Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 540페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De ceremoniis Baptismi. Ado. Erei noniae Baptismi aliae iii usu sunt apud Graecos, quae videri possunt apud Goa-rιum , et Arcudium , adiae in veteri Ecclesia Latina, de quibus vide Uicecoluitem , Marte/hiuvi, Menardum etc. aliae denique Ulluc in Ecclesia Latina sunt in usu, quae in Rituali Romano deseribuntur. Vide S. Thomaus, et catechisPιum Romanum , qui mytticas singulorum rituum significationes explicant, et M Bella minum, qui illos a calumniis. haereticorum vindicat. nic tantum quaeremus quaenam sint circa ceremonias ossicia ruinistri , susceptorum , seu Patriu rum , et ipsius baptizati .

Extra necessitatis causam minister Baptismi ordinai. rius, Mel Diaconus justa de causa ab ordinarioi detegatus , graviter peccat, si ceremonias Baptismi

Diximus extra caussam necessitatis, quia in ea caussa quilibet homo potest Baptismum sine sollemnitate , h. e. sine ceremoniis ministrare. Diximus etiammo ister Drdinarius, Dia onus, quia aliis ministris sollemnes Baptismi ceremouias adhibere non licet. Prob. Proρ. ex iis, quae diximus de ceremoniis Sacramentorum generatim. Peccat enim minister, qui in re gravi Ecclesiae praeceptum infringit. At minister in Prnposita causa infringit in re gravi Ecclesiae praeceptum. Ergo etc. Hinc si in Baptismo Vel ex noCeS-.εitate, vel ex negligentia ministri ceremoniae Praetermissae sint, illae , si fieri potest, in Ecclesia sup Pluridae sunt , ut omnes Libri yraccipiunt Rituales. Dices. Saltem exorcismus adhiberi non debet in pue o baptigato in necessitate sine ceremoniis exorcismus enim significat, puerum adlim esse sub potesta e

142쪽

γ De Sacramentis. 'diaboli , quod LI sum est, si puer fuit rite, sive να- Iide baptiratus. Ergo ete.

H. Neg. ant. Negamus enim, exorcismum in ea caussa significare dominantem in puero diabolum. Ccremouiae enim Ecclesiae r praesetitant ut praeseriles etiam . res Praeteritas , aut si iuras. Ita iii Adventu Ecclcsia ita εe gerit, quasi Christum nasciturum expectaret et C. Adhibctur ergo exorcismus. Pliam in puero rite hapti in Zato, ut ob oculos sidcli uni potantia , a quanto ho-εte , ac tyranno per baptismum fuerit ille liberatus. Corollarium . .

II ine licet Aposιolorum temporibus Baptismus passim quOCumque ui loco ministrarctur; constat enim, Phi-ἰiρρum baptigasse Eunuchum in via , P triam domi baptigasse Cornelium . aliosqtie etiam in Tiberi , ut docet Tertullianus Lib. De Bapt. iamen institutis in Ecclesia Baptisteriis, non licet Baptismum ministrare, nisi in Ecclesiis Parochioli s , ubi Baptisteria sita sunt. Et quidem aqua sollemniter in Paschate , aut Pentecoste benedicta. Id enim vetant canones, et Rituales Libri, exceptis tantum siliis Begiam , aut Princ pum, quos ipsa Ecclesia domi baptigari permittit. Vi de Clementi a. unio. Lib. III. tit. 15. et Rituale Ro

manum.

Patrini non possunt esse plusquam unus , Met uno ; et ad summum unus . el uua ; contrahunt cum hastilaato, ejusque Patre et matre cog latici trem syi ritualem. et tenentiar baptizaltim imbuere moribu ,

et fide Christiana.

Prima Pars dosinita est a Concilio Tridentino Sess. XXIV. Der f. Mutr. cap. I. Unde Deo l piscopus ira ea disciplina dispcnsare potest, et Parochus pluri s admit tens Patri nos, graviter Peccat, siculi etiam peccaret, Sisine patrino Baptismum in inistraret, cum patrini Prae Sentia sit titia ex praccipuis Baptismi Cor montis, ex ari liquissima, ct fortasse Apostolica traditione descendens, ut constat ex Tertulli auo Lib. de Bastiis. Cast. 13. et

143쪽

x o' Theol. Institi Lib. VIV. Pars II. cap. IX.

II igi stilio Lib. I. De Peccator. merit. cay. 34. Allera pars etiam in jure desiuita est a , quo si

tuitur, ut licet Darochus contra canonum decreta plures admittat patri nos , quain iura Permittant, illi tamen omnes spiritualem cognationem contrahant. Ita

in Cap. . Quamois De cognatione spirituali in 6.

Quampis non plupes quam unus Mir , pel una mulier

diens , et etiam Post contracta dissoloeus. Haec autem cognatio licet oum latius pateret; a Concilio ta meis Tridentino contracta est ad baptizantem sive confirmantem, et baptigatum , sive coufirmatum , baptizatique , sive confirmati patrem , et matrem, item ad Patrinum, et baptizatum, sive confirmatum, baptiZatique , siVe confirmati patrem, et matrem Sess. XXI. Cαρ. 2. de res Matr. Tertia pars constat ec sine institutionis patriciorum.

Ad hoe enim ab Ecclesia instituti sunt, ut quoniam in Baptismo spopia, linunt, baptizatum Christiane victurum , omnem deinde adhibeant diligentiam, ut re vera ille stet promissis suo nomine factis. Unde is Can. IOS. De Consecr. Dist. IV. legitur: Vos ante omnia , tam mulieres, quam piros, qui filios in Βαρ-rismo susceρistis , moneo , ut Mos cognoscatis , Me jussores αρud Deiana extitisse mo illis, quos pisi estis de sacro fonte suscipere. Ideoque senaster eos admonete , ut castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant . . . Ante omnia symbolum, et orationem Dominicam, et pos Usi tenete, et illis quos susceρistis de sacro fonte, Ostendite. Quae verba sum-Pta videntur, Serm. 163. De temρore inter eos, qui Augustino tribuuntur. Vide etiam exhortationem C i hismi Romani Pari. IL Cv. a. u. 28. Vi de Deor. Gratiani Caus. XXX. Q. I. at Lib. IV,

144쪽

De Sacramentis. a a, corollaria.

I. Ex diciis sequitur, non . posse ut patrinos admitti H φ mutos, a.' rationis impotes. 3.' qui nondum baptizati sunt et a fortiori infidoles , haereticos , et apostatas, 4. ' publicos peccatores, 5.' qui doctrinae Christianae praecipua capita ignorant. Cum enim suos spirituales filios fide, et bonis moribus imbi e de-heant patrini, oporiet. ut ipsi primum in iis irreprehensi sint.-II. Merito autem positivo iure ab eo munere .a centur Monachi ex Cap. Io3. Dist. V. de Conseer. et Clerici, ne occasione spiritualis, quam contrahunt, cognationis, aliquod oriatur scandalum.

PROPOSITIO III.

Sponsiones, quae font in Baptismo, sum perst

Prob. Volum est promissio facia Deo de bono ni liori. Atqui tales sunt sponsiones , quae sunt in Baptismo ; promittunt enim baptizati , 1. P se Christo

perpetuo adhaesuros, ejusque Evangelium secuturos, it morum suorum regulam, 2.' obtemperplures Ee-elesiae, ejusque Pastoribus, 3.' se renuntiare Salatiae et omnibus: operibus ejus , si omnibus pompis eius , quibus rebus nihil melius est. Ergo etc. Nitio S, Thomas au. Q. LXXXVIII. art. 2 ad i. absolute appellat vota promissiones haptizatorum, ot Augustinus Epist. CXLIX. H. LIX. ad appella ι maximum potum. Ergo vera sunt Vota. Sed quoniam usus vulgo invaluit, ut Vota appel-. lentur promissiones Deo saetae de bono non debito, sed supererogationis ; promissiones autem in Baptismo sunt de Operibus bonis ad salutem necessariis. ad quae omnes juxe naturae obstricti sunt . unde etiam insanies possunt his obligari , ut supra diximus ; idcirco in eo vulgari sensu ' spousiones in Baptismo sactae vota non sunt.

145쪽

aέα Theolog. Instit. Lib. VIu Pars III. Cap. I.

Corollarium. γΠinc merito in IV. Dist. 38. Q. I. art. 11. infert, pec ata baptizatortam graviora Peccatis ejusdem gensris . quae a non baptietatis ad- mitiuntur : id lite doctrisiae Apostoli conscia taneum est, Hebr. X. 28, Irritamquis faciens legem Moysi , sine itilla miseratione duobus , pel Iribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri sui plicia , qui Filium Dei concialcaperit , et sanguinem Testa- me ussi. ollulum duxerit, in quo sanctis catus est et

phosii gratiae contumeliam fecerit g

DE SACRAMENTO CONFIRMATIONIS.

CAP. I. De pariis nominibias, quibus Sacramentum Con - . malioniis a peteribus, est appellatum.

SAeramentum Confirmationis , quo ii, qui jam ex

Spiritu S. per baptismum nati sunt, per eundem Spiritum roborantur , pluribus nominibus appellatur a veteribus. Dicitur enim I.' manus imρOsitio . ut apud Augustinum Lib. III. de But. Cap. 16. quod nomen etiam tribui solet Poenitentiae, et ordinationi, sed frequentissime de hoc Coufirmationis Sacramento lytelligitur. a.' Sacranientum chrismalis apud eundem Lib. II..con. sit. Petil. cap. IO4 3. Sacrum unguentum, signaculum Dominiciam, signaculum spirituale passim apud Graecos, et Latinos. Perfectio Ambrosium, vel 'auctoremLib. III. de Sacram. ca Qu. Q denique apud Latinos posteriori aevo frequentius GoUrmata ο , quod vocabulum etiam aliquando , licet rarius, apud Veteres occurrit, ut videre est in constitutionibus Apostolicis Lib. III. cαρ. II. Concilio Arausicano I. can. I. Con-

146쪽

De Sacramentis. . acilio Arelat. III. can. . et Leone M. a) Epist. LXXII.

De eo autem quaeremus , quaeiaam ejus natura sit , quitiam 'emclus , quae materia , quae forma , qui minister , quod subjectum , et quaenam in eo DCCeS-sariae dispositiones, quae necessitas, quaeuam CCIC

1 I. De natura Confrmationis. Ado. Monfirmatio recte definitor: Sacramentiιm ΠΟ- ae legis, quo Prsieter gratiam sanctifcantem, et ' characterem , datur gratia Sacramentalis , sipe jus ad auxilia specialia, quibus,delis. intrepide fclem con steatur. Sed ut hanc definitionem ab Haeretico tum CZ-. villationibus , atque calumniis vindicemus , prim tam stabilienda est catholicae Ecclesiae doctriua , scilicet

Confirmationem esse verum novae legis Sacramentum.

Datio doctrinam primus oppugnavit Lu Iherus Lib. de Captio. Ba L quem deinde Cad vilius Lib V. Instit

cap. 24. celerique Novatores secuti sunt, doc tales , Confirmationem esse Baptismi quamdam ceremoniam, non solum otiosam , verum etiam Superstitiosam , at-oue pestiferam. Ioannes Dallaeus Calvinisla Libros Contra Sacramentum. confirmationis evomuit tres. Licet autem illi laudaverint ut suae 'haeresis auctores Πονα-tianos , Wald ases , Wiclesistas , et Bussitas , di gnos quidem talibus discipulis magistros ; constat tamen , eos haereticos , licet in aliis rebus erraverint ,

confirmationem tamen numquam ex albo Sacramentorum expunxisse, ut ostendit Juentia Comment. Histor. Dissert./ILQ. I. cap. I. Bossuetii 3. XL Histor. pariat.

Io 7. Vii assius , aliique. Certum cst igitur, primum omnium Lutherum doctrinam tot saeculis intactam im Pugnasse. Quam doctrinam ut solide probemus , sj a Vide de his vocabulis. Lindanum APologia pari. Ret Lib. IV. Panoptine cap. 6. Durantium de Ritibus Ecclosis Cathol. Lib. I. ev. ao. et Molanum Lib. I. Theologi Pract.

147쪽

144 Theolog. Iratu. Lib. Vm. Pars III. cap. II. . PROPOSITIO.

Confrmationem esse perum no e legis Sacramentum dogma fdei est. Prob. I. Ex Scriptura Aet. VHI. Iegimus, Apostolos , cum audissem, Samaritanos a Philippo baptigatos , misisse ad eos Petrum, et Ioannem, qui cum Menissent, OraMerunt Pro lysis , ut acciρerent 'triatum Sanctum ... Tianc imρonebant manus super illos, et accipiebant Sρiritum Sanctum. Habes ergo ritum externum , scilicet orationem , et manus impositionem;

habes huic ritui adjunctam sanctificantem gratiam; quo ties enim simplieiter dari dicitur Spiritus Sanctus , non de gratia miraculorum , ut Novatores contendunt, sed de Spiritu Sancto , α praecipuo ejus dono, scilicet gratia sanctificante intelligitur, quae pes mis Ecclesiae saeculis ex accidenti gratias gratis datas habebat adiunctas. Habes denique divinam institutionem; non enim Apostoli propria auctoritate gratiam Dei externis signis adiungere poterant. Ergo ete. Prob. II. ex Traditione , cujus tox hoemus monumenta , ut Contensouus merito assirmet , si quod aliud Sacramentum habet in Scriptura , et traditione fundamentum,Confirmationem maxime duplici illo sundamento inniti. 3. Tertullianus ΙΙ. saeculo Lib. δε Resurr. Carnis cap. 8. describens tria Sacramenta , cluae simul initiatis dabantur , ait: Caro abluitur, ueanima emaculetur , caro ungitur , ut anima consecretur: en baptismus; et caro signatur, ut et anima muniatur : caro manus impositione adumfratur, ut linima Diritu illuminetur: ea. Confirmatio e caro corpore, et sanguine Christi Mescitur, ut.et anima de eo saginetur: en Eucharistia.

a. ' Θprianus ΙΙΙ. saeculo Dist. LXXm. loquens de impositione manus ab Apostolis tacta Avi. VILL, ait: Quod nunc quoque 'apud nos geritur , ut qui imEcclesia baptizantur , per pravositos Mesesiae osterantur , ut per nostram orationem, ac manus impositionem Spiritum Sanctum Moistiant, ,

148쪽

De Sacramentis. a 4ba. ' Cyrillus Hierosolymitanus IV. saeculo Catechesi III. Confirmationem cum Eucharistia comparansciit: Sicut panis Eucharistiae post S. Spiritus inoocationem non amplius est panis communis , sed Comptis Christi: ita et sanctiam istud tinguentum non iamplitis est Dutientum nudiam . . . Post inoocationem . . . . Dtim is o pisistit unguento ungittar corpus , Sancto . et pipisco Spiritu anima sanctificatur. 4. ' mersumus saeculo V. in Diialogo coni. Lucifer. Non quidem abnuo , inquit , hanc esse Ecclesiartim consuetudinem , tit ad eos, qui longe in mi-ncribtis tirhibras per Presbieros , et Diaconos bap-riaali sunt , EPiscopus ad inoocationem S. Spiritus

nianum impositurias excurrat.

5.' Augustinias eodem saeculo Tract. VI. in. Dis . Ioannis. ait. manus impositionem , de ilua Lucas Acr. III. loquitur , etiam nunc fieri super baptizatos; quia licet miracula desieritit, non deest tamen gratiae insasio per Spiritum Sanctum: et Lib. II. contra litteras Pesu. at L. Sacramentum Chrismatis in genere Oisibilium signiactitortim sacrosanctum est, sicut et Baptismus. 6. ' Gregorius II. saeculo VI. idem liabet Lib. III. Epist. 3 . et Nomii. in Eoanget. et in Sacramentario. Posteriorum vero saeculorum testimonia vi de apud Naialcm Alexandrum Hist. Eccles. Saec. II. Disseri. X. in qua do. Dallaei argumenta late consulat. Bellaminum , Witassium , Sambooitim contra Dallaeum etc. Idem probari potest ex Conciliis Elibertiano, Hispalensi Il. Cabillonensi II. Parisiensi VI. etc. Tandem idipsum demonstratur ex PraescriPrione. Nam ante Lutherum universa Ecclesia Consirmationem pro vero novae Legis sacramento habebat, Nec tempus statui potest, quo ea sides incoeperit. Merito ergo Tridentinum Sess. VII. De Conjir. can. 1. desinivit: Si quis dixerit, Confrmmionem baptizatorum Oliosam ceremoniam esse, et non Potius νerum sacramentum, aut olim ni l aliud fuisse, quam catechesim quamdam , qua adolescentiae Proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant anathema sis. Λnt Tri- dentinum Eugenius IV. idem declaraverat in Decreto. 2. Tom. IV. 1Ο

149쪽

146 Theolog. Insili. Lib. VIII. Pars III. Cap. II.

Diltiuntur Objectiones. Mio I. Manus impositio, de qua in Actis mentiost, non erat . ni Si orat O super dirent miracii loruin virtutem. Nam Act. XIX. 6. te imus: Cum imposuisset illis manus Paulus, oenit Spιratili Sanctus super eos, et loquebantur pro

tauibant: lino et cum dicitur ample - is 1 Suiritum Sanctum , id de donis intelligendum est visibilibus; ait enim Lucas Act. VIII. 18. Cum νιdisse e Simon, quod per imPositionem manus Αρostolorum daretur Spiritus Sanctus. Non ergo ibi sermo est de gratia sanetificante , ae de Sacramento confirmationis. ω με ant. Quamvis enim ad maiorem tunc fide, confirmationem , ac Propagationem Cum gratia sanctis cante , quae nomine Spiritus Sancti simpliciter de signatur, coniunctae essent ex accidenti gratiaed te ; non tamen erat hic essentialet impoSillonis ma-tius effectus perpetuo duraturus ; ideoque stabilita per orbem Eccle . et cessantibus Vit manus impositio. Ita Augustinus Lib. III. rismo caρ. IV. Neque enim , inquit, temPoralibus,

sitionem modo datur Spiritus Sanctus , Sicut anteren rimordia dilatanda . . . sed anorsibι liter , es latenter

nititia r. . . eortim cordibus dioina charitas Insρι- rari Vide etiam Tract. VI. in Epist. Dan se 1 ' Oui baptizati erant . iam habebam in se et auctificantem gr: tiam , ct inhabitantem Spiritum

Sanctum. Ergo per manus inapositioilem nouulsi gratias gratis dasas accipere potuerunt.

ω 'Dist. ant. Habebant gratiam sanctificantem quoad substantiam , scilicet reΤValionis , cono. Babebant quoad perseelionem evrobur ut fidem impavide profiterentur. ρι . Da etiam Apo toti ante adventumS iritus Sancti ir; se Uenie o-

XXIV 49. et Aet. I. 8. ut possent siue metu , quo

150쪽

I De Sacramentis. hc tenebantur, fidem Christi coram regibus inter iosos cruciatus Profiteri. Sicut enim itisans licet habeat vitam, Don tam eri habet robur , quo indicet ad eam

servandam Contra hostium impetus, ita baptizati . licet Spiritum vitae habeant, non habent tamen Spiritum sortitudinis , quem per manus impositionem accipiunt

qtie Theologi docent, Apostolos dedisse essectum Sacra

metiti t.onfirmatio itis sitie Sacra metito; imo S. Bona oen-

Dra, et Alexander Halensis scribunt, confirmationem longe post Apostolos itastitutam fuisse in Concilio Mel- censi Octavo sacculo. Ergo satentur, in laudatis Scriυ-tur ac Iocis non asi de Sacramento Confirmationis. U. Dιst. ant. Docent, Apostolos dedisse essectum confirmationis suae sacramento, hoc est sine Chrisma te, quod solum contendiarit esse materiam sacramenti COHC. Sine sacramento, hoc est, sine ullo visibili sieno' neg. Fatentur itaque in laudatis Actoriam locis acide confirmatione; sed arbitrantes, solam unctionem esse confirma sonis materiam , quod nos infra disputa-himus, docent, Atostolos, imponentes supra baptizatos manum, essectum Sacramenti praebuisse sine eius materia , Culus tunc opus non erat , quia gratiae eratis datae , quae confirmatis dabantur , erant sensibile si unu ni Interioris praesentiae , atque unctionis Spiritus S cii Vuou vero ΠaD-s confirmationem dicit institutam in Concilio Neldensi, manifestus error est , qui dua-

stabat Ecclesiae sententia. Sacramenta omnia esse a, tum quia putans ille Theologus, Ecclesiam a Christo potestatem accepisse definiendi

materiam'Sacramen lorum , quae sententia multorum

1 Iieologorum est, putavit Ecclesiam constituisse Chrisma ut materiam Sacramenti in Concilio Meldensi. II. Cum sacratia elata sint quaedam veluti religionis sundamenta , certus esse dehet ritus . quo Derlici Gebent. Atqui innumeraeongilantur inter Theologos quaestiones de materio , sorma , et ministro con-tirmationis , ut suo loco videbimus. Ergo Sacramentum non est.

SEARCH

MENU NAVIGATION