Philosophia Scoti a prolixitate, & subtilitas eius ab obscuritate libera & vindicata seu opus philosophicum studentibus ... Authore V.P. Ioanne Gabriele Boyuin, ... In quatuor tomos diuisa. Tomus primus tertius. .. Tomus secundus. Secunda pars physic

발행: 1690년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

. cuilibet Elemento in e duae Prima

Galilatra. Via diximus antea quatuor esse Primas qualitates , quς quatuor elementis conueniunt , & quq sunt calor , frigus, humiditas, & siccitas et Cum etiam verum sit, duas harum qualitates conuenire cuilibet elemento ; igni nimirum calorem & siccitatem : aeri liti miditatem & calorem ; aquς frigiditatem & humiditatem, &terrae siccitatem & frigiditatem , hic quaeritiir Postea , an illa dua qualitates sint aequaliter intensae in cle mento quod assciunt . Ita ut calor & siccitas sint eiusdem gradus in igne: hoc assirmauit aliquando Auerroes lib. 3ἀe cxis, communiter vero negatur ab alijs .

C Rilibet elemcnto fecundum naturalem statum considerato in-nt duae prima qualitates, una in gradu in rens , O altera in gradu remisso : ita quod ignis secuta Hum naturam sit summe calidus,&remisse siceus: aer summe humidus de remisse calidus , aqua summe frigida & remisse humida, terra denique summe sicca & r misse frigida . Sic Aristoteles a. de generata cap. 3. Sic etiam Scotus in a. GR. I s. quast. υn. Ratio nostra con ara Anerro em est, quod si ignis esset summe siccus , si' initi est summe calidus o per calorem summe ageret, ecPer siccitatem summe resisteret ,sicque de facili omnia absumeret elementa, quς conuerteret in ignem : quoa.dem dicendum est de aliis elementis , qus de facili totaliter Vincerent alia , vel vincerentur ab illis ; si

que non conseruaretur elementorum existentia et ergo dicendum remanet, quoa qualitates elementorum non

sinu aequaliter intenst, sed quod una earum sit in summo gradu , & alia in gradu remisso : Vt docet Aristo eles prccitatus, Vbi ait ignem pi lis habere calid i quam sicci , aerem plus humidi quam calidi , aquam Plus

frigidi quam humidi , dc terram plus sicci quam humidi .

Obi; cies r. aqua plus est humida quam aer, quia magis bumectat , ut videre est in linteo aqua immerso subi

122쪽

DA CORPORE IN ANIMAT o. ii

ubi aer aliquando desiccat, uti videro est in linteo madefacto , quod expositum aeri lapissime desiccatii rim p. qudit caeteris paribus aer magis humectet quam aqua. Quod si linteum aquae immersum magis humectetur, quam expositum aeri; maior illa humectatio procedit ex hoc, quod aqua plus densitatis habeat quam aer: unde magis humectat per accidens , ratione scilicet maioris densitatis . Quod comprobari potest per exeplum de ferro calefacto, quod niagis calefacit quam ignis ; non quod ignis sit minus calidus quam serrum , sed quod ferrum sit densius, & crassius r unde magis calefacit . Sic etiam si natura aquae, & aeris praecise spectentur, aer magis est humidus aqua, ct magis humectare debet; sed quia aqua est densior aere, & crassior , ideo magis humectat Per accidens. Ad hoc quod alleis satur in obiectione , qtiod aer desiccet aliquando; hoci adhuc verum est, sed Per accidens: propter exhalatio-mes terrae aeri admixtas, quae cum sint sicca, ut terra ,

Proinde habent desiccandi facultatem . Obiicies r. si aqua esset summὶ frigida, ipsa con-zelaretur; sed experientia docet , quod mare non con- Aeletur , bene autem, paludes ; quae habent aliquia terrestre sibi admixtum: ergo non debet dici, quoaαqua sit summe frigida, sed potius terra . 'sp. negan eo sequelam maioris. Nam licet liqua sit summe frigi-cta, non debet propterea congelari; quia causa congc Iationis est mixtio exhalationum terrestrium: Undae quia tales exhaltationes terrestres non reperiuntur in mari, ideo non potest congelari, bene autem paludes , in quibus talis mixtio exhaltationum terrestrium admittitur , & ab hoc videmus aquam calidam citius congelari frigida, quia videlicet magis in illa abundant exhalationes, quam in ista: Dices terram esse frigidiorem aqua, quia naagis distat a coelo; quod est causa caloris. Res . hoc negari debere. Quia cum cce Ium non sit formaliter calidum, ideo minor aut maior distantia ab illo non facit caliditatem aut frigiditatem. Modsi tempore hyemis aer sit intense frigidus, aqua tepida in aestate, & terra fere semper humida : haec omnia fiunt per accidens: unde in conclusione diximus, quod qualitates elementorum illis conueniant, Prout spectantur in statu suo naturali . Quaeres utrum remissio υnius qualisatia fiat per admixtisucm contraria . Resp. negatiue, ita quod, si ignis sic

123쪽

aemisie siccus, hoe non ideo fiat, quia admittit aliquos pradus humiditatis , qui summam siccitatem imPediant in illo . Si qualitas enim remitteretur in elemento Per admixtionem contrariae, sequerentur quod in quolibet elemento essent tres qualitates, una scilicet in gradu summo, aliadin gradu remisso, & tertia quae istum remitteret actu, & impediret illius intensionem in summo ; quod hucusque nullus philosophorum dixerit . Iurassi remissa qualitas elementi non participet de contraria, poterit augeri i u instanti, quod est contra communem philosephiam . ηυμ qualitatem illam reminsam non posse intendi in instanti: non quod illius intensio impediatur, per repugnantiam extrinsecam contrariae qualitatis, quae nulla est; sed Per repugnantiam ἔntrinsecana ipsiusmet qualitatis, quae non potest inflanti recipere latitudinem graduum .

CVm elementorum aliqua snt symbola, quae conis Veniunt, de symbolisant in aliqua qualitate; Veignis, re aer, qui conueniunt in calore S aer, & aqua ι quae symbolisant in humiditate, aqua denique, & terra , quae in frigiditate conueniunt: & alia dissymbola sine,

quae in nulla qualitate conueniunt. Cum etiam talena conuenientiam aut disconuenientiam debet ni habere per qualitates sibi annexas; ideo hὶe quaerimus δε qualitatibur imis elementorum , virkm illarum quadam sint Imbola , ct alia di misia r explicaturi Postea , an qualitatra Irmbola elementorum snt eiusdem speriei . Conimbricenses enim reserunt , quosdam exissiimasse , quod qualitates symbolae elementorum specifice distinguerentur a cuius contrarium.tenentali a

Dmbola. Probatur conclusio, ex eo quod dentur

vlamenta symbola , didissymbola, Vt praediximu , sed

124쪽

elementa habent quod sint symbola vel dissymbola aqualitatibus symboli santibus vel dismboli saluibiis tergo datur in elementis qualitates synibolς vel dissνni-holae. Per qualitates autem symbolas, intelliguntur illae, quae actu competunt Pluribus elementis; ut calor coi ueniens igni, & aeri, bum'r conueniet S aeri, & aquae, frigiditas conueniens aquae , ct terrae, ac denique sei- ear , quae terrae , ct igni conuenit. Per qualitates verodUmbulas illae intelliguntur, quae sunt ita disconuenientes inter se, ut Uni, & eidem elemento non conueniant e sic calis, O frigus sunt qualitates risumbola, sineue feritar, &humiditat: Vnde a Praecedentibus qualitatibus, ignis, ct aer dicuntur elementa Dmbola; quia conueniunt in aliqua qualitate , nimirum in calore,

quem habet ignis in gradu intenso, & aer in gradu reo misso: abistis ero, quae dissymbolae sunt, ignis, de aqua dicantur elementa dis 3mbola; quia in nulla qualitate conueniunt, quandoquidem ignis est calidus, αsccus, aqua vero est frigida, ct humida . , CONCLUSIO SECUNDA. alitater Ombala elementorum sunt eiusdem spe-

, ciei: ut docet Scotus in a. dist. I s. quaest. vn. Ra Mo huius est , quod qualitates sobola elementorua sese intendant; ut Patet de frigiditate aquae, quae in tendit frigiditatem terrae; & de caliditate ignis, quae intendit caliditatem aeris ; sed quae se mutuo inten dunt, oc augent, eandem Participant speciem; Vt Paleede aqua, quae addita aquae ipsam auget, & de lumine , quod lumini additum ipsum intendit et ergo qualitates Dmbola elementorum sunt eiusdem speciei. D inda facilius transmutatur elementum symbolum in aliua symbolum, quam in dissymbolum; sed si qualitates symbolae non essent eiusdem speciei, non facilius elementum symbolum conuerteretur in symbolum, quam in disymbolum: ergo qualitates symbolae sortiuntur eandem speciem, & ob hoc facilius conuertitur aqua

in aerem, quam in ignem ; quia aqua in humore convenit cum aere, & nullo modo cum igne . Tandem qua

litates symbolae elementorum easdem habent definitic-nes et ergo, re easdem essentias, quandoquidem δε iris est oratio explicani essentiam rei. Obiicies.Naturisecis differentes habent proprietates . . specie

125쪽

speria distinctas , sed qualitates symbolae elemento. xum procedunt a naturis distinctis specie, calor scilicet

.gnis ab igne, & calor aeris ab aere: ergo qualitates symbolae specie differunt, & calor in igne existens est alius specie a calore residente in aere. Resp. maiorem esse Veram de proprietatibus quarto modo, quae uni so-Ii specie conueniunt : non autem de Proprietatibuspra o modo, ut patet de equo , & leone, qui sunt differen res speιis , attamen habent visum eiusdem speciei. Sic etiam Scotus in a dist. r. quaesi. 6. docet intellectum esse eundem specie in Angelo , di homiae, qui tamen sunt specie differentes . Dices. humiditas aquae,&humiditas aeris sunt quain Iitates symbolae ; sed illae qualitates differunt specie , Ut patet ex diuersis illarum operationibus, quandoquidem humiditas aquae ignem extinguit , ct humiditas aeris ipsum conseruat: ergo qualitates symbolae elemen eorum sunt specie differentes . Resp. negando minorem νἐκ rationem eius. Si enim humiditas aeris non exti Euat ignem , quem extinguit humiditas aquae; hoc ideo sit , quia humiditas aquae est crassior, &densior, qua Froinde extinguit ignem: humiditas vero aeris, quia aest tenuior, di subtilior, ideo non extinguit ignem. Si calor ignis dicatur urere , di calor aeris calefacere tantum, proindeque ipsas qualitates distingui specifice et Respondendum est, quod ignis non urat praecise Per ca Aorem summὸ intensum : unde si calorem haberet remissum Vt aer , calefaceret tantum ut aer ; quia calor an Vtroque praeciae spectatus habet tantum pro effectis . Bus suis , ealefacere , rarefacere , O congregare homo

genea .

Quaeres an calor clementaris speeis disserat a calore narurali viventis . Respondet Scotus assirmative loco Praecitato . Quae enim sunt eiusdem speciei, se mutuo ε uuant, se uent, & intendunt; ut antea diximus de lumine , ct de qualitatibus symbolis elementorum ἐsed calor elementaris per febrem adueniens extinguit Calorem naIuralem animantium , unde Philosophus s. polis. east. 8. dicit mortem esse extinctionem caloriamatiui in humido radicali exi sentis: ergo calor naturalis specie distinguitur a calore elementari. Quod confirmatur ex diuersis effectibus quos habent: quandoquidem calor naturalis disponit ad conuersionem alimenti, ca-30r vero ignis disponit ad gignendum ignem: Vnde sunt

126쪽

sunt ealores differentes specie . Si di eat Aristotelis calorem natiuum esse igneum ; hoc ideo dicit , non quod habeat identitatem specificam cum igne , sed quia qualitates ignis natiui sunt similes qualitatibus ignis Hementaris.

An duae qualitates contraria possint compati su eodem subiecto. NEmo dubitat quin duae qualitates contrariae

gradu remisso possint esse naturaliter in eodem subiecto G ut docet Scotus in a. dist. 38. quaest. vv. Con sat etiam qualitates contrarias in summo gradu non Posse naturaliter in eodena subiecto residere , tradididem Doctor noster in et . GR. 17. qtiast. 8- quandoqui dem experientia docet calorem expellere frigus : qu idem euidens est de caeteris contrarii S . autem saltem supernaturaliter, O de potentia Dei duae qualitates contraria possint inesse eidem subiecto fecundum eandem partem Θ Maior est dissicultas inter Scotistas ipsos; quorum alii cum Frasenno nostro tenent qualitates contrarias posse diuinitus idem subiectum .assicere pro es)dem instanti di alii Vero cum Columbo docent nequidem de potentia diuina idem subiectum posse informari duabus qualitatibus contrariis.

QTualitates eontraria in summo non possunt eidem smbiecto inese , nequidem virtute diuina. Primo quia Aristoteles a. t . cap. 3. docet esse impossibile, quod duo contraria smul insint eidem sub ecto: sed potentia diuina non se extendit ad impossibilia : e go nec Per virtutem Dei duae qualitates contrariae in summo com pati Possunt ex eodem composito . Per qualitatem tu summo physici intelligunt eam, quae octauum gradum attingit; ita visummus gradus caloris sit, si habeat Octo gradus eiusdem : Per qualitatem vero in remiso illam designant , quae est infra latitudinem octo graduum, dc sic calor ut quinquι, aut vi sepe , Vocour calor remi με,

Apud Medicos qualitas ex illi madur esse in summρ, quῆ

127쪽

habet quatuor gradus; ita ut Plania apud illos dicatur summe frigida, cuius frigus xtingit qκartum gradum .

Deinde, quae inter se repugnant, non Possunt simul com pati in eodem subiecto, nec etiam svernaturaliter, cum potentia diuina non se extendat ast repugnantiam; sed duae qualitates contrariae in summo repugnant inter se ,

quoniam AristoteIes definit contraria esse ea quae ab G-Gm se mutκο expellunt; Vt habetur I O. mei. rex. 1 . ergo nec etiam rupernaturaliter duae qualitates contrariae in

summo consideratae poterunt simul assicere idem suis hiectum. Tandem si duae qualitates contrariae in eoisdem subiecto possent reperiri, duae enunciationes conis tradictoriae possent verificari de eodem subiecto, de .dem compositum posset dici calidum propter calorem quem haberet, di non calidum, quia haberet frigus, quod excludit calorem;sed duo contranctoria non posisunt verificari de eodem , ut tenent unanimiter omnes philosophi '. ergo nec duae qualitates contrariae in

Himmo positae poterunt assicere simul idem subi

obiicies r. si duae qualitates contrariae non possint xeperiri simul, maximὸ quia contra io se mutuo expelinum; sed Deus potest impedire talem expulsionem,quae se tenet ex parte causae essicientis, cuius effectimi Deus impedire potest: ergo per potentiam D. duae qualitates contrariae poterunt esse in eodem subiecto. Resp. Deum posse quidem impedire effectum causae essicientis, non vero effectum causae Armalis; nec impedire, quin calor faciat se biectum calidum, dc albedo Papyrum a ham di unde licet possi, Deus facere , quod duo contra tia sint sininil imultare existentia; non tamen potest sincere, ut ea sint simul simultare informationis , Deus, inquam, potcst absolueὸ constituere aquam in eodem Ioco ubi est ignis , impediendo quin aqua expellaeisnem, illi denegando suum concursum, quia hoc se tenet ex parte causae eo scientis, quam Deus impedire rorest: non potest tamen facere, quod calor, dc frigus,ssiciaue idem subiectum , quia hoc se tenet ex parte causae formalis, quam Deus impedire nequit, nec iacere,quod idem subiectum sit simul ealidum,& frigidii.

i, ii duo contraria in summo posient existere in eois dem subiecto, utiquc,& duo contradictoria possent dici de eodem subiecto ; ut insert Aristoteles 4. mct. cap. .

quoa nullas pbilosopliorum hactenus dixit ;quia

128쪽

quia unum, ct idem eodem modo supremum esset simul calidum, re non esset calidum , quod dicit implicantis uin terminis . Obijcies a. eq. r. deps radicam. χ' - r. s. habetur quod de potentia Dei absoluta duo contraria in grada summo possint esse simul in eodem instinti: ergo hic non debemus assirmare contrarium . Idis. duo conistraria posse quidem reperiri in eodem loco sinultam existentia ; quia Deus , qui facere potest ut duo corpora sint in eadem loco, Potest etiam facere , quod aqua de ignis in redem loco existant, impediendo scilicet, quod unum expellat aliud; quoniam, Ut praedictum est hoc se tenet ex parte causae essicientis: non tamen essicere potest , ut duae qualitate sint simul sinultate informationis; ira quod duς illae qualitates informent irim subiectum e quia hoc pertinet ad causam formalem . Vnde quia idem subiectum non potest e sie simul calidum, de non calidum, sic etiam non potest eficere Deus, quoacalor, & frigus in summo gradu reperiantur in eodem subiecto smultate informationis et tunc enim illud esseeealidum per calorem, di non calidum per frigus quod

haberet. Dices ex Frasseno nostro , duas formas se stantiales posse insormare eandem numero materiam ergo, & duas Armas accidentales contrarias posse assicere , irim subiectum . Res . negando antecedens talias enim probauimus nec duas formas substantiales posse informare eandem materiam, nec eamdem mam substantialem Posse in Armare Plures materias rvnde nil mirum est ,' si contra Frassenum eundem, alias optimὸ meritum, aseramus duar Patiratra contrariaram poste reperiri in eodem subiecto per madum informa

Elementorum.

ΙAm diximus astea qualitates elementorum, Vel esse primas, vel secundas. Seonnda, vel sunt motrices, Ut grailitas , qua lapis tendit deorsum , di leuitas perquam leuia sursum elevantur e vel non motriccs ,

129쪽

quebamur de primis qualitatibus, ct in capite de mune, coelesti quaedam attigimus de qualitatibus secundis,quae

sunt non motrices , quaerendo scilicet, an densitas, Mraritas, Perspicuit , & Op citas conueniant coelo. Nunc loquendum remanet de qualitatibus motricibus elementorum, S de illis dicendum venit, quid r, c Orfit, qκibus et meutii conueniant, ct quomodo distiu-guantur ', quae omnia explicabit haec

CONCLUSIO.

DDo I .qualitate motrices elementorum esses taspeγ quas elementa eleMantur sursum , vel deorsum cadunt . idemus enim, quod ignis sursus ascendat , quod idi. fuin in tali motu sequatur aer, quod terra tendat deo sum, & quod aqua terram supernatet; sed haec omnia sunt per qualitates motrices, quae sunt grauitas, & leuiras: ergo admittuntur qualitates motrices in elementis , quae nihil aliud es te perhibentur, nisi qualitates illae , Per quas mouentur elementa . Gods aliqui dicant elementa sese mouere a propriis sermis, & proinde n on es se recurrendum ad qualitates motrices : Responderi do Let . quod reuera moueantur elementa Principaliter a sua sorina stbstantiali,sed hoc non in edit,quin instru-nventaliter moueantur a qualitatibus motiuis ; quae sunt instrumenta motus elementorum, Ubi formς substantia. Ies sunt principales causae motus cuiuslibet elementi . Dico a. qualitates motrice elemcntorum esse quatuor ,

qua sunt leuiter simpliciter , grauitar simpliciter , leui ras secundum quid , O grauitat secundum quid . Illua dicitur lene smpliciter, quod supereminet reliquis ele-- mentis. Illud dicitur graue simpliciter , quod subiacee caeteris Omnibus. Leve secundum quid est illud, quoare spectu aliquorum eleuatur , respectu aliorum submittitur. Graue secundum quid illud est quod grauiori

eminet, & leuiori est inferius. In rigore sermonis de-herent tantum admitti duae qualitates motrices, quae essent leuitas , dc grauitas; quandoquidem est tantum duplex motus rectus in elementis, Uno quorum sursum etcuantur , & per alium deorsum cadunt . Quia tamen grauitas duplex habetur in elementis, Vna smplex , de altera fecundum quid; quod idem Verificatur de grauitate: ideo communiter Philosophi admittunt quatuoris salitate motrices in elementis . .

130쪽

DE CORPORE INANIMATorat

Dira 3. quod leuitar simpliciter conueniat uni, O grauisar simpliciter ωπMeniat terrae ; ubi leuisas fecundum quid c mpetit aeri graμita secundum qVM aqua. Haec assertio secundum omnes sui Partes est scoti λdist. x . quaesi. 3. Quod summa leuitas conueniae

igni ex hoc probatur, quod supremo elemento & pu.riori debeatur summa leuitas , sed ignis est elementis purius dc praestantius, quoniam Aristoteles 3.t .cap. . dicit ignem esse corpus nobilissimum,habenssileris locum: ergo illi debetur summa leuitas,quae est suprenia qualitas motrix : unde sub concavo orbis lunae ipsui philosophi collocant. Quod terra sit grauis a prae aliis elementis docet Philosophus s. top. cap. a. Cum enim terra sit elementum infimum , ideo debetur ipsi infima qualitas motrix, quae est grauitas ; de ob hoc ultimum locum occupat , in centro scilicet mundi . Quod autem grauitas ct leuitas secundum quid debeantur aeri &aquae, suadetur ex hoc, quod qualitates motrices Aremedia debeantur intermediis elementis; sed aer & aqua sunt elementa intermedia, quae collocantur inter ignem di terram: ergo illis debentur qualitates motrices intermedia, quae sine leuitas secundum quid , aeri conueniens, qui submittitur igni tanquam leuiori;& grauitas scundum quid, quae competit aquae terram supernatanti.

Dico 4. qMod grauitat O leuitas distinguantur θεά-fice , licet leuitas fecundum quid non distinguatur essentialiter a leaitatesimpliciter, sicut nec grauitat simpliciter a grauitate fecundum quid. Primum euidens est , quia motus sursum & motus deorsum sunt distincti e sentialiter ; sed motus sursum procedit a leuitate , remotus deorsum a grauitate : ergo grauitas & leuitas distinguunttir essentialiter . Secundum ex hoc colligitur, quoa mregis, edi minus non faciant di inctionem essentiatim ; sed grauitas fecundum quid , O grauitas pliciter differunt tantum penes magis & minus : ergo grauitas simplex, ct secundum quid non differunt essentialiter ; sicut nec calor in summo gradu, differt intrinsece a ca Iore in gradu rem ista . Si quaeratur autem , an leuitas secundum quid in aere habeat aliquos gradus gra uitatis sibi adiunctos , e X quibus procedat, quod non sit leuis simpliciter . o. assirmatiue , licet remissio

unius qualitatis elementorum, non fiat per admixtionem cotrar iae qualitatis Vt probaimaatis in quaestiuncula

SEARCH

MENU NAVIGATION