver. gr. cera sine rotunditate ; modus tamen sine &bstantia esse posse non videtur ; sed ips inhaerere opus habet, Aeest quasi per eius essentiam , nec illi addit novum esse , sed novum essendi modum. Sic rotunditas inhaeret cerae, ac nisi inhaereat, non sit. Haec distinctio modalis dicitur, vel etiam realis minor.

Tertia distinctio est, quae intercedit inter sese Om. III. L I mali-

286쪽

m alitates. Quis enim neget aliud esse in Paulo animalitatem, aliud rationalitatem ρ Distinguuntur ergo animalitas , & rationalitas in Paulo , sed suum habent distinetionis genus, nam neque animalitas sine rationalitate esse potest, neque rationalitas sine animalitate . Quare videntur formalitates minus etiam

distingui inter se quam labstantia , & modus . Haec distinctio non realis dicitur , nam in res non Cadit, sed in sormas tantum , ideoque formalis appellatur;& quoniam actu intercedit inter formas , natura ipsa rei , in qua formae insunt , id postulante, idcirco appellari solet distinctio actualis formalis ex naturae

His distinctionibus multi addunt quartam , quam vocant virtualem , vel potius, distinctione formali actuali sublata , virtualem ei substituunt. Sic enim statuunt: formalitates in re non actu distingui , sed perinde se habere , ut si distinguerentur; non esse distinctas , sed aequivalere distinctis; & habere potius fundamentum distinctionis, quam distinctionem ipsam Haec autem quae fundamentum habent distinctionis sine distinctione ipsa , distingui dicuntur virtua. liter. Atque hoc modo formalitates in rebus distin tui multi putant. His visis quaestiones pauculas exponamus, ut Videamur Metaphysicam scientiam non tradidisse , sed potius adumbrasse . An

287쪽

IN EPIT REDACTA.

demonseretur .

A. Niequam Entis persectissimi ex is entiam demonstro , haec moneo . Persectio sic explicari solet, ut sit id , quod est melius ipsum, quam non ipsum. Est autem persectio alia simpliciter, alia secundum quid. Persectio simpliciter illa dicitur, quae nullam sibi imis persectionem adiunctam habet. Persectio secundum . quid dicitur illa, cui imperfectio adiuncta est ali

qua .

Ens perfectissimum , sive Deus, est id, quod quidquid persecti est , in se habet, nihil impersecti .

Itaque perfectiones simpliciter continet in se forma. litet, id est secundum absolutissimam earum sormam; persectiones vero secundum quid continet in se eminenter , id est secundum id , quod habent perfecti; non vero secundum id, quod habent impersccti. Quare nulla persectio in Deo continetur, nisi quatenus persectio est . His praevisis demonstrari potest Dei existentia hoc modo . Non est dubium quin Deus sit possibilis, quippe quia eius essentia est complexio persectio. num , quatenus persectiones sunt, in qua eontradiis E io ulla , aut repugnantia esse potest. Etenim siqua perfectio , quatenus persectio est , repugnaret alis

teri persectioni, iam persectio quatenus persectio est, Ll a esset

288쪽

esset impersecta; sed pei sectio , quatenus persecta est , imperfecta esse non potest ; ergo persectio repugnare persectioni non potest; ergo nulla in esse tia Dei est repugnantia, ergo Deus est possibilis. Porro si possibilis Deus est , existens quoque est.

Etenim cum quaeritur , an Deus si existens , non illud quaeritur, an sit positus extra nihil, & extra causas; nam extra causam procul dubio esse non potest; Deus quippe vel nullus sit oportet, vel si qui est, a se ipso sit, nullam habens causam ; quaere tes igitur an Deus sit existens, illud tantum quaeriamus, an sit extra nihil. Constat autem esse extra

nihil , & distingui a nihilo , ex eo quod si possibilis. Constat ergo ipsum existere . Atque huc fere recidunt multorum argumenta, Cartesii in primis. His apparet . non aliud in Deo esse possibilitatem , aliud existentiam : sed possibilitatem , existe tiamque esse unum; neque existentiam Dei expectare aliquid , ut e possibili fiat existens quemadmodum accidit essentiis aliarum rerum ; sed cum sit ipsa per se possibilis, ex hoc ipso existentem esse. Itaque Deus non habet opus causa, ut existat; nam aliae quidem res opus habent causa, qua e possibilibus existentes fiant, minime vero Deus , in quo pose sibile esse, & existens esse unum sunt. Et argum e tum a potentia ad actum , quamvis in rebus aliis non

valeat nihil enim essicias, si dixeris; mons est ponfibilis, ergo est existens in Deo tamen valet. Porro cum Deus contineat in se persectiones

omni Diuitiam by Corale

289쪽

IN EPIT REDACTA. 269

omnino omnes, continebit quoque in se essentias omnium rerum. Ac possibilitas, quae in rei cuiusque essentia elucet , in Deo ipso consistet, ut nihil pr Pterea mirari oporteat, essentias rerum, de possibulitates aeternas esse, & necessarias, quippe quae in Deo ipso sunt. Et similiter quoniam res omnes continet, illarum quoque aptitudines continet, & proportiones,& nexus omnes; unde veritates in ipso existunt aeternae atque immutabiles, quas nulla causa effecit,

cum sint ipsae per se necessiario, sunt enim Deus ipse a oportet autem cognoscat se ipsum Deus, si persectissimus quidem est, & se amet, & de se gaudeat . Cum ergo veritates, & essentias contineat omnes, & omnino bona omnia ; cognoscens se i sum cognoscit omnia , & se amat de omnibus, &omni fruitur bono, seque ipso contentus est, beatinsimusqre.

Nec nisi unus Deus esse potest ; nam eum fit

cumulus perfectionum omnium, non potest hic cum uintus nisi unus esse. Praeterea si Dii fingantur duo , oportebit utrumque persectissimum esse. Erunt ergos millimi, ergo una & eadem res erunt. Neque vero perte 'iores in Deo sunt, uti pa tes, quasi unaquaeque stare per se possit sine altera pnam si ita esset, iam unaquaeque persectio haberet

imperfecti aliquid; & Deus ipse ex persectionibus multis coalesceret, quasi per accidens, quo nihil a

290쪽

surdius dici potest. Sic sunt ergo persectiones omnes in Deo , ut se mutuo contineant, & sint omisnes una , & summa perfectio. Quo apparet summa simplicitas Dei. Cave autem putes, persectiones hasce, sive hane persectionum summam cuipiam substantiae adhaereis re , quae sit Deus; etenim persectio summa subsistit ipsa per se, neque substantia indiget , & ipsa est Deus. Quare non satis recte dicitur, Deus esse res bona, aut res Pulchra, quasi substantia, aut res sit quaepiam, cui bonitas accedat, aut pulchritudo; ducendum est potius, Deum esse bonitatem ipsam, &pulchritudinem ipsam , & ipsam veritatem , & ipsum esse.

Sunt autem res aliae multae pulchrae , quia ex illa pulchritudine participant, & sunt bonae, quia ex illa bonitate participant, & omnino verae sunt, quia ex illa veritate, & ex illa essentia participant. Participat enim se Deus ad extra inexplicabili quodam modo, & facit, ut illa ex stant, quae existunt. Atque ut se varie participat, varia essicit & rerum,& modorum genera , quae nisi a Deo, aliunde eme non possunt. Possibilitas vero harum rerum est ipla Dei participabilitas. Neque si dicas montem aureum esse possibilem, aliud dicis, nisi Deum participari sic posise , ut mons aureus existat. Sic Deus participando se se facit, ut quae tantum possibilia erant, fiant existentia; in quo consistit inexplicabilis rerum crea

SEARCH

MENU NAVIGATION