Enarrationes vetustissimorum theologorum, in Acta quidem Apostolorum & in omnes D. Pauli ac catholicas epistolas ab Oecumenio in Apocalypsim uerò, ab Aretha ... magna cura collectae. Iohanne Hentenio interprete

발행: 1545년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CAPUT X. 3 Cap. VIII Non est hic Philippus Apostolus qui inter duodecim nu Abmeratus est,sed unus ex septem qui cum Stephano delectus fuerat ad gubernationem viduarii. Id aute verum esse hine manifestum est. Solis enim Apostolis Ierosolymis derelictis, caeterorum vero discipulorum aliis alibi dispersis prout iam dictii est,omnes circa Iudaeae ac Samariae regiones dispersi sunt praeter apostolos. Inter hos ergo dispersos erat iste Philippus qui de Simonem instruxit in Samaria. & quit Eunuchum iuxta diuinum baptizasset oraculum,a domini spiritu repositus est Azoti, venitque Caesaream quae ipsi patria erat. Quum enim in persequutione quae fuerat tempore Steph ani tentatus fuisset,ac timuisset ne & ipse similium particeps B

sexet periculorii,domu rursum rediit. Praeterea si unus erat apostoloru,quii in Samaria baptizaret, habebat utiq; autori tate doni spiritus: & nequaqua Petrus ac Iohanes a Ierosolumis ad eos descendentes, spiritus gratiam illis tribuissent. Hic itaque tantum baptizat utpote discipulus, gratiam vero perficiunt apostoli, quibus talis doni autoritas cocessa erat.

De simone mago qui cu pluribus aliis eredidit ἐπ ba hetitur Ur. in quo etiam agi: ur de Petri N Iobannis ad eos legatione, o inuo/eatione fanmspiritusfuper eos qui baptizati erant.

Ir autem quidam nomis Simon, qui antea in ea ciuitate exercebat artem magica, ac dera Cment verut gentem Samariae dicens se esse quempiam magnum, cui auscultabat omnes

i minimo uique ad maximum dicetes, se est uirtus dei

quae uocatur magna. Auficultabat autem ei propterea quod multo tempore magicis artibus dementaset eos.

Verum quum credidissent Philippo euangelizanti de regno dei er de nomine Iesu christi, baptizabatur uiurisimul ac mulieres, simon aut er ipse credidit, qμossi ptiet tu; esset adhaerebat Philippo, cr uidens virαt ites ας igna quae fiebant,stupens admirabatur. Ossa

πβtem ci dissent apostoli qui erant Ierosoldimis, qμρ

f iij recepisset

152쪽

Cap. VIII. ACTORUM APOsTOLORUM D recepisset Samaria uerbum dei,inserunt ad eos Petruae Iohannem. i quum descendissent, orauerunt pro

Uys ut acciperent spiritum sanctum.

Hoc loco indicandii est non oportere ad magos acced re: q, si uuis deceptus ad eos accesserit, quatocius separetur perseuerantia namque in his rebus stuporem mentis adducit ne possit quis intelligere ad diiudicandum. Hie itaq; S1mon quum magus esset apostolisq; blandiretur, & sicut caeteri a Philippo qui unus ex septem erat, anter multos bapti- E etatus esset,no tamen perimpositione manuum apostolorum spiritum sanctu accepit. Quid ergolan a Philippo baptizati no acceperant spiritum sanctui Spiritum lanctum acceperant quide quo aci peccatorum remissionem, sed no acceperat quantu ad signorsi editione. Vnde intuitus Simon quod per manu i impositione daretur, accessit ad apostolos sumpta audacia ut illum sibi mercaretur. Antequa em alios videret spiritum ad edenda signa accipientes no audebat petere. Quomodo autem talem baptizauit Philippus 3 Eodem modo quo & Christus Iudam elegat. Quomodo vero ipsumno occidit Petrus ut Ananiam. Quoniam in veteri quoq; testameto unus inte plus est qui ligna sabbatho collegerat ad correctionem caeterorum, quum nullus alius hoc passus sit. Licet autem intelligere quod in datione spiritus sancti sensibile quippiam admirandum cotingebat, neq; enim alioqui simon ad petendum accesmet,nisi hoc conspeximet. Quomodo aute quum id non vidisset apostolos pecuniarum gratia facientes, ausus est offerre pecunias. Quia no erratis erat. sed tentantis. Propterea etia Petrus,Cor tuum inquit,no eri rectum i ostendens quod neq; illa laterent ipsum, quae in ei mente tractabantur. Vide autem Simonis impudentia. Quuenim ipsum petere oportuerit ut spiritum acciperet: quoniaid illi studio non erat,petit ut aliis daret. Volebat en1m Philippo quoque videri clarior. Nam Philippus in ex septem, Quum Diaconus esset,potestatem non habebat ut ad manuusuarum impositionem daret spiritum sanctum. Quod autem hoc verum sit, quod spiritum ad edenda signa no aeceperit, vide quomodo dicat quod videns virtutes ac signa quae fiebant, stupens admirabatur,& hoc petiturus accessit.

153쪽

C A p V T si X. 44 Cap. VIII Nondum enim in quenquam illorum illapsius fue- A Zrat,sed baptizati tantum erant in nomine domini Iesis. Tunc imponebant manus super illos , cr accipiebant

stiritum sanctum.

Manifestum est eos , qui a Philippo Samariae baptizati

erant,non accepi in spiritum sanctum, eo quod donum huiusmodi non haberet: quandoquidem ut diximus hic unus ex septem erat. Nam hi virtutem quidem ad edenda signa acceperant, non autem ut caueris quoque darent huiusmodi spiritum: hoc enim Apostoli seruatu in erat. Praeterea Philippus in eos qui a te baptizati erant spiritum illabi non fecit. honorans videlicet Apostolos, Neq; enim tanquam abiectus & indignus quando etiam de ipso proditum est, quod ssigna ediderit in sensitatibus morborii, eiectionibusque daemonum)sed quod non orauerit,ut hoc illis cotingeret,nodum videlicet aptis adspiritus susceptionem: quando&Simon qui ab eo baptizatus erat, que carnis sunt adhuc sapies, petebat ab Apostolis dono pecuniarum accipere potestatem, ut cuicunque vellet, manuum impositione daret spiritum sanctum.

Intuitus autem Simon , quod per impositionem manuum Apostolorum daretur eis spiritus sanctiis , obtesit eis pecunias direns: date cr mihi potestatem istum t cuicunque imposuero manus , accipiat stiria ς tum sanctum.

scelest ux hie simon non fidei gratia, pecunias offerens, hoc sibi contingere cupiebat: sed quo sibi quaestus , ac Occasio pecuniarum hoc fieret. Αςcessit enim ut accepta huiusmodi gratia ditesceret per signa: queadmodum antea imaginaria solum operans daemonum auxilio.siue tεtans Apostolos hoe faciebat, volens accusationem capessere. Ideo etiam audit: Non est tibi pars in sermone isto,cor enim tuu non est rectum coram Deo. Resipisce igitur, si forte remittatur tibi peccatum. Pr uiderat namque Petrus eum ad p*nitentiam non conuertendum , propterea dicit, si forte remittatur. Illud siquidem quod addit, Orate vos non poeni f iiij tentis

154쪽

VIII. ACTORUM APOSTOLORUM

D tentiae est aut conuersionis, sed defianctoriae tantum purgationis praetextu diccbat,ubi enim lachryme sunt & confes. Hoc aute demons rat rem esse correctu difficilem, mutataque poenitentia opus habere , si qui in eandem rem diuisnam offendant, in quam offendit & Simon, qui existimabat spiritum sanctum pecuniae obsecundare ad emicaciam op rationis habendam. c A P V T N r.et a non argento, neque simulatoribus, scdfatactis per fidem spiritus functi communicatio dat re in quo etiam po

nuntur ptie sunt desimulationeae obiurgatione simonis.

Etrus autem dixit ad eum: Pecunia tua to

cum fit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti peculi si parari. Non est tibi pars, neque sors infernione isto, cor

enim tuum non est rectum coram Deo. Resipisce igitur ab hoc uitio, ex roga Deum,si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. Num infelle amaritudinis,m colliis gutione iniquitatis uideo te esse. Restondens autem Simon,dixit Orate uos pro me apud dominum, ne quid

veniat in me horum quae dixistis. Et illi quidem testifcuti ac loquuti uerbum Dei , reuerct fiunt Ierosobo F mam , multisique uicis Samaritanorum praedibant

Euangelium.

Pecunia tua tecum. Non sunt haec execrantis, sed corripientis, veluti si quis dicat : Pecunia tua simul tibi pereat eum huiusmodi volutate. Non punit autem. nunc si monem Petrus quemadmodii prius Ananiam ut ostendat fidem non esse necessitatis siue coactionis: sed ad ea potius inducit,quet poenitentiae sunt. Ad correctionem enim sufficit arguisse,& ea quae in corde erant dixisse , ac illum consessum esse, quod depreheius esset. siquidem dicere Orate vos pro me. confitentis est , quanquam hoc non a recto, vehementaque affectu diceretur.

Caput

155쪽

CAPUT XII. s Cap. VIII.

c APUT NI i. quυ Dnctorum ac fidelium eommuni Lluti AD rus prosperum eribuatfuccessumssumpto argum to ex his qrue cir

ca Eunuchum contigerunti

Melus autem domini loquutus est ad phiis lippum dicens: Surge, er uade meridiem uersi , ad uiam quae descedit ab Ierusalem ad Gaetam,haec est deferta. Surgens I proafectus est. Et ecce uir Aethiops Eunuchus praefectus caudaces reginae Aethiopum, qui praeerat uniuerse Gaetae inus, uenerat adoraturus Ierosobina, Cr rea uertebatur sedens super currum suum, legebάtque Ierisaiam prophetam, Dixit autem stiritus Philippo: Aeis Beede, er adiungere huic currui. Quumque accurrisset Philippus, audiuit eum legentem Iesaiam prophetam, O dixit: Intelligisne quae legiss At ille ait: Quinam enim pol im,ns quiliam me manuduxeriis Rogauit que Philippum ut ascenderet, ac sederet siccum. Arguae mentum uero scripturae quam legebat, erat hoc.

Quam ob causam Eunucho non apparet angelus, ipsumque ducit ad Philippii Quonia fortassis no credidisset, sed

magis perterritus titisset. Neq; enim eratqualis Cornelius. Heridiem uersus. Non a lerosolymis ad meridiem tendebat, sed ad septentrionem: a Samaria vero in qua Philippus unus Cex septem veri abatur tunc , & docebat, via erat meridiem versus. Dixit autem, Haec es diria, ut non metueret Iudaeorum principatu . Mulieres autem imperabat illi Aethi piae,quarum una per successionem erat Candace: cuius Eunuchus praeerat conclaui thesaurorii regiorii. Sciendum autem quod Aethiopes Omnem regis matrem Candacen appellant : siquidem Aethiopes regum patrem non referunt, sed illos laquam veros solis filios tradui: uniuscuiusque au- tem matrem Candacen appellant.

Tanquam ouis ad occisionem ductus est, σβicut agnus coram tondetecte mutus, sic non aperuit ossiμμ. re aes 3.

In humilita-

156쪽

ς' . VIII. AC TORVM APOSTOLORUMD In humilitate ipsitus iudicium eius sublatum est. Gene

rationem eius quis enarrabiis Quonia eleuatur i terara uita erus. Restondens autem Eunuchus Philippo,

dixit. Obsecro de quo dicit hoc propheta,de seipso, aude alio quopianis Aperiens autem Philippus os suum, er incipiens ab hac scriptura annunclauit illi Iesum.

umque irent per uiam,venerunt ad quadam aqua, er ait Eunuchus.

Hinc significatur spontanea Christi voluntas in aggrediendis his quae ordinata erant. Sicut enim otiis quae ad victimam ducitur,vel agnus coram tondente se qui aute nulla necessitate cogitur, neque balandi habet occasionem) ita quum sponte pateretur, tacebat. Quod autem sequitur, In humilitate ipsius iudicium eius sublatum est, significat iniquum iudicium in ipsum inductum occultata veritate. Rursum inferens, Genorationcm eius quis enarrabiti ostendit ipsuin α - vεαλογaτον esse , nempe quod origo generis ipsius dari non possit. Siquidem ipse & i γωαλογκτος erat tanquam Deus,& descriptus ac in censum relatus tρnquam iuxta carne ge-Ρ ' neratus. Sive gloriam quae post resurrectionem ipsi accesserat, ac generosam ipsius dignitatem , quam experientia rerum ordinatarum manifestauit, quis idoneus erit ut sermone edisserat λ quum ipse quidem morti subiectus fuerit . uniuersi vero ad incorruptionem gratia eius vivificati sin , fi- deque redempti. Deinde ait, Quoniam clauatur de terra upta eius: hoe est attollitur, ae sublimior est his quae in terra sunt vita eius,id est conuersatio. Eleuatur autem εc alio modo ac super omnes est vita eius, hoc est substantia unigeniti,quum separatim a carne intelligitur nondumque ad nos accedens. Quum enim ad mortem spontanee descenderit, eleuata est a Ual. s. terra vita, sublimisque effecta est, ac supergressa est ecelos, quia rex gloriae erat,& vita eius naturalis,Dominusque virtutum: quanquam propter dispensationem circa nos,ac spo-taneam exinanitionem, in passione contumeliam & ignominiam sustinuerit,dante hoc ei meritis carne, quς personaliter ac inseparabiliter ei unita erat,circa quam afflictio& exinde contumelia contigit: audens quidem aduersus Deum incar natum t

157쪽

natum, non tamen potens impassibilem attingere, id enim Aimpossibile erat. Hunc igitur esib fessum,& hanc in eo completam esse scripturam Philippus Eunucho denunciati cui etiam obediens, statimque baptizatus di missus est ad re iones Aethiopiae, praedicaturus hoc quod ipse crediderat: Deum quidem unum esse per prophetas praedicatum , huius autem filium iam iecundum humanitatem aduenis. . ac factum esse, & ri ouem ad occisionem ductum esse, & caetera quaecunque dicunt de ipso prophetae. Et hic eompleta est prophetia quae ait : Aethiopia raeueniet , manus eius Deo.

Ecce aqua,quii probibet quo minus baptizer Dia

xit aute Philippus:Si credis ex toto corde,licet: Reis B

stondens autem ait: credo filium Dei esse Iesum christum: iusitque sti currum. Ac descenderunt ambo in aquis Philippus simul cr Eunuchus, er baptizauit eu.

Animaduertendum est multum fuisse studii 4 his qui pe secte clitistiani fiebant,circa sensibile baptisma. Quum cnim

dupliciter daretur, nempe per aquam, & in spiritu sancto ac igni: ppter excellentiam baptisinatiς,quod erat in spiritu nodespiciebant illud quod magis eorporale erat. Conteri enim dc hoe ad salutem ac resurrectionem corporis.

Quum autem ascendi ent ex aqua, stiritus domini rapuit Philippii: nec amplius uidit eum Eunuchus. cabat enim per uiam siuam gaudens. Philippus uero rem pertus est Aetoli: Cr pertransiens, euangelizabat cinuitatibus cunctis,donec ueniret caesaream.

Vtiliter spiritus rapuit Philippum, quoniam voluisset sane,& Eunuchus congredi ,&ille abnuens ac denegans, quum nondum tempus esset, ipsum utique contristasset.

Ipse quoque Philippus plurimum lucri fecit, videns etiam in ipso completum, quod apud Iezeciei & Ηabbacue audiectat. Ostenditur quoque longum iter digressus, si A Eoti rα- pertus est. Ibi enim eum statuit,ubi deinceps praedicare ipsum oportebat, & hinc in Caesaream patria suam discedere. Caput

158쪽

ACTORUM APOsTOLORUM

CAP. NIII. De diuina Palei ad chri si Apostolatum uocatione caelitus acta nquo etiam agitur desalute baptismate Pauli per Anmam iuxta dei reuelationem, I loquendi libertat ac conuersatione erga Aposse Ios per Barnabam contracta.

Aulus autem adhuc stirans minas, accirαdem aduersius discipulos domini,accessit ad principem acerdotum, petitis ab eo epiα

solus quai Damasicum perferret ad isnaugogήs,utsi quos inuenisset, qui eius uis essent, uiros

G mulieres, uinctoi duceret Ierusalem. Et quum itery faceret contigit, ut appropinquaret Damasico. Et rea pente circi fulgurauit eum lux de coelo, delapsiuss in terram audiuit uocem dicentem sibi: Saul Saul quid me persequeriss Ait autem: Quis es domines Et dixit dominus: Ego sum Iesus quem tu persequeris . Duri mest tibi contra stimulos calcitrare. tremens ac sturi pens dixit: Domine quid me uis faceres Et dominus ad eum, Surge Cr ingredere ciuitatem, ac dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri aut e qui comites erat itineris, stabant attoniti, audientes quidem uocem, n F minem tamen uidentes. Surrexit autem Saulus de terura, apertos oculis neminem uidebat. Ipsum uero main nuducentes introduxerunt Damascum. Et erat triduo

non videns. Qui eius uiae essent. Viam appellabant fidem in Chrimini

verum deum nostrum, quam p taedicabant Apostoli: & m rito sane. Siquidem in regnum coelorum per illam,& no per aliam ullam ingredimur. veriori autem sermone via intelligenda est conuersatio,veluti apud Iesaiam. Vt quid errare nos fecerunt a via tua hoe est a conuersatione quae ritis co-. uenit placitis. Ita ergo & hic viam appellauit conuersationε fecundum Christum Sic & aliis locis ubi viae meminit, pro dicationem

159쪽

dicationem secundum Christum significauit, aut conuersa- Λtionem iuxta placita Christi. Forte etiam quasi attenuantes aut detrahentes,ita eos vocabant. Siquidem Obscurum, siue ignobilem solent appellare hominem e via ,seu e triuio. Nopetiuit autem potestatem eos ibi puniendi, sed adducendi Ierosolyma: quod haec maiori autoritate fieri vellet. In ciuitate vero non accidit, sed in via per quietem,ne aliis liceret alio modo narrare,quod circa ipsum contigisset: sed ipse fide dignus esset ad referendum, qui visionem vidisset, & c sum perpessus fuisset,Non omnes autem excaecat,sed solum duntaxat Paulum, ne communis afflictio existimaretur, &quae casu contigisset,sed a diuina prouidentia. Quare autem non crediderunt ij qui cum eo erant ut fide digni testes essent eius quod circa Paulum coligerat. Nam si credidissent svideretur ad gratiam testificari. Audientes quidem uocem. Noeam quae desuper delapsa erat vocem audierunt hi qui cum Paulo erant,sed Pauli vocem. Ipsum etenim Paulum in seruentibus inducit,dicente: Et qui mecum erant, lumen qui- Infratii,

em viderunt δc exterriti sunt, vocem autem non audierunt

eius qui loquebatur mecum. Si enim vocem illam audissent, nequaquam increduli permasissent. Paulum vero responde-tem videntes, mirabantur. Ideo autem hoc ab initio actum non est, ut ostederetur,quod vere surrexerit Christus. Nam is qui illum reiiciebat nec eius credendo resurrectioni, etiaipsius discipulos persequebatur,vndeiredidissex nisi magna

esset vis resurrectionis eius

Et non comedit, neque bibit. o

Quam ob causam Quoniam seipsum mirum in modum poena dignum iudicabat ob Ecclesiae persequutionem, tristisque deum deprecabatur, ut sibi remitteret.

Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias: Cr dixit ad illum per usum dominus: Anania.

At ille ait: Ecce ego domine. Et dominus ad eum:Surage er uade in uicum, qui uocatur Rectus, ac quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat: V idiis per usum uirum nomine Ananiam introeuntε

cr imponentem bi manum ut Mibum reciperet. Vt quia

160쪽

IX. AC TORVM APos TOLORUMD Vt quid obsecro nullum magnorum qui fide dignus esset

traxit, aut ad Pauli instructionem transmisit, sed Ananiam qui unus erat ex Septuasinta λ Quoniam per homines inducturus eum non erat , sed per ipsum Christiam . Siquidem hie nihil eum docuit,sed tantum baptizauit. Simul cnim ut illuminatus esset,magnam spiritus gratiam a zelo animique promptitudine attracturus erat. Hinc autem intelligendum est illas narrari debere visiones,aut somnia qui in commune sunt utilitatem,conferuntque ad dei cultum quae domini aD sistentiam habent,aut angelorum.Contingit autem & priuata per somnum videri,quae non debet referri. Attamen quaquam hic priuata erat Sauli utilitas,at certe admiranda,quae accidit salus, rursum ad diuinum cultum asciscit hominem: E & ob id liquam de communi utilitate loqui de ea oportuit. Surge ier vade. Et hic Ananias Diaconus erat prout ipse Paulus in canonibus testatur. Id autem factum est, quod Damasci propter motam persequutionem non adesset presbyter. Et vidit pre uisum. Neque enim re vera videre potuit, quoni

am caecu serat.

Restondit autem Ananias: Domine audiui ex mulatis de uiro boe, quanta mala fecerit sanctis tuis Ieroα

solamis. Et hoc Ioco potestatem habet a principibus sa

cerdotum uinciendi omnes, qui inuocant nomen tuum. Dixit autem ad eum dominus: Vade quoniam uas elo

s ctum est mihi ille, ut portet nomen meum coram gentiabus er regibus ac siliis sael. Ego enim ostendam illi

quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Et abiit

Ananias,introivitque in domum, er impositis illi manibus dixit: Saul frater.

Audiui ex multis. Haec dicit Ananias, non tanquam incredulus his quae dicebantur,neque errare Christit existimans, Absit: sed timens ac tremes. Erat enim verisimile quod quuin timore essent, sciscitabantur, ut discerent quae eontra se

definita erant. Alioqui enim quomodo illis manifestiim esset quud etiam hic haberet potestatem a principibus sacerdotum Z itaque dicebat: Quum haec ita sint, quomodo pos-

SEARCH

MENU NAVIGATION