Institutiones theologicae ad usum studiosae juventutis auctore Cajetano De Fulgure Aversane .. Tomus 4. Continens tractatum de sacramentis. 4

발행: 1828년

분량: 540페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

48 Theol distis. Lib. VIII. Pars I. Cap. V.

vera S eramenta sunt, sed contendunt tantummodo , non omnia, quae Ecclesia Catholica recipit, Vere esse Sacramenta, ac proinde non omnia a Christo instituta ; hinc patet, iisdem argumentis demonstrandum esse contra Proteuantes, Christum omnia septem instituisse sacramenta , quibus ostenditur illa omnia vere, et proprie Sacramenta esse. Prob' aa. Pars. quae ex prima aperte Sequitur, imo illius quaedam explicatio est. Materia enim et forma paries sunt substantiales Sacramentorum no gae legis ex Cap. IV. corol. I. Ergo qui instituit sacramenta eorum etiam materiam , et formam instituit, si non in specie, saltem in genere. Corolo Ergo Christus sacramentorum auctor est ut Deus, non ut homo; ad tribuendam enim signis sensi-biIibus virtutem gratiam producendi, virius divina reis

quirebatur. .

Habuit tamen Christus, ut homo, Potestatem, quam S. Thomas 3. P. Q. LXIV. art. 3 vocat excellentiae, quae tribus in rebus sita est. χ' Ut Sacramenta ipsius

meritis operentur. 2. Ut ejus Domine, et auctoritate ministrentur. 3.' Ut ipse gratiam sine sacramentalibus signis praebere posset. His io autem potestatem licet non quoad omnes suas partes, tamen aliqua ex Parte saltem Christus creaturis communicare potuis

set, ut docci Augustinus. Vide Sylvium in 3. P. O. LXIV.

52쪽

De Saeramentis.

PROPOSITIO II.

Quampis dogma Mei non sit, certum est tamen , Christum Dominum immediate instituisse omnianopae legis sacramenta. Imo perisimilitis est etiam Christum Dominum omnium Sacramentorum nomelegis materiam , et formam in specie determinasse. Prob. a. pars. Concilium Tridentinum de industria noluit in Can. i. Sess. VII. uli voce illa immediate , ne tit haereticam notaret doctrinam S. BonaMenturae, et aliorum , qui ante Concilium contrarium senserant, ut testatur Pallavicii rus mst. Conc. Lib. XII. Cap. II. Accedit, quod post Concilium Tridentinum plures Theologi catholici ad iidem non pertinere docent , C tristum immediate omnia instituisse sacramenta. Hinc Estius in IV Dist. 1.3.16. sium non sit, inquit, a Synodo de itum , sacramenta nopae legis Omnia a Christo instituta esse, disputatur adhuc inter catholicos, utrum omnia seρtem Christus immediate , et per selasum instituerit. Ergo dogma fidei non est. Prob. 2a. et 3 a. pars. I. Si Christus non instituisset immediate sacramenta omnia, aut eorum materiam , et formam in specie non definivisset: dedisset utique Apostolis, et Ecclesiae potcstatem aliqua sacramenta instituendi , aut eorum materiam, et sermam in syeeie definiendi. Atqui neutrum secit, I.' quia Doc Scriptura , nec Traditio id innuunt; a.' quia Apostoli se tantum vocant ministros , et dispensatores mysteriorum Dei : Sic nos existimet homo , ut ministros Christi , et dispensatores mysteriorum Dei,I. Cor. IV. I. ac proinde ea non instituerunt, Deo eorum maleriam definiverunt, aut formam , sed instituta , ac definita ministrarunt ; 3. v quia si Ecchesia potestate nahabuisset aliqua instituendi sacramenta , aut eorum materiam , aut formam : posset aliquid etiam circa eorum substantiam immutare , mater; am scilicet, et sormam , quae partes sunt sacramentoruui subitantiatis . ut diximus Cap.IV. corol. I. at id Ecclesia non

53쪽

. 5ω Theol. Instit Lib. VIII. Pars L cap. V.

Potest, ut pro certo ponit Concilium Tridentinum Sess. XXI. Cay. a. declisans , hanc PMestassem perpetuo in Ecclesia fuisse , ut in sacramentorum dispensatione , sal eorum substantia , ea statueret, pel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum Menerationi magis expedire judicaret. Ergo ipse Christus immediate omnia Sacramenta instituit , eorumque materiam, et sermam in specie de

Prob. II. Nihil est in Ecelesia praestantius sacramentis , quibus membra Christi secum invicem copulantur , et Spiritum vitae a Christo capite recipiunt. Non est igitur verisimile, Christum Ecclesiae aris chitectum ea per seipsum immediate non instituisse , eorumve materiam , aut formam in specie non d terminasse. Si enim Deus immediate ritus Mosaicus instituit, quibus Vetus Ecclesia landabatur , mullo magis id fecit Christus imit tuens sacramenta numero pauciora , Virtute meliora. Huc aaserri possent iterum testimonia Patrum , et destillio Concilii Tridentini, ex qnibus Christum imstituisse sacramenta docuimus Prop. I. IIle enim vere , et proprie dicitur instituere sacramentum , quo illud immediate instituit , eiusque materiam, et sor mam in specie desiguat. - Seholion. Quamvis secunda , et tertia propositionis pars is dem nitatur fundamentis; lamen secundam diximus

Certam , tertiam tantum verisimiliorem. Cuni enim nemo post Concilium Triclentinum negaverit, Chris uni iminediate Omnia s icramenta novae legis instituisse , res evasit inter Theologos certissima , ut sine aliqua temeritate negari non possit. Sed nou aeque certum est, Claris lutia in specie dctermitiasse materiam ct formam omnium sacram cutomim , Cum post Coucilium Tridentinii in Theologi ci Octissitui contrarium

54쪽

i . Dφ Sacramentis. Si Solpuntur objectiones. Objie. s. . erantra Pro'. II. Ecclesia materiam aliis

quoa um sacramentorum mutavit. Nam. I. ante Con-eilium Tridentinum Matrimonia clandestina erant vera , et rata, at in Concilio Tridentino irrita declarata

sunt. et ' Ordinis Sacramentum ita veteri Ecclesia per manus. impositionem dabatur : at Eugenitis in Decreto definivit, materiam ordinis esse solam instruis mentorum traditionem. 3. ' Confirmatio iis materia olim erat impositio manuum : at ex eodem Eugenio ἐoco mantiumr impositionis datur in Ecclesia Cominrmauis per Chrismationem. Ergo Ecclesia habuit a

Christo Potestatem materiam aliquorum sacramentorum in symia desiniendi.

N. Neg. ant. Ad. I-. res p. Concilium Triden- inum non mutasse matrimonii materiam, nam lumante , tum post. ConciIium ejus materia est contractus

licitus , et ratus ; sed quod ante Comitium licitum erat, et ratum , ex Concilii canonibus illicitum , atque

irritum evasit, ac proinde evasit materia inepta Sacramento. Quemadmodum ergo qui Vinum corrumperet, et redderet sacramento Eucharistiae ineptum, non mutaret hujus sacramenti materiam, ita etiam Ecclesia reddendo eontractum clandestinum illicitum, et ineptum sacramento Matrimonii , ejus materiam non mutavit. Ad am. res'. etiam post Eugenium materiam ordinis esse matiuum impositiotiem, ut suo loco ostendemus : Eugenium autem explicasse Armenis materiam accidentalem , ut etiam in aecidentalibus his ritibus eum Ecclesia Bomana convenirent. Ad m. similiter respondebimus suo loco, impositionem manuum csse adhuc Confirmationis materiam . necessariam , nec contrarium docuisse Eugenium. Obic. II. Formae sacramentorum , quibus Ecclesia Graeca utitur , a Latinis disserunt, ut manifestum est conserenti Graccorum Euchologia eum latinis Rituatibias. Ergo saltem sorma sacramentoruin aiora eSt u

Christo in specie desiliita.

55쪽

D Theol. Instis. Lib. VIII. para L Cap. VI.

U. Di . ant. Disserunt sensu, neg. V erbis, conc. Licet enim diversa sint verba, idem tamen Sensus ubique constat. Si Chrisius in specie sormam definivisset, ipsa verba religiosissime servasset Ecclesia universa , non secus ac Scripturas sacras , Et Verba eorum isacramentorum . quaci certum est, Christum definivisse, ut Baptismi, et Eucharistiae. Ergo etc. v. Dist. ant. Si Christus definivissct formam istoad ipsa verba eonc. Si definivisset tantum quoad sensum, ut nos Putamus. neg. Inst. 2.Q Forma , quae deprecando Prosertur sensα dissert a forma absoluta. Atqui Graeca Ecclesia ut plurimum deprecatione utitur in forma sacramentorum; Latina vero forma absoluta. Ergo. U. Dist. mo. In eo , qui non est legitimus minister, conc. In legitimo ministro , neg. Qui enim legitimus minister Sacramenti est , idem significat, sive dicat Ego te absoloo , sive dicat abSoloat Ie Dominus, aut quid simile. Nam cum personam ministri gercns, ait: absoloal te , i intelligitur per me ; ideoque se usus eodem recidit , ac si dixerit: ego re absoloo.

Corollaria capitis praecedentis de mutatione , quae

in materia , aut forma sacramentorum contingere solet.

I. Hum. non alius sit , nec esse potuerit, nisi Christus ut Deus, auctor sacramentorum, quorum materiam , et sermam, vel ipse , vel Ecclesia ejus auctoritate in syecie desinivit, sequitur , Per omnem mulationem substantialem materiae, aut sormae, non stri sacramentum a Christo institutum , ac Proinde non praeberi gratiam , sed aliud quoddam seri, . quod non sacramentum , sed humatium est inventum, ritusque superstitiosus. Quod brevius ita exprimunt Theologi: mutatio substantialis materiae, aut formae reddit irritum sacramen tim. Erit autem mulatio substantialis materiae , cum ipsa materiae substantia mu-

56쪽

' De Sacramentis. 53:tatur , ut si pro aqua iti baptismo adhiberetur vinum , formae vero substantialis tim latio sit , cum mutatur formae sensus ; ut Si quis pro illis verbis: Ego te Baptizo et c. diceret: sic te Deus adjuoel, aut quid simile. Quoniam igitur mutatio accidentalis materiae,

aut formae non mutat. SubStautiam materiae , nec de struit sormae sensum; patet, mutationem tantum accidentalem iton reddere irritum Sacramentum. Haec comis munis omnium Theologorum doctrina est. . II. Cum autem sensus Cujuscum lue sermonis sex,

modis mutari possit , scilicet I. se per verborum detracti ovem, 2.' additionem, 3. ' mutationem, 4. transpositionem, 5. ' corruptionem, 6.' interruptionem; patet totidem modis mutationem substantialem formauseri posse, ideoque irritum reddi sacramentum. Hinc qui e Baptismi forma detraheret verbum baptizo, aut

pronomen te, in it verba in nomine, aut aliquam ex

personis SS. Trinitatis taceret, irritum redderet Boptismum. α' qui eidem formae adderct cum Arianis dicendo: Ego te baptizo in nomine Patris majoris, et Filii minoris, etc. 3. qui cum Valentinianis, teste Eusebio Hist. Lib. II. diceret: Ego te baptizo in nomine lan oti omnium Patris , in peritate omnium matre , et in eo, qui descendit in Iesum; 4. V qui ita transponeret verba : Ego Patris te. baptizo in nomine

Filii, et Spiritus S. S.' qui diceret: Ego te baptizo

in nomine matris etc. corruptio enim veli unius syllabae , aut litterae , si fiat in principio verborum , Solet plerumque eorum sensum mutare ; denique qui pos ea verba : Ego te baptizo aut psalmum recitaret , aut aliquid aliud, ageret, et postea sequentia Verba formae proferret , quae cum praecedentibus ito, Ccn cretitur moraliter connecti a . I. Sed quia non omnis verborum detractio, addiditio, mutatio etc. sensum sermonis destruit, nou destruct quoque tormae substantiam , eritque aliquando

a Lucitis Ferrai is mutationes omnes exquisito collegit quae irruam reddere laobsunt Baptisimi sorvia ii De I iri.

57쪽

54 Thool. Instil. Lib. VIII. Pars I. cap. VI.

mutatio accidentalis, quae sacrametatum non reddit tr. ritum. Binc non redderet irritum sacramentum , I. 'qui in bapti-ndo diceret in nomine Patris omnipotentis etc. a. v qui omitteret pronomen ego, aut in consecratione Eucharistiae vocem enim; 3. v qui pro verbo ba ιιxo diceret istuo, aut tingο ; 4. ' qui prius diceret

in nomine Patris etc. et postea ego te baptiao; b. qui vitio Iinguae, non ut errorem aliquem introduceret, . ita formam proserret: in nomine Parria, et Filia, ee Spiritu Sancta: Zacharias enim Papa cap. Retulerane

Dist. 4. baptismum sic collatum probavit ; 6. v Si

adeo brevem faciat moram , ut sermo censeatur mo- Taliter unus, ut si tussiat, sternutet , silentium imperet et c. IV. Error mio istri aut mente retentus, aut exPres .sus verbis, sed Dilail formam ossciens, sacramentum irritum non reddit. Hinc 2 . rauis erat Baptismus Aria-Norum, licet circa naturam trium Personarum SS. Trinitatis errarent. 2.9 Batus esset Baptismus a Cativitasta datus his vellis: auctori a te mihi per Caloinum facta, ego te baptizo etc. Sed si error expressus foris mam adficiat, atque corrumpat, sacramentum nullum

erit, ut si quis post ea verba: hic est sanguis meus, adderet et qui pro Mobis non emundetur haec enim Verha indicant, ministrum non loqui de Christi sat guine , qui revera pro omnibus susus est. V. Cum ita exprimitur error , ut formae sensus reddatur ambiguus, ex intentione ministri judicandum est

de valore sacramenti : si enim ita locutus cst minister ex inscitia , non ut errorem aliquem exprimeret, aut novum ritum introduceret, ratum erit sacramentum , secus si ita se gerat , ut errorem proserat, aut ritum inducat novum. Cum enim sermonis sensus ambiguus

est, nonnisi ex intentione loquentis ad verum aut ad salsum determinari potest. Hinc Zacharias suis pra laudatus probavit Baptismum datum a rustico, qui verha formae ex inscitia foede corruperat , sed addit, irritum suturum suisse sacramentum, si illen ut irrorem aliquem , aut novum ritum voluisset inducere. 2. Q S. Thomas proposita quaestione, utrum Valeat Baptismus datus in nomine Patris, et Filii, et Spi-

58쪽

. De Saeramentis. 55 ritus Sancti , et B. Mariae respondet, Ualere, si minister noIit errorem exprimere , aut ritum novum introducere, sed adprecari tantum baptizato B. Virginis opem; secus vero , si haeresim aliquam , aut novum ritum illis verbis conetur adstruere: qua in re immerito S. Doctoris sententiam reiicit murnely, vir

certe doctus, sed principe illo Theologorum motis

Partibus inferior. VI. Quoniam mutatio substa nitalis materiae , aut formae reddit sacramentum irritum , imo superstitiosum ex cor. I. ), sequitur graViter Peccaturum ministrum , qui talem mutationem essecret., VII. Quamvis autem accidentalis mutatio irritum

sacramentum non reddat, quia tamen materiae, et sormae sacramentorum a Christo institutae sunt, erit

etiam talis mutatio peccatum, vel levius, vel gravius Pro levitate, vel gravitate materiae, contemptu , aut

scandalo.

VIII. Ei quia in rebus dubiis non licet seipsum objicere periculo graviter pecca . atque irritum sa-

Ciendi sacramentum ; manifestum est, non licere uti materia, et Arma dubia ita sacramentorum administratione, ac proinde Innocentium XI. merito damnasse propositionem illam: Non est Elicuum in sacramentis conferendis sequi oρinionem probabilem de palore sacramenti, relicta tutiora. Η me in i licet Eucharistiam Consecrare in materia 4 de qua d ibi latur an sit panis triticeus, etsi deserendum .sit iusirmo viaticum , nec absolvere poenitentem, de tuo staret tilior dubitatur ,

an sit vere contritus, nisi in extativae necessitatis Caussa , ut mox dicemus. IX. Cum Baptismus, et Poenitentia sint sacram ruta necessaria necessitate medii ad salutem , et iii caussa extremae necessitatis salius sit dubia teutare remedia,

quam nulla , hinc licet in eo causa uti materia dubia ira admittistratione Baptismi, et Poenitentiae. Pataudiata enim est, Christum pro insiuita sua erga homines be--voIentia maluissent in eo casu sacranariata ude necessaria pcriculo exponerentur, intum ut homii iuSaluti noti consul cretur, ct lituu e: tot vulgati in il-

ωdἰ sacramenta propter homines, non homines Propter

59쪽

56 Theolistit. Lib. VILL Pars. I. cap. VI.

sacramenta. Quapropter potest infans jam moritumς , dcsiciente aqua, baptizari liquore, de quo an sit aqua dubitatur, et ex codem principio docuit Augustinus, Lib. II. de adulterinis conjugiis, posse absolvi moribundum sensu destitutum , qui jam sacerdotem Vocaverat , licet an sit contritus merito dubitetur. X. Etsi nihil addere liceat formae sacramentorum a Christo institutae ; cum tamen ambigitur, an sacramentum revera collatum sit, aut an rite sit collatum, potuit Ecclesia adhibere conditionalem formam ex. V. si non es baptizatus, cum conditio haec extra formam sit, ejusque sensum minime tangat. Haec autem formula licet per octo saecula veteribus ignota fuerit, qui cuando dubitabant de valore sacramenti , illud absolute, et sine conditione repetebant, ut ostendit Ilientia in Comment. Hist. De Sacram Disseri. I. Q. 3. Cast. 5. art. I. a) usurpari tamen coepit in Galliis IX. saeculo in Sacramento baptismi, ut patet ex Capiartilaribus Caroli M. L b. VI. cap. 181. I einde probata fuit ab Alexandro III. in Cap. De quibus De Lia rismo, et ita recepta in Ecclesia , cum haec Alexandri III. Decretalis a Gregorio IX. in Corpus juris Cati

Dici relata est, et psurpata in tribus sacramentis, qua characterem imprimunt; tandem paulatim producta ad Sacramenta reliqua , cum non ex scrupulo, sed prudenter dubitatur, an vere, aut valide Peracta sint, nec

ulla ratio suppetit dubitationem tollendi. Ninc qui

Prudcrater dubitat, an verba consecrationis protulerit, Dra poenitentem absolverit, potest formam sub conditione repetere. Numquam tamen licci formam proferre sus conditione sutura ex. gr. si Pater tiatis consentiet, ego te baptizo ; si ablata restitues, ego teiabsoloo t essectus enim sacramentorum in suturum suspendi non potest. XI. De pueris expositis , etsi schedula iis e coIlo Pendeat. qua significetur , eos es e baptizatos , Pru-

b Vide etiam Morinum Exerciti a. de Sacris Ordinat. et Lib. V. De poenit. Cap. II.

60쪽

De Sacramentis. SI denter dubitatur, an baptigati sint, ideoque cum Couditione sunt baptizandi. Idem nonnulli docent de iu-fantibus domi ab obstetrice baptizatis. Sed de his non

videtur generatim pronunciari posse , praesertim cuiuplures testes affirruant , omnia rite Peracla esse . . Porro explicatis iis, quae ad Sacra ineuloruiu PCrtinent naturam, atque auctorem, dc eoru in dissercudum est Ministris.

De ministro Sacramentorum. DUO sunt, quac de ministris sacramentorum qua in remus: I quinam sint; I. 'cluasnam ii albere de beant dispositiones , ut. sacramenta tum Malide , ut Theologi ajunt, tum licue cotisiciam, aut mitiistretit. I. I. . Quinam sint sacramentorum ministri.

PROPOSITIO.

ordinarii Sacramentorum ministri sunt soli homine piatores , sed non omnes, licet sint Christiani. Est dogma fidei.

I rob. a G. Pars. Christus solos homines viatorcs ad sacrametata conficienda , 'et dispensanda misit. Sacramentum est signum sensibile. Ergo nonnisi per visibiles homines administrari potest. Ergo dic. Prob. 2α. Pars. Si omnes homines Christiani cssent ordinarii sacramentorum ministri, in Ecclesiae corpore

omnia membra eum di m actum haberetit, nec ulla es

sci divisio graduum , et ossciorum quod ost contra doctrinam Apostoli I. Cor. XII. Rom. XII. Ephes. IV. Ergo.

Diximus in propositione, ministi dis ordinarios sacra. moratorum esso solos homi es vial Ovcs; Deus cuim Sicut non ita alligavit sacramcnlis Virtutem , ut Hon

SEARCH

MENU NAVIGATION